Actus II | Actus IV |
LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent
signa esse ad salutem, omnia huic esse video.
nunc primum fac istaec [ut] lavet; post‹e› deinde,
quod iussi dari bibere et quantum imperavi,
485 date; mox ego huc revortor.
per ecastor scitu’ puer est natu’ Pamphilo.
de͡os quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,
quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam.—
SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA. quidnam id est?
490SI. non imperabat coram quid opu’ facto esset puerperae,
sed postquam egressast, illis quae sunt intu’ clamat de via
o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.
495DA. certe hercle nunc hic se ipsu’ fallit, haud ego. SI. edixin tibi,
interminatu’ sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?
credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?
DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?
DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.
500SI. mihĭn quisquam? DA. eho ăn tute intellexti [hoc] adsimulariēr? SI. inrideor.
DA. renuntiatumst; nam quĭ ĭstaec tibi incidit suspicio?
SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo.
SI. certe enĭm scio. DA. non sati’ me pernosti etiam quali’ sim, Simo.
SI. egŏn te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari
505tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo.
SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti;
sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.
id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,
ne tu hoc [mihi] posteriu’ dicas Davi factum consilio aut dolis.
510prorsus a me opinionem hanc tu͡am esse ego amotam volo.
SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul
qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo
gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt
nuptias domi adparari, missast ancilla ilico
515obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul.
hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae.
SI. quid ais? quom intellexeras
id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?
DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
520scimu’ quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.
postremo id mihi da negoti; tu tamen[i]dem has nuptias
perge facere ita ut facis, et ĭd spero adiuturos deos.
SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para.—
non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;
525atque haud scio an quae dixit sint vera omnia,
sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst
quod mihi pollicitust ipsu’ gnatu’. nunc Chremem
conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
530nam gnatu’ quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id
si nolit, quin e͡um merito possim cogere.
atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.
SI. Iubeo Chremetem . . CH. o te ipsum quaerebam. SI. et ego te. CH. optato advenis.
aliquot me adierunt, ex te auditum qui a͡ibant hodie filiam
535meăm nubere tuŏ gnato; id viso tune an illi insaniant.
SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
CH. ausculto: loquere quid velis.
SI. per te de͡os oro et nostram amicitiam, Chreme,
quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,
540perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,
quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur,
ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae
fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:
quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
545alium esse censes nunc me atque olim quom dabam?
si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
sed si ex ea re plus malist quam commodi
utrique, id oro te in commune ut consulas,
quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
550SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme,
neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?
SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.
SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!
SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:
555amantium irae amoris integratiost.
SI. ĕm ĭd te oro ut ante eamu’, dum tempus datur
dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis,
priu’ quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
560uxorem demu’. spero consuetudine et
coniugio liberali devinctum, Chreme,
de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis.
CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror
neque ĭllum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
565SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris?
CH. at ĭstuc periclum in filia fieri gravest.
SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit
si eveniat, quod di prohibeant, discessio.
at si corrigitur, quot commoditates vide:
570principio amico filium restitueris,
tibi generum firmum et filiae invenies virum.
CH. quid ĭstic? si ita istuc animum induxti esse utile,
nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.
575CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se?
SI. ipsu’ mihi Davo’, qui intumust e͡orum consiliis, dixit;
et ĭs mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?
tute adeo iăm ĕius audies verba. [heus] evocate huc Davom.
580atque eccum video ipsum foras exire.
DA. Ad te ibam. SI. quidnamst?
DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin [tu illum]?
ego dudum non nil veritu’ sum, Dave, abs te ne faceres idem
quod volgu’ servorum solet, dolis ut me deluderes
propterea quod amat filiūs. DA. egon istuc facerem? SI. credidi,
585idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies;
nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem?
SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia
simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide:
numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!
590SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem
numnam perimu’? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi. SI. hem
quid dixtī? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora.
CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio.—
595SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu’ mi effecisti has nuptias . .
DA. ego vero solu’. SI. corrigerē mihi gnatum porro enitere.
DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu’? DA. mirum ni domist.
SI. ibo ad eum atque e͡adem haec quae tibi dixi dicam idem illi.—DA. nullu’ sum.
600quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?
nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.
ĕm ăstutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.
605 sed ĕccum ipsum video: occidi.
utinam mi[hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!
PA. Vbi ĭllic[e]st scelu’ qui perdidit me? DA. perii. PA. atque hoc confiteor iure
mi obtigisse, quandoquidem tăm iners, tam nulli consili sum.
servon fortunas meas me commisisse futtili!
610ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet.
DA. posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum.
PA. nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo
qui sum pollicitu’ ducerē? quă aŭdacia id facere audeam?
nec quid nunc me faciam scio. DA. nec mequidem, atque id ago sedulo.
615dicam aliquid me inventurum, ut huic malo aliquam productem moram.
PA. oh[e]! DA. visu’ sum PA. eho dum, bone vir, quid ais? vidĕn me consiliis tuis
miserum inpeditum esse? DA. at iam expediam. PA. expedies? DA. certe, Pamphile.
PA. nempe ut modo. DA. immo meliu’ spero. PA. oh tibi ego ut credam, furcifer?
tu rem inpeditam et perditam restituas? em quo fretu’ sim,
620qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias.
an non dixi esse hoc futurum? DA. dixti. PA. quid meritu’s? DA. crucem.
sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PA. ei mihi,
quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo!
namque hoc tempu’ praecavere mihi me, haud tĕ ŭlcisci sinit.
Actvs IV
[recensere] 625 CH. Hoccinĕst credibile aut memorabile,
tanta vecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? ah
Actus II | Actus IV |