Jump to content

Anglica Historia/VIII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber VIII

 VII IX 

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER OCTAVUS

 

O ipso, qui fuit salutus humanae MXXXVI, anno, principes concilium creandi regis causa Oxonii habuere, ubi diu disceptatum est. Alii Haraldum, quem pater ad Normanicum bellum proficiscens praefectum insulae reliquerat, alii vero Canutum ex Emma genitum, ut legitimum patris haeredem, qui tunc Daciam regebat, regem optandum sentiebant. Tandem pluribus in unam sententiam euntibus, Haraldus ordine regum trigesimus tertius rex factus est. At apud transmarinos omnia pariter mors Canuti turbavit. Nam Norvegienses, facta subito alienatione, Magnum Olavi filium sibi regem constituunt. Daci vero Canutum Tertium, cui omnis haereditas iure veniebat, regem consalutant. Atque ita Dacorum praepotens imperium est repente diminutum. Per idem tempus Angli, cum regia stirps pene extincta esset, valde anxii erant de regum successione, et ea cogitatio cum in primis Brithovoldi monachi Glasconiensis, viri sanctissimi qui postea Vintoniensis, et, uti apud quosdam autores invenio, Vigorniensis episcopus fuit, animum solicitabat. Fama est eum noctu in quiete visum esse videre apostolum Petrum sacrare Edouardum Etheldredi filium regem Angliae, qui id temporis in Normania exulabat, atque interrogare ipsum apostolum ecquis Edouardo succederet, et illum respondisse, “ne talem cures, nam regnum Angliae regnum Dei est.” Quod extra iocum multis equidem argumentis ita esse comprobatum est, et eo praesertim quod, licet Angli ex suo veteri instituto minime omnium rempublicam curent, monopoliis, uti alibi declarabitur, tantum studentes, ac nobilissimum regnum fuerit toties iniuriis affectum, atque passim direptionibus vastatum, primo a Dacis, postremo a Normanis, populis ferocissimis, qui non contenti tantum imperium Anglis ademisse, omne etiam genus Anglicum delere conati sunt. Item leges sanctissimas a superioribus regibus lata gens malae animata bona ex parte repudiavit, conculcavit, irritasque fecit, et, veluti quae peius quam aliud quicquam oderat Anglicum nomen, suas leges, prout infra subtilius dicemus, minus aequas intulit. Attamen stat ipsum Anglorum regnum, nec casurum unquam esse videtur, ut quod Deo optimo maximo curae in primis esse credere fas est, quando apud hunc populum tam pietatis studium in dies singulos maxime fervet, quod apud bene multos plurimum friget. Iam satis aberravimus. Haraldus in regnum, non item Canuti patris in mores successor, statim atque factus rex est, ab iniuria suis facienda potestatem gerere coepit. Emmam enim novercam proscripsit, cives et nullo numero habuit et valde oppressit, multorum scelerum maculis notatissimus. Sed brevitas vitae eius famae consuluit, nam e vita migravit post annum quam regnare coepit quartum. Ipso illo etiam anno Athelnotus Cantuariensis antistes moritur, cui Edsinus antistitum ordine trigesimus successit.

  1. Interim Canutus, cognita morte Haraldi, protinus, habito militum delectu classeque parata, Angliam petit, Qui in oram Cantianam post sextum diem quam navem conscendit secundo vento delatus, ac Londinum profectus libentissimis animis accipitur, communique omnium consensu rex dicitur. Is Haraldum fratrem imitatus initium regnandi a saevitia facit. Nam memor iniuriae sibi pariter ac matri Emmae factae, corpus ipsius Haraldi apud Westmonasterium paulo ante sepultum exhumari ac, amputato capite, in profluentem deiici iubet. Quod mox a piscatoribus inventum iterum terra humatur. Item principes quod regnum sibi debitum Haraldo antea detulissent sigillatim punire, ac vectigalia intolerabilia populo imponere coepit, quod ei multum creavit odii. Sed inde ad pietatem conversus revocavit Emmam matrem, quae tum in Flandria degebat, cuius consilio una cum opera Goduini comitis Cantii, viri sagacissimi, potissimum usus est. Venit eo anno Edouardus ex Normania salutatum Canutum fratrem ac matrem, qui paucos dies moratus unde venerat mature rediit. Sunt qui scribant iussu regis cum Edouardo atque Normanis quos secum duxerat esse inhumaniter actum, et eum aegre evasisse. Sed plures tradunt Canutum peramanter accepisse fratrem, id quod a vero minus abhorret. Erat Canutus suapte natura homo tam mitis quam liberalis, et praesertim in conviviis, qui suos convivas in prandiis et coenis ampliter atque nitide accipiebat, epulumque populo frequenter dabat, ter in die escis appositis vesci volentibus. Solebat etiam apud alios coenitare, quare postremo invitatus ad nuptias cuiusdam principis, cum in convivio discumberet e regione Westmonasterii ad alteram ripam Thamesis, in vico quem vocant Lamehithum, inter potationem repente cecidit atque interiit, non sine suspitione sumpti veneni, biennio post quam regnare coeperat. Verum Saxo Grammaticus, cui sane fides abroganda non est, horum temporum historiam longe aliter digerit. Tradit enim quemadmodum Haraldus Canuti filius praefectus fuerit Anglis, et illi ante obitum patris mortuo in praefecturam successerit Sueno Hestrithae filius, quippe Hestritha, quae postea vidua locata fuit Ricardo Normanorum duci, a principio nupserat Ulvoni homini Suevo, ex quo hunc filium genuerat, atque ita docet Haraldum nunquam regnasse, sed Canutum filium Canuti ex Emma in regnum successisse, et eundem in Angliam profectum cum opera et industria Suenonis praefecti omnia tuta offendisset, impertisse imperium Eduardo fratri ex Emma matri et Etheldredo nato. Sed quia Edouardus homo erat bonae frugi, non item experiens aut gerendis rebus valde idoneus, idcirco reliquisse vicarium suum ipsum Suenonem, qui una cum Edouardo rempublicam gubernaret, ac, Canuto biennio post mortuo, Suenonem, credita cura regni partim Edouardo, partim Godvini comitis Cantii filiis suis consobrinis, uti infra ostendemus, rediisse in Daciam repetitum avitum regnum, quod iam antea Magnus Olavi filius Norvegiae rex occuparat, sibi tam iure foederis quam testamento Canuti debitum. Ac rem Dacicam per hunc modum in contentionem venisse Saxo demonstrat, de qua alibi latius explicabimus. Sed iam domum pedem referamus.
  2. Cognita morte Canuti, optimates regni, cupientes sese aut in libertatem vindicare aut saltem regem hominem Anglum habere, in unum conveniunt atque consultant quod pro salute patriae quam optimum sit factu. Ad ultimum cogitantes, quam sub Daco nobiles pariter atque plebei Angli omni tempori male accepti ac sine gratia, sine authoritate fuissent, ita ut prae se cunctos mortales beatos putarent, et iam illum diem adesse cum eiusmodi alienigenarum iugum tuto possent a cervicibus suis depellere, deliberant regem facere Alfredum Etheldredi filium, virum magna virutis, ac Dacos sine discrimine ad internecionem persequi. Itaque extemplo, Alfredo clam accersito factoque impetu, in Dacos passim irruunt. Concitatur multitudo, partim atrocitate rei, partim spe per occasionem recuperandae libertatis. Dacus, etsi subita vi oppressus mutationeque rerum omnium perterritus, tamen nunc pugnando, nunc fugiendo se prohibere ab iniuria nititur. Postremo cum nullus modus fieret caedibus, omnes ad unum aut caesi aut in continentem fugati sunt. Tum communi consensu lege sancitum est ne posthac ullus ex Dacis apud Anglos in perpetuum rex crearetur. Per hunc igitur modum desitum est a Dacis in Anglia regnari, post annum octavum et vigesimum quam Sueno primus Dacorum totius Angliae imperium est adeptus. Quo quidem temporis spatio Etheldredus post mortem Suenonis in patriam reversus duos annos regnavit, et Edmundus unum. Hinc Dacos patet vigintiquinque tantum annos in Anglia regnum obtinuisse. Non minus interea mors Canuti in Dacia omnia innovavit. Cum enim nemo ex stirpe regia reliquus est cui haereditas eius regni iure veniret optimo. Sueno Hestrithae filius ex Ulvone Suevo genitus, conciliatis quorundum nobilium Dacorum animis, id obtinere conatur. Qua re Magnus Norvegiensium rex, virtutibus ac ingenio vere magnus, qui huiusmodi regnum iure sibi deberi asserebat, indignatus statim Dacos cum praemiis, tum suae virtuis fama allectos, a Suenonis favore avertit, ac eum pariter a tanto incoepto desistere cogens, regno Daciae potitur. Sueno talia iniuria affectus, quam celerrime potest copiis undique auxiliisque coactis a Suevis unde oriundus erat peropportune in belli societatem adscitis, in Magnum pergit, qui nihil cunctatus in praelium venit. Est pugnatum a mane ad vesperum. Ad extremum, devictis hostibus, Magnus superior fuit, qui usque eo postea dum vixit aeque Dacis ac Norvegiensibus sine tumultu imperavit. At eo mortuo Sueno tum demum Daciae regnum consecutus. Regnum vero Norvegiae post Magnum adeptus est Haraldus frater illius Olavi quem post obitum inter divos relatum perhibent. Sane Haraldus, profligato Olavo fratre, uti supra exposuimus, Byzantium aufugit, ubi a barbaris falso homicidii insimulatus obiectus est leoni, quem ut homo valens praeter omnium opinionem occidit. Quod fecit ut et supplicium remissum et abeundi facultas data. Quare ille domum reversus regnum adhuc a nemine homine occupatum facile obtinuit. Poscit locus ut prius de Roberto duce Normanorum et Gulielmo eius filio apposite aliquid dicamus, quam caetera de Alfredo et Eduardo exequamur.
  3. Ricardo tertio Normanorum duci, prout supra dictum est, successit Robertus frater, homo festivus, liberalis, fortis, prudens, qui suos ab omni inimicorum iniuria gnaviter prohibuit, qui finitimis saepius opem tulit, qui pauperes et inopes opibus iuvit, qui denique in omnes liberalitate usus est. Sed defendit cum primis Henricum Francorum regem auxilium implorantem adversus Constantiae matris conatus, quae filio paulo ante ingens negotium exhibuerat. Is ex quadam puella forma eleganti concubina Gulielumum filium suscepit. Exponam facinus huius puellae bellissimum, quamvis parum honestum dignumve ut memoretur, quando historiae nulla lex imposita est ut facta aliqua sileat. Ea enim nocte qua cum primum cum duce cubavit pudoris causa noluit interiorem tunicam lineam exuere, sed cum Robertus expediret se ad operam dandam liberis procreandis, ilico eius partem superiorem interscidit, et interrogata a duce cur ita faceret, respondit non decere se eam tunicae partem extremam quae sibi pedes circuiret ad os domini sui vertere. Eadem puella prius quam pareret somniasse fertur intestina sua in altum ferri, explicarique per omnem Normaniam ac Angliae ambitum. Ex qua re futura Gulielmi magnitudo facile a matre sperari coepit. Robertus postremo, ut quibusdam placet, poenitens quod fratrem veneno necasset, cum Hierosolyma voti causa esset iturus, filium Henrico Gallorum regi commendavit, constituitque ut si ipse in itinere a vita recederet, ille Normanorum dux fieret. Itaque primum Romam proficiscitur ut Benedictum Nonum pontificem Romanum abeundi facultatem, uti mos est, rogaret. Ubi magnas fecit largitiones, vestivit enim statuam Constantini imperatoris pallio aureo, dictitans Romanos esse ingratos qui talem principem non donarent in annos singulos veste. Templis varia donaria intulit. Inde digressus forte in itinere ita usu venit ut cum procul a suis esset et altercaretur cum homine agresti, ab eo vapulaverit, quem tamen prohibuit ab iniuria suorum, aiens se eas plagas merito suo accepisse. Profectus deinde Constantinopolim, fuit perbenigne a Constantino Duca imperatore acceptus. Is cum antea audivisset ducem liberalem et urbanum esse, dedita opera prohibuit illi atque aliis heroibus Normanis sellas apponi pede et dimidio altiores, in quibus prandendo sederent. Quo factum est ut dux, quem in re subita haud ingenium admodum promptum defecit, exuerit continuo vestem ac super eam instar globi implicatam sederit. Fecerunt itidem et Normani principes, quo mox, finito prandio, relictis vestibus abierunt. At imperator subridens admonuit ut vestes suas resumerent. Ad ea dux, “Non est,” inquit, “mos Normannis sedes secum ferre.” Post aliquot dies dux itinere suo ire pergebat, cum quodam valetudinis genere tentatus est sic ut equitare non posset, quare necesse habuit locorum agrestes conducere qui eum humeris ferrent. Interea cum unus ex comitibus in Normaniam rediturus peteret ecquid de eo narraret suis Normannis, tam lepidissime quam facetisisime respondit, “dicas te vidisse daemones ferentes Robertum ducem in coelum.” Ita innuit se ab impiis barbaris gestari, quos non inepte daemonibus comparavit, et Hierosolyma coelum appellavit, quod inde nostra profecta sit salus. At ubi eo pervenerat, tanta liberalitate in omnes usus est ut custos templi humanitate motus restituerit bonam pecuniae partem solutae pro ingressu templi, uti moris est. Quam ipse non recepit, sed egentibus distribui iussit. Inde, persoluto iam voto, digressus in Bithyniam regionem minoris Asiae adversam Thraciae, in qua est Constantinopolis pervenit, ubique morbo absumptus decessit anno a natali Christi circiter MXL. In Normanicum principatum Gulielmus nothus successit, vir inter viros et prudens inter prudentes, apud quem Alfredus et Edouardus diu exularant. Sed unde digressi sumus iam redeundum est.
  4. Alfredus, accepto nuntio de morte Canuti, propere in Angliam venit. Interea principes regni in unum convenerant deliberaturi quem sibi regem optarent. Ubi Goduinus, cui curabat aut filiam nomine Editham locandam futuro regi, vel ita omnia turbanda, quo Haraldus demum filius, quem una cum puella illa et Biornone ac Tostone filiis et Thira uxore Canuti secundi sorore creaverat, regnum obtineret, cum pertimesceret Alfredi ingenium, desperaretque posse se sui optati fuit compotem, coepit apud singulos in ipsum Alfredum acerbius invehi, praedicans illum ducere secum magnam manum Normanorum, iisque promisisse bona civium, quos iampridem ad caedem animo destinasset. Haec vera an vana iactaret in vulgus, ita tamen heroum animos moverunt ut iam tum pro se quisque timeret ac optaret, ut aliquid adversi contingeret, quamobrem Alfredus regno minime potiretur. Quibus rebus cognitis, Goduinus audacior factus Alfredum primo quoque tempore vita privandum constituit. Itaque cum bene magna armatorum caterva it obviam, et in itinere iuvenem inopinantem cum toto comitatu interficit, at Normanos capit, captosque ad unum necat. Goduinus post nefarium flagitium factum statim Londinum reversus novas insidias molitur. Primum enim multis rationibus conatur diluere crimen caedis Alfredi. Deinde, uti fides habeatur novae fraudi, persuadet populo ut ad arcessendum suo nomine Edouardum, virum optimum, fratrem Alfredi ex Normania ad regnum capessendum legatos mittant, id quod continuo factum est. Non fuit autor huiusmodi rei Goduinus, quod aut Edourardum diligeret et salus regni ei curae foret, sed eius fucosa charitas inde nimirum subito orta, quoa Edouardus vir erat mitis ingenii minimeque sagacis, et apprime bellorum ac caedis abhorrens, ita ut etiam exul dicere soleret malle se vitam privatam perpetuo degere quam per hominum caede regnum recipere. Propterea sperabat fore ut eum, qui pros suo iure res gerere nesciret, aut suo arbitratu facile regeret aut aliquando perderet.
  5. Edouardus, cognito suorum desiderio, a Gulielmo duce opera atque opibus adiutus in Angliam optato rediit, atque rex factus est tanta publica laetitia ut certatim pro eius felici principatu cuncti vota facerent, et id sane magis ex animi quod ipse incendebat studia hominum omni genere humanitatis. Qua re Goduinus fretus ad eum supplex adivit at quoque modo potuit sese ei purgavit de caede fratris, cui quod poeniteret rex culpam remisit, estque eius deinceps opera et consilio maxime usus contra Emmam matrem, cui multis de causis succensebat. Primum enim ei obiiciebatur quod Canuto patriae hosti nupsisset, deinde quod filios exules nihil iuvisset, et postremo quod rumor esset eam ipsis filiis mortem ese machinatam. Quas ob res sanctissima equidem foemina bonis omnibus, impulsore Goduino, spoliatur. Cui ad has calamitates accessit alia, quo fama quoque spoliaretur. Nam haud multo post insimulatur criminis violatae pudicitiae cum Aduino Vintoniensi episcopo. Quare ambo Vintoniae in custodiam traditi, ubi alter alterius laesae perperam famae moerore cruciabatur, angebatur, disrumpebatur. Sed eius rei indignitas ita Emmam pupugit ut innocentia freta palam offerret se periculum servatae continentiae per ignem esse facturam. Ad ea rex, qui alieno potius quam suo ducebatur consilio, instigatus nihil est motus, imo matri diem dici passus est quo ingens supplicium subiret. At mulier partim conscia recti, nam veritas cum ea faciebat, partum noctu, ut perhibent, per quietam a divo Suitino monita, forti animo super ignitos vomeres nudis pedibus gradiens neutiquam laesa evasit, sic pudicitiae decus per ignem et aquam, ut vulgo dicitur, ulta. Quo miraculo rex commotus mira pietate posthac matrem coluit observavitque. Fuit is annus cum regnare Edouardus coepit quintus. Illo ipso anno piratae Daci in Sanduicum portum dilati atque in terram egressi omnem maritimam oram devastarunt, qui tamen haud multo negotio partim caesi, partim fugati sunt. Nullum post hoc bellum domesticum sive externum per decem et novem, quibus Edouardus regnavit, annos extitit quin vel statim parva caede confectum vel nullo memorabili eventu pace mutatum sit. Quod proculdubio divino numine factum dixerim. Voluit enim Deus hunc regem, qui iam inde ab initio sibi aeque de religione atque hominbus bene mereri studendum constituerat, hisque studiis pascebatur, his delectabatur, his perfruebatur, ab earum rerum curis vacare, quas sapientissimus quisque semper fluxas, caducas esse duxit, quo liberius coelestia contemplaretur.
  6. Goduinus interea locavit filiam Editham, susceptam ex Thira sorore Canuti Secundi, non ex altera uxore sicut quidam male sentiunt, Edouardo, multumque apud eum autoritate iam pollebat, cum ecce ingens discordia inter eos orta est. Cuius rei causa fuit adventus Eustachii comitis Bononiensis, qui olim Edginam sororem regis in matrimonio habuerat. Is litus Cantianum ut attigit, Cantuarium recta via profectus est regis visendi gratia, ubi inter eius ministros et nonnullos ex oppidanis facta fortuito turba unus civis ferro interiit. Qua re Cantuarienses generatim permoti, sumptis confestim armis, Eustachii cohortem invadunt ac bene multos interficiunt. Tum Eustachius, furore accensus, in cives crudeliter invadit, pugnatur utrobique acriter. Sed Eustachius, suis passim cadentibus, timore perculsus, omisso paulatim certamine, Londinum ad regem profugit, narratque iniuriam violati iuris hospitii acceptam ab Anglis. Tulit rex eam rem iniquo animo, ac iussit auctores facinoris supplicio affici. Cantiani ad Goduinum comitem suum confugiunt, auxiliumque implorant adversus Gallos, inimicos Anglici nominis. Ita enim vociferabantur, quod illi primi interfecto cive Cantuariensi iniuriam fecissent, ac idcirco argumentabantur se ut vim vi, non secus ac ius est, repellerent et suos tuerentur, in hostem erupisse. Goduinus indignitate rei permotus edicto regis haudquaquam obediendum putat, qui, parato extemplo exercitu, suos ab iniuria defendere summe contendit. Contra rex magis atque magis indignatus coactas subito copias in Goduinum paucis ante diebus cum tota familia hostem declaratum mittit. Iam utrinque ad conserendas manus parati erant exercitus cum Goduinus regiis viribus territus, desperata victoria, una cum filiis in Flandriam fugit. Tum Edouardus, affectis supplicio sontibus, uxorem Goduini filiam ablegat, ac illius boni publicat. At Goduinus interim, adiuvante Balduino comite Flandriae, cuius filia nomine Iuditha cum Tostone eius filio nupta erat, parat classem raptimque omnem maritimam insulae oram infestam facit, cui subito classis regia fuit obvia. Hic prius quam dimicaretur, Dei instinctu, ut credibile est, admonitis ducibus quam turpe foret unam gentem suis viribus perditum iri, repente concordiae reconciliatio secuta est, restituto in pristinum honoris locum Goduino, qui Edouardo Biornonem et Tostonem filios ut pignus servandae fidei obsides dedit. Rex itidem uxorem recepit. Verum Goduinus nullo consilo effugere potuit meritum supplicium. Porro non intercesserunt multi dies cum Haraldus filius, qui regium poculum miscebat, Edouardo prandenti dedit bibere, et forte uno pede offenso pene lapsus, auxilio alterius pedis sese a casu recepti, stetitque vino nequaquam effuso. Tum pater, qui cum rege discumbebat, “Nunc,” inquit, “frater fratrem iuvit.” Ad hanc vocem, etsi per iocum emissam, Edouardus turbatus animo (nam in mentem ei venit subito interitus Alfredi fratris) in Goduinum conversus ait, “sic mihi meus frater auxilio esset, si per te licuisset.” Tum homo facinorosus iram regis veritus coepit sese excusare, divinumque numen ad innocentiam declarandam, iusiurandum adiiciendo, perinde quasi cum ignaro ageret, appellare, dicens, “Si unquam, rex, quicquam in necem fratris tui aut in te machinatus sum, precor ut Dei nutu istud panis frustrum me ilico strangulet.” Quae ubi dixerit, sumpto pane, subito praeclusis faucibus suffocatur, ac ita paricidium morte compensavit. Talis fuit exitus vitae Goduini, qui secundum illud evangelicum, petite et accipietis, petiit et accepit, non scelerum veniam, prout debuerant, sed perniciem suis factis dignam. Utinam multi tali exemplo aliquando vapularent, qui ne pedem quidem inferre sciunt nisi duce periurio. His temporibus Emma mater regis decessit. Item Gulielmus dux Normanorum a rege rogatus venit in Angliam, quippe desiderabat Edouardus ut beneficiorum memor pro veteri hospitio, quod ei cum illo fuerat, duci gratificare, quare eum prolixe largeque accepit et multis ac variis muneribus donavit. Praeter haec humanitatis officia, sicut autores habeo, Edouardus promisisse fertur se facturum ducem haeredem, si forte sine liberis moreretur, de eaque re antea promissum fecisse dum in Normania morabatur, quod, ut alius edocebit locus, patriae malo fuit. Tradidit rex Gulielmo abeunti Biornonem et Tostonem obsides a Goduino datos ut in Normania custodirentur. Hic illud admonuerim, scriptorum quosdam perinde hos Goduini filios ac plures alios, uti vetustarum rerum parum scientes, nescio quibus inauditis nominibus indiligenter appellare, quos sic historiam pervertant obscurioremque faciant.
  7. Erat annus duodecimus cum regnare coeperat Edouardus, qui cum terra marique iam pacem haberet, non minus suorum quam suae ipsius saluti prospiciens, velut natura propensus ad diligendos homines, quod fundamenta iura est, primum omnium putavit leges sibi constituendas quas utiles duxisset. Sane in usu erant multiplices leges quas olim Britanni, deinde Angli, ac novissime Daci tulerant, et bene multi quotidie mortales omnia utilitate metienda existimantes sic eas ad suos mores accomodabant, ut saepius pro iustitia iniquitas coleretur. Igitur Edouardus ex immensa eiusmodi legum copia optima quaeque et necessaria elegit, legesque paucas et salutares usurpandas sanxit, quae deinceps rectum omnibus aeque vivendi modum praescriberent. Has leges posteri communes appellarunt, et cum a Normanis aliis datis legibus sibi adeptas quererentur velut optimam partem vitae, repetiverunt armis, saepeque reges eas in pristinum usum restitueret, ut sibi minus fructuosas, negantes, magnis affecere incommodis, ut infra apposite demonstrabitur. Hoc iustitiae fundamento iacto, rex ut liberalitas, ut pietas, ut charitas ab se perinde quasi a fonte in alios manaret, coepit miro studio inopes iuvare, religionem colere, de cunctis iuxta bene mereri. Quibus virtutibus ita Deo habitus est acceptus ut meruerit miraculis clarere, quae si commemorare vellemus, haud dubie tempore nimium excluderemur. Attamen non omittam quaedam memorabiliora. Cum enim exactores tributi populo impositi aliquando ingentem acervum pecuniae ex eo tributo collatae, delectandi ipsius animi gratia, coram adduxissent, ille subito daemonem circa ipsum acervum ludentem videre visus est, qui ob id huiusmodi pecuniam, ut rem funestam abhorrens, ilico auferri ab oculis restituique populo iussisse fertur. Insuper inter sacra vidisse in eucharistia puerum Iesum, ac eundem Leofredus Merciorum comes, vir sanctissimus qui aderat, contemplatus, et statim prorupisse in risum, ac interrogatus ecquid esset, respondisse se vidisse Dacos infestis armis invadere, ac continuo, praetoria nave demersa, in Daciam contendere, id quod paulo post accidit, atque inde facile cognovisse regnum suum esse Deo curae. Prospexit etiam ut futurorum praescius brevi tempore fore ut Normani per vim regno potirentur. Nam Haraldus per idem tempus enixe apud eum instare coepit quo permitteret se ire in Normaniam visum fratres, qui apud ducem, uti diximus, obsides erant, licet fortasse aliud animo destinasset. Ad ea rex sic respondit, “eas, quandoquidem obstare non licet. Sed, mihi crede, rem et tibi et patriae nocituram tentas.” Profectus est Haraldus, et cum aliquandiu ducem orasset ut obsides redderet, quos non usquequaque clam Eduardo rege repetebat, occasionem illi praebuit aperiendi sibi consilii. Enimvero dux, qui iampridem in spem venerat adipiscendi regni Anglici, narravit Haraldo quemadmodum Edouardus semel atque iterum, sicut supra expositum est, promisisset se facturum ipsum haeredem, si liberos non suscepisset, et cum nulla iam spes regiae sobolis esset, oravit ut vellet hoc negotium apud eum procurare, et si id conficeret, iam tum posset cum multa praemia tum summos honores ab se expectare. Haec Haraldus iureiurando fidem dedit se pro viribus curaturum, atque inde recepto Tostone altero fratre, quem dux eius rogatu missum fecerat, in Angliam rediit, exposuitque ordine omnia Edouardo quae Normanus secum egisset. Tum rex respondisse fertur, “nonne haec mala te patriae inusturum praedixi, si ad Gulielmum adires? Sed ita faxit Deus ut istiusmodi fatum aut avertatur aut, si omnino futurum est, nostro non veniat tempore.” Hinc colligere licet vel Edouardum non servasse fidem Gulielmo, quam a principio de haereditate regni non satis considerate dedisset, more exulantium, qui ut ne ab amicis destituantur maria et montes facile promittunt, vel nullum (quod verisimilius est) fecisse promissum.
  8. Solebat rex Edouardus divinitus solo tactu sanare strumosos, hoc est, strumam patientes. Est enim struma morbus quem Itali scrophulam vulgo vocant, a scrophis, quae ea mala scabie afflictantur, id est humor in quo subtus concretae quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur, ac ut plurimum per pectus et guttur serpit. Quod quidem immortale munus iure quasi haereditario ad posteriores reges manavit. Nam reges Angliae etiam nunc tactu ac quibusdam hymnis non sine caerimoniis prius recitatis strumosos sanitant. His divinis indiciis Edouardus Deo longe charissimus effectus, iam vigesimumquartum prope annum regnaret cum ei, ut constans fama est, allatus fuit a quibusdam Hierosolymis venientibus annulus, quem ipse diu antea pauperi clam dederat, qui pro amore quem erga divum Ioannem evangelistam habebat eleemosynam petierat. Sic iis divinis monitis mors regis annuntiata est, qui haud multo post morbo affectus per quietem a Deo optimo maximo illud ipsum edoctus animam caelo reddidit, post annum quam regnare coeperit quartum et vigesimum. Sepultus est in templo Westmonasterii, ac brevi post tempore inter divos relatus. Ille annulus in eodem templo multa veneratione perdiu est servatus, quod salutaris esset membris stupentibus, valeretque adversus comitialem morbum, cum tangeretur ab illis qui eiusmodi tentarentur morbis. Hinc natum ut reges postea Angliae consueverint in die parasceues multa caerimonia sacrare annulos quos qui induunt hisce morbis omnino nunquam sunt. Sanctissimus rex filios ex se non genuit. Fuerunt id temporis amplissimi viri, Edsinus Cantuariensis antistes, qui sedit amplius annos undecim, in cuius locum Robertus episcopus Londonensis, natione Normanus, substitutus est. Is principio mire ab Edouardo dilectus in honoreque habitus est. Postea cum persuasisset illi ut Emmam matrem stupri accusatam cogeret uti se per ignem purgaret, et illa divinitus, veluti supra diximus, ex periculo evasisset, poenitens timoreque simul affectus in continentem fugit, ubi brevi anno secundo sui pontificatus moerore animi absumptus est, quem secutus est Stigandus, ordine antistitum trigesimus secundus. Claruit sanctitate et doctrina Vulstanus Vigorniensis episcopus, qui post vitam sanctissime actam inter divos relatus est. Floruit Suardus comes Northumbriae, homo Northumber, bellicis artibus praeclarus. Is cum profluvio ventris laboraret, ac sensim deficientibus viribus, haud dubiam mortem praesentiret, seipsum armavit stetitque perinde acer in armis, ut Vergilius ait, ac sic cum hoste esset congressurus, dictitans non decere hominem fortem iacendo iumentorum ritu mori. Atque sic e vita migravit, imitatus in hac parte Nasamonum Libyae populorum institutum, quod nos libro De Rerum Inventoribus tertio abunde exposuimus. In Suardi locum sufficitur comes ab Edouardo Tosto, quem Morcatus est secutus.
  9. At Edouardi mors valde suspensos dubiosque tenebat regni principes, quippe qui nesciebant cui illud regnum munus deferrent. Enimvero non erat quisquam unus omnium regendo regno aptus qui id iure obtineret, tametsi Edgarus cognomento Ethelyngius, genitus ab Edouardo filio Edmundi, cui cognomen fuit Ferreum Latus, per eos dies una cum matre et sororibus ex Pannonia, ubi natus fuerat, in Angliam venerat. Sed is puer id aetatis nondum regno gubernando maturus erat. Item territi multis oraculis, quae suspicabantur portendere regni mutationem, mirum in modum formidabant ducem Gulielmum, tum quod Normanus, tum quod praedicabat sibi regnum iure evenire, ut legitimo haeredi ab Edouardo instituto, propterea quod illum secundo et tertio generationis gradibus attingeret. Nam Ricardus Primus dux Normaniae genuit ex se Ricardum Secundum et Emmam. Haec ex Etheldredo Angliae rege sustulit Edouardum. Ille filios suscepit Ricardum Tertium et Robertum, qui Gulielmum creavit ex concubina. Dum haec animo optimates agitant, Haraldus Goduini filius ex sorore Canuti, genere et viribus fretus se regem renuntiat. Non displicuit omnino id factum populo, qui plurimum spei in Haraldi virtute habebat. Itaque more maiorum sacratus est ab Aldredo Eboracensi archiepiscopo seu, ut quidam tradunt, seipsum nullis caerimoniis diademate ornavit. Fuit hic annus salutis humanae MLXVI. Is statim initio sui regii principatus, memor se per vim regnum occupasse, ad promerendam suorum benevolentiam neque liberalitate neque clementia nec comitate utendi ullam occasionem omittebat, qui graviora vectigalia aut sustulit aut minuit, militibus stipendia, ministris mercedem adauxit. Sed haec prae religione colenda non multo accuratius agebat. Dum hac popularitatis pietatisque ostentatione tenetur, ex improviso veniunt legati a Gulielmo Normano, qui iam omnia resciverat quae de administratione regni erant gesta, celeriter missi, a quibus bene multis verbis de iureiurando olim ab se duci dato admonitus est, atque simul rogatus ut conventis staret. Ad ea Haraldus respondit se Gulielmo gratificaturum, modo non cuperet regnum, quod iam ipse obtineret. Normanus, accepto responso, ut prius consilio quam armis omnia experiretur, rursus per legatos Haraldum commonefecit ut, si in caeteris fidem servare nollet, saltem non negligeret connubium filiae, quam licet nondum maturam viro, ei, velut quidam prodiderunt, cum in Normania fuerit spoponderat. Huius puellae nomen non ponitur a quopiam, quod sciam, quia, ut puto, non diu superstes fuit. Haraldus vero, qui malo sui genio ducebatur, superbo trucique vultu legatos intuens neutrum se facturum dixit, atque cum hoc responso eos dimisit. Secundum haec, ne imparatus offendatur, navale bellum quam maxima vi potest comparat, milites quoque deligit, praesidia disponit locis opportunis, ut pariter terra ac mari Normanos finibus arceat, si eos vexatum venerint. Dux ubi a legatis ferox regis responsum accepit, suos ad colloquium vocat, atque bellum in Anglum movendum sedulo agitat. Interea Haraldus coepit impediri domesticis seditionibus, quod ei negotium Tosto frater exhibuit. Sed ut id planius faciamus, nobis altius repetendum est. Erant in Haraldo iam inde a pueritia permulta cum corporis tum animi ornamenta, forma per aetatis gradus egregia, et cui non minus dignitatis inesset, quam gratiae, praecipuum robor, docilitas ad omnes fere artes, armorum et equitandi peritia ingens. Quae res faciebant ut mirifice ab omnibus, et praesertim ab Edouardo rege, diligeretur. Contra illi tot amplas virtutes Tosto minor natu frater, qui paulo ante cum eo ex Normania redierat uti supra demonstravimus, ita invidebat ut praesente rege in eius caput proterve insultaverit, cum eoque aliquantum conflixerit. Post haec Tosto, a rege acriter increpatus, Herefordiam discedit, ubi male accipit Haraldi cohortem, quam ob rem a rege proscriptus in Gallia profugit. Is igitur, cognita morte Edouardi, comparatis undique navibus, Haraldo bellum inferens Vectem insulam capit, captamque diripit. Deinde Cantium versus tendens totam illam oram latrociniis infestam reddit. Ea res perincommode Haraldo accidit. Nam coactus est una cum exercitu revocare classem in Normanos dispositam ad hanc iniuriam propulsandam. Quo cognito, Tosto territus iter in Northumbriam confert, suisque in terram expositis, omnia caedibus complet. Sed ab accolis locorum, qui eum ut communem populatorem oderant, et pariter a classe regia in fugam coniectus in Scotiam non sine navium suorumque incommodo se proripuit.
  10. Vix tumultus iste sedatus est cum aliud mox gravius malum Haraldo accessit. Equidem cum Tosto rebus suis nihil auxilii a Scotis expectaret, sublatis velis in Norvegiam profectus est, fretus Haraldi regis opibus et fortitudine, cuius id temporis nomen ubique gentium percelebre erat. Hic regem rogat ut se adiuvet, quem multis pollicitationibus eo impulit ut desidero potiundi regni inter domesticas Anglorum seditiones accensus, confestim, non mediocri instructa classe, mare ingressus sit, ac secundo vento ad Anglicum litus appulsus penetraverit in ostium Tynnae fluminis, quod flumen Novumcastrum Dunelmensis agri nobile oppidum alluit. Non assentior illis scriptoribus qui tradunt Norvegiensem regem, postquam cognovit fratres inter se dissidere, sponte sua ac sola imperandi libidine ductum, hoc suscepisse bellum, quod tantum abest ut sit verum, ut ne verisimile quidem videatur. Ecquis enim crederet Haraldum, magno consilio ac ratione virum, locorum pariter atque hominum insolentem et ignarum, quippe cui nihil unquam cum Anglis fuit, nec quicquam ab eis iure repetere poterat, voluisse tam longinquam edicere expeditionem, unde nullum neque periculum futurum neque emolumentum certum cerneret? Proin de consentaneum est eum evocatum fuisse a Tostone, id quod Saxo attestatur, cui de rebus praesertim apud suos gestis, fides utique abroganda non est. Igitur Haraldus et Tosto postquam ad ostium Tynnae aliquot dies morati sunt, donec militem a laboribus reficerent pararentque ad bellum obeundum, postremo simul iter ingressi, copias disponunt, quibus interea Edouinus et Morcatus fratres, comites Merciae et Northumbriae, cum exercitu non spernendo obviam facti sunt. Hic, dato utrinque signo, praelium committitur. Fuit aliquandiu anceps, sed ad ultimum Anglus hostium multitudine circumventus superatur, datisque obsidibus deditionem facit. Haraldus, qui suis opem ferre festinabat, in itinere de re male gesta certior factus nihil animum remittit, sed citato gressu post quartum diem quam pugnatum erat Stanfordiam pervenit, ubi loci Norvegienses parum ultra Deruentam flumen constiterant ac pontem occuparant, ut ne hostibus ex improviso iter eodem esset. Altero die instructis copiis rex propius accesit ut pontem exercitum traduceret, ubi ad multum diei, virtute unius Norvegiensis retardatus priusquam posset pontem transmittere. Is loco munimenti forte illo die in statione pontis positus, cum Anglos repentino adventu decurrere in pontem versus vidisset, vadit in primum aditum pontis, truces circunferens oculos, primum, deinde alterum, deinde plures facto impetu pontem superare conantes aut caedit aut de loco deturbat. Quo facto, hostes ipso miraculo fortitudinis stupefacti, quod unus tandiu obsistere posset, uno momento huic uni insidias tendunt quem vi superare non poterant. Erat enim pons ligneus et eius medius transitus multas rimulas habebat. Dum igitur alii Norvegiensem in pugna occupatum tenent, unus sub ponte, lintre clam vectus, telo inguina perfodit. Atque hoc demum pacto vir ille, cuius nomen immortalitati cum primis mandandum, non sine ingentis gloriae damno, memoriam non habet, post multam factam stragem cecidit. Haraldus, superato ponte, hostes palantes a tergo caedit, interfectis primo impetu rege Norvegiensi et Tostone fratre. Quo cognito, cuncti repente in fugam se dant. Caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem prope hostium facta est, non sine tamen Anglorum incommodo, quando victoria haud incruenta fuit. Reliqui vero Norvegienses, qui classi praesidio relicti fuerant, statim ut ex cursu suorum qui ad naves fugiebant de regis interitu cognoverunt, naves ipsas solverunt, celeriterque e conspectu terrae sublati in patriam cursum direxere. Qui ubi pervenerunt, omnia moerore opplevere, reportantes tam calamitosam acceptam plagam. Quare omnis Norvegia in lucto repente fuit, atque ita suo orbata principem non multo post in Dacorum ditionem rursus cecidit. Caeterum me piget hoc loco quorundam recentiorum scriptorum notare negligentiam, qui falso contendunt bellum istuc a Dacis, quos more suo Danos vocitant, non a Norvegiensibus adversus Anglos gestum, rege Harvico, licet nemo homo cui id nomen fuerit apud ipsos Dacos regnum obtinuisse tradatur. Nam Sueno id temporis Dacos regebat, ita domi occupatus ut foris rem bellicam obire non posset. Quare dixerim Tostonem ob id non ivisse rogatum auxilium ab eo. At vel de rebus Anglorum gestis iidem scriptores, quorum nominibus libenter parco, ita omnia diversa saepe produnt ut facile iudicares eos nunquam illius populi annales vidisse, id quod in primis nominum tum locorum tum hominum varietas manifeste arguit. Haec commodum admonuimus, partim ut satis foret de hac re meminisse semel, partim ne aliena inscitia seu incuria nostrae officeret aliquando historiae, cum legentes rerum huiusmodi nominumque differentiam deprehenderint. Sed reliqua persequamur. Haraldus rex hac victoria plurimum laetatus Eboracum perrexit ut provinciam tot post bellorum fluctibus adhuc turbatam redderet pacatam ordinaretque.
  11. Interea Gulielmus dux Normaniae cognovit per exploratores Anglum Norvegiensi bello teneri ac maritimam insulae oram, quae ad austrum spectat, quo cursum suarum navium futurum sperabat, nullis praesidiis custodiri. Quocirca extemplo, iuventute electa in classem imposita, in Angliam spe omnium ac sermone celerius cum triginta et amplius navibus traiecit, descendit in terram ad maritimum vicum quem vocant Hastyngum, ac ibi, collectis militibus, castra posuit. Hic omen futuri imperii accepisse fertur. Confestim enim ut e navi egressus est, parum lapsus fixit alte in arena pedem. Quo viso, miles laetitia exultans et alacer ait, “iam, dux, firmo pede Angliam tenes.” Caeterum vicinorum locorum incolae repentino ducis adventu perculsi, qui tantas contra se copias esse instructas videbant, haud cunctanter ea omnia per literas regi nuntiant, cui ingentem curam res subita atque inopinata addidit. Porro amiserat in bello Noruegiensi omne fere militum robur. Multi itidem propter praedam, quae in bello parta erat, nequaquam aequaliter divisum male animati erant, quos pertimescebat. Quibus rebus Haraldus etsi pungebatur, attamen magno, ut erat, animo ad primum nuntium totius itineris consilium mutat, at continuo coactis copiis Londinum necessario revertitur, atque in hostem proficiscitur, crescente passim exercitu, illis scilicet ad suum regem confluentibus, quibus patriae salus curae esset. Ita confecto itinere circiter decem millia passum prope hostes castra posuit. Normanus quoque, motis castris, in conspectu hostium venit ad pugnam committendam expeditus. Hic autores habeo multas utrinque conditiones interpositas fuisse ut sine caede pacificarentur, quas tamen uterque ut belli fortunam tentandi avidus sprevit, ac simul pro se quisque suos tum hortando, tum monendo, ad certamen instigare coepit. Sed Haraldus prior, concione advocata, huiuinuriisscemodi orationem habuit.
  12. “Audivistis equidem, milites, maiores nostros hoc excellens atque nobile regnum iam inde a principio non sine labore multoque sanguine esse adeptos, ac continuis deinde bellis vexatum ab iniuriis finitimorum vindicasse, et demum ita sua virtute propagasse ut nunc opes nostras populi alii formident, alii nobis invideant. Formidant autem finitimi, qui nobis quotidie de pace supplicant. Invident barbari, qui domi rerum omnium angustiis pressi, aliena appetentes, coguntur foris magis more latronum quam iure iusti belli arma movere, seque periculis obiectare. Sic Dacus per multos annos nobis infestus fuit. Sic nuper, ne plura commemorem, Norvegienses nos invasere, quos vestra virtute vos profligastis. Sic denique in praesentia Nomanus nos bello petit, genus hominum a Dacis profectum, quos vicimus, quos in turpibus habemus esse apud nos nisi servos. Nunc tamen Gulielmus, homo ex concubina natus, collecta latronum manu, bona nostra rapere, regnum foedare, nobilitatem tollere conatur. Quapropter vos moneo uti forti atque parato animo sitis, et cum praelium, bene iuvante Deo, inibitis, memineritis vestram pariter atque totius populi Anglici salutem in dextris vestris positam esse. Si vicerimus, patriam perpetuo inimicorum iniuriis liberabimus; sin superabimur, quod omen Deus avertat, pro patria moriemur, quod pulchrum atque decorum est.” Haec ubi dixit, pro se quisque promittit dato signo se hostem intrepide invasurum. Normanus itidem sic suos hortatus dicitur: “Quocunque, fidelissimi atque fortissimi hominum, circunfero oculos, plena omnium video animorum ac roboris. Contemplor non sine animi gaudio vos socios bello semper strenuos, qui Rolloni generis nostri autori naviter virtute respondetis, sane quod ille imperium quondam hostili in terra multo labore sibi ac posteris paraverat, maiores nostri suis viribus dilatarunt, vos vero florentissimum reddidistis, ad quod nunc, favente Deo, Angliam adiungetis, quae nostra est, quam nobis rex ille prestantissimus Edoardus consanguineus noster ultro condonavit. Cui equidem terrae non bellum inferimus, sed Haraldum Goduini proditoris filium eam perperam tenentem a possessione deturbare enitimur, ac poenas violati iurisiurandi ab eo petimus, penes quem nihil fidi, nihi sancti est, qui iis permagnis peccatis sibi iampridem, ut credere par est, Deum optimum maximum iratum fecit. Igitur victoria futura nostra est, cuius quo maior spes est, hoc acrius in eam adipiscendam incumbitote, ut qui pro certo praemio pugnaturi estis.”
  13. His adhortationibus cum utrinque ad certamen accensi militum animi essent, pridie Iduum Octobris, eductis in aciem copiis, signa prius vetusto more dant, ac dein, maximo edito clamore, cum infestis signis occurrunt. Sagittis et missilibus primo praelium initur, inde gladiis conseritur. Angli, pristinae virtutes memores, valde instant, Normani haud timide resistunt, maxima iv certatur. Postquam aliquandu aequo Marte est pugnatum, multa facta utrinque caede, Haraldus cum expeditis equitibus primam aciem ingressus est. Hic laborantibus suis succurrit, ac integros defessis substituit. Interea Normanus, ubi vidit Anglos magna vi contendere, equites in mediam aciem ire iubet, quo ordines perturbent, qui passim cadentes cum nihil Anglum e loco movissent, tum dux peritissimus belli optimum factu ratus, si sui fugam simularent, mandat a suis sensim pugnam remitti pedemque referri, ut hoc pacto hostes insequentes ordines frangat. Nam Angli, qui numero pauciores erant, sese adversus multitudinem, confertim in unum constiparant. Itaque Normanus, ubi conspexit suos paulatim pedem referentes, ab hoste caedis avido urgeri, statim partem equitum peditesque recentes parum procul a loco ubi pugnabatur in occulto locat, qui exin hostem obvium de improviso invadant. Tum vero, coorto tumultu, terga vertere simulantes paululum cessere. Quos Anglus tum demum ratus victoriam in manu esse, omissis ordinibus effuse insequitur, lateque currendo ad locum insidiarum perducitur. Hic Normani Anglos per hunc modum cursu dissipatos, facta corona ac praeclusis itineribus, adorti, ingentem stragem edunt. Mirabile dictu est quanta praesentia animorum quantaque vi, Angli tametsi turbati atque a multitudine circumventi resisterent, qui nihil certamen remittebant, rege suo cum hortando tum pugnando rem sustentante. Sed posteaquam eum traiecto ictu teli cerebro labentem ex equo moribundum viderunt, tum et ipsi perpauci integri fugerunt. Caeteri autem interfecti ceciderunt. At Gulielmus tanta victoria potitus immortaliter gavisus est, qui nocte quae secuta est per quietem audivisse dicitur vocem superne editam, “Vicisti, Gulieme. Regnabis tu et qui a te creati sunt.” Ita quae avemus interdum somniamus. Postero die ubi primum illuxit, ad spolia legenda insistunt, corporaque ex labore reficiunt. Quo facto, dux, victoria uti cupiens, expedito agmine Londinum versus iter tendit, deditionem interim insulanis quaquaversum ille transibat, timore perculsis facientibus. Sed haec proximo volumine locus perappositus enarrabit.
  14. Post cladem acceptam, Edouinus et Morcatus comites, qui ex tanta strage superfuerant, Londinum confugiunt deliberaturi de rebus agendis, ubi solum luctus audires, tristiaque omnia cerneres. Haec est nobilis pugna, et multipli caede utrinque facta, amplius viginti hominum millibus interfectis, in qua omne Anglorum robur cum imperio cecidit. Quem casum portendit cometes inusitatae magnitudinis, qui per aliquot dies apparuit. Haraldus inter suorum cadaver repertus est, cuius corpus ab hoste Thirae matri redditum sepelitur in aede Sanctae Crucis ad Walthamum pagum, quam ipse aedificare coeperat, aut potius instauraverat, id quod ex eius brevitate vitae verum esse constat. Erat eo loci coenobium canonicorum secularium, quos vocant, distatque a Londino circiter millia passum duodecim, quod Haraldus praediis locupletavit. Walthamum autem alluit Lea flumen, quod Essexiam ab Herefordiensi comitatu dividit. Fuit Haraldus ordine regum a Cerdicio sextus et trigesimus, qui, vix anno regni circumacto, ultimus Anglorum regum uno temporis puncto et vita et regno spoliatus est, qui fuit annus salutis humanae MLXVII, et ab adventu Anglorum, duce Hengisto, in Britanniam dcxvij. Intra quod temporis spatium varie regnatum est. Primum fuit regnum Cantianum, quod coepit anno salutis CCCCL, et unde sex alia regna alio tempore, ut supra apposite est declaratum, initium sumpserunt. Quae cum in ditionem regni Occidentalis deinde venissent, de eiusmodi temporis ratione dicendum est. Coepit Occidentalium regnum autore Cerdicio, qui primus eorum rex fuit, anno salutis DXXI, ab adventu Anglorum anno lxxj, ad quod deinde spatio annorum ccccxvij, caetera regna adiuncta sunt, qui fuit annus salutis nostrae DCCCCXXXVIII, cum Adelstanus Edouardi Senioris filius post tertiumdecimum annum quam regnare coeperat, profligatis Analapho et Gotthofredo Sithrici hominis Daci, sicut supra sexto libro proditum est, regis Northumbriae filiis, Northumbros demum in fidem recepit. Atque ita primus Anglorum regum totius Angliae imperium obtinuit, quod deinceps cxxviiij circiter annos, usque ad interitum Haraldi a Normanis devicti, duravit, nequaquam tamen integrum, quippe intra hanc temporis intercapedinem xxv intercesserunt anni quibus Daci in insula regnarunt. Igitur desitum est apud Occidentales Anglos regnari post annum dxlvj quam Cerdicius eorum primus rex est rerum in insula potitus, adventus vero Anglorum, anno dcxvij, qui fuit annus humanae salutis MLXVII, quo tempore Gulielmus Normanorum dux, victo Haraldo, est regnum adeptus. Atque res humanae sic fluunt ut nihil sit in iis tam certum quam certa mutatio, aut in melius in peiusve.

 

Perge ad Librum IX