Jump to content

Anglica Historia/VII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber VII

 VI VIII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER SEPTIMUS

 

N demortui Edouardi locum Etheldredus a Cerdicio trigesimus rex substituitur, cuius socordia publicae res in talem pervenerunt statum ut merito sub eo regni senecta aetas coeperit. Continuo enim fames, pestilentia, atque bellum erupit. Ea mala Dunstanus archiepiscopus paulo antequam sequerentur fore praedixerat. Recusabat bonus antistes Etheldredum regem sacrare, qui per caedem fratris ad regnum adspirasset, sed cum id facere coactus esst, tum praedixit futurum ut populus Anglicus, amissa libertate, generatim poenas miserabiles daret. Erat Etheldredus minime omnium militaris disciplinae sciens, ut homo vecors et otii atque luxus amator. Quae res satis nota omnibus efficiebat ut a suis passim male audiret, et a finitimis ac barbaris longinquis minime pertimescendus putaretur. Quare piratae Daci satis animis fidentes insulam tumultuose invaserunt, facta strage rerum omnium, quaquaversum pedem primum intulerant, et quia loca maritima nullo praesidio munita erant, facile in primis ea praedae habuerunt. Quo successu Daci ferociores facti in omnes partes vertuntur, quibus ita omnia passim vastantibus, cum rex obviam ire non auderet, necessario ingens auri pondus dedit quo in patrium solum se primo quoque tempore reciperent. Fefellit ea pacis conditio valde regem. Nam tantum abfuit ut regnum suum praesenti molestia levarit ut etiam multo graviore affecerit. Daci enim auro illecti haud multo post, fracto foedere, iterum insulam armis adoriuntur, et hoc neque ignaviter aut temere faciunt, sed conflato ingenti exercitu classeque instructa negotium gerunt. Exanimavit fama novi belli regem, ut qui hostes accepto praemio contentos sperabat nihil esse molituros, et propterea ad bellum gerendum minime paratus erat. Attamen quam celerrime potuit classem instruxit, praefecitque Elfricum, virum animo et viribus ferocem, caeterum, nescio qua de causa, minus fidum. Is itaque adventantibus Dacis simulato animo obviam factus, dum ad pugnam se fingit expedire, ad hostes deficit. Fregit ea res adeo insulanorum animos, quod longe secus acciderit quam quisquam putarat, ut nihil prope pugnatum sit, sed momento aliae naves sint media trepidatione delapsae, aliae captae, plures numero mediis fluctibus depressae. At Daci in terram idonea tempestate delati quocunque praedandi studio ardenter erumpunt. Sed qui sunt Northumbriam ingressi, dum pro se quisque in praedam temere incumbit, ab agrestibus partim caesi, partim profligati sunt. Et qui Londinum oppugnaturi petierant, obsidioneque cinxerant, quia cives omnium opinione constantius sustinuerunt, desperata expugnatione, sponte negotio supersederunt. Caeterum post huiusmodi accepta incommoda, illi nihilo segnius Anglum urgebant, premebant, divexabant, qui postremo coacti in unum non amplius more tumultuantium, sed servato militari ordine, hostem passim oppugnabant. Quibus cum Etheldredus longe viribus impar resistere non posset, consternatus animo misit legatos de pace. Qui missi sunt pacem cum hoste ea conditione fecerunt, ut in annos singulos Anglia vectigal Dacis penderet, quod etsi ignominiosum, pro temporum tamen necessitate valde opportunum fuit. Elfricus post haec praefectus classis regiae, apud hostes spe destitutus, ad Etheldredum rediit veniam commissi delicti impetrandi causa, cui rex, oculis pro crimine effosis, vitam condonavit. Pax erat per hunc modum vix parta cum Etheldredus ea male uti coepit. Dum enim per otium vitam agebat, suis gravior truculentiorque solito factus quotidie alios speciatim locupletiores facultatibus spoliabat, alios ignominia afficiebat, alios demum in exilium agebat propter levissima etiam crimina. Item delatoribus libertas permissa circumveniendi quos vellent, quorum calumniis eius aures adeo patebant ut nullus a periculo vacuus esset. Quibus rapinis ita animus populi vulnerabatur ut universi palam ei maledicerent. Hoc ubi Daci norunt, subito de invadenda iterum armis Anglia cogitationem susceperunt, arbitrantes populum vitiis principis ad defectionem satis irritatum haud multo labore in deditionem redigi posse. Itaque Sueno Primus eorum rex ad bellum Etheldredo inferendum statim flexit animum, sensim copias non contemnendas comparans. Quod priusquam explicemus, hic apposite Ricardi secundi Normanorum ducis, prout superiore libro promisimus, mentionem faciemus ut ordo eorum ducum servetur.

  1. Erat Ricardus vita moderatus, militaris disciplinae peritissimus, et paterno dignus principatu, quem modice administrabat, quippe eius institutum erat ut dum bellum gerebat militibus edicere ne amicos violarent, neve sacris rebus manus intentarent, quo pariter domi atque militiae ad honestum et rectum religionemque cuncta referret. Huius bellicam virtutem in primis expertus est Robertus rex Franciae, Hugonis Capeti regis filius, qui cum a nonnullis ex suis principibus petitus esset insidiis, sola Ricardi ope et consilio postremo illas declinavit. Erat tamen tantae virtuti nonnihil vitii admistum. Nam in libidinis infamia fuit, quod plures amasset foeminas, et in iis puellam quandam haud claro genere ortam, a cuius consuetudine etiam a suis principibus commonefactus tantum abfuit ut abstinuerit, ut contra quam illi suasissent in matrimonium duxerit, ex qua creavit filios tres mares, Ricardum et Robertum, qui Normanis deinceps praefuerunt, et Gulielmum, qui monasticam vitam traduxit. Item foeminas totidem, Alisiam, quae maxima natu Reginaldo Britannorum comiti locata fuit; Eleonoram, quae Balduino comiti Flandriae; et tertiam, quae Navarrae regi. Ricardus demum multa vita excessit, cui Ricardus filius successit tertius, vir illustrissimus, qui post triennium mortuus est non sine suspicione sumpti veneni, quem Robertus frater secutus est, de cuius rebus gestis alius conveniens edocebit locus. Nunc ad Suenonem Dacorum regem redeundem.
  2. Is quam multis navibus profectus ad Angliae oram quae solis ortum spectat pervenit, ubi, expositis militibus, cum ab exploratoribus accepisset accolas locorum imparatos esse, egressus, levi praesidio navibus relicto, vicos vi expugnat, inflammat tecta, hominum pecudumque praedas facit, et ad septentrionem contendens ac dulcedine praedandi longus evagatus, nullis resistentibus, Northumbros primum invadit. Illi partim praesenti periculo territi, partim memoria tenentes se alias Dacis, ut supra demonstratum est, paruisse, et ob id arbitrantes eos tanquam as suos, non ad hostes redire, ultro deditionem faciunt. Deinde Mercios adortus nullo propemodum negotio vincit. Postea ad australem partem versus omnes accolas subigit. Hoc rerum successu Dacus ferocior effectus Londinum, quo audierat Etheldredum se recepisse motus causa, aggrediendum constituit. Itaque, iam satis omnibus instructis comparatisque, ad urbem oppugnandam pergit, eamque repente circumsidet, ut ultimo hoc periculo aut hostem terreat aut quid valeat exploratum tandem habeat. Contra cives, tametsi trepidi improviso metu, attamen cogitantes secum suum casum, cum totius patriae casu coniunctum esse, quod ea princeps civitas esset, sese acerrime defensitant. Nam alii obviam ire, alii ex muris hostes deturbare, et denique ab omnibus partibus simul illorum vim pro se quisque ferre impigre nititur. Ad extremum, licet Daci fortissime instarent, Angli tamen ut regem suum ab iniuria vindicarent haudquaquam tam aspero negotio territi sunt, quin simul conferti apertis portis in hostes currere ausi sint atque contra hostes pugnare. Sed Dacus dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab hostibus dextra sinistraque, multis ex suis occisis, inter tela hostium erumpit, ac cum reliquo exercitu, facto die noctuque itinere, usque dum biduo abesset, Bathoniam concedit. Fuit singulare certamen, in quo Anglia suam bellicam virtutem maxime ostentarunt, quippe qui Etheldredo duce, homine et animi et consilii inope, tam fortem hostem ab oppugnanda urbe averterint. Sueno dum Bathoniae morabatur, tanta inopia rei frumentariae laborare coepit ut coactus sit facere potestatem Anglo redimendi de se vectigal paulo ante insulae impositum, qui ita, accepta pecunia, in Daciam revertit cum maiore militum manu primo quoque tempore rediturus.
  3. Etheldredus interea arbitrabatur illam vectigalis venditionem eo pertinere ut Daci deinceps quiescerent. Verum principes non item, qui animo cernentes tantam molem mali non facile a cervicibus suis depelli posse, eum hortabantur ut quam celerrime posset exercitum pararet. At Sueno haud multos moratus dies, perinde ac Anglici heroes iudicarant, rursus celeri cursu in Angliam convolat. Nec longior inde mora cum Anglus adfuit et paribus odiis animisque est utrinque concursum. Fuit pugna ab initio utrisque difficilis, sed mox, deficientibus nonnullis Anglis ad hostem, adeo funesta extitit ut Etheldredus ad ultimum cognoverit rem suam in apertum discrimen esse deductam. Quare post acceptam cladem, suis in concionem vocatis, sic verba fecit: “Perpetuo mihi, principes, silendum esset, si nobis penitus paterni animi virtus in consilio dando, in regno bene administrando, aut militibus nostris robur in patria defendenda deesset. Equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor, et me vel devovere pro regno nostro, vel in medios me mittere hostes paratus sum. Hic patriam video, et quicquid Anglorum est perditum iri, nisi mature sit provisum. Vincimur a Dacis non armis sed nostrorum proditione. Paravi principio ingentem in hostem classem, quam perfidus Elfricus illi prodidit. Deinde saepius nostrorum itidem fraude infelici eventu dimicavimus, unde turpe foedus cum barbaris facere coacti fuimus, ut necessitati pareremus, quam oppido solus Deus superare potest. Quod quidem foedus ad perniciem nostram ictum est, quando impios hostes, apud quos nihil sancti, nihil veri est, illud ipsum contra quam ius fasque esset, ac extra spem nostram rumpere non puduit. Atque ita eo ventum est ut non modo timendum sit ne imperium amittamus, sed ne nomen nostrum non in perpetuum deleatur. Igitur cum hostes supra caput sint, vobis nunc, quibus scio mea semper curae fuisse mandata, libeat providere, consulere, patriaeque cadenti succurrere.” His dictis, omnes ad communem salutem magis intenti, et quid tandem praestaret, excogitaturi, convocato concilio, quod facto opus sit inter se deliberant. Hic tamen diu anxii ac dubii fuerunt, ut qui lupum auribus tenebant, ut in Graeco proverbio est. Si enim pugnae se committerent, prospiciebant futurum ut pene plus a suis, qui iamiam timore perculsi, ad defectionem spectabant quam ab ipsis hostibus esset timendum; sin vero cederent, futuram esse foedam ignominiosamque deditionem, quod tamen minus malum esse ducebant, arbitrantes per hunc modum multos a caede servatum iri, quo olim salvi patriam in libertatem vindicare possent. Placuit haec sententia omnibus. Itaque rex sese ac fortunas omnes fidei Ricardi secundi Normanorum ducis, cuius sororem nomine Emmam in matrimonio habebat, committere decrevit. Sed ut ne id temere faceret, Emmam cum Alfredo et Eduardo liberis ad Ricardum eius fratrem animi ducis tentandi causa praemisit. Accepit Ricardus sororem cum filiis perbenigne, auxiliumque pro tutando regno eius viro Etheldredo pollicitus est. Occupaverat interim Sueno maximam partem Angliae, sensimque quod restabat in deditionem redigebat, dedentibus se ob timorem populis, cum Etheldredus iam tum cedendum esse patria hosti existimans, post annum quintum et trigesimum quam regnare coeperat, in Normaniam ad Ricardum confugit. Ac Sueno tum demum totius Angliae imperium adeptus est, et sic Daci ex advenis, secundum Anglos, regnum in insula obtinuerunt. Is fuit annus a natali Christi MXIIII.
  4. At Sueno crudelissime in Anglos victoriam exercebat, quatenus, illis debilitatis, ipse ab omni deinceps esset periculo vacuus. Verum ita modus saevitiam explendi alienaque diripiendi aberat, ut ne a sacerdotibus quidem aut rebus sacris manum abstineret. Enimvero homo impius tam Anglicum nomen delendum quam religionem Christianam modis omnibus ex mortalium pectoribus evellendam destinans, postquam insulanos nobiles exinaniverat ac multas sacras aedes donariis despoliarat, postremo diripuit coenobium Buriense, in quo iacet corpus divi Edmundi regis et martyris, simul omnem agrum circunquaque populatus. Sed Sueno meritas poenas monachis, quos miracula delectant, statim post dedit. Nam ferunt eum, dum apud suos milites laetitia exultans ob regnum adeptum gloriaretur, repente velut pugionis superne dimissi ictu confossum in terram cecidisse vociferantem morti sibi esse illatam, ac actutum interiisse, et omnes qui aderant subitae rei casu stupentes, percussorem nusquam cernentes, arbitratos id deorum ira esse factum. Ad posteros multo bellissima etiam fama manavit illum ipso cultro fuisse interemptum quem divus Edmundus cum in vita erat gestarat. Verum longe feliciorem ac alium vitae exitum Sueno habuit, ut Saxo Grammaticus tradit, qui autor est hunc regem post varios rerum eventus subegisse Anglos, ac ea conditione pacem dedisse Etheldredo regi, qui licet in Saxoniano codice haud recte Adelstanus nuncupetur, ut post eius mortem omnis haereditas sibi veniret, et Suenonem postremo Christianum effectum multa pietate purgasse facinora quae in priore vita fecisset. Ista minus a veritate abhorrent, ut Sueno Christiano more vivendi finem fecerit, et Etheldredus deinde precario regnaverit, quando satis constat illum, postquam regno expulsus fuerat, non in exilio, sed in Anglia obiisse mortem. Caeterum illud non omiserim, certum Suenonis pietatis argumentum specimenque esse quod eo rege Daci Christianum dogma receperint. Sed reliqua persequi aggrediamur.
  5. Nec ita multo post quam Sueno interierat, Daci Canutum euis filium, iuvenem optimae indolis altitudineque animi ac Christiana pietate insignem, regem fecerunt. Angli, quibus nihil longius videbatur quam Dacorum iugum a cervice excutere, audito Suenonis casus rumore, laetitia exultantes statim per literas Etheldredo mortem hostis nuntiant, hortanturque ut velit quamprimum redire ad regnum a manibus alienigenarum hominum eripiendum, ad idque efficiendum operam opesque omnes pollicentur. Adauxit ea res animum regi, qui plenus vindictae nihil cunctatus est ad negotium maturandum. Sed veritus inconstantiam vulgi, de suorum sententia Eduardum maiorem natu filium in Angliam praemisit, qui pertentaret an sui in fide manerent. Advolavit Edouardus, sigillatimque animos omnium magna sagacitate perscrutatus rediit in Normaniam pari prope aque iverat celeritate, renuntiavitque patri omnia satis tuta fore, si festinatione uteretur. Eo nuntio Etheldredus in bonam spem adductus statuit fortunam tentare. Itaque cum Ricardi ducis auxilio fultus, tum suorum fide fretus, propere in Angliam adnavigavit. Fuit eius adventus insulanis maiorem in modum gratus quippe quibus Dacorum dominatio ut generi ac nomini Anglico exitialis, odio vehementer esse iampridem coeperant, tametsi Canutus omni liberalitate ac humanitate illos in fide tenere maxime studebat, qui, ut divina etiam ope in bene administrando regno iuvaretur, fertur, secundum Deum, in primis divum Edmundum Suenoni patri antea iratum precibus et multis muneribus sibi placandum curasse. In iis donis apud vulgus fama est fuisse coronam, deinde, si luberet, grandi pecunia redimendam, ac inde morem inolevisse ut reges deinceps itidem facerent, quem tamen haud diu servatum ferunt, vel potius nunquam. Nam, ut Persius ait, in sacro quid facit aurum? Item templum variis donariis et monachos amplis praediis ditavit. Paucis post diebus quam Etheldredus in Angliam appulsus fuerat, ingenti exercitu parato, in Canutum, qui tunc se Lincolnia continebat, contendit, e locoque fugavit, ac, provincia tota igne ferroque vastata, bonam incolarum partem interfecit. Est autem Lincolnia urbs celebris ad orientem sita, cuius pars altera monti imposita ornatur templo magnifico divae virgini Mariae sacro, arceque munitur valida. Altera loco plano posita, ad austrum conversa, alluitur flumine Witham, ita vulgo nuncupatur, et agrum habet tam fertilissimum quam amoenissimum. Atque Canutus, qui viribus impar cesserat, ingressus navem quam ad ostium Humbri paratam habebat, ad oram Cantianam in Sanduicum portum revectus est, ubi loci eius classis in anchoris stabit. Ibi quosdam Anglos nobiles, Suenoni per pacis conditiones olim obsides datos, confectis naribus atque manibus deformavit, ac relicto ad defendendum portum praesidio, in Daciam extemplo concessit, rediturus ad ulciscendam iniuriam cum per negotia domestica liceret. Qui interim bello Anglico praevertere domesticum coactus, Sclavos cum maxime infidos bello domuit. Qua re praeclarissima confecta, maiora inde animo agitans, sicut usu venit, ut unius rei eventus alterius saepissime initium faciat, destinavit et Noruegiensis armis aggredi, a quibus paulo ante regno avito defraudatus fuerat. Sed inter rerum initia haud tutum ducens tot simul gerere bella, rem in aliud tempus reiecit. Nam Noruegienses, audita morte Suenonis, ut ne extero principi amplius parerent, Olavum sibi regem optarunt. Quare ille in praesentia ad Anglicum bellum intentus, quae huic rei necessaria essent, studio parabat.
  6. Per idem fere tempus prodigia varia nuntiata sunt, quibus facile constare praedicabant portendi regni mutationem. Sed in primis eius futurae calamitatis significationem fecisse oceanum, qui sine ulla evidenti causa quae posset rem admirationi eximere, in altitudinem insolitam exiverit, atque pagos multosque mortales absorbuerit. Etheldredus interea, utpote qui pigrabatur omna facere, non exercitum contra hostem venturum, non bello gerendo quae opus essent paravit, sed more mulieris ulciscendi avidus Dacos qui iam liberos ex Anglicanis uxoribus susceperant, et fortunas omnes in insula habebant, ita oppressit ut post ingentem effectam caedem, bene multi capti atque per cruciatos necati sunt, inter quos Sigifredus et Morgandus Dacorum nobilissimi fuerunt falsi criminis insimulati apud regem ab Edrico Stratonio, qui vir erat magna vi corporis et animi, non item ingenio bono praeditus. Quo scelere aliud deinde scelus cumulatum est. Inter captivos enim erat uxor Sigifredi, mulier pudicitia singulari et forma longe elegantissima. Hanc Edmundus filius regis prius stupravit, quamvis post necem viri in matrimoniam duxerit. Haec statim ut Canuto nuntiata sunt, ita eius animum irritarunt uti, propere rebus in Dacia compositis, in Angliam iniuriae suorum cum primis vindicandae causa redierit, relictisque qui navibus praesidio essent, populabundus Cantium ingressus ad Occidentales Saxones pervenit, nulla incolumi relicta re in itinere, cui ferro aut igne noceri potuerit. Erat tum Etheldredus in morbo, qui ita tempore exclusus Edmundum filium exercitum cogere in hostemque ire confestim iussit. Erat Edmundus tum animi tum corporis viribus ferox, unde Ferrum Latus cognomen sibi invenit, quem Etheldredus non ex Emma sed ex altera uxore nomine Ethelgina, humili genere orta, creaverat, qui sua egregia virtute et patri gloriam et matri nobilitatem peperit. Edmundus igitur, explorato hostium itinere, quam maximas potest copias parat, ac per tramites occultos hostes antevenit, eos derepente invasurus. Erat socius belli, ac consiliorum omnium Edricus Stratonius, qui gloriam iuveni invidens consuluit ut in hostem ne irrumperet. Cuius artificium eo pertinebat ut hominem perderet. Paruit dicto Edmundus, expectans dum melior pugnandi occasio daretur. Edricus interea ut perfidus enixe studebat Edmundum hostibus prodere, quod ubi minus procedere animadverterit, non amplius dissimulandum ratus iam palam Canuti fidem secutus est. Quo factum est ut bona insulanorum pars timore perculsa, ultro datis obsidibus, in Dacorum foedera ac potestatem venerit. Soli Mercii in officio perstabant, affirmantes se nunquam defecturos modo ducem haberent. Dum haec geruntur, Etheldredus paulisper morbo levatus in hostes progreditur, sed, accepto adversae rei nuntio, dolore ac molestia vitae tam infelicis affectus Londinum divertit, ubi gravius solito aegrotare coepit. At Edmundus in tanta rerum perturbatione virili usus animo quam optimum factu arbitratus est, si, omissis hostibus, aliquot urbes quae metu defecerant pugnando recuperaret. Itaque id consilii insectationi hostium in praesentia antevertens nonnulla loca aggressus subito expugnat, alia complanat, gravius in eos qui descivissent animadvertit, quo alii similis supplici metu in officio permaneant. Cognovit Canutus hostis consilium sibi malo futurum nisi infringeret. Quocirca partem copiarum quamprimum misit in Northumbriam ad praedandum de patrimono Utredi, primi ab Etheldredo facti eius regionis comitis, viri admodum strenui qui Edmundi exercitum ductabat, quo ille sua defendendi causa necessario pedem domum referret. Nihil fefellit spes Dacum. Utredus enim confestim, accepto nuntio illatae iniuriae, in Northumbriam advolavit. Qui, licet se aliquandiu fortiter opposuerit, ad ultimum tamen desperata salute, cum tota Northumbria se hosti dedit, sed postea perfidia summa, contra atque ius belli iuberet, iugulatus est. Edmundus interim destitutus auxilio Utredi Londinum ad patrem confugit. Quod ubi Canutus cognovit, firmata praesidio Northumbria, navem conscendit ac in oram Cantianam ad classem suam revertit. Eo anno Etheldredus morbi longitudine pariter atque animi moerore confectus occidit, vir a principio magis otio quam bello gerendo aptus, magisque corporis voluptatibus quam animi virtutibus addictus. Sed aetate iam senecta, longo rerum usu melior effectus, maxime nixus est, etsi frustra, patriam sustentare cadentem. Sepultus est magna pompa Londini in templo divi Pauli, Genuit ex Ethelgina priore uxore sive, ut quidam minus vere tradunt, concubina, filios Edmundum, Eduinum, Adelstanum, et filiam unicam Edginam; item ex Emma Edouardum, virum sanctissimum, et Aluredum sive Alfredum. Tulit vel optimas leges. Fuit is annus cum regnare coeperat trigesimusoctavus et tertius cum in Normaniam fugerat, salutis vero humanae MXVI.
  7. Fuerunt id temporis viri ingenio et sanctitate clari, et in iis Etheluoldus monastici ordinis, quo ob singularem doctrinam Vintoniensis episcopus factus est, cuius pietatis opera extant, et in primis duo egregia coenobia, alterum Vintoniae monacharum, alterum monachorum ordinis divi Benedicti, quod Burgum Petri nominant, quia divo Petro dedicatum fuerit. Est ad orientem solem locus in Northantonensi comitatu, Lincolniensis dioeceseos. Ille enim coepit iam tum cum vitam degebat miraculis clarescere, quam ob rem postea mortuus in divorum numerum relatus est. Successit Ethelvoldo Elphegius, vir omnibus rebus ornatus, qui postea Cantuariensis archepiscopus creatus. Capta a Dacis Cantuaria ac direpta, dum propagandae religionis studio barbaros qui inter hostes erant ad verae pietatis cultum praedicatione et exemplo hortabatur, martyrii palmam assecutus est. Incidit in haec tempora Dunstanus, qui pariter de patria recte consulendo prudenterque monendo, atque de religione, rem divinam augendo, bene meritus est, cuius sanctitas pietasque mortalibus perspecta, Deoque grata, faciebat ut et illius memoria in dies magis perpetuaretur et dum vivebat multis miraculis eniteret. Is per omnes dignitatis gradus ad archiepiscopatum pervenit. Fuit prius abbas Glasconensis, deinde episcopus Vigorniensis, atque simul Londinensis, quippe qui idoneus dignusque erat, qui magnis ac multis fungeretur honoribus. Postremo Cantuariensis archiepiscopus factus Edouardum atque Etheldredum reges sacravit. Qui, aetate iam decursa, vita excessit anno cum sedere coeperat octavo et vigesimo, fuitque inter divos ob vitae sanctitatem relatus. Successere archiepiscopi Ethelgarus, Siricius, et Aluricius, qui circiter decem et octo annos eius dioecesis rectores fuerunt. Secutus est Elphegus antistitum Cantuariensem ordine vigesimus septimus, quem quidam intra tempora Etheldredi ponunt, quod tamen quadrare non potest si recte annorum ratio inita est. Nam ab obitu Dunstani usque ad mortem Etheldredi interfuerunt anni quatuordecim, cum Aluricius sedebat. Igitur Elphegium necesse est post id tempus dioecesim Cantuariensem administrasse per martyriumque vitam amisisse, dum Canutus Edmunde interempto totius Angliae imperium obtinebat. Ac circiter annum salutis DCCCCLXXIX Osualdus Eboracensis archiepiscopus moritur, post annum quam sedere coeperat vigesimum tertium. Fuit vir qui ob puritatem vitae in divorum catalogum adscribi meruit, cuius etiam pietatis testimonium praebet coenobium ordinis divi Benedicti quod ille extruxit in pago Lincolniensis dioeceseos, quae Ramisia dicitur, quae Elym insulam proxima est. Secutus est Adulphus, Vulstanus, Alfredus, Chinsius, et Aldredus, ordine antistitum vigesimusquartus. Is cum Aluredo Cantuariensi antistite sacravit Haraldum regem, de quo in vita Gulielmi, qui eum devicit, plura dicentur. Iisdem temporibus sedes episcopalis, quae erat in Lindisfarne insula, Dunelmum translata est, eoque corpus divi Cutheberti delatum, quemadmodum alibi expositum est.
  8. Edmundus mortuo patre a Londinensibus rex renuntiatur, sed caeteri populi partim metu, partim libidine novandarum rerum Canutum regem suum appellabant. At Edmundus animo ferocior statim ex hybernaculis militem suum revocavit, ac in spem recipiendi loca ingressus cum exercitu expedito magnis itineribus in eam insulae partem quae vergit ad occidentem properat, et, quo plus terroris hosti iniiciat, acie instructa accedit, ac primum omnium Glocestriam Bristolliumque ad expugnandum aggreditur. Hic non minore animo quam consilio Dacos qui oppidis praesidio relicti erant metu obsidionis, cum in diem viverent, foras ad manus venire coactos adoritur. Sustinent hostes, etsi subitae rei tumultu perterriti, parumper impetum, deinde in fugam coniecti, dum pro se quisque salutis causa ad loca tuta festinat, ab insequentibus circumventi complures interficiuntur. Qua re aliquot ex vicinis populis perculsi datis obsidibus deditionem necessario faciunt. Pervenere interea nonnulli ex Dacis, qui ex flamma illius caedis evaserant, ad Canutum in Cantium, eventumque rei gestae enuntiarunt. Ille perinde quasi nullam a suis acceptam plagam intellexisset alacriter coactis copiis Londinum petit, iussisque navibus eodem per Thamesim accedere, urbem obsidione circundat. Caeterum tantum abfuit ut Londinenses cives, qui fidelissimi erant, armis et viris muniti, adventu hostium territi sunt, ut apertis portis adversum eos confestim irruperint, ita ut illi impetum minus sustinentes subito cesserint. Strages haud magna edita est, cum nihil fere temporis pugnatum sit, Canuto festinante cum Edmundo confligere. Quem interea audierat Andoveram, qui est pagus ad xv millaria prope Sarisberiam, reversum esse. Qui ubi pervenit, castra in conspectu hostium loco plano posuit, suosque in aciem eduxit. Nec recusavit certamen Edmundus, ut signa ab hoste efferri vidit. Ab hora tertia iam ferme ad noctem pugnam extraxerant, et ipsa pugna in neutram partem inclinata adhuc stabat, cum Edricus praelio egressus Anglos territandi causa in speculam quandam ascendit, ibique vociferans Edmundum interemptum gladium ostentabat cruore manantem, quem ita clamantem nihil propius factum quam ut sagittarii Angli interficerent. Caeterum ea res autoribus haud bono fuit. Anglus ea indignatione accensus suos simul cohortatus tanto impetu in hostes prorupit ut primum e loco moverit, dein animis ferventibus fugarit. Fecisset ingentem caedem, si per noctem, quae iam multa erat, licuisset. Canutus ita profligatus, totam noctem itinere facto Vintoniam versus, in locum tutum se recepit. Edmundus vero, ut apud quosdam invenio, hostem minime persecutus Sarisberiam flexit iter, opem laturus civibus, qui ab altera Dacorum manu oppugnabantur. Adfuit non multo post Canutus. Tum non longe ab urbe iterum instructis aciebus manum conserunt. Fit pugna atrox, recentibus animis corporibusque, quam aequo Marte utrinque diu commissam, nox omnibus iam fessis militibus diremit. Postero die Angli a sole orto usque eo in acie stetere dum Canutus in certamen descendit. Pugnatum est acriter, pari tamen eventu, et multa utriusque partis caede, et cum iam vesper diei instaret, aequo praelio discessum est. Deinde altero die uterque exercitus per otium cibum capiunt, ac hesterno praelio interfectos in unum congestos cremant, neque interea arma deponunt. Plus viginti millia hominum utrinque desiderata. Nocte insequenti Canutus silentio movit castra et Londinum versus abiit, quam urbem eius classis pene obsederat. Edmundus ubi lux fugam hostium aperuit vestigia secutus est, ac levi certamine cives obsidione levavit. Quare magna pompa ac gaudio triumphans urbem inivit. Canutus, quem spes frustrata est, parta ingenti praeda ex locis vicinis, classem suam revisit, quae paulo ante se in flumen receperat quod Rocestriam praeterfluit. Huc fluvium olim Medeguarum, hodie Medueiam vocant.
  9. Hic aliquot dies Canutus moratus est, partim ut maiorem exercitum faceret, partimque <ut> hostium consilium per exploratores cognosceret, id quod nullo negotio intellexit. Edmundus enim haud patiens morae, coactis quam celerrime potuit copiis, non longe a castris hostium consedit, ibique quam multis verbis adhortatus milites ut memores tot antea commissorum praeliorum, tum demum diripiendi ferociam hostium, eatenus urgerent, instarent, quoad uno certamine eos adorti vincerent, quo tandem aliquando tantorum finis fieret laborum. His accensi milites adhortationibus, simulque affecti taedio insolentiae hostium quotidie instantium lacessentiumque, in Dacos acriter prodierunt. Canutus itidem, qui suos in dies horasque ante Anglorum adventum paratos esse iusserat, in aciem descendit. Pugnatum est amplius quatuor horis, cedere inde Daci coepere. Quod ubi Canutus vidit, equites in primam aciem ire iussit, sed dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, deinde prorsus fuga et, vincente pudorem metu, terga dederunt. Tria millia Dacorum et quingenti caesi sunt, et in iis multi summae nobilitatis duces. Ex Anglis ad summum sexcenti, et illi quidem pedites fuerunt. Voluit Edmundus victoria uti, hoc est, hostes persequi, ut illo die omnes inimicos deleret, quod haud dubie, nisi fata obstitissent, effecisset: dum enim de persequendo hoste, tanto perfunctus bello, agit, visum ei est conducibile fore si diei quod reliquum erat noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus. Ita mora eius dei satis putatur Daco saluti, Anglo non item fuisse. Postridie eius diei Edmundus ubi illuxit ad spolia colligenda intentus suos expediebat ut hostes inde sequeretur, cum eos dissipatos simul iam iunctos Thamesin traiecisse ac in Orientales Anglos arma vertisse factus est certior, qui illuc suis opem laturus actutum advolvit, signoque dato hostes aggressus est. Et quamvis alii postremos caederent, alii a sinistra ac dextera medios ferirent, Daci tamen nihil cedebant. Hortabatur pro se quisque suos, sed Edmundus inter primos praeliando commonefaciebat centuriones ut in ordine retinerent militem, identidem vociferans eum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, si parum adhuc instaret, aut maximarum aerumnarum initium futurum, si parum pedem referret. Hac voce praelium atrox ita repente exarsit ut Daci iamiam sensim cederent. Quod ubi Canutus conspexit, ilico in sinistrum cornu, unde plus periculi impendebat, impressione facta, it subsidio suis, ac obvios quosque magna vi prosternit. Quo factum est ut Anglorum magna pars longo certamine fessa, audito caedis rumore, territa confestim se fugae dederit. Quos Edmundus sese ante omnes eiiciens parumper remoratus est, attamen, disiectis iam ordinibus, pugnam a suis omissam instaurare nequivit. Hic Angli, viis ab hostibus praeclusis, cum neque animus ad resistendum, neque ad fugam cuiquam spes superesset, omnes fere ad unum caesi sunt, in quibus omni fortissimorum militum fuerat. Edmundus cum paucis admodum militibus, itinere non intermisso, ad Occidentales Anglos confugiens Glocestriam se recepit, quem Canutus spatio duarum horarum secutus consequi non potuit.
  10. Haec accepta clades, licet Anglorum pariter vires debilitasset atque animos fregisset, cum praesertim Londinium multaque alia loca non ignobilia ad Dacus tum demum metu defecissent, Edmundus tamen nihilo segnius exercitum parabat, id quod Dacus iam fecerat, qui ad hostem magnis itineribus accedebat. Porro futurum erat ut si rursus confligerent, de summa rei praelio hoc uno ageretur, cum Edmundo certum esset sese demum in proximo certamine extremo commitere periculo. Itaque iam uterque exercitus infestis signis expeditus ad pugnam capessendam stabat in conspectu non procul a ripa Sabrinae, cum Edricus, ut quidam tradunt, agere coepit uti reges inter se prius colloquerentur quam dimicarent, qui certum sciebat eam rem perinde ad commodum Dacorum ac Anglorum pertinere. Studebat Edricus, qui antea improbissime omnia fecerat, tum demum probitatem simulare in concilianda pace inter duos strenuos imperatores. Qui eius consilium pro tempore non contemnendum rati, quanque vana omnia futura ducebant, congrediuntur, aliquantulumque inter se locuti sunt, non sine magna omnium expectatione, verum de compositione rei omnino ambigitur. Quidam tradunt pacem convenisse, et ex foedere Canuto Merciam et Edmundo insulae partem quae ad occidentem est obvenisse. Alii vero, quos non poenitet sequi, sic rem gestam produnt, ut unus ex ducibus, is Anglusne an Dacius fuerit parum liquet, nactus loquendi facultatem ita coram regibus verba fecerit: “Satis, optimi imperatores, armis utrinque certatum, satis sanguinis utriusque gentis effusum, satis denique vestrae ac militum vestrorum virtus perspecta est, et tamen nec bonam nec malam ferre fortunam potestis. Seu alter vincat, ferociter instat victo, seu alter victus sit, instaurat cum victore certamen. Quae, malum, est ista vestra invicta voluntas? An pluris est vobis bellum quam pax? Quorsum tandem aut libido imperandi aut vestra honoris cupiditas tendit? Quod si pro regno pugnatis, dividite vobus opulentissimum regnum, quod olim septem regibus satis fuit. Sin vero gloria vos ad incertam imperii servitiique aleam ire instigat, inveniatis aliquam viam qua sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit, uter utri praestet.” Haec ille. At posterior sententia non displicuit Edmundo. Eadem Canuto quoque probata, cui fata favebant. Itaque ratio inita est ut reges inter se ferro contenderent et qui vicisset, huic alter victus regni possessione cederet. Erat non procul parvula Sabrinae insula, cui Olvea nomen est, quam nunc Olanegeam vocant. In hanc ambo reges armati descenderunt, circunstantibus utrinque ad ripas fluminis copiis minime laetis, quippe quae suspensae animis in parum gratum spectaculum intendebant. Datur signum, infestisque armis reges concurrunt, ac singularem pugnam extemplo pugnant. Edmundus, cui corpus magnitudine et animoso pectore eximium erat, velut moles superne imminens porrecto laeva scuto in advenientis arma hostis caesim cum ingenti sonitu ferrum deiicit. Canutus, vir mediocri statura, viribus et animo ingenti, tanto ictu aliquantulum reiectus, in hostem iterum sese infert. Hic diu crebris invicem ictibus cominus dimicant, sed cum certamen aequo Marte extraheretur, et victoriae spes dubia evaderet, tum Dacus, ut qui omnino viribus impar iamiam terreri coeperat, quam maxima voce potuit, “ecquae nos,” inquit, “necessitas, vir fortissime, urget, immaturam pro regno oppetere mortem? Praestat profecto, depositis cum odio armis, pacem inter nos convenire. Utere tu, prout lubet, Canuto tuo, qui praesto est, ut tibi gratum faciat.” His verbis ferox iuvenis lenitus evestigio, proiectis armis, porrigit adversario dexteram. Itidem faciunt exercitus, qui eandem patriae fortunam expectabant ac reges pugnando subiissent. Postea, coagmentata pace at facto in multos annos foedere, inter se regnum partiuntur. Edmundo pars quae in occasum solis vergit, Canuto reliqua obvenit. Sed fluxae sunt et caducae nimium mortalium res.
  11. Dum Dacus Londini agebat, Edmundus, qui bellis tantis perfunctus, adepta pace fruebatur, subito e vita excessit. Mors huius principis sane miserabilis fuit, tum quod florem eius aetatis rapuerit, tum quod totum regnum in praeceps dederit. Multos circa unam rem ambitus facerem, si ea quae de Edmundi morte variant autores, omnia exequi vellem. Quidam, quos inclinat animus ut sequar, tradunt filium Edrici (eius nomen non ponitur, quod sciam) impulsore parente regem corpus purgantem furtim adortum ac ferro ventrem et inguina interscidisse. Alii, quibus fabellae cordi sunt, perhibent ipsum Edricum ita domi suae aptasse in manu cuiusdam imaginis mucronem, ut quoties vellet accedentem ad eam feriret, atque dedisse Edmondo coenam, et dum ille contemplaretur imaginem, eo mucrone esse confossum. Alii postremo, ut caeteros omittamus, morbo periisse. Pervasit tamen per animos hominum fama non incerta Edricum istuc edidisse scelus, ac statim post interfectum Edmundum salutasse Canutum totius Angliae regem, caputque interempti obtulisse, et id facinus Dacum detestatum proditorem Edricum merito affecisse supplicio. Alii contra scriptum reliquerunt Canutum miro amore hominem esse prosecutum ad summosque perduxisse honores quod per eum tandem aliquando regnum integrum obtinuisset. Sed iam subiiciamus quae Saxo Grammaticus de his gestis rebus memoriae prodiderit. Is meminit de divisione regni Anglici inter reges, et de Edmundi caede, sed suos Dacos praelio superiores affirmat. Nanque tradit reges simul conseruisse manum, et Dacorum aciem iam inclinatam Thimonis cuiusdam antesignani virtute restitutam evasisse victricem, ac tum Edmundum animo consternatum fecisse regni consortem Canutum, atque septimo post anno extincto Edmundo, iuvenes quosdam audaculos primo per iocum appellasse Canutum dolo, non virtute, totius Angliae regem, et deinde extra iocum divulgasse regem Anglum eius fraude interfectum, et illum ob id iratum in detractores crudeliter animadvertisse, atque ne illud facinus sibi assignaretur, semper negasse Edmundi caedis se conscium fuisse. At nos ista apposite tetigimus, quatenus historia multorum testimoniis planior fieret. Ad incoeptum redeamus. Regnavit Edmundus annum unum, qui magna pompa in Glasconiensi coenobio humatus est. Cecidit cum hoc principe omnis maiestas regni, quod deinde, velut corpus humanum senio confectum ac graviter a Dacis affectum, viginti sex post annis, rege Edouardo filio Etheldredi nonnihl convaluit, cito omnino, ut alius edocebit locus, interiturum.
  12. Canutus tanto potitus regno conventum principum primo quoque tempore facit, in quo more maiorem rex creatur, et ab Aluredo Cantuariensi antistite consecratur. Fuit is annus humanae salutis MXVII. Canutus sic rex Angliae factus statim senatum sibi domesticum delegit, de cuius consilio cuncta regni negotia gererentur. Cui post haec nihil antiquius fuit quam Edmundum et Edouardum Edmundi regis filios proscribere. Quare illi in Pannoniam profecti ac ibi bene accepti vitam in exilio egerunt. Is Edouardus reliquit filios duos mares, Edmundum et Edgarum, ac totidem foeminas, Margaritam et Christinam, de quibus in vita Gulielmi Normani regis commode plura dicemus. Rex, ita domi rebus compositis, quia Haraldus et Sueno ex Alvina concubina ei tantum filii erant, cum cuperet filium legitimum suscipere qui iure succederet, in matrimonium duxit, Emmam, olim Etheldredi regis uxorem, quae cum Eduoardo et Alfredo filiis in Normania exulabat apud Ricardum fratrem suum, cui ipse Hesthritham sororem vicissim locavit. Item in eo conventu egit ut principes ac deinde universus populos toto regno in eius verba iurarit. Dein Hircium Northumbriae, Thrugillum Orientalium Anglorum, homines Dacos et secundum aliquos Edricum Merciae comites fecit. Postremo leges valde salutares promulgavit atque sanxit, quas deinde Normanica perversitas cum aliis pene antiquavit. Soluto conventu, in primus regnum moribus et nobilitate ornandum ac bene de Anglis generatim merendum sibi constituebat, cum repente factus est certior de Norvegiensium facto in Daciam impetu, rogatusque ut quamprimum suis auxilio iret. Haud modici momenti res visa est. Sane Olavus Norvegiae rex, cum audiret opes Canuti plus crescere quam tutum suis putaret rebus, qui verebatur ut ab se avitum regnum repeteret, interpellandi eius victorias cupidus, una cum Haraldo fratre viro strenuo Daciam ingreditur, agrosque passim populatur, ac quotidiana praelia cum locorum praesidiis faciens videbatur brevi tempore omnia occupaturus, nisi tanto impendenti periculo mature occurreret. Quare Canutus momento temporis delectum militum cum Anglorum tum Dacorum habet, quibus paratis navem conscendit, secundoque vento in Daciam incredibili celeritate vectus offendit hostes, vastatis undique agris, in armis stare. Tum signa ferri ac sequi armatos iubet. Sed ocyus dicto omnia fiebant, cupientibus Anglis aliquo egregio facinore virtutem ostentare, quo se apud principem suum in maiore gratia ponerent. Initur praelium, ac tanto animorum impetu committitur ut clamor coelum oppleret. Fuit diu anceps, ad ultimum, urgentibus Anglis, hostes vincuntur. Postridie Canutus hostem secutus iter Norvegiam versus fecit, quo ubi pervenit legati de pace, de deditione, qui pro salute omnium orarent, obvii fuerunt. Quos benigne audivit ac, acceptis obsidibus, clementer remisit quicquid in se deliquissent. Atque ita Norvegia recepta est. Olavus vero, desperata victoria, ad socerum Gerithaslauum Orientalium ducem se recepit, ut ibi tutius domo exularit. Qui ita dum voluit rem alienam turbare, suam perdidit. Perdidit tamen nihil vir innocens, qui per eiusmodi calamitates multo probatissimus inventus, omnium iudicio habitus est sanctissimus. Est autem Norvegia peninsula ad septentrionem, in Germanico oceano posita, solum habens parum frugibus bonum, ut passim lapidosum salebrosumque. Est et Suetia in eodem maris tractu, quae ab occasu Daciam Norvegiamque spectat. Has putant esse quas nostri Glessariae et Graeci Electrides propter electri copiam appellant. Nunc untranque Dacorum rex habet. Compressit Canutus et brevi post coniurationem in se ab Olavo et Ulvone heroe facta, qua nimium oppressus fuisset nisi eam nascentem et vidisset et mature dissoluisset, autoribus morte affectis. Ad rem redeo.
  13. In ea pugna Canutus cum Anglorum fidem tum virtutem potissimum expertus est, quos ob id deinceps mirifice dilexit, maximisque praemiis remuneravit. Quibus compositis in Dacia rebus, rex haud multo post in Angliam revertit, ubi honorifice omnes speciatim principes appellando, muneribus afficiendo, vectigalia antiqua magis minuenda quam nova imponendo, nulli spem aut causam bellorum dando, civitates omnes in pace et in officio atque amicitia continebat, cum, animo iampridem ad cultum divinae pietatis adiecto, de religione in parte aliqua bene merendum ratus, construxit coenobia duo, alterum apud Anglos in Northfolchia inter paludes, quod vocatur divus Benedictus, ubi loci antea eremitanum sacellum positum fuerat. Distat locus ad Nordovico circiter milliaria septem. Alterum vero in Norvegia. Caeterum poscit mentio de Nordovico facta, ut eius ponamus situm. Est enim urbs Northfolchiae comitatus, et in ora quae pertinet ad orientem prope mare ad xij millia passuum duobus imposita montibus, quos discriminat flumen Wensdon, ita vulgo dicitur, per convallesque currens in oceanum Gallicum influit, ac portum facit ad pagum nomine Hyermuthum. Sed ad rem rursus. Postremo anno salutis humanae MXXX, et cum regnare coeperat tertiodecimo, voti causa Romam petivit, ubi a Ioanne Vigesimo pontifice Romano benigne acceptus est, qui, persoluto voto, paucis post diebus in Angliam incolumis rediit. Non intercesserant multi inde dies, cum necesse habuit ingens suscipere bellum adversus Ricardum Normanorum ducem, quod is legum parum metuens per idem tempus cum Hestritha uxore, quae erat, ut supra demonstravimus, ipsius Canuti soror, ob levem causam divortium fecisset. Cuius iniuriae Dacus poenas a Ricardo repetiturus, instructa quamprimum multarum navium classe, in Normaniam traiecit. Verum, milite de navibus educto, vix castra in hostili solo fecerat dum de Suenonis filii Norvegiae praefecti, quem unice diligebat, morte factus est certior. Quae res ita animum eius vulneravit ut in febrem inciderit, qua brevi consumptus e vita migravit. O humanas opes semper infirmas, in medioque saepe spatio cadentes! Dum Canutus beatissimus esse videbatur, ecce tibi, fatalis vis eum e medio vitae curriculo alio rapuit. Milites secundum haec, pacta cum Normanis abeundi facultate, postquam funus regis Rhotomagi fecerunt, unde venerant confestim se receperunt. De hoc bello Normanico annales Anglici mentionem non faciunt, neque Canutum ibidem obiisse mortem tradunt, uti postea ostendemus. Quam equidem rem haud magni aestimandam ducimus, cum omnino parvi referat ubi quis moriatur vel sepeliatur cuius vita non ignoratur. Caeterum Canuto paulo ante mortem nihil alienius fuit quam extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes, quippe qui non aliunde quam ex pietate pendebat, id quod perspicue demonstrat eius facinus cum primis memorabile. Sane usu ita venit ut animi causa aliquando secundum oceani litus haud procul a Suthantonensi portu ambulaverit, ibique per otium a milite auribus serviente appellatus sit rex regum longe omnium potentissimus, qui hominibus, qui mari, qui terrae late imperitaret. Tum ille tacitus, animo repente ad Dei potentiam contemplandam erecto, ut suorum vanas assentationes aliquo argumento coargueret, vestem exuit ac ea globum fecit, superque sedit quam proxime aquam, aestu tum forte ex alto se incitante, ac inquit “unda, tibi iubeo ut ne pedes meos tangas.” Quae ubi est fatus, suis demirantibus quatenus ista faceret, unda insurgens totum madefecit. Tum ille retro progressus, “En,” inquit, “principes, vocatis me regem qui hanc parvulam undam meo imperio cohibere vel remorari nequeo? Nullus nempe mortalium est tali nomine dignus. Est rex unus, pater domini nostri Iesu Christi, cum quo ille regnat, cuius nutu cuncta reguntur. Hunc veneremur, hunc regem appellemus, hunc regum, hunc populorum omnium dominum, hunc coeli, terrae, maris rectorem non solum confiteamur sed etiam profiteamur, praeterea neminem.” Post haec Vintoniam profectus coronam quam gestabat capiti simulacri Christi crucifixi, quod in templo apostolorum Petri et Pauli pendebat, suis manibus imposuit, nunquam posthac eiusmodi ornamento capitis usus insigni. Decessit Canutus post annum vigesimum quam regnare coeperat, et Vintoniae sepultus est. Genuit ex Emma uxore Canutum quem Anglici scriptores inepte Hardecanutum vocant, et Gonnildam, quae Henrico imperatori nupsit. Floruerunt iisdem temporibus viri sanctitate clari Alphegus, de quo supra memoravimus, qui circiter nonum huius regis annum capta Cantuaria, post annum quam sedere coeperat, sextum, martyrio coronatus iter in coelum ingressus est. Livingus itidem Cantuariensis archiepiscopus, et Athelnotus ab Augustino vigesimus nonus. Is autem fuit Canuto charissimus, quippe cuius opera et ingenio in rebus agendis maxime usus est. Item viri in rebus bellicis consilioque longe principes Edulphus, Hircus Northumbriae, Trugillus Orientalium Anglorum comites.

 

Perge ad Librum VIII