Anglica Historia/X

E Wikisource
Sine Nomine
Liber XI

 X XI 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER DECIMUS

 

ULIELMUS cognomento Rufus, mortuo patre, summam potestatem nactus, antequam paterno funeri iusta solvisset confestim omnium opinione celerius ex Normania venit in Angliam ac Lanfrancum Cantuariensem antistitem omnium consiliorum participem efficit, in cuius fide et probitate multam spem habebat, atque rogat ut apud principes regni agat quo primo quoque die, perinde ut pater testamento statuisset, rex fiat, ac simul interea ipse heroibus grandia munera pollicetur. Anglis vero, tametsi pauci admodum id temporis authoritate pollebat, quos generatim paternis iniuriis vulneratos videbat, ac ob id in primis conciliare studebat, promittit se meliores leges quam pater dedisset laturum, ac pristina iura cum libertate redditurum. Lanfrancus, qui adolescentis hominis indolem iampridem amaverat, omni cura et studio nititur, modo hortando, modo pollicendo, benevolentiam populi captare. Is nimirum videbat plures inclinare in eam sententiam ut Robertus maximus natu, Gulielmi frater, vir rei bellicae assuetus magnoque animo ac liberali praeditus, rex crearetur, quippe multi formidabant Rufi naturam, quae videbatur eis praesagire illum principem malum esse evasurum. Sed posteaquam Lanfrancus sua autoritate, qua apud omnes maxime valebat, et assiduo studio optimates provocaverat, ingentibus promissis muneribus, frequentes ad Westmonasterium in consilium convenere, ubi loci post longam consultationem Gulielmum Rufum eo nomine secundum regem fecerunt, quem Lanfrancus ad quintum Calendas Octobris anno salutis nostrae MLXXXVIII, Normanorum adventus xxij, consecravit. Sic Rufus regnum adeptus, et iam optatis fortunam respondisse suis gaudens, ut populo gratificaretur Vintoniam prefectus est, ubi ingenti thesauro invento magnas fecit largitiones, captivos omnes vinculis pariter atque custodia liberavit, ac denique omni genere humanitatis studia hominum incendere conatus est. Cura etiam et diligentia Lanfranci nonnihil augebat populi favorem erga principem. Is enim iam tum coepit perspicere subesse Rufo immite ingenium propensumque ad saevitiam, quod vel ipsa aetas insequens declaravit. Quare mira diligentia curabat deterrere iuvenem a vitiis. Rex, conciliatis per hunc modum suorum animis, eo anno Londini multa varietate multaque rerum omnium magnificentia natalem Christi diem egit.

  1. Interea Robertus, qui eo tempore quo Gulielmus decesserat in Germania aberat, certior factus de morte patris, in Normaniam continuo rediit, estque ab omnibus principibus, summo cum populi gaudio, dux salutatus. Huic a primo cum secum animo saepius cogitaret quam indecorum foret ut Rufus minor natu frater regnum Angliae possideret, in mentem veniebat identidem vim atque arma fratri intentare. Defraudaverat Gulielmus pater Robertum regno Angliae, partim non oblitus eius in se impietatis et contumaciae, partim veritus, si ille id obtineret, ne eius facilitas, qua praeditus erat, ad defectionem paratiores non redderet Anglos quos ipse laeserat. Quapropter rem tutiore loco fore putavit si Rufo, cuius iampridem morum pariter acerbitatem atque immanitatem naturae cognitam habuerat, committeretur. At simul praeterea ad meditatum facinus maturandum nonnihil etiam ferocem iuvenis animum stimulabant cum nobilissimi quique Normani, tum Angli, qui frequentes ex Anglia effugiebant ad praesens imperium Rufi evitandum. Urgebat et negotium Odo patruus Baiocensis episcopus, qui multa quotidie auribus Roberti per literas et certos nuntios inculcabat quamobrem eum incitaret ad suscipiendum bellum in fratrem, cui ipse quoque valde erat infensus. Is vir non minimi usus diu charissimus fuit Gulielmo fratri, quippe qui eius opera aliquot annos usus fuerat. Verum cum deinde animadverteret regem sibi praeponere Lanfrancum, ac consiliorum omnium participem habere, subiratus coepit primo clam pecuniam mittere, cuius ingentem copiam congesserat, deinde simulans se Romam iturum multos sibi itineris socios delegit, cum re vera alio profecturus esset ad moliendum aliquid insidiarum principi. Quam ob rem iam regi suo merito suspectissimus effectus in carcerem traditur, ubi usque ad obitum Gulielmi fuit. At eo mortuo una cum Rufo in Angliam venit, donatusque est Cantiano comitatu ut novo beneficio nepoti magis adstringeretur. Quanquam sunt qui tradant illi antea a fratre Gulielmo eum principatum dono datum. Sed paulo etiam post eiusdem perfidiae nota inustus est. Ubi enim vidit Lanfrancum a rege sibi praeferri, quem peius quam mortalium quenque oderat, quod arbitratus est eo autore se in custodiam tractum fuisse, coepit contra Rufum conspirare.
  2. Itaque iam multis in societatem adscitis, per literas Robertum ducem Normaniae admonuit ut bellum compararet, atque quamprimum in Angliam ad recuperandum regnum properaret, significans se copias iam expeditas habere quae ei venienti praesto essent. Haec duci de huiusmodi bello gerendo prius consilia ineunti accidere visa est facultas esse rei bene gerendae. Itaque delectatus hoc nuntio quod parato opus erat, confestim parare coepit, et quia pecunia deerat, Henrico fratri, cui ex haereditate paterna multum pecuniarum obvenerat, partem Normaniae oppigneravit ad itineris faciundas impensas, atque inde Odoni rescripsit uti se propediem expectaret. Odo interim, qui non ignorabat magna esse in celeritate rerum momenta, in agrum Rocestrensem profectus coniurationis socios, quorum alios avaritia, alios iracundia et temeritas impellebat, ad excursiones quaquaversum faciendas concitat. Ipse primo Rocestriam urbem ingressus arcem validis praesidiis munit. Deinde per Cantium iter faciens villas regias ac praedia cum pagis, necnon Cantuariensis antistitis possessiones, hostilem in modum devastat. Itidem pro sua quisque facit parte coniurationis socius. Gaufredus enim Exoniensis episcopus se Bristollio movens Bathoniam unius horae momento capit, nulla re incolumi relicta quae ferro aut igne vastari potuerit. Rogerius Montigomericensis Cantabrigiensem agrum pari iniuria ac Hugo Northumbriam afficit. At Gulielmus episcopus Dunelmensis, qui regis secretior familiaris erat, Bernardus Novimercatensis, Rogerius Lacius, Rodulphus Mortimerius (hi enim homines Franci omnes aut Normanni erant), Rogerius comes Salopiae, iunctis simul viribus atque ingenti collato exercitu, agros ad Walliam pertinentes ingressi omnia caedibus, incendiis, rapinis complet, magno numero hominum interfecto aut capto. Deinde ad Sabrinam progressi Vigorniam oppugnant, suburbanis aedificiis primo impetu igne correptis. At cives, clausis portis, quanquam subito rei motu territi, tamen resistunt audacter, delatisque bonis cum liberis et coniugibus in arcem, universi deinsuper e turribus et propugnaculis urbem defensitant. Aderat Vulstanus episcopus omnibus ob integritatem vitae charissimus, quem oppidani hortabantur in arcem ut se reciperet ne, si gravius immineret periculum, caperetur. Quandoquidem sanctissimis viri precibus freti, ducebant ex re communi fore ut episcopus in primis salvus esset. Non refragatus est suorum voluntatibus Vulstanus, qui postremo introivit et ipse quoque in arcem. Post haec cives, speculantes hostes passim praeda illectos vagari per agros et oppugnationi negligentius solito diligentiam adhibere, spem bonam concipiunt, iudicantque tempus esse idoneum erumpendi in eos, si modo Deus adsit, qui bene agentes semper iuvat. Itaque, delecta fortissimorum iuventum manu paratisque armis, priusquam in hostes pergant Vulstanum consulunt, simulque velut ducem potestatem faciat invadendi rogant. Quibus pius antistes divino afflatu concitatus, “Ite,” inquit, “filii, ite securi, defendite patriam, freti divina ope, omnem pellite timorem, totis viribus et forti animo procul pellite hostes. Hodierno enim die, duce Deo, magnum virtutis vestrae periculum facietis, et simul civitati nostro et regno, sine incommodo vestro, saluti eritis. Sed tantum oro, a caedibus abstinete manus.” Haec ubi fatus est, patefactis subito portis, pro se quisque adversus hostes irrumpit. Tum Anglica iuventus, memor iniuriarum quibus a Normanis toties affecta fuisset, more furentum inter primos facto impetu invadens non solum fugat hostes, sed passim cadentes truculenter obtruncat. Verum ecce subito ira simul Dei gravius Normanos oppressit. Namque Vulstanus execratus fuerat eos paulo ante, cum admoniti a vastando agro desistere noluissent. Ex quo divino nutu factum tradunt ut tanta repente tabes illos pervaserit ut alii ea contagione correpti oculos amitterent, alii imbelles effecti prostrati iacerent, alii stupefacti et nescientes quorsum irent in arma hostilia temere ruerent, nihil interea a caede Anglo cessante. Caesa aut capta sunt plus quinque millia hominum, reliquis vix fuga in vicinorum oppidorum moenia abditis. Atque sic Vigornia, ad limitem fere Angliae et Walliae posita, quam ab occidente Sabrina flumen alluit, obsidione liberata est.
  3. Dum iis tumultibus tota fere Anglia quatitur, Lanfrancus Cantuariensis antistes, qui rerumpublicarum praecipuus gubernator erat, hominum audaciae minime cedendum ratus, amicos regis convenit docetque eorum esse providere, iuvare, defendere, ne suo principi noceatur. Quos ubi vidit paratos esse incumbere in salutem patriae, hortatur ut Rufus primo quoque tempore in adversarios exeat. Ille igitur, classe circa loca maritima adversus Robertum fratrem disposita, cum ingenti exercitu in Cantium proficiscitur, ubi initium seditionis factum erat, et primum arcem quae ad Tumbrigium pagum sita est adortus, nullo negotio Gilbertum praefectum ad deditionem compellit, reddita arce. Deinde Odonem persequens arcem quam Hornecastellum vocabant aggreditur, qua, etsi falso, audiverat illum se tenere, quippe paulo ante in castrum Pevynseum se receperat. Hanc arcem statim captam solo aequat, postea castrum Pevynseum circunsidit, ubi erat Odo, qui armis et commeatu locum satis abunde muniverat, propter quod non facile erat illud capere. Tenebat tamen Rufus obsidionem pertinaciter, cupidus Odonem coniurationis caput in potestatem redigendi. Ita quinquagesimus obsidionis iam dies aderat cum nunciatum est Robertum eius fratrem in portum Antonensem pervenisse, atque, expositis in terram militibus, propediem belli sociis opem esse laturum. Hic diversa tradunt scriptores. Alii scribunt Robertum non venisse subsidio suis fautoribus in Angliam, sed praemisisse partem exercitus, et illam a classe regia profligatam fuisse. Alii produnt regem misisse legatos ad fratrem ad portum, qui blandiendo (eius enim facilem naturam cognitam habebat) iram hominis lenirent, cum euismodi mandatis: cupere se in primis inire gratiam a fratre, et idcirco se ad omnia descendere paratum, ac gerere non regem, sed vicarium Roberti, atque eium ipsum ut maiorem natu, ut potentia et sapientia longe superiorem, solum colere et observare, et propterea orare uti tanque nobilissimus princeps permitteret se fratrem curam habere regni Anglici, qui ut dedititius Roberto domino suo in singulos annos terna millia marcharum (marcha enim apud Anglos tres valet aureos numos, quos vulgo ducatos vocant) solveret, et ita Robertum iis demum verborum illecebris pollicitationibusque circumventum, re infecta in Normaniam rediisse. Liberum est unicuique in iis, quae ambigue traduntur, credere quae velit. At mihi propius verum videtur Robertum venisse in Angliam et, cognita sociorum clade, suo consilio destitutum, necessario inducias in aliquot menses pepigisse. Sed utcunque res composita sit, rex nihilo secius in obsidionem usque eo intendit, dum Odo, deficientibus cibariis, deditionem facere est compulsus, qui a rege vita donatus, quod episcopus ac eius patruus esset, ad Robertum se contulit, cui ab eo summa totius Normaniae administrandae traditur. Rex, per operam et studium duorum antistitum Lanfranci et Vulstani praesentia molestia periculoque liberatus, in reliquos conspirationis socios crudeliter animadvertit. Supererat Gulielmus Dunelmensis episcopus, qui aquilonales insulae partes non mediocriter vexaverat, ac tunc, audita sociorum caede, sese intra Dunelmum urbem, praesidio satis pro temporis angustia munitam, continebat, quam Rufus magnis itineribus profectus obsidione circumsepsit. Verum cum oppidani aliquandiu pertulissent, ad ultimum defatigati egerunt ut Gulielmus impunitate donatus deditionem fecerit, qui cum suis asseclis in exilium eiicitur. Caeterum duobus post annis ad pristinum honorem revocatus miro studio in gratiam cum principe redire studuit, qui nec eo tamen modo suspitionem ab se depellere potuit, quam cum purgare conaretur, maerore animi confectus moritur. Rufus eiusmodi rerum successu ad liberalitatem utendam erga suos qui strenue pugnassent provocatus, bona proscriptorum aut suis militibus aut civibus qui in fide permansissent condonavit.
  4. Iam erat annus tertius cum Rufus adeptus est regnum, insignis morte Lanfranci Cantuariensis antistitis, qui decessit post annum quam sedere coeperat decimumnonum. Fuit vir tam divinis quam humanis literis doctus, qui recognovit non minus diligenter quam emendate utrunque instrumentum. Scripsit et libellum admodum utilem quo Berengarii errores collegit revellendosque curavit. Item in rem divinam domi forisque augendam dum erat abbas Cadomensis et inde antistes Cantuariensis gnaviter incubuit. In rebus vero agendis nemo homo hoc uno castius consuluit, sanctius egit, impensius quod e republica esset omni tempore fecit, quapropter et de regno et regibus mirum in modum bene meritus est, quasi communis patriae pater, quippe sua prudentia atque animi pietate, qua apud omnes apprime clarus erat, saepius tum Normanis tum Anglis magno rerum turbine fluctuantibus praesidio adfuit. Lenivit primi Gulielmi regis, quam maxime potuit, semper duritiem. Fovit Anglos mira charitate, identidem precibus, pollicitationibus, praemiis hortando ut in fide, in officio permanerent. Coercuit feram Rufi naturam, rabiem, furorem, uti postea clarius patuit, eiusque iuventutem ratione, consilio, praeceptis diligentissime rexit. Conciliavit pari studio Anglorum animos eidem. Quae res principi saluti fuit. Nam ille omnino armis coniuratorum, de quibus paulo ante mentionem fecimus, occubuisset nisi Lanfrancus fuisset qui id malum, iuvantibus simul Vulstani precibus, avertit. Non caruit tamen Lanfrancus calumnia, cui crimini datum est quod de Rufo rege creando nimium laborasset, cuius perversitatem naturae non ignoraret. Item quod autor fuisset privandi Vulstani pontificia dignitate, quod utique non tam mortali homini assignandum dixerim quam divino consilio attribuendum, quando videlicet per id factum Vulstani integritas longe cunctis notissima facta est, adeo ut in omni eius vita nihil prope extiterit ad laudem illustrius quam calamitas illa, cum pene prius ad honorem pristinum fuerit restitutus quam privatus. Ad Lanfrancum redeo. Sunt praeterea huius viri opera instauratio templi Christi Cantuariae, et multa praedia monarchorum collegio quod ibidem est restituta. Duo item xenodochia non longe ab urbe condita, id est, duo domus hospitales ubi pauperes et peregrini acciperentur hospitio. Huiusmodi etiam pietatis operum particeps fuit coenobium divi Albani, ab eodem antistite instauratum.
  5. Rufus, mortuo Lanfranco, perinde ut solutis vinculis omnia repagula iuris, pudoris, et offici perfregit, praecepsque in omnem licentiam abiit, qui prae utilitate quod sibi posceret honestas haud magnopere attendens, a principio illud Haebreorum vetus proverbium cum primis ob oculos dies noctesque scriptum habuisse visus est, argento obediunt omnia, quando honesta simul atque inhonesta, et humana pariter ac divina sibi quaestui praedaque esse constituit. Itaque ut facinora illa quae deinceps editurus erat leviora minoraque iudicarentur, sui commodi ex rebus sacris augendi initium fecit. Etenim tantum abfuit ut in locum demortui Lanfranci quempiam surrogandum putaverit, ut etiam in quatuor annos archiepiscopatus ipsius Cantuariensis vectigalia grandi pecunia plus offerenti locarit. Fecit itidem quoties contigit ut aliquod coenobium suo rectore careret, adeo ut, habendi aviditate captus, in publica etiam auctione passim ea vectigalia venire pateretur. Quapropter fuerunt sacerdotes qui querimoniam de iis rebus pessimis apud Urbanum Secundum Romanum pontificem habuerint. Sed Urbanus, vexatus domi seditionibus Normanorum, qui in Apulia de regno certabant, tantum per literas Rufum reprehendit admonuitque officii quod ab optimo principe praestari deberet, id quod ille parvi fecit. Quo fiebat ut omnis religio labefactaretur, sacraque bona iuxta dilacerarentur. Inter haec tamen extitit unum Rufi factum memoria dignum, quod demonstrare non taedebit, quo unusquisque intelligat neminem hominem omnibus horis malum esse. Cum enim coenobium quoddam vacaret, duo monachi semper poscentes, semper rapientes (sane talibus id temporis eiusmodi honorum aditus patebat), et ob id pecuniosi inter se pactionem faciunt ut se ita invicem adiuvent quo alter coenobio praeficiatur. Hoc itaque capto consilio, ad regem proficiscuntur, ac certatim pro praefectura adipiscenda pecuniam offerunt. Interea rex, conspicatus coram alium monachum, hominem bonae frugi, qui comes illius duobus competitoribus forte venerant, ad se vocat quaeritque ab eo ecquid dare velit si abbas fiat. Is respondet se nihil prorsus daturum, cum eo animo sese isti vitae principio dedisset ut, spretis facilus divitiis atque honoribus, in sanctitate vitae acquiescens castius Deum coleret. Ad haec rex inquit, “Tu ergo dignus est qui coenobio tuo praesis,” id quod fieri statim iussit, illis duobus competitoribus non sine ignomina ab se repulsis. Hic libet commemorare rem non certe dignam quae in oblivionem eat, ut cognosci liceat reginam utilitatem apud homines cupiditate incensos saepe solere nigra vertere in candida, ut aiunt, hoc est, vetita in consuetudine. Sane Gulielmus Rufus, avaritia inflammatus, vectigalia ex sacris praediis capiebat, quam ob rem a cunctis fere mortalibus male audiebat, quod videretur flagitium admittere qui fenestram patefaceret ad impietatem. Verum ita usu paulum venit ut quo illud ab initio magis ab omni iure, pietate, religione vacuum existimatum erat, hoc postea iam consuetudine usitatum aequius sanctiusque esse receptum sit, ac ex iniuria ius denique fasque factum. Etenim reges qui successerunt, Rufi institutum secuti, consueverunt tam episcopatuum vacantium quam coenobiorum, quae maiores eorum condidissent, vectigal unus anni capere, perinde quasi ista bona Deo consecrata per hunc modum tantisper ad pristinum datorem iure redirent, quoad essent, qui ea rursus possidenda reciperent. Estque eiusmodi consuetudo ita deinde rata habita ut etiam nunc regibus fas sit vectigal quoddam capere ex coenobiis vacantibus. Nam ratio inita est ut quoties vacent, ex pacto quaedam pecuniae summa debeatur regi ut fundatori, qui etiam potestatem faciat monachis novum eligendi sibi praepositum. Item per idem ius ipsis regibus licet et episcopatuum vacantium praedia recipere, ac fructus in sex menses vel in integrum annum debitos capere, aut ab illis quibus ea sacerdotia dantur exigere, quemadmodum interea dum vacant, primas provinciae antistes in episcopatibus ipsis iurisdictionem habet, et quicquid emolumenti inde est, ei est. Sed ad rem redeamus.
  6. Rufus, sacra pecunia locupletatus atque per id multo audacior effectus, cum iam induciarum tempus completum esset, fratri bellum inferendum constituit ad ulciscendas iniurias. Itaque in Normaniam hostili animo prefectus Fanum Valerii ac quaedam castra capit, agros populatur, aedificia incendit. Sed cum maiora deinde imminerent praelia, Roberto iam iniuriam armis propulsare parato, amicorum opera pax inter fratres ea conditione convenit ut castra vi capta regis essent, ac alter alteri tum in Anglia tum in Normania praedia et oppida mutuo donarent, quae et fidei servandae et fraterni amoris pignora forent, et ut alter susperstes alterius decedentis haeres fieret, in idque foedus ambo iurarunt. Alii tradunt castra a rege capta ex conditione pacis duci fuisse restituta, id quod pro certo habendum censeo. Interea Henricus minor natu frater, arbitrans Normaniam ex ea discordia fratrum iam praedae datum iri, comparatis copiis, oppidum quod est ad promontorium divi Michaelis, natura munitissimum in oceano contra Normanicum litus Britanniae citeriori affine eminet, celeriter occupavit, quo ipse etiam aliquid praedae faceret. Quod ubi rex cognovit, simul cum duce ad expugnandum oppidum profectus, multis tumultuariis praeliis, non sine suorum militum ac iumentorum caede, frustra montem ascendere tentavit. Postea, positis circa radices montis castris, amplius quadraginta dies obsedit, sed tandem, infecto negotio, rerum inopia est coactus abire. Henricus postea, ultro abiectis armis, in fratrum benevolentiam et concordiam venit. De istiusmodi Henrici motu in fratres non utique omnes loquuntur annales. Ego vero dixerim aut Henricum nequaquam venisse contra fratrem Robertum, aut, si id fecerit, impulsu Rufi, cuius amantissimus erat, fecisse ut Roberto maius negotium facesseret, quo ille implicatus non facile deinde res novas moliretur. Rufus, compositis rebus cum fratribus per hunc modum invicem reconciliatis, in Angliam protinus rediit comitatus etiam Roberto fratre, in Scotumque contendit. Malcolmus etiam rex Scotiae hac fratrum discordia fretus in Northumbriam interim incursiones fecerat, magnamque inde omnis generis abegerat praedam. Qui postea ubi accepit odium pace et concordia mutatum, ac Gulielmum contra se ire, sponte ab eo pacem petiit eamque impetravit. Discrepant in hac re, sicut solent, scriptores. Quidam enim aliter sentiunt atque nos prodidimus, tradentes Rufum simul terra, simul mari, ingentes copias in Scotum parasse, sed postquam classis in altum se recepisset, oborta repente tempestate, omnes fere naves submersas fuisse, exercitum quoque terrestri itinere Scotiam petentem multis incommodis affectum pedem retulisse. Ac tunc Robertum ducem nomine regis, opera et consilio Edgari militis Normani id temporis exulis, quo sub Scoto stipendium merebat, cum Malcolmo, qui cum validissimo exercitu prope suos fines in armis stabat operiens Anglorum adventum, pacem composuisse, ac nonnulla loca ex ea pactione Scoto restituta, quae ille rege primo Gulielmo in Anglia possedisset. Quibus rebus peractis, rex redeundo Carlioli aliquot dies substitit, qui oblectatus situ loci decrevit illud oppidum, ducentis fere ante annis a Dacis dirutum, instaurare, tanquam vallum firmissimum oppositum Scotis, ad eam insulae partem tutandam quae ad occidentem est, quare urbem primum muris et arce opportuno loco condita munivit, deinde templis ac privatis aedificiis ornavit. Et, quia habitatore carebat, coloniam ex australibus Anglis delectam eo deduxit. Est, uti opinor, haudquaquam silentio praetereundum hoc loco magnum et memorabile facinus Malcolmi regis, quod et posteritas in coelum tulit.
  7. Erat vir Malcolmus amicitia facilis, bello clarus, mitis ac liberalis in omnes, iis tamen virtutibus nequivit domesticum odium evitare quod ex invidia, quae perinde solet potentes sequi ac infelices misericordia, ortum erat. Porro aliquot Scoti iuvenes in regem suum coniurarunt, magnoque studio pro se quisque locum et tempus observabat quo sine strepitu illum ferro aut veneno opprimeret. Dum talia etsi clam machinabantur, coepit tamen consilium caedis cum multis communicatum paulatim denudari sic ut Malcolmo non latuerit. Is, neque ira motus neque vindicandae iniuriae cupidus, non iussit statim de sontibus supplicium sumi, sed, ut animo magnus, autorem coniurationis (nomen eius non ponitur a quopiam quod sciam), hominem natura ferocem, vehementer manu promptum, inter venationem de industria, tanquam si quid cum eo secretius acturus esset separatim ab aliis, in altam sylvam duxit atque ibi, omissis equis, sic ferme locutus fertur: “Sumus hic ambo armis et viribus prope pares, et neuter nostrum a suis auxilium expectat. Age igitur ut fortem virum decet, cape arma atque cum eo nunc manum consere quem turpiter tu cum caeteris coniuratis per insidias necare statueras. Si me enim pugnando occideris, merebitur victoria laudem. Sin occubueris, nobilem reddet victi mortem victoris honor.” Haec ubi fatus est, stricto ferro hominem aggreditur. Ille vero partim sceleris conscientia convictus, partim regis animi magnitudine territus, ei ad pedes subito iacuit rogitans ne sibi vel sociis id facinus fraudi esset, quod Malcolmus libens concessit. Hoc Malcolmi fortitudinis, sed aliud eius temperantiae plenum accipe factum. Fuit enim iam inde a principio apud Scotos institutum seu lex ut liceret unicuique plures pro opibus ducere uxores, et nobilibus plebeiorum uxores habere communes, ac domino loci virginem nuptam vitiare antequam vir cum ea cubuisset. Illa duo superiora religio Christiana statim sustulit atque eam Scoti sunt complexi. Istud posterius longo post tempore Malcolmus, sanctissimae Margaritae uxoris hortatu, uti institutum post homines natos turpissimum penitus extirpavit, quod sanxit ut virgo nupta numum aureum pudicitiae redimendae causa domino loci penderet, id quod etiam nunc servatur.
  8. Eisdem temporis Robertus, qui aliquot menses apud Gulielmum fratrem specie simulati magis quam veri amoris manserat, in Normaniam revertitur. Memoriae proditum est statim post Roberti discessum, ad xvj Calendas Novembris, miram ventorum vim subito ortam multas domos, praesertim Londini, multasque ruri casas deiecisse, et turrim Vinchelcumbensis coenobii de coelo tactam cecidisse. Et haec fuisse indicia deterioris in dies magis magisque Rufi dominatus iam tum in vulgi animo inhaeserat. Equidem cum ille nihilo melior fieret, voluit Deus, credo, ut homo aliquo incommodo edoctus ad se revocaretur et, quoniam res secundae eum insolentiorem fecerant, adversa corporis valetudine affecit, ut destitutus humano auxilio divinum quaeritaret, praeque illo in posterum divitias malo modo partas sperneret, ac iuste atque integre omnia ex aequo metiens disceret gubernare. Igitur morbo afflictatus, ubi sensit medicos nihil opitulari, vota facere, opem divinam implorare, ac promittere cunctis palam se vitam melius instituturum coepit. Et quia sibi in primis crimini dari intelligebat quod sacerdotum spoliis suas auxisset opes, huic idcirco vulneri primum medendum ratus archiepiscopatum Cantuariensem, qui quatuor iam annos suo antistite caruerat, Anselmo abbati Beccensi, viro longe sanctissimo atque doctissimo, detulit, ac coenobiis nonnullis quae diu vacaverat rectores dandos curavit. Verum durus princeps eam pietatem nequaquam ex syncera animi sententia exercuit, uti post manifeste apparuit. Namque statim ut febre liberatus est belleque se habere coepit, immemor divini beneficii efficitur, ac ad solitam conciliandae pecuniae curam rapitur. Porro per idem tempus Lincolniensis episcopatus, mortuo Remigio episcopo, incidit in eius retia, qua praeda delectatus ad rapinas faciendas rursum convertit, pecuniam enim in res etiam vanas civibus imperare miro coepit studio. Labefactabantur omnia, clamoribus miserorum coelum resonabat, terra criminibus horrebat, cum Deus ex alto gemitum populi exaudiens eiusque calamitatem miseratus peropportune Rufum salutari morbo affecit, qui eo repente correptus eluendi peccati causa permisit ut Robertus cancellarius Lincolniensis episcopus crearetur. Item mutaturum se vitae institutum et priscas leges a patre antea antiquatas revocaturum recepit. Ea res populum tot malis fractum, abiecto aliquantulum metu, ad aliquam libertatis et pristinae dignitatis spem erexit, quae tamen vana fuit, quippe tantum abfuit ut Rufus in bonitate, quae omnino fucosa erat, constiterit ut brevi tempore, velut quem gravior exitus manebat, ubi firmus fuit vehementer doluerit quod ad Lincolniensem episcopatum procurasset gratuito Robertum vocari. Quare de industria illium in ius vocandum curavit, eique obiiciendum praedia quaedam cum ipsa urbe Lincolnia perperam ab eo possideri, quae Eboracensis archiepiscopi essent. A qua ille insimulatione nequaquam prius se liberare quivit quam quinque millia librarum ei persolvisset. Libra enim paulo plus quatuor valet aureos. Mulctavit multos principes ob minimam legum transgressione, et Anselmum cum primis, exacta ab eo pecunia tributi olim indicti, quam etsi constabat a Lanfranco fuisse solutam, ut quem poeniteret se gratuita liberalitate iuvisse. Atque sic princeps in dies magis magis avaritia flagrans suis acerbior multo quam hostibus erat, apud quem nullius quisquam delicti accusabatur quin idem continuo condemnaretur. Delatoribus praemia proposita erant si quempiam quovis modo circumvenirent, quo sic denique fortunis omnibus cuncti iuxta spoliarentur. Item erant procuratores creati qui antistitum, heroum, ac civium morientum bona velut proscripta statim raperent, omnesque in posterum tempus episcopatuum atque coenobiorum vacantium vectigalia in aerarium efferent. Atqui ut ne iis malis remedio esset ex insula aliquo terrarum migrare, quando leviora sunt ea quae audimus quam quae vidimus, ut ait Cicero, publico edicto vetuit unumquemque sine licentia sua ex Anglia egredi. Hinc sunt qui suspicentur ortum esse eum morem seu legem interdicendi cuipiam exitu regni qui mos lexve dicitur ne exeas de regno quae adhuc, cum ita res requirit, usurpatur, quia exemplis, si quaestuosa sint, facile inhaeremus. Id temporis Rufus magno praelio vicit Wallos ad Brechenocum oppidum ubi loci eorum praefectus, quem regem appellabant, positis castris, obvius regi fuit ac, re male gesta, periit.
  9. Venerat eodem tempore negotii gratia Malcolmus ad regem, qui morabatur ad Glocestriam oppidum quod Sabrina fluvius praeterfluit, qui, ut inhumanus, non modo Scotum amicum alloqui noluit, sed ne videre quidem, quinetiam vehementer despexit. Ferens id iniquo animo, ut par erat, Malcolmus in Scotiam reversus exercitum propere coegit atque in Northumbriam invasit, estque agros usque ad oppidum Alneuichum crudeliter populatus, ubi, duce Roberto comite Northumbriae, a regiis copiis insidiis exceptus occiditur una cum Edouardo filio maiore natu, caeteris Scotis aut caesis aut fugatis. Corpus Malcolmi sepulturae datum est ad Tynmuthum pagum. Margarita uxor, mulier sanctissima quae tunc forte aegrotabat, cognito viri et filii interitu, duplici perculsa dolore, dicitur post sumptam eucharistiam sibi quoque precata mortem, quae aliquanto post e vita migravit, quam ferunt ob sanctitatem vitae in divorum numerum relatum. Scoti, mortuo Malcolmo, Dunaldum eius fratrem tertium regem creant, quem Duncanus filius nothus ipsius Malcolmi, auxilio regis Gulielmi Rufi, apud quem adolescens obses erat, intra paucos dies regno deiecit, at ipse quoque brevi a populo expulsus est, qui bifariam divisus hinc Dunaldum, illinc Duncanum petebat regem. Veruntamen plures favebant iuveni, quem ea conditione in regnum receperunt ut nullum neque Anglum neque Normanum militem haberet. Nam cum ille paulo ante Rufi beneficio regnum recuperasset in eiusque verba iurasset, homines apprime Anglos et Normanos diligebat, quod Scoti iniquo animo ferebant. Sed nulla ratione aut studio fatum vitare potuit. Haud enim multo post per insidias a suis Scotis occiditur, ac in eius locum iterum Dunaldus substituitur. Regnavit is parum admodum temporis. Edgarus enim filius Malcolmi, cum Alexandro et David fratribus qui superstites erant, ad Rufum regem confugit, a quo non multo post, uti et armis deturbato Dunaldo, in regnum paternum restituitur. Fuerunt per idem tempus in Anglia imbres maximi, et quidem assidui, unde ingens aquarum inundatio manavit, ac frigoris magnitudo tanta secuta est uti fluvii congelati plaustra transeuntia sustinerent.
  10. At dum res Scotorum componuntur, Robertus dux Normaniae, laborans continenter de regio honore sibi praerepto, per legatos fratrem de periurio criminatur, quod non servasset conditiones pacis. Rufus vehementer ob eam rem indignatus in Normaniam cum magnis copiis extemplo navigavit, habens animo ita fortunam belli adversus fratrem tentare, ut potius semel subiret periculum quam aut caveret semper aut tali molestia perpetuo vexaretur. Tamen, ira temporis momento lenita, non ad arma statim convertitur sed, facta una vel altera levi excursione per agros, in colloquium cum fratre venit. Ibi post longam altercationem, amicorum rogatu, summa omnium iniuriarum quorundam gravissimorum virorum arbitrio committitur. Illi, cognita causa, secundum ducem iudicantes regem mulctandum decernunt, quod pacem excursionibus violasset contra quam paulo ante convenisset. At rex, audita arbitrorum sententia, protinus ira accensus eorum iudicio stare minime voluit. Quapropter iratis animis untrinque a colloquio ad arma concursum est. Rex Burense castellum vi capit. Robertus regis Philippi praesidio auctus aggreditur ea loca quae Rufus in Normannia ex foedere, quod supra demonstravimus, possidebat, ac primo impetu Argentonium expugnat, capto Rogerio Pictaviensi praefecto cum octingentis armatis. Dein pari fortuna castrum Ulmense occupat. Tum rex, videns opus esse maioribus viribus, ad bellum quod supra caput erat mature conficiendum, primo quoque tempore circiter viginti millia armatorum in Anglia conscribi ad seque duci iussit. Cum autem statuto tempore ad naves prope Hastyngum in anchoris stantes omnis militum multitudo convenerit et transmittere vellet, ecce regis procurator occurrit, significavitque centuriones ut multitudini dicerent principem eorum laboribus parcere cupientem mandare ut singuli denos solidos solverent, ac eo pacto praesente negotio supersedentes domum redirent. Quod bona pars facere maluit quam se navigationis periclo committere. Sane constituerat avarus princeps non ferro sed auro cum hoste dimicare, confidens se eius belli nomine tantum pecuniae a suis exacturum quantum satis esset ad redimendam pacem et oblectandam suam habendi cupiditatem. Qui tamen ex altera parte non videbat sibi dedecori esse si divitias militari gloriae ac emptum rapina otium bello praeponeret. Itaque cum utrinque instructae starent acies ad pugnam ineundam, Philippo muneribus placato non iuvante, omnis vis belli ilico cecidit. Nam Robertus, per hunc modum ope Philippi destitutus, necessario, tametsi invito animo, a fratre pacem petivit et impetravit.
  11. Hac re ex sententia gesta, Rufus in Angliam rediit, qui in gravius repente bellum incidit. Walli enim, audita fratrum renascente discordia, more suo praedabundi arma arripiunt, in finitimorumque agros egressi vicos ac aedificia incendunt, pecora abigunt, Normanos pariter atque Anglos aut capiunt aut obtruncant, arce, oppida complanant. Haec ubi regi nuntiata sunt, suis subvenire et agros vastitate prohibere maturans, itinere celeriter confecto, inimicos de improviso hostili manu adoritur. At Walli non modo impetum sustinent, verumetiam cum detrimento non mediocri affectum repellunt. Quare rex, qui tridui viam iam progressus erat, fortunae in praesentia cedens, ad parandum fortiorem exercitum Londinum discedit. Post Rufi discessum Walli animo elati castrum Montigomeriense in Wallia munitissimum obsident, quod per aliquot dies a praesidio regio acriter defensum demoliri incipiunt, ac ita muris demum nudatum capiunt, cunctis qui intus erant immaniter interfectis. Caeterum rex domesticis insidiis interim impeditus praesenti bello praevertendum ratus in Northumbriam proficiscitur, ubi novae conspirationes autores arma in eum paraverant. Porro Robertus comes Northumbriae, propterea quod se duce Malcolmus rex Scotiae per insidias interemptus fuerat, identidem fructum ac praemium tanti officii postulabat, et quia illud eius desiderio tardius proveniebat, usque eo permotus est ut, accitus a rege per literas, palam negarit ad eum ire, ac iterum consilia occulte agitarit de regno illi abrogando. Sed forte quadam patefacta coniuratione, rex nonnullos eius consilii participes minime opinantes opprimit, et Robertum, qui ex conscientia digna factis timebat, fugientem persequitur. Is se cum filiis et uxore in arcem quam hodie Bamburgum appellant recepit, quam rex confestim obsidione cinxit. Et quoniam locus natura et opere munitissimus armis videbatur inexpugnabilis, eum tabulatis includere instituit, quo prohiberentur cuncti introire vel exire volentes. Tum Robertus, rebus suis seu suorum fidei diffidens, ubi vidit tabulata inchoari, noctis silentio aufugit. Sed militibus regiis persequentibus Tynmuthum petere coactus, illic in aedem divi Oswini martyris se recepit, ex qua mox violenter extractus ad regem captivus ducitur. Reliqui qui in arce erant cum constanter adhuc resisterent, rex ad maiorem terrorem illis faciendum pro foribus arcis Robertum in conspectum adduci iussit, edictumque proposuit ut ei in vestigio effoderentur oculi nisi ilico arx redderetur. Quo visi, inclusi sibi atque comiti pariter timentes in deditionem ad extremum venerunt, quorum pars in exilium acta, pars auribus desectis aut singulis effossis oculis deformata est ut esset reliquis documento, ac domum remissa. Robertus ad Vindesorium castrum ductus in carcerem coniicitur. Hoc confecto negotio, Rufus omnes vires in Wallos sine modo furentes convertit, et primo quoque tempore cum robore suarum copiarum in Walliam profectus, ubi vidit hostem nullam pugnandi dare facultatem, sed consulto sese in sylvas abdere, coepit populari proximos agros et omnia loca etiam aditu difficilia tentare, quo cum hostibus consereret manum. Walli contra aut montes aut sylvas frequentabant, qui pro tempore parati et instructi derepente modo hinc, modo illinc in regium exercitum prorumpentes bene multos mortales vel vulnerabant vel occidebant. Qua re fiebat ut rex, ulciscendi avidus, cupide magis quam caute per montes et paludes maiore sua quam hostium iactura persequeretur. Qui ita demum compluribus tum viris tum equis amissis, cum videret nihil esse quod speraret posse se proficere, non sine nominis nota bello supersedens, iterum ab incoepto destitit.
  12. Per idem tempus celebre erat apud Italos Normanorum nomen, qui duce Guiscardo in Apulia rerum potiebantur. Quare cum Rogerius et Boemundus fratres post obitum Guiscardi patris inter se de principatu aliisque causis ex discordia ortis contendentes totam divexarent Italiam, eumque motum Henricus imperator cum primis augeret in dies singulos, Urbanus Secundus pontifex Romanus, cernens ob id ipsum haud uspiam tutam sibi sedem esse, posteaquam Placentiae antistitum conventum ad corrigendos malos sacerdotum mores fecerat, in Galliam profectus est atque ibi rem in primis reipublicae Christianae utilem agere est aggressus, memor quam miserabili servitio Hierosolymorum urbs, quae Terra Sancta dicitur, a Saracenis premeretur, quod praesertim a quoddam eremita homine Gallo, cive Ambaniensi, cui fuit Petrus nomen, acceperat, qui superioribus annis Hierosolyma profectus omnes iniurias quas nostri ab idolorum cultoribus paterentur a Symeone Hierosolymitano episcopo edoctus fuerat. Bonus enim pastor, cui suus grex summae curae erat, ad Claromontem Arvernorum urbe, quae olim Gergobia appellata est, Christianis antistitibus principibusque conventum celebrandum edixit. Quo cum ad diem constitutum frequentes convenissent, ipse, habita longe luculentissima oratione, bellum sacrum decrevit, idque rebus omnibus antevertendum esse docens, ita principes Galliae caeterosque Christianos duces ad recuperanda Hierosolyma a Saracenis diu occupata incendit, ut anno salutis humanae MXCIIII ad ccc millia hominum nomina dederint. Designati sunt ductores Gotthofredus, Eustachius, et Balduinus fratres cognomento Boliones, viri altitudine animi et sapientia illustres, atque in omni fortuna principes bello paceque, Raimundus Tolosatium comes, Hugo cognomento Magnus, Philippi regis Francorum frater, Robertus dux Normaniae, Robertus alter comes Flandriae, Stephanus Carnutum comes, duo item duces sacri, Hugo episcopus Podiensis et Petrus eremita, qui pro populo Christiano iter faciente, perinde orarent ac olim Moses et Aaron precando apud Deum adiumento fuerint Hebraeis ex Aegypto in Iudaeam redeuntibus, quo divina similiter atque humana ope munitus res feliciter gereret. Itaque Robertus dux, cui deerant nervi bellorum, hoc est pecunia, coacti est quamprimum mutuari a Rufo fratre millia librarum decem ad impensas in id bellum faciendas, offerens se oppigneraturum ei Normaniam. Fuit pergrata duplici de causa ea res Rufo, primum quod specie charitatis erga fratrem nactus esset occasionem iterum imperandi suis civibus pecuniam, deinde quod domestica molestia liberaretur qua quotidie afficiebatur a fratre. Porro ille non movebatur exemplo aliorum principum qui pro republica Christiana in eo bello nedum res sed vitam in discrimen offerre decreverant. Non pietate tangebatur, qua nimirum tot millia hominum, totque praestantissimi duces sese bello religionis causa suscipiendo devoverant, nec honoris denique sui rationis habendae ulla tenebatur cogitatione, sed avaritia caecus minime omnium de ea re laborandum ratus, omnia ad commodum suum referebat, si commodum tamen rapinis comparatum dici debeat, quod possidenti semper solicitudini, et illis a quibus venit malo est. Certe quidem Rufus iampridem ad studium avaritiae animum adiunxerant, nihilque eo habebat potius a quo illum revocare postea non poterat. Itaque statim, tributo prope intolerabili imposito, ingentem a populo pecuniae summam exegit. Quid quod eo plus adhuc exigere omnibus modis nitebatur quo ratio et causa sacri belli honestior videbatur, honestiusque eiusmodo nomine res longe turpissima tegi iudicabatur? Quocirca nonnullis episcopis ac monachis conquerentibus de tributi gravitate, affirmantibusque se non esse solvendo, quanquam vasa quoque usui sacro dedicata in pecuniam conflarant, sic respondisse dicitur: “Non habetis capsas ex auro et argento confectas mortuorum ossibus plenas?” Innuebat scilicet parum sane pius princeps ut arculae quibus divorum reliquiae continebantur in usum pecuniae redigerentur, quo simul humana divinaque praedae essent, atque ipse solus possideret quicquid ante id tempus longa hominum aetas in unum congessisset. Ita Rufus regnum Angliae praedae potius quam curae habere videbatur, qui, confecta ingenti pecuniae summa, in Normaniam traiecit, ubi, conventa pace datisque fratri Roberto decem millibus librarum, eius ditionis Normanicae administrationem suscepit, eatenus eam possessurus quoad ea pecuniae summa reddita foret, atque confestim mox in Angliam rediit. Robertus cum delecta fortissimorum iuvenum manu alios ductores cruce insignes secutus est, cuius inclyta virtus cum in Antiochena, tum in Hierosolymitana oppugnatione magno saepissime nostris usui fuit.
  13. Rex secundum haec, memor accepti biennio ante detrimenti a gente Wallorum, in id bellum rursus sibi sedulo incumbendum statuit. Itaque novum veteri exercitum mature coniungit, copias duplicat, ac, positis ad fines Walliae castris, consilium capit de novo genere pugnae faciendae, quo feroces homines domare denique possit. At Walli interea nequaquam ignari auctarum virum hostis, quo plus locorum iniquitatibus quam armis confidebant, sparsi more suo per sylvas locis opportunis insidias ponunt. Haec ubi nuntiata sunt, exercitum educit, atque diversis in locis armatos locat, turresque varias aedificat. Non enim audebat loca amplius invia, quorum insolentia iam terrebatur, tentare, unde detrimentum acceperat, ut per hunc modum, obsessis omnibus Walliae itineribus, adversarios ad deditionem tam infestos compellat. Caeterum cum ea res magis regios milites defatigaret quam hostes divexaret, qui intra sylvas evagantes Normanum Anglumque ludificabant, negotio rursus infecto discessit. At aliquanto post, ira inflammatus quod a suis opprimeretur, decrevit continuo bello Wallicam gentem atterere, atque in primis aggredi Angliseam insulam quod ei perfugium esset. Hoc igitur bellum gerendum Hugoni Salopiae et alteri Hugoni Cestriae comitibus, viri bellicae artis peritis, dedit. Ii statim profecti, et primo adventu insula potiti, ut quae nullo certo firmata esset praesidio quod terra tantum pecore abundat, homini cum pastum ferme nullum ferat, crudelitatem in omni memoria pene inauditam exercent. Nam alios effossis oculis, alios incisis naribus, alios desectis brachiis aut manibus, alios testibus abscissis  deformant, foeminis simul passim stupro coinquinatis. Est memoriae proditum cuidam sacerdoti post oculum erutum et linguam praecisam Dei nutu sermonem fuisse restitutum. Adfuit auxilio insulanis classis ex Hybernia, seu ut alii sentiunt, ex Norvegia, quae ad litus appulsa armatos in terram exposuit, quibus Hugo comes Salopiae obviam factus ex ictu sagittae periit. Nullo alio memorabili eventu res ibi gesta est. Alter Hugo in Walliam profectus atrociter incolas iam longo bello fessos affecit atque perdomuit.
  14. Rex deinceps vacuus a bellis ad publica opera facienda animum adiecit. Cinxit enim turrim Londinensem novis muris, et basilicam ad Westmonasterium miro apparatu aedificavit, quae tametsi magna est, tamen amplificare decreverat. Hanc hodie aulam appellant, in qua quotannis in multos dies iudicia exercentur, forumque frequenti litigatorum conventu agitur. Sed haec est merces malorum, ut eorum benefacta aut crimine corrumpantur aut in deteriorem capiantur partem. Utrunque in Rufum cecidit, qui dum ad eiusmodi res intentus erat, imposuit novum tributum, unde vulgo rumor manavit ideo illum haec inchoasse opera ut honestius per eam occasionem rapinas rursum faceret. Transivit illo tempore Rufus in Normaniam ad cognoscendum illic statum rerum suarum. In Anglia post eius profectionem ferunt fontem manantem sanguine prope Abyndoniam tres continuos dies ebullivisse, et visum esse coelum ardere. Regi deinde reverso subito nuntiatur Constantiam vetustam urbem, haec olim Augusta dicta est, quam deinde Constantius Caesar ita ex suo nomine appellavit, a Francis obsideri. Quo rumore nonnihil perterritus impigre cum paucis ad mare advolat, navemque ingressus dat se vento. Erat tum mare, flante austro, valde turbatum, quare nautae admonebant non esse tutum ut se pelago committeret. Ad ea rex inquit, “Date protinus vela ventis, raro enim audivi regem aliquem undis submersum.” Ita solvit, ac repente quasi divinitus mutato vento, pacatoque mari, in Normaniam tanta celeritate pervenit ut longe famam adventus sui praecesserit. Hostes subito regis accessu territi confestim obsidionem solverunt, in pedes se late dantes, quos ille insecutus atrociter profligavit, capto autore tanti tumultus, qui nomen erat Helias. Is cum a Rufo tanquam vecors illuderetur, magna animi audacia in eum conversus dixisse traditur, “Cepisti me fortuito, rex, qui si liber essem, facerem ut intelligeres me haud contemptui habendum.” Cui ille, misso statim facto, “Vade,” ait, “ac quam pessime potes contra me agito.” Sic Helias custodio liberatus nihil, quod constet, postea in regem molitus est. Sunt tamen qui eum non venisse in potestem victoris, sed fuga evasisse prodant. At Rufus, ea victoria sublatus, postquam in Angliam revertit cum militiae omnia iam tuta putaret, domi more suo debacchans totum regnum ad exitum et vastitatem vocare non nolle videbatur, cum interim Anselmus Cantuariensis archiepiscopus, unus omnium ad communem salutem vigilans, vicemque patriae incredibiliter dolens, ausus est principem admonere ut tandem aliquando manum ab alieno abstineret, illudque recordaretur, regis in primis esse rempublicam bona, fortunas civium tueri, defendere, et conservare. Verum tantum abfuit ut Rufus voluerit monitorem officii pati, ut in Anselmum omnem stomachum eruperit. Nam inde succensendi occasionem nactus grandem eidem mulctam dixit, sed postea mitius agens eam remisit, solum rogitans ut ille sibi impedimento non esset, sed potius faceret quod ex eius re quoquo modo esset. Quae ut parum aequa cum vir sanctissimus abhorreret, ac praesenti animo se facturum negaret, tum eius prius bonis omnibus spoliavit, exin in exilium egit. Vir multo innocentissimus patienter omnia ferens Romam perrexit, ubi a Paschali Secundo pontifice perbenigne accipitur, quem de miserrimo Angliae statu abunde docuit. Rufus autem interea avaritiae stimulis in dies magis magisque punctus, ubi vidit, Anselmo eiecto, neminem unum in suo regno esse qui adversus sua facta iam mutire auderet, tum quasi de integro ad quam magnam faciendam pecuniam rursus animum intendit, et, quia iam degustarat pinguem esse panem Christi et delitias praebere regibus, secundum Iacob oraculum, idcirco laetas sacrorum praediorum segetes metere cum primis libuit. Itaque publicani postremo novem seu, ut quibusdam placet, decem et duorum coenobiorum quae praefectis carebant, item Vintoniensis et Sarisberiensis episcopatus ac Cantuariensis archiepiscopatus vectigalia magno pretio redempta habuerunt. Ad hoc commune ad luctuosum religionis malum aliud inde gravius accessit. Sacerdotum enim vita quae rectoribus et magistris morum carebant multo solutior facta est. Cui morbo, ut ne medicina ulla adhiberetur, rex ipse nunquam est passus ut episcopi concilium aliquod haberent, Id eo fecerit ut ne in se conspiraretur, an ut sua commissa minus publice damnarent, parum exploratum est. Atqui vulgus more suo credidit Deum eodem tempore voluisse admonere regem prodigiis futurae caedis, quo prius mores corrigeret. Nam paucis ante diebus visus est per quietem, abruptis brachiorum venis, sanguinem mittere. Simulque ferunt monachum quendam somniasse se videre regem de cruce pendentis Christi imaginem mordere, ac crura rodere dentibus, et postea ab ipso Christo pedibus in terram proiectum. Quod simul atque ei narratum fuit cachinnum sustulit, quippe ad sedandam pravi ingenii naturam mors opus erat, quae animorum vitiis sola medetur. Ad extremum Rufus, urgente fato, venatum ivit in eos saltus quos vulgo Novam Forestam vocant, ubi venando a quodam Franco milite nomine Gualtero, cui cognomen fuit Tyrello, dum ille parum caute in cervum, seu nimis accurate in regem iacularetur, sagitta transfixus et est, atque uno gemitu sine voce edito, animam efflans ex equo in terram cecidit. Gualterus, nemine persequente, fuga evasit. Cadaver vehiculo impositum Vintoniam apportatur, ac ibidem in aede apostolorum Petri et Pauli sepelitur.
  15. Cognita morte Rufi, gaudium ingens est ubique ortum sic ut populus, velut carcere eductus aut vinculis solutus, renascente iam libertate, frequens ad templa adire, et vota Deo solvere quae antea pro libertate fecisset perinde festinaret, ac si ille dies qui regis vitae extremus fuit sempiternam patriae salutem peperisset. Hinc principes cum primis degendae vitae documenta hauriant. Ecquid enim cuivis homini infelicius contingere potest quam in vita male semper audire, et post mortem nomen eius in perpetuam vituperationem venire? Hunc vitae exitum princeps habuit, cui nihil potius fuit quam religionem negligere, quam aliena rapere, quam suos generatim persequi ac exinanire, cui praeterea nihil minus cordi quam regis officium facere, quod est populi commoda suis anteponere, amare cum primis bonos, odisse malos, et ut hos poena, sic illos beneficio afficere. Quae equidem mala, per quae non licuit Rufo viro esse probo, ex uno duntaxat avaritiae rivulo manarunt, quippe ex altera parte non deerant virtutes quae ornamento esse potuissent. Erat enim militiae peritus, laboris patiens, sui bene gerens negotii, fidei datae observantissimus, in obeundis bellis tam diligens quam felix, et a principio liberalissimus. Quas sane virtutes avaritia sola, ut dictum est, partim in vitia vertit, partim foede contaminavit. Interiit iiij Nonas Augusti anno salutis humanae MCI. Vixit annos tres et quadraginta, regnavit decem et tres. Statura corporis paulo minus iusta fuisse traditur, capillo rufo, id est rubro, unde cognomen invenit. Ventre paulo proiectiore, oculos habuit quibusdam maculis aspersos, linguam nequaquam expeditam, quae haesitaret praesertim intumescente ira, corpus ad omnia incommoda toleranda valentissimum. Filios autem spreto connubio non genuit. Fuerunt ea tempestate viri praestantes, Remigius Lincolniensis episcopus, sanctitate et doctrina clarus. Is ex Dorcestria oppido, quod ab Oxonio septem millia passuum aberat, transtulit sedem episcopalem Lincolniam, quae nondum eo in loco constituta erat, quemadmodum in conventu Londiniensi fuerat Primo Gulielmo rege decretum. Et Henricus, qui tanquam aliquando peccaret, quod dum Remensiensis coenobii abbas erat, cum omnia venalia cerneret, emisset episcopatum Nordovicensem, sed tamen reliquam aetatem integerrimam vixit, quippe quem adeo poenituit ut delictorum eluendorum causa Romam profectus sponte se dignitate abdicaverit, traditis indumentis insignibus in manum Urbani Secundi pontificis, a quo mox, omnis peccati labe iam deleta, munus spretum obire iussus est, qui postea domum reversus sedem episcopalem ex oppido Thetfordia Nordovicum, hominum conventu et negotiarorum copia maxime celebre, invexit, ubi loci collegium monachorum ordinis divi Benedicti doctrina et religione excellentium instituit, qui ibi dies noctesque Deo hymnos canerent, quibus omnia ad victum necessaria abunde ex suo suppeditavit, ut ne diceretur imminuisse episcopatus sui vectigalia. Templum vero Thetfordiensi Cluniacensibus monachis donavit. Ioannes itidem Wallensis episcopus, homo Gallus, per idem tempus coenobium Bathoniense rectorum incuria pene labefactatum ad suum Wellensem episcopatum adiungendum curavit, auctis vectigalibus quibus monachi viverent. Atque ita anno salutis humanae MXCVI Bathonia urbs pari honore acceptae Wellensis episcopalis sedis ornatur. Ad Cestrensem quoque sedem, autore Roberto eius dioeceseos episcopo, Conventrensis adiungitur. Vulstanus, vir sanctissimus de quo supra abunde meminimus, id temporis vitam cum morte commutavit. Florebat doctrina et sanctitate Anselmus. Is acceptis a Paschali pontifice literis ad regem, quibus ille vehementer increparetur admonereturque ut, mutato vitae instituto, melius deinceps de religione mereri vellet, ac mitius cum suis, et praesertum cum ipso Anselmo ageret, cum iter in Angliam haberet de infelici vitae Rufi exitu cognovit, qui magnum ob id dolorem accipiens oravit suppliciter Deum ut illi cum primis remitteret quae in se commisisset. Id pietatis ante omnia, credo, ipsi Deo cordi fuit, quando statim post Henricus rex Rufi frater bonum antistitem ab exilio revocavit, in omnique praecipuo honore habuit.

 

Perge ad Librum XI