Jump to content

Anglica Historia/XI

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XI

 X XII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER UNDECIMUS

 

UFO sine liberis mortuo, et Roberto Normaniae duce nondum ex Hierosolymitano bello reverso, Henricus natu minor frater per haec occasionem adipiscendi regni nactus primum in omnes fortunas fratris invadit, quobus male partis ille uti, frui non potuit, ac ut avarus nescivit. Deinde summa ope intendit hominum studia in se vertere partim dando, partim grandia pollicendo munera. Sed quia leges quas tulerat pater eius Gulielmus neutiquam aequas populus iudicabat, illas in primis tollere promittet. Quo factum est ut, perducta ad suam sententiam maxima heroum parte, Nonis Augusti, anno a natali Christi MCI et Normanorum adventu xxxv, post factum fratris funus, ab omnibus rex consalutatus sit, quem Mauricius Londinensis episcopus in aede ad Westmonasterium more maiorum consecrabit, eiusque capiti coronam imposuit. Henricus igitur eo nomine Primus dictus, et per hunc modum regno potitus, ab initio sacerdotalis ordinis dignitatem, quam frater maxime corruperat, restituendam, simulque rempublicam sublevandam, conservandam, tuendam sibi constituit. Itaque Anselmum antistitem Cantuariensem ab exilio revocat, episcopatum Vintoniensem miserabiliter vastatem Gulielmo Gyffardio, viro gravi, dat, ac coenobiis quae diu vacaverant probatos monachos praeficiendos curat, vectigalia publica nova ac gravia aufert, et Ranulphum Dunelmensium episcopum, hominem ad quodcunque flagitium promptum, illius rei ac aliarum rapinarum praecipuum suasorem impulsoremque in carcerem coniicit. Leges quas Edouardus tertius utendas dederat in pristinum usum revocat, quae tamen sensim obsoluerunt, Normanis pro commodo principis, ad incommodum Anglorum, leges a Gulielmo Primo conditas constantissime usurpantibus. Ita populis tantis levatur oneribus ac tot uno tempore acceptis beneficiis, laetus agebat, adeo ut merito illud Esaiae scitum iam proverbii vice receptum canere posset,  quomodo cessavit actor, quievit tributum? At per haec officia atque beneficia in populum collata, regno iam pacato, rex, habito suorum principum concilio, postquam ea quae ad rempublicam pertinebat providenter tractavit, postremo de uxore ducenda cum suo domestico senatu, quem sibi ex gravissimis quibusque viris constituerat, agit. Erat Edgaro regi Scotorum soror nomine Mathildis, puella cum forma elegantissima tum ingenuis moribus nutrita, quae post mortem parentum, ut procul ab omni esset iniuria, inter monachas vitam degebat, eius virginitate, uti quidam prodidere, Deo dicata. Hanc Henricus de suorum consiliariorum sententia sibi uxorem deposcit. Quem puella quae a connubio abhorrebat facile repudiavit. Qua repulsa coepit iuvenis magis magisque insano amore flagrare ita ut iterum Edgarum per legatos rogarit an suam affinitatem ne aspernaretur, quae utrique commodo foret. Edgarus, quo non minus magni regis iram timebat quam amicitiam concupiebat, sororem etsi invitam Henrico ad extremum in matrimoniam dedit. Dicitur haec puella cum vidisset sibi votum virginitatis esse violandum, omnibus precibus execrata esse prolem, si qua ex se crearetur, quod omen haud fuisse vanum perappositus infra demonstrabit locus. Sunt qui tradant hanc puellam non ab Edgaro fratre sed a parentibus Henrico regi locatum fuisse, quanquam iidem in vita Rufe de illorum obitu abunde meminerunt, adeo, sicut aiunt, oportet mendacem esse memorem.

  1. Interea, recuperatis a nostris ducibus Hierosolymis, Robertus dux in Normaniam optatissimus cunctis mortalibus rediit. Legimus in omnibus fere Anglicis annalibus duces Christianos in eligendo rege Hierosolymorum ad rogandam Dei sententiam constituisse ut singuli in templo ante principem aram cereas candelas ardentes tenerent, orantes Deum, quo sibi mentem donaret bonam, ut illud munus homini digno deferrent, et accidisse ut Robertus divino nutu rex designatus fuerit, quod eius candela subito extincta et mox accensa est. Sed illum, spreto oraculo, id minime caeteris ducibus patefecisse, imo, ut non nemo affirmat, id decoris a cunctis sibi delatum temere repudiasse, ut qui ad regnum Angliae opulentius at quietius iampridem adipiscendum animum adiunxisset. Ex quo ferunt ex eo die nunquam Roberto posthac fortunam, hoc est, sequundum rerum eventum fecisse. Caeterum alii authores non contemnendi, qui cum primis diligenter istud Hierosolymitanum bellum scripserunt Gotthofredum, virum post hominum memoriam excellentissimum, tradunt de communi omnium sententia regem creatum, nulla facta mentione neque de Roberto neque de eiusmodi modo regis optandi. Ubi autem in Angliam fama adventus Roberti perlata est, nonnulli quibus Henrici imperium grave iam videbatur et innovandi omnia magnum studium erat, crebris literis eum solicitant ut ad regnum suum recuperandum primo quoque tempore veniat, ac opes et auxilia pollicentes omnia cum eo se gratissimis animis consociaturos esse affirmant. Quibus rebus licet dux satis ad bellum faciendum inclinatus esset, non perinde motus est quod Anglicos principes generatim accusabat, qui dum ipse reipublicae Christianae causa longe gentium abesset, passi essent ut a fratre regno paterno fraudaretur. Sed dissimulandum ratus haud multo post plus fidei habuit nuntio a Ranulpho Dunelmensi episcopo, qui pauci ante diebus clam et noctu ex carcere aufugerat, misso, adeo ut tum suis, tum auxiliarium fultus viribus, exercitum magna cum cura et diligentia conflarit. Quod cum Henrico nuntiatum est, nihil segnius tam navales quam terrestres copias cogit, et, ut hostes a finibus arceat, propere classem in locis opportunis locat, ducesque iubet speculari a longe, et qua naves hostium cursum tenere viderent, eas a litore propulsare. Ipse vero non longe ab Hastyngo vico castra ponit uti, si forte Normani in terram descendant, ilico obviam fiat. Robertus pari celeritate, imposito in naves exercitu, in Angliam versus iter facere incipit, praemissis nonnullis navibus speculatoriis quae locum eligerent ad descendendum in terram idoneum ac tutum. Hae forte inciderunt in classem regiam, quae tamen, nullo tentato certamine, ad ducem reversae significarunt in proximo hostes adesse. At Robertus, nihil formidans sed confidens naturae animi omnibus gratae, qua facile sibi hominum favorem conciliabat, propius classem regiam accessit, coepitque milites blande alloqui, pollicendo ac dando dona, quorum ad se bonam partem allexit. Illis igitur ducentibus in portum pervenit ad oram oceani australem quem Portimuthum vocant. Ubi postquam exercitum per aliquot dies a labore refecit, Vintoniam versus pergit, passim ad eum sociis confluentibus. Rex, certior factus de adventu pariter hostium ac suorum defectione, continuo copias eduxit, et non longo ab illis intervallo consedit, quid agerent molirenturque expectaturus. Parabant se fratres ad praelium commitendum, cum haud minimi usus principes quidam utrique parti ex aequo faventes, ac ob id tam nefariam discordiam in primis abhorrentes, agere de pace coeperunt, quibus demum authoribus ad pactionem ventum est. Itaque placuit ut Henricus, qui patre rege natus esset (nam eum Gulielmus pater post regnum adeptum genuerat) Angliae regnum obtineret, et quotannis in singulos annos terna millia marcharum Roberta daret, et qui prior sine liberis decederet, alterum haeredem testamento scriberet, insuper ut Angis ac Normanis ne fraudi prorsus esset quod vel Henrici vel Roberti partes secuti fuissent. Hoc negotio mature confecto, dux, qui erat homo fortis, non item vir constans, satis huiusmodi pacto foedere contentus non multo post in Normaniam reversus est.
  2. Ast rex, externo bello liberatus, tum seditiones domesticas sedare cupiens, Robertum Salopiae comitem, Hugonis (de eius interitu proximo libro memini) filium, hominem perfidiosum, in exilium eiecit, capto castello Arundello, ubi ille cum sui similibus nova consilia turbandi regni conferebat. Quo facto, pacatissimus secutus est regni status, quod tamen ipsi Henrico bono non fuit. Is nimirum hac praesenti felicitate elatus tantum sibi sumere coepit ut sua duntaxat autoritate et episcopos faceret et factis episcopatuum possessionem daret. Porro circiter haec tempora principes ubique gentium coeperunt illud sibi ius declarandorum episcoporum vindicare, quod et hodie mordicus tenent, quemadmodum nos in nostro De Inventoribus Rerum opere, libro quarto capite decimo, demonstravimus. Hos Anselmus Cantuariensis antistes, ut abortivos religionis filios, quos vocant, consecrare recusabat, imo quicquid de eorum electione actum foret pro nihilo habens, principem summe admonebat ne sanctos ritus neve religionis iura et caerimonias verteret pollueretque. Veruntamen tantum abfuit ut rex iis moveretur monitis ut etiam in sententia obstinatius permaneret, quippe paulo ante Thomas Eboracensis archiepiscopus e vita migravit, et in eius locum surrogatus fuerat Giraldus, homo sagacis ingenii sed honoris et gloriae ultra quam par erat cupidus. Hunc igitur Henricus rogavit ut episcopos ab se renuntiatos non repudiaret, qui protinus ei morem gerens, quamvis illud contra esset atque liceret, omnes eiusmodo episcopos consecravit praeter Gulielmum Gyffordium Vintoniensem episcopum electum, qui id consecrationis munus ab eo accipere abnuit, propter quod facultatibus privatus in exilium ablegatur. Affectus est etiam multis contumeliis Anselmus acerrimus causae defensor, qui cum videret eam labem in dies magis magisque multis locis fieri (nam caeteri etiam privati homines exemplo regis suo arbitratu presbyteros sacerdotiis praeficiebant), et brevi omne ordinis robur esse evulsuram nisi remedium adhiberetur, statuit potius vitae periculum adire quam reipublicae unquam deesse, secundum illud evangelicum, pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis. Itaque nunc orando, nunc urgendo, nunc minitando Deum non esse talem impietatem laturum, eo regem perpulit ut sponte dixerit se rem omnem controversam ad Paschalem Romanum pontificem relaturum, eiusque decreto staturum, ac id mature agendum missurum cum literis legatos qui primum, ut mos est, pollicerentur ipsum fore ipsius Romani pontificis dicto semper convenienter audientem, deinde causam hanc agerent. Similiter quo pro se quisque qui sacerdotia et dignitates eiusmodi consecutus esset res suas impigre tueretur, omnibus qui ire vellent potestatem Romam pergendi se facturum promisit, quod et protinus fecit. Regii oratores profecti sunt Herbertus Nordovicensis et Robertus Lichefeldensis episcopi, quos Henricus in consilio habebat. Inde secutus est Anselmus, Girardus Eboracensis, ac Gulielmus designatus Vintoniensis. Accepit eos Paschalis pontifex Romanus perbenigne, ac animo libenti audivit. Sed in primis summum habuit honorem Anselmo, quippe cuius probitatem, modestiam, gravitatem iam pridem noverat. Legati, functi primo legationis officio, proponunt causam ortae controversiae inter regem et Anselmum, eamque acriter defendunt. Contra Anselmus et caeteri aequis rationibus ut iniquam confutant. Quare pontifex, cum illud quoque pontifico iure constitutum sit ratam non esse adepti sacerdotii possessionem quam episcopus non dedisset, mandavit ut in posterum tempus neque rex neque quisquam alius eiusmodi ius sibi esse contenderet, sed episcopos antea factos confirmavit, ne illud seminarium foret discordiarum si repudiasset. Ita, re peracta, legatos regios dimisit et Anselmus magnis muneribus, Girardum vero archiepiscopum Eboracensem pallio donovit, qui paulo post in Angiam reversi pontificis decretum regi renuntiarunt. Ille, qui a malis sacerdotibus subornatus iudicaverat sacerdotalem ordinem esse debilitandum, nec libenter id audivit nec prius manum abstinuit quam multis Anselmi precibus tum rationibus victus ad extremum gravatissime apostolicum praescriptum admiserit. Anselmus, per hunc modum animo regis ab errore revocato, celebre episcoporum concilium, toto sacerdotum coetu coacto, Londini habuit, in quo multa sustulit quae religioni obesse videbantur, multaque salutaria constituit. Quamobrem status rei sacerdotalis multo florentissimus esse coepit. Sed illud in primis non magis iuste quam pie egit, quod aliquos de religione male meritos aut contra ius fasque sacerdotia consecutos, partim desecrandos, partim ipsis sacerdotiis privandos decrevit. Verum cum bonam illorum partem postea poenituisset, misericordia motus pari studio apud pontificem Romanum egit ut ad pristinam dignitatem rite restituti fuerint. Rex etiam nonnulla in eodem convento constituenda curavit, quae ad bene beate vivendum conducerent. Sunt qui scribant hunc conventum ante peractum fuisse ab Anselmo quam Romam peteret, et ipsum postea redeuntem Lugduni aliquot dies moratum, ibique ab Henrico exulem denuntiatum fuisse, ac paulo post archiepiscopatu privatum, propterea quod fuisset autor ut pontifex Romanus, contra quam ille cuperet, de re controversa iudicaverit. Multa praeterea a vero longe aliena tradunt, quae si verbis persequi vellem, multo quam par sit longius me a proposito traherent.
  3. Per idem temporis Robertus Normaniae dux in Angliam venit. Hunc virum sane facilem aeque ac liberalem Henricus, qui iam sedulo suis commodis studebat, ita blandis verbis affatus est ut sponte sua illa tria milia marcharum, quae quotannis ex foedere persolvebat, in perpetuum ei remiserit, qui ita vacuus paucis post diebus in continentem reversus est. Poenituit secundum haec Robertum liberalitatis, qua erga fratrem minime indigentem et tempore non necessario usus fuisset. Quare teneri non potuit quin animo inimicissimo diceret se ab eo fallaciter circumventum. Haec ubi Henricus rescivit, pari atque ille flagrans ira confestim bene magnam armatorum manum in continentem misit, quae Normaniae fines vexaret. Milites profecti late cuncta profligant, quibus tantum abfuit ut quisquam se opponeret ut etiam prope faveret. Nam nobiles iuxta atque infima multitudo levitate Roberti ducis offensa erat, quod ille antea Henricum ut sui regni occupatorem infestis armis petivisset, et cum nihil propius esset quam ut rem suam recuperaret, festinanter ac inconsiderate cum eo pace se coniunxisset, ac postea eidem vectigal, de quo supra mentio facta est, insipienter condonasset. Igitur regii milites quaquaversum ibant, impune omnia devastabant, tametsi Roberto duce pro viribus resistente. Interea rex, cognito tali rerum statu, tum in spem erectus potiundae Normaniae, cum ingenti exercitu illuc traiecit. Ubi primo adventu, deficientibus a duce fortissimis quibusque Normanis, nullo ferme negotio Cadomum et Eburovicum civitatem, agro circunquaque populato, in suam ditionem redegit, quas urbes cum praesidio firmasset, praecipitante iam aestate, hac victoria in praesentia contentus in Angliam rediit. At Robertus interim cogitans secum quam longe viribus impar esset fratri, deficientibus passim ad illum Normanis suis, vel in quo periculo res suae forent, et quam difficile esset illis remedium invenire opportunum, cum praesertim Britanni atque Andegavenses populi finitimi, quos Caesar Andes appellat, cum rege starent, decrevit sine armis spem omnem pacificationis in charitate fraterna ponere. Et quia parum spei in legatorum missione habendum existimabat, ipse cum paucis in Angliam ad fratrem venit, qui id temporis Northantoni morabatur. Hic dux supplex pacem a rege petit, oratque per omnes deos, per nomen propinquitatis, ut, si non sit memor fraterni amoris, at suae humanitatis; si non gratiae et misericordiae, at cogitet quamadmodum neque bellum inter fratres sine dedecore geri, neque victoria laudi honorive esse possit, et propterea nolit oblatam ab se pacem, amicitiam, benevolentiam concupitam repudiare, cum etiam se ac omnia sua ultro dedere paratus sit. Rex ad haec nihil motus, sed indignatus, quaedam presso ore minaciter locutus sese avertit, ut qui vel antea experimentis noverat fratrem ingenio esse mobili, vel destinaverat in eum ad internitionem saevitiam exercere. Robertus, fratris superbiam aversatus, detestatus, execratus, mature domum revertitur, sese aut mortis aut servitutus periculo commissurus, sui decoris ulciscendi causa, quippe qui videbat nihil esse quod amplius quicquam in fraterno amore poneret. Itaque summa ope bellum comparat, undecunque auxiliariis copiis conquaesitis, quanquam Henricus parum spatii ad arma paranda dederat, qui eum abeuntem in Normaniam secutus est cum novo militum supplemento. Hic haud longo inter se intervallo castra ponunt, impigre sese ad pugnam committendam expedientes. Rex, qui praestabat numero armatorum, prior militem in aciem educit. Dux itidem nihil segnius facit.
  4. Sic alteros alteri stimulantes, dato utrinque confestim signo, praelium ineunt. Regii milites plus nimio multitudine freti sine ordine egressi, quacunque libet prorumpentes, hostem ferro maxime urgent. At Normani a suo duce militaris disciplinae optime gnaro instructi in suo pro se quisque gradu obnixi instant, ipso interim Roberto nunc praeliando, nunc hortando, suum officium faciente, ac simul Gulielmo comite Moritonii acriter inter primos dimicante, ita ut acies regia, quae, ut dictum est, sua sponte erat ordinibus egressa, iam pene suis diffisa viribus sensim fugae se mandaret. Stabat tamen contra dux, suos in ordine tenens, ac continenter presso pede hostem feriens. Iamiamque victoria in manu erat, passim cadentibus hostibus, cum rex, animadvertens suos iam manifeste fugere, magno clamore in fuga continuit, ac subito universos equites in hostium aciem a lateribus prorumpere iussit, qui tanto impetu invaserunt ut eam fregerint. Quo facto, omnis regius peditatus simul cum ipsis equitibus undique emergentibus, se quanta maxima potuit vi in Normanum concitavit. Toleravit hostis conatum aliquantisper, donec magna ex parte circunfusus fugam quaerere coepit, sicuti fieri solent quando pauci cursu dissipati a multis undique ferro petuntur. Deinde rex victor ita fugientes insecutus ingentem edidit stragem, non incruento tamen milite, Normanis, desperata iam salute, ferociter etiam urgentibus in persequentes. Robertus cum comite Moritonii inter confertissimos hostes, etsi maxime omnium pugnans, capitur, seu a quibusdam suis pretio corruptis proditur, ut non nemo tradit. De numero utruisque partis occisorum non est qui plane meminerit, cum tamen prodant non aliam ad eum diem pugnam in Normania pugnatam maiore caede insignem, propter quod apud vulgus fama est cometen eo loci aliquot per dies apparuisse, et aliquanto post duas lunas suo orbe plenas visas, unam ad orientem, alteram occidentem solem coruscantem. Henricus tanto bello perfunctus et Normania tota continuo peragrata ac praesidio firmata, cuius demum imperio potitus est, perinde ac pater olim futurum esse praedixerat, cum fratre captivo in Angliam rediens more triumphantis a suis accipitur. Fuit is annus septimus cum regnare coepit Henricus et salutis humanae MCVIII, Roberti ducis calamitate nobilis, qui honoribus, fortunisque omnibus exutus in carcere datus est ad oppidum Walliae quod Cardiffum dicunt, ubi loci vigesimosexto post anno, partim senio, partim animi moerore confectus mortem obiit, vir certe praestantissimus, et cum quovis belli duce comparandus, si aut paulo cautior aut in sententia constantior fuisset. Sunt qui scribant, forte vulgi opinionem secuti, regem post aliquot annos eum missum fecisse, mandasse ut intra quadraginta dies et duodecim horas (eo enim temporis spatio bis se aestus oceani ex alto incitat), Anglia et Normania patria iureiurando repudiata, quamprimum navem conscenderet in perpetuum exilium iturus, et inde nescio quod insidiarum in regem molitum captum fuisse, luminibusque privatum ac rursus in custodiam traditum. Haec forma exilii indicendi olim a divi Edouardo, cuius lex de ea re extat, introducta hodie etiam servatur, quoties quis delicti reus ad templum confugerit, excepto quod usque ad litus crucem manu gestat veluti signum servatae vitae per religionem. Ac Robertus hunc habuit miserabilem vitae exitum, quo eum dignum dicunt propter impietatem qua patrem persecutus est. Uxorem duxit in Sicilia ex Hierosolymitano bello rediens filiam Rogerii Apuliae ducis et ipsius insulae comitis, hominis Normani ex qua suscepit unicum duntaxat filium nomine Gulielmum quia uxor paucis post diebus quam enixa est interiit. Nomen mulieris, quod sciam, non ponitur. De hoc Gulielmo, clara indole puer, alias plura memorabimus. Atque sic Normania ad Angliae regnum adiuncta est.
  5. His temporibus, inundante praeter naturam oceano, multi ex Flandris, ipsius maris accolae, patriis sedibus pulsi in Angliam pervenerunt, qui ab Henrico locum ad habitandum petentes insulae partem occuparunt quae ad orientem solem spectat, sed quadriennio post loco coloniae inde in Walliam ducti sunt. Eo etiam anno, qui fuit octavus cum Henricus regnare coepit, moritur Edgarus Scotiae rex, vir integritate, constantia, modestiaque singulari, cui, Henrico favente, Alexander frater successit. Excessit etiam a vita per idem tempus Philippus rex Francorum Primus, quem Ludovicus cognomento Crassus secutus est, iuvenis sagacis ingenii et militaris artis non imperitus. Quae res Henrico dubitationem attulit ne in Normania novi motus a suis fierent, Gallis instigantibus, qui eo primo quoque tempore profectus est, ubi licet omnia pacata essent, tamen ad omne novarum rerum eventum validioribus praesidiis locos omnes firmavit. Quo facto, in Angliam rediit. Cui statim fuere obviam legati Henrici Quinti paulo ante imperatoris designati, quos ille miserat ut poscerent sibi in matrimoniam dari Mathildem eius filiam, quamvis nondum nubilem. Audivit eos rex perbenigne, et nequaquam affinitatem aspernatus filiam Henrico despondit, factisque varia ludorum celebratione sponsalibus, legatos non illiberaliter donatos domum dimisit. Iam aderat annus cum Henricus regnare coeperat decimus, nobilis morte Anselmi Cantuariensis antistitis. Is homo Italus Augustae, quae urbs est ad radices Alpium sita, claris parentibus natus, in Normaniam forte pervenit dum admodum puer, et literis pro aetate satis eruditis patris saevitiam fugiebat, quam nullo neque officio neque humanitatis genere lenire potuerat. Hic itaque suapte natura bene institutus, Lanfrancum magni nominis et doctrinae virum audire coepit, quo doctore multo peritissimus modestissimusque brevi evasit, adeo ut longe suos condiscipulos anteiret, quem postea quinque et viginti iam natum annos Lanfrancus ad institutum vitae monasticae cultus aemulationem duxit, qui inde Beccensis abbas creatus non magis pie quam diligenter suos monachos instituit. Postremo Cantuariensis antistes factus nihil antiquius habuit quam de religione, de republica mirum in modum bene mereri, quamvis passus multas a Rufo, ut alibi diximus, iniurias, quem sacerdotalem ordinem labefactantem inclyta viri sanctitas omnibus modis coercuisset, si eius aures aliquando salutaribus monitis patuissent. Anselmus praeter caetera pietatis officia quibus iugiter inserviebat, cum multa doctrina clareret, omnem studiorum suorum rationem ad religionis usum contulit. Scripsit enim libros De Meditationibus, Cur Deus Homo, De Libero Arbitrio, De Similitudinibus, De Cruce, De Ioanne Baptista. At ad extremum, ut tradunt, condidit coenobium Cestriae, monachorum ordini divi Benedicti. Moritur post annum quam sedere coeperat decimumsextum, vixit annos septuagintasex. Fuit ille annus salutis MCXI. Sepultus est in aede Christi Cantuariae, et inter divos haud multo post relatus. Illo ipso anno, mortuo Gerardo Eboracensi archiepiscopo, Thomas regis domesticus sacerdos successit, ordine Eboracensium antistitum vigesimusseptimus. Id quoque temporis episcopatus Elyensis institutus est, quippe coenobium monachorum ordinis divi Benedicti in insula Ely opulentissimum abbas nomine Ricardus regebat, illudque una cum insula ac Cantabrigiensi comitatu Lincolniensis erat dioecesis. Huic itaque eius dignitatis cupido in mentem venit ibidem pontificiam locare sedem, quo et locum et se celebraret. Qui primo cum rege, deinde cum Lincolniensi episcopo agitavit ut ipse comitatus Cantabrigiensis una cum insula Elyensi futurae dioecesi, et monachis ac praefecto quem priorem vocant, qui illis loco abbatis praeesset, possessiones non mediocres assignatae fuerint. Quae ita peracta, Paschalis Romanus pontifex sua autoritate comprobavit. Verum inter haec Ricardus abbas, morte obita, destinati honoris compos fieri nequivit, quare Henricus Bangoriensis antea antistes primus Elyensis episcopus creatus est. Atque ita usu venit ut alius fuerit qui seminaverit, et alius qui messuerit, ut proverbium est. Caeterum ea res bono fuit tam ipsi coenobio, quod hac nova sede valde honestatum est, quam Lincolniensi episcopo, qui cum latam habeat dioecesim nonnihil hoc modo cura levatus est. Per idem tempus multa prodigia nuntiata. Sane memoria proditum est flumen Trentam per totum integrum diem spatio mille passuum non fluxisse, sed perinde quasi alio cursum flexisset, eam partem alvei per id intervallum vigintiquatuor horarum deseruisse ut homines ultro citro citroque per siccam arenam gradirentur, at postea more suo fluere coepisse. Item porcam enixam esse foetum facie humana insignem, et pullum gallinaceum quadrupedem natum.
  6. In partibus transmarinis interea Fulco Andegavensis comes, qui rebus Anglicis iam palam invidebat, dolebatque Roberti ducis vicem, et in armis erat, Constantiam occuparat, conciliatis pecunia civibus. Quod ubi ad regem perlatum est, statim in Normaniam profectus urbem amissam recuperavit, raptis ad supplicium nonnullis ex civibus, multisque incommodis comitem affecit. Quo ex sententia expedito negotio, in Angliam revertit. Restabat adhuc aliud bellum conficiendum, hoc est, studium pecuniae dirimendum quod bene multos angebat, torquebat, divexabat, videntes principem sensim alienis fortunis imminere. Siquidem quintus iam erat annus cum Cantuariensis archiepiscopatus vacaret, cuius rex interim vectigalia capiens, cum admoneretur ut eam dignitatem aliquem gravem virum evocandum curaret, respondere solitus erat se quaerere hominem qui doctrina, qui probitate, qui prudentia non longe inferior esset Lanfranco aut Anselmo, et quia nullus talis occurrebat, propterea pati illam usque eo sedem vacare dum Deus virum quempiam offerret idoneum, perinde quasi eam rem magis curae quam commodum haberet. Sed tandem, sentiens sibi palam id vitio dari, ut ea careret infamia, Rodulphum virum probum Roffensem episcopum, ordine antistitum trigesimumquintum archiepiscopum dixit. Obiit mortem eodem fere tempore Thomas Eboracensis archiepiscopus, quem Thrustinus, vir magno animo et doctrina singulari, sequitur. Is statim de autoritate cum Cantuariensi certare coepit, et quamvis a rege rogaretur ut servaret quod caeteri archiepiscopi Eboracenses ex officio fecissent, acquiescere tamen noluit, cum praesertim Rodulophus morbo implicatus cause corporis curam praevertere cogeretur. Thrustinus nonnullos consecravit episcopos Scotos, et ante alios Gillam Aldanum Candidae Casae electum episcopum, qui mox dixit coram se paratum ei omni tempore obedire, iusque iurandum, ut moris est, conceptis verbis dedit. Per eos dies Vigornia incendio tota fere absumpta est, quae cum ad Walliam pertineat, eam putarunt flammam prodigium fuisse Wallici motus qui secutus est. Porro Walli, quibus magna fiducia orta est ex infelici eventu bellorum a Rufo contra eos gestorum, et qui pacem atque otium iuxta fastidiebant, Anglicos agros populari, finitimos populos eodem momento ad arma concitare coeperunt. Quapropter ingens Henricum libido invasit eos domandi, ut ne ita a suis turpiter ob oculos quotidie tumultus fierent. Itaque, conflato ad punctum temporis validissimo exercitu, in Walliam proficiscitur, et, quia Walli magis locorum iniquitatibus quam armis confidentes passim per sylvas et loca devia errabundi hostem expectabant, idcirco omnes saltus milite circunsidit, at mox intra sylvas immittit qui Wallos more ferarum vagantes insequantur. Quo facto, nulla adhortatione regis opus fuit, quando suus cuique animus memor ignominiae notae antea iniustae adhortator aderat. Igitur, strictis gladiis, rapido cursu in hostem undique feruntur. Nihil illic imperatoriae artis in ordinibus aut subsidiis disponendis fuit, omnia ira militari agente. Itaque Walli ex omne parte ferro impulsi atrociter caeduntur. Ex quo non facile tantum alias sanguinis atque caedis factum fuisset, nisi armis temperatum foret. Ubi enim Henricus vidit Wallos passim cadere et, omissis armis, late fugientes in ipsa fuga trucidari, iussit milites parcere. At qui ex hac cladis flamma evolaverant postea veniam orantes ultro sese dediderunt. Rex per hunc denique modum, Wallis populis ferocissimis domitis, postquam loca omnia praesidio firmavit, summo gaudio triumphans Londinum rediit post annum quam regnare coeperat quartumdecimum. Quo tempore cum Mathildis regia puella iam viro matura ab imperatore Henrico, cui pacata erat, peteretur, rex causa dotis illi parandi tributum iugeratim, hoc est per singula iugera terrae, solvendum populo indixit. Ex quo ubi multum pecuniae exegerat, puellam cum grandi dote ad virum primo quoque tempore deducenda curavit. Secuti sunt istud institutum quaerendarum dotium ad collocationem filiarum caeteri deinde reges, adeo posteritas suorum commodorum tenax semper fuit.
  7. Henricus post haec in Normaniam profectus eius regionis Gulielmum filium ducem fecit, universumque populum in eius verba iurare iussit. Hinc mos serpsit ut reges deinceps filium maiorem natu, quem sibi successorem optassent, Normaniae principatu donarent. At rex postquam statum Normaniae pacatissimum reddidit, in Angliam statim reversus est. Ipso eo anno sexto Iduum Octobris adeo magnam in oceano circa insulae oram diminutionem aquarum factum tradunt ut per longum spatium unda sese in altum recipiens siccum litus in aestuariis reliquerit, idque durasse totum integrum diem, ac pro miraculo habitum. Praeterea ferunt aliquot flumina quae ex aesto oceani bis semper horarum duodecim spatio augentur minuunturque ita decrevisse ut bene multis locis facile transirentur. Henricus cum domi forisque vacaret a rebus bellicis, conversus hinc ad confirmandum regni statum tam sacerdotum quam reliqui populi principes Sarisberiam convocavit. Hic habito concilio, quod e republica esset mature provisum. Item si quid publice aut private discordiarum aut litum inter optimates erat, simul compositum sedatumque est, praeter causam inter Cantuariensem et Eboracensem diu antea agitatum, cum Thrustinus decreto stare noluisset, propter quod rex vehementer iratus iussit eum aut parere aut episcopatu se abdicare, qui, uti quidam produnt, neutrum fecit, sed a Calisto Secundo Romano pontifice defensus pertinaciter contra Cantuariensem in sententia perstitit. Alii scribunt eum maluisse de dignitate cedere quam sibi cum Cantuariensi iurisdictionis communitatem esse. Caeterum satis constat illum post multa accepta ob eam pertinaciam detrimenta, et archiepiscopatum retinuisse usque ad senectam aetatem (nam tunc se sponte pontificatu abdicavit, monachusque effectus est), et cum Cantuariensi semper de iurisdictionis iure decertasse. Hinc cernere licet iam tum episcopos coepisse delirare cupiditate ac ambitione caecos, qui non viderint suum officium esse, spretis omnibus quae vulgus miratur, hominum animarum saluti tantummodo consulere. Postremo in eodem concilio omnes principes regni suo more conceptis verbis ipsi regi pariter ut Gulielmo eius filio iusiurandum dederunt. At illud apposite dicere habeo, reges ante haec tempora non consuevisse populi conventum consultandi causi nisi perraro facere, adeo ut ab Henrico id institutum iure manasse dici possit, quod tam altis defixum ut etiam nunc radicibus semper stetit, ut deinceps quicquid ad rempublicam bene gerendam eiusque conservationem deliberandum foret, illud ad concilium referretur, et si quod aut regis aut populi iussu decretum factum esset, id totum pro nihilo haberetur nisi eiusmodi concilii autoritate foret comprobatum. Ac ne imperitae vulgi multitudinis, cuius proprium est nihil sapere, iudicio consilium impedirentur, certa lege exceptum fuit a principio qui ex sacerdotum coetu, quive quotve ex reliquo populo vocari deberent ad concilium. More Gallico, vulgo parlamentum appellant, quod unusquisque rex initio sui regni habere solet, ut ibi si quid ex antiquis institutis legibusve tollendum ac rursus condendum sit, id de consilii sententia fiat, qui et deinde, quoties res postulat, suo arbitratu illud ipsum convocat. Modus aut consultandi est eiusmodi. Cum enim de principum pariter atque caeteri populi commodo in concilio agatur, ut aequa unicuique loquendi potestas fiat, alter ab alteris disiuncti consulunt. Nam rex, pontifices, principes at abbates in unum conveniunt locum, ibi consident. At procuratores civium populique in alterum proximum, ubi de rebus agendis inter se disputant. Isti ex se unum virum grave optant quem prolocutorem vocant. Is proponit res agitandas, rogat singulorum sententias, de iis quae decreta statutaque sunt ad principes refert. Etenim nihil ratum habetur nisi quod maior pars utriusque consessus senserit, idque rex comprobarit, qui idcirco postremus omnium sententiam rogatur a cancellario regni, qui apud principes prolocutor est. Hanc formam vel episcopi habent in suo conventu, quippe illi, abbates, priores, id est monachorum propositi, una consident, alibi vero decani quos dicunt, archidiaconi, ac reliqui sacerdotum coetus procuratores se congregant, quorum prolocutor de rebus actis patres docet, apud quos archiepiscopus ex sententia maioris utriusque partis eas definit, leges simul facit. Ex istiusmodi igitur regum populique decretis authoritate concilii sancitis ius constat proprium gentis ac municipale, quod vocant, caputque legum omnium, quando illa ius aliud quod civile dicunt non admittit.
  8. Talis est status Angliae cum bellum Gallicum cum periculo et militum robore, tum ducum virtute maxime nobile, ex parva admodum discordia inter Ludovicum Crassum Galliae regem et Henricum ortum est. Cuius quidem belli initium fecisse tradunt Theobaldum Campanorum comitem ex familia Blesensium comitum natum, ac per hoc Henrico affinitate coniunctum, quod Adela eius soror Stephani Blesensis comitis uxor esset. Porro hunc vel ex fiducia generis vel opum eo audacia impulit ut, impetrato ab Henrico auxilio, adversus Ludovicum arma tulerit varieque divexaverit. Quod ille, qui ante ab Anglo aliis de causis alienus erat, supra quam dici possit indigne ferens coepit consilia inire cum Balduino Flandriae et Fulcone Andegaviae comitibus de adimenda per vim aut proditionem Normania regi Anglo, et illa restituenda Gulielmo Roberti ducis filio, ut per hunc modum, sociatis armis, iniuriam vindicaret ab eo sibi illatam. Quae ubi rex Henricus persensit (persensit autem a principio), primo omnium populo imponit grave tributum causa novi belli gerendi, id quod apud posteriores reges in consuetudinem venit. Deinde in Normaniam profectus, adiuncto sibi Theobaldo, bellum parat. Crassus, qui spem omnem bene gerendae rei in celeritate posuerat, sub adventum Henrici noctu Normaniae fines ingressus decreverat, lucescente sole derepente late agros populari et loca nonnulla ad defectionem compellere. Verum, cognito hostis adventu, nec satis suis viribus confisus, in aliud tempus differendum certamen ratus infecto negotio pedem retulit. Sed non multo post, fortunam belli tentandi avidus, saepe tumultuariis praeliis cum Anglo conflixit, nullo memorabili pugnae evento praeterquam mortis Balduini comitis, ut quibusdam placet, quibus non assentior, quando satis constat illum post id tempus interisse, uti infra perappositus locus id planum faciet.
  9. Anno qui insecutus est ingens praelium inter ipsos reges commissum est, de quo priusquam memoremus, esse operaepretium putamus docere quam parum autores utriusque populi inter se consentiant, et ne vetustissimos citemus, ea satis erit in medium adducere quae recentiores de rebus Francorum gestis perscripsere. Ii autem aliam huiusce belli causam fuisse, alioque exitu rerum finitimum tradunt. Aiunt enim Henricum regem, post captum Robertum fratrem et Normaniam adeptam, in verba Crassi tanquam eius terrae domini iurasse, quod Rollo primus dux Normaniae, accepta Neustria, quam Normaniam appellavit, nomine dotis uxoris, ut in quinto huius operis libro meminimus, iussus est annuum vectigal regi Franco ut domino loci pendere, ne terra bello quaesita diceretur, et inter eos convenisse ut qui prior recepisset a Pagano viro forte arcem Gisortii oppidi, quod est ad Heptam flumen positam, velut limes Franciae et Normaniae, is intra quartum diem arcem ipsam complanaret, ac Henricum, quia Gisortium occupasset, et per nuntios missos atque remissos admonitum, demoliri ex foedere arcem noluisset, levibus quibusdam praeliis a Francis lacessitum, et hostes demum, facta ex oppido eruptione, ipsum Francum repulisse, atque eam rem initium fuisse magni belli, ac illud ita inchoatum, secundo deinde anno confectum, non sine gravi utruisque partis incommodo. Nam, uti iidem autores sunt, Henricus uno tempore a Francis tripartito invasus est, Fulcone comitis a Cenomavis, Balduino a Pontino comitatu erumpentibus, ac Crasso e medio urgente, qui, ut hosti gravius negotium exhiberet, palam Gulielmum Roberti ducis filium Normaniae ducem renuntiavit, ac Hugonem regium cubicularium cum nonnullis allis perpulit ut illum necaret. Sed, patefacto scelere, proditores ilico poenas morte solverunt. Ex illo Henricus multo cautius rebus suis prospicere coepit, cui tamen in tanto periculo ac maerore praesens adfuit solatium, quippe cum nihil dimisso animo acriter resisteret, Balduinus, accepto vulnere, praelio excessit, et simul Fulco ad eum descivit. Deinde vero varie inter eos bellatum est, modo in unam, modo in alteram partem inclinante fortuna. Arx vero Gisortiana integra stetit, permittente Crasso, qui id Gulielmo Henrici filio sibi dicto audienti concessit. Hanc Primus Gulielmus rex eo loci condiderat, ut adversus Francorum incursus esset moles munitioque valida. Quo fiebat ut illi tantopere optarent eiusmodi opus complanatum iri. Caeterum Angli autores quos sequimur haud dubie verius de eventu huius belli scribunt. Iam agebatur annus decimusoctavus cum Henricus regnare coeperat, quando Crassus, gliscente in dies ira, ad fines Normaniae validissimo munitus exercitu profectus castra posuit atque per dolum Nicasianum oppidum cepit, cui nihil segnius infestis armis Henricus obviam factus. Itaque conveniunt ducum copiae, hinc Normanorum cum Anglis, illinc Franci cum auxiliaribus. Praelium faciunt, pugnatum est amplius horas novem utrinque acerrime. Nusquam Angli maiore fere animorum robore congressi sunt, nusquam maior caedes obstinatione animorum facta est. Nam prima utrinque acie disiecta, adeo cominus ferro dimicabatur ut Henricus ex vi ictuum quos crebro in capite, etsi galea bene munito, accipiebat sanguinem ex ore miserit. Quod ubi vidit, non territus, sed ut leo in percussores animo percito incitatus, in terram aliquot primo sternit, ac inde in extremam hostium acie irrumpens, post ingentem editam stragem Francos profligat, Nicasiano oppido cum primis recepto.
  10. In eo praelio multa hominum millia caesa captaque sunt. Balduinus comes Flandriae ex vulnere interiit, cui successit Carolus Canuti Dacorum regis filius ex sorore Roberti comitis Balduini patris creatus, quod ille nullos reliquerit ex se filios. Henricus victore cum exercitu Rothomagum profectus in urbem triumphans, longo ordine praecedentibus sacerdotibus, ac pro victoria adepta gratias Deo agentibus, introivit. De Crasso post acceptam plagam Angli scriptores non meminere, sed Gallici, qui authores sunt illum, ut adversus Henricum iram quoquomodo expleret, in Carnutes, qui Theobaldi ditiones erant, impetum fecisse, animo civitatis delendae. Sed, occurrente ei venienti cum divorum reliquis sacerdotum coetu, religione motum sese collegisse animumque placasse. Videtur idem fecisse Theobaldus, et cum Crasso in gratiam rediise. Nam cum Crassus parasset ingentem exercitum adversus Henricum imperatorem, qui per idem tempus iratus Francis quod favissent Calisto Secundo pontifici Romano, Rhemos delere constituerat, Theobaldus opem tulit Crasso regi, esti mox imperator tanto belli apparatu territus ab incoepto desistit. De hac controversia inter Calistum et Henricum imperatorem nihil est quod hoc loco dicamus, quando Platina, qui vitas pontificum scripsit, omnia planiora facit quam ut sint a nobis repetenda. Eodem anno Mathildis uxor Henrici, castissimis moribus et vitae sanctitate illustris, mortem obiit. Post devictos praelio Francos intercessit Henrico affinitas cum Fulcone Andegaviae comite, locata illus filia Gulielmo filio. Interea dum ista geruntur, et Francus rex Rhemis solicitus de novo bello cum Germano imperatore gerendo detinetur, tradunt Henricum Franciam derepente ingressum late agros depopulari coepisse, verum pari celeritate facto obviam Almerico Montifortis comite, qui tuendae regioni praeerat, non sine incommodo repulsum fuisse. Sed illud satis constat, Fulconem, virum optimum, post iunctam cum Henrico affinitatem, cum existimaret utrunque regem iam fortunam belli, licet non pari eventu, expertum pacem ut rem communem maxime futuram nequaquam aspernaturum, ita egisse, ut inter eos concordia conglutinata fuerit aequis conditionibus, quibus in primis exceptum est ut sine fraude essent qui Francorum aut Anglorum partes secuti fuissent, multaque praeterea acta sunt, quamobrem pax inviolata maneret.
  11. Compositis per hunc modum ex animi sententia Gallicanus rebus, rex Henricus in Angliam ex Normannia secundo vento delatus, magno cum gaudio triumphantis more a suis accipitur. Verum huiusmodi commune gaudium est statim post ingenti moerore mutatum, cognita morte filiorum regis. Gulielmus enim dux ex Mathilde genitus et Ricardus, ut quidam sentiunt, ex concubina natus, ac Maria soror aliquanto post patris profectionem navem ingressi solverunt, inde Austro leviter flante, dum cursum in Angliam tenebant, ecce tibi, subito per nautarum incuriam, navi scopulo illisa ac perfracta, perierunt cum omni comitatu, numero ad centum et quinquaginta, uno duntaxat incolumi, qui malum navis tenaciter complexus ad terram, quae non procul aberat, postero die delatus est. Evasisset etiam Gulielmus, si pietatem saluti non praetulisset. Nam, fracta navi, evestigio in scapham descendit ad terramque contendebat, cum eius opem soror, quae iamiam cum morte luctabatur, foemineo ululatu imploravit. Qui protinus. charitate motus. reversus est ac scapham navi admoveri iussit ut sororem exciperet. Quae ubi appropinquavit tanta fuit praecipitantium sese in eam multitudo ut momento submersa sit. Hunc Gulielmi interitum haud dubie Mathildis mater praedixit, ut supra ostendimus, cum invita matrimonio obstringeretur, quae, velut furore acta, maledixerit stirpi generis ac seminis, quae es suo corpore produceretur. Facta est et Mathildis filia, quae imperatori nupta erat, materni ominis particeps, quae, sicut infra perapposite dicetur, adversis nimium rebus afflictata est. Casum item eiusmodi vulgus ferebat intervenisse propter immanitatem regis in Robertum fratrem, quem in custodia pateretur quam longissime miserrime vivere vitam. Ob tam acerbam filiorum mortem Henricus accepit dolorem incredibilem, ut qui successore privatus erat. Quare re haud multo post alteram uxorem duxit nomine Adelicia, ex veteri Lotharingiae ducum prosapia, puellam moribus et forma ornatam, ex qua tamen nullum sustulit filium. Dum his distinebatur curis, per literas cognoscit Wallos, quos rapinas facere maxime iuvabat, in finitimorum agris praedari, vicos et villas incendere, ac pecora passim rapere. Quae res ita eum movit ut, coactis statim copiis, in Walliam eo animo sit profectus ut in praedones crudelissime invaderet. Verum ubi fama de regis adventu per Walliam pervasit, tantum abfuit ut Walli ad manus venire voluerunt ut etiam legatos miserint obviam qui veniam criminis orantes pacem suppliciter peterent. Rex illorum precibus motus, acceptis obsidibus, veniam haud gravate dedit, quoniam in eiusmodo bello cum praedatoribus gerendo minor emolumenti spem quam dispendii metum inesse cernebat. Veruntamen ne finitimi populi Wallorum incursionibus rursus vexarentur, negotium retinendi illos in officio mandavit Warino comiti Salopiae. Is optimus princeps, summa pietate clarus, praeter caetera memoratu digna facinora duo posuit Benedictorum coenobia, alterum in suburbiis Salopiae, alterum ad pagum Wenelochum nuncupatum, et hoc diviae Milburgae, illud vero divis apostolis Petro et Paulo dedicavit. Est autem Salopia vetus oppidum ad limitem Angliae et Walliae positum in monte non parvo, cuius radices Sabrina e septentrione alluit. Eo qui secutus est anno, qui fuit vigesimussecundus cum regnare coepit Henricus, nihil memorabile gestum praeterquam quod ipse totam eam regni partem quae ad Scotiam pertinet diligenter obivit, de singulis locis ac de rerum statu hominumque moribus, institutis, legibus providendo. Eodem anno Thrustinus, uti quidam tradunt, in gratiam rediit cum rege, et Rodulphus Cantuariensis antistes e vita migravit post annum quam sedere coeperat octavum. Cui successit Gulielmus ordine Cantuariensium pontificum vigesimussextus. Est etiam Henricus nepos regis, Stephani comitis Blesensium filius, Glasconiensis abbas, Vintoniensis episcopus creatus, qui, singulari bonitate et modestia praeditus, semper Anglis acceptissimus fuit.
  12. Interea, cognita morte Gulielmi ducis filii regis, coeperunt in Normania, autore Roberto comite Melani, novi motus fieri. Quod ubi ad Henricum delatum est, statim in Normaniam profectus castrum quoddam ipsius comitis Roberti obsedit et cepit. Non quievit Robertus interim, acceptae iniuriae memor, sed, quaesitis undique auxiliis, una cum Almerico Montifortis comitis Normaniam hostiliter ingressus est, omnia ferro et igne devastans. Hoc ut primum Gulielmus Helvinus homo Normanus, copiarum regis praefectus, cognovit, obviam ilico factus hostibus insidias tetendit, in quas Robertum, qui per iram et cupiditatem omnia agebat, simul cum Almerico incaute delapsum, post longum certamen cepit regique captivum tradidit. Moratus est magnam partem anni Henricus in Normania, quo tempore, Henrico imperatore ex humanis rebus adempto, Mathildis filia, quae nullos ex eo viro genuerat liberos, ad eum venit, quam anno qui secutus est, compositis Normaniae rebus, in Angiam rediens secum duxit. Mathildis postea ex eo Caesaris toro, ut sunt mulieres honoris appetentiores, Augusta dicta est. Sunt qui tradant eam a viro adhuc vivo ad patrem confugisse, atque Gaufredo, ut infra dicetur, nupsisse, in familiam Andegavensium comitum. Per idem temporis Carlus comes Flandriae, qui Balduino successerat, cum Brugis in templo divi Donati sacris interesset, per proditionem a suis occiditur. Cui cum nulli essent liberi, Crassus rex, qui infesto in Henricum erat animo, in illius locum Gulielmum Roberti ducis Normaniae filium substituit, quod etiam paterno genere a Balduino Pio comite originem duceret. Nam Mathildis comitis filia primo Gulielmo, uti supra docuimus, matrimonio iuncta fuerat, qui Robertum huius Gulielmi patrem ex ea suscepit. Item Crassus omnes Caroli percussores diversis suppliciis affecit. At Henricus, ubi cognovit Gulielmum nepotem esse factum Flandriae comitem, illud iniquo animo tulit, cum praesertim iuvenis ferox palam comminaretur se patris iniurias esse ulturum. Attamen prae bello quod sibi cum Franco futurum prospiciebat, facile nepotis iram negligebat. Quare, quamprimum convocato Londinum tam antistitum quam principum suorum concilio, post multa de novo bello ac militum supplemento, de statu totius regni deliberatum est, novissime de consilii sententia Mathildem Augustam filiam eiusque filios, si quos deinceps crearet, haeredes sibi instituit. Quod factum iureiurando ab universis generatim comprobatum est. Adfuit in concilio David Scotorum rex, qui paulo ante, Alexandro fratre sine liberis mortuo, ob suas egregias virtutes, Henrico annuente, rex factus fuerat. Interfuit et Stephanus comes Bononiensis, filius Stephanus Blesensium comitis et regis Henrici ex Adele sorore nepos. Ii quoque ambo conceptis verbis in verba Mathildis iurarunt. Post haec, cum Henricus nullam spem procreandorum filiorum ex se haberet, ad propagandum genus Mathildem filiam Gaufredo cognomento Plantagenetae, filio Fulconis Andegavorum, Turonum et Cenomanorum comiti, locavit.
  13. Interim Gulielmus Flandriae comes, ut novus princeps minimeque dives, grandem suis populis pecuniam quotidie imperabat, atque a publicanis nondum debitam exigebat, ab amicis mutabatur, et denique undecunque sedulo quaerebat, quippe quo certum erat Normaniam armis recuperare vel patrem ipsum captivum liberare custodia, in qua a fratre Henrico rege tenebatur. Ob has pecuniarum exactiones bene multi Flandrorum taciti indignabantur sic ut pars nobilium clam coeperit ad Theodoricum Alsatiae comitem Roberti comitis ex filia nepotem, pars vero ad Arnoldum Caroli paulo ante interfecti comitis sororis filium confugere, illisque narrare et ostendere quanta in vastitate res Flandrica esset, et quisque pro se hortari, multaque polliceri, si modo liceret debitum principatum a Normano repetere, quem iniuste possideret. Haec atque alia huiusmodi ita utrunque moverunt ub ambo summo studio praepararent quae futuro tumultui usui forent. Sed Theodoricus, ut genere propinquior, ita prior rem aggreditur, et primo accessu Brugas, Hypras, atque Gandavum oppida occupavit, ultro dedentibus sese oppidanis. Perculit ea res uti inopinata mirum in modum Gulielmi animum, attamen mature occurendum ratus, sumptis repente armis, eo contendit, oppidanosque blande appellando ad officium revocare nititur. Quod quia non procedebat, statim per literas a Crasso auxilium petit atque impetrat. Inter haec Arnoldus adfuit, et Flandriam tanquam praedae expositam ingressus Fanum Odomari oppidum munitissimum cepit. Verum subito Francorum adventu, qui Gulielmo comiti auxilio ibant, territus, incolumitate pacta perinde ac victus domum abiit. Haec confestim atque Henrico regi, qui nepoti infensus erat, per nuntios nota facta sunt, in Normaniam transgressus Franciam invasit, caede et lucti omnia complens, neque inde pedem prius retulit quam Crassus copias suas ex Flandria revocare sit coactus, ne suis deesset dum alienos iuvare studebat. At Gulielmus, etsi auxilio destitutus, nihilo segnius tum Theodorico manum conserit, ac post longum certamen fugat et fugientem usque ad Alustrum oppidum persequitur. Hic oppidani, accepto moenibus Theodorico, se acriter defendunt. Contra Normanus victor, nihil sibi amplius inexpugnabile ratus, magna vi oppidum oppugnat. Sed (vide hominem nil equidem aliud esse nisi bullam, uti in veteri proverbio est), dum tantus multusque est circa expugnationem loci Gulielmus, ecce, subito ex muro percussus telo in terram mortuus cadit. Creditum est vulgo potissimam Gulielmi interitus causam fuisse Henrici regis felicitatem, qui frangi non poterat. Tum Theodoricus, qui iamiam victus erat, mutata per hunc modum subito fortuna, Flandria potitus est. Rebus in Gallia sic expeditis, rex Henricus primo quoque tempore in Angliam revertitur.
  14. His temporibus Honorius Secundus Romanus pontifex misit in Angliam cardinalem quendam (nomen viri, nullo certe eius damno, minime editum est) legatum ad cognoscendum sacerdotalis ordinis statum. Is celebrem antistitum conventum Londini egit, in quo inter caetera severe corrigenda, de vita et moribus sacerdotum summo omnium studio coeptum est agitari, de eaque re legatus acerrime concionatus duriter invectus est in sacerdotes, qui in aliqua libidinis infamia essent. Quod cum nonnullos tangeret, et illi iam ante odorati essent cardinalem hominem esse impurum ac semicaecum, qui secundum illud verbum evangelicum, festucam in alterius oculo videret, in suo trabem non animadverteret, putarunt nihil minus esse ferendum quam rationem ab illis vitae reposcere eum, qui suae non posset reddere. Itaque coeperunt eum ita observare ut brevi post in peccato deprehenderent. Quo ille probro affectus, aliave de cause revocatus, Romam abiit. At episcopi qui convenerant post discessum legati nihilominus concilium continuarunt, in quo, postquam multa sancte decreverant, unumquenque sacerdotem rationem vitae reddere coegerunt. Ex quibus iam aliqui inventi essent qui alias moniti adhuc minus castam vitam degerent, statutum est ut illi omnibus modis poenas luerent meritas. Quo audito, rex ratus posse se inde pinguem facere praedam, coepit iustitiae servandae specie, perinde quasi ad suum commodum nihil respiceret, cum episcopis agere, ut darent sibi potestatem poenae illis constituendae, id quod antistites facile concesserunt, arbitrantes regem et mite cum eis acturum et ita usu venturum ut sacerdotes posthac metu regiae castigationis continentius viverent. Rex igitur, suscepto negotio, singillatim cunctos criminis convictos bene magna pecuniae summa mulctavit, nulla habita cura ut concubinas ablegarent. Quapropter episcopos principes gregis Christi pastores, cognoscentes se temere oves suas lupo commisisse, valde huiuscemodi facti puduit poenituitque.
  15. Aderat iam annus salutis humanae MCXXXI cum Henricus in Normaniam transmisit, ubi crebris visionibus per quietem agitatus est. Nam modo visus est videre multitudinem agrestium cum instrumentis rusticanis modo militum cum armis, ac demum antistitum cum baculis in se ruentium, unde mox expergefactus, arreptis armis, amenti similis clamitare solitus erat. Cui cum de ea re mature consuleret, responsum est ut poenitendo, largiendo, abstinendo, commisa dum liceret sedulo dilueret. Quare ille initium quoddam alterius vitae ordiri coepit. Ferunt eodem tempore Mathildem a viro suo Gaufredo reiectam ad Henricum patrem venisse. Causam dissidii, quod sciam, nullus est qui prodat, quae haud dubie parvi fuit momenti, cum aliquanto post vir eam ultro receperit. Idem quoque temporis, Honorio Secundo demortuo, Innocentius Secundus Romanus pontifex renuntiatur, qui continuo post initum pontificatum Rogero bellum facit. Fuit is Rogerii Siciliae comitis filius, qui a Gulielmo Apuliae duce, in quo omnis Guiscardi defecit progenies, haeres factus sibi Apuliam repetebat. Posuerat Rogerius castra ad Fanum Germani, quem pontifex primo impetu loco depulit, tantum valuit Romani exercitus robor. Oppido inde dedito, Gallutium obsedit. Venit eo Gulielmus Calabriae dux, qui patri auxilium tulit, unoque prospero praelio non solum patrem periculo exemit sed pontificem et cum eo aliquot cardinales cepit. Is casus satis utique docuit non licere sacerdotibus esse belligeratores. Atqui dux pontificem et cardinales habitos summo in honore missos fecit. Quam ob rem deinceps quod voluit vicissim a pontifice obtinuit praeter regni ius integrum quod maximis praemiis et pollicitationibus impetrare contendebat. At interim, ut Romano pontifici plus exhibeatur negotii, Petrus quoque dicitur pontifex, Petri Leonis filius, homo Romanus, natus clara illustrique familia qui Anacletum se nominat. Quod prodigio praescitum ferunt. Nam per id tempus in Gallia innumerae aves aperto coelo dimicantes exanimes ad terram defluxerunt. Is templorum thesauros spoliat, et in iis aurum Christi simulacrum ex cruce pendentis, et coronas ex eadem materia ex templo apostolorum principis aufert, unde ingenti conflata pecunia, sacrilega largitione studium populi sibi comparat. Mutato per haec civitatis statu, cum omnia ad vim et arma spectarent, Innocentius, nuper Romam reversus (nam eo absente est illud incendium in urbe factum) furioso homini necessario cedendum ratus, Pisas primo, inde Genuam, postremo in Galliam transiit. Anacletus interea ad studium principum habendum intentus, ut supra domesticas opes, Rogerum quoque in suas partes traheret, eum utriusque Siciliae, quod ab Innocentio fuerat denegatum, regem creat. Innocentius, conventu ad Claromontem factu, quo Anacletum et eius factionis socios damnavit, Aurelianum, quod olim Genebum est dictum, ivit. Hic Ludovicum Crassum, si modo vera est apud Francos putata temporum ratio, non Philippum, prout Platina et caeteri scriptores sentiunt, vidit, benigneque ab eo acceptus Carnutes inde petiit. Factus est illi obviam in itinere rex Henricus, atque ut vero pontifici omnem operam, opes, studium ultro pollicitus est ad iniurias inimicorum propulsandas. Egit pontifex regi gratias pro tam singulari erga se benevolentia. Verum, qui sanctissimum pastorem maior cura dominici gregis conservandi quam rerum domesticarum tenebat, eum duntaxat magno studio hortatus est ut in Saracenos bellum compararet, qui Christianorum fines crudeliter vexarent. Innocentius non ita multo post in Italiam profectus, iuvante Lothario Germanorum rege, qui cum ingenti exercitu ei subsidio venerat, Romam, devictis inimicis, se tuto recepit.
  16. Secundum haec, Henricus rex in Angliam rediens, subito oborta adversa tempestate, pene submersus est. Qui id commissorum causa accidisse ratus, multa vota fecit, atque deinde ad coenobium divi Edmundi profectus ibi pie oravit. Inde reversus multo melius in omnes animatus tributa minuit, ac iustitiam erga infimos diligentius servavit. Item reddendam curavit Matildem filiam viro suo, quae non multo post gravida Henricum filium enixa est, qui postea regnum Angliae obtinuit. Nam ipse cum liberis careret, habito suorum principum concilio, eum puerum una cum Mathilde matre haeredem rursum fecit, cunctis generatim in utriusque verba iurantibus. Post haec curavit ut Carlioli nova sedes episcopalis poneretur, in qua Arnulphus, antea praefectus divi Butulphi, primus episcopus creatus sedit. Prodigia varia eo anno, qui fuit trigesimusquartus cum regnare coepit Henricus et salutis humanae MCXXXV, visa dicuntur, quae principis mortem, quae paulo post consecuta est, portendisse vulgo creditum est. Nempe terra tam horride mota est ut aedificia passim corruerint. Defectus solis et lunae, quem Graeci eclipsin nominant, praeter modum factus est. Ignis in plerisque locis per rimas terrae aliquot dies spirans neque aqua nequa alia materia extingui poterat. Henricus postremo in Normaniam, ut quotannis aut tertio quoque anno facere consueverat, proficiscitur, ubi toto eo anno animi causa regionem omnem peragravit, suos passim aut muneribus donando aut mira benevolentia complectendo amiceque appellando, quippe qui iam consecutus ea ferme omnia quae ei in optatis fuerat, sibi de omnibus bene merendum existimabat. Sed nihil animum laetum maiore affecit laetitia quam quod Mathildis filia alios duos filios, Gaufredum et Gulielmum, peperisset, unde sibi haeredes minime defuturos iam certo sciebat, licet ii filii ex paterno genere alterius essent familiae. Dum ita se gerebat Henricus, coepit sensim morbo tentari, nec causa satis apparebat quamobrem langueret. Quaere relaxandi animi gratia venatum ivit, atque eo secessu paululum levatus gravedine et, domum reversus, muraena, etsi medico vetante, vesci voluit, quod euis cibi quamvis ei maxime noxii, avidissimus esset. Itaque, vitio ipsius piscis laeso stomacho, in febrem incidit, qua brevi tempore absumptus occidit Calendis Decembris seu, uti quibusdam placet, iij Nonas eiusdem mensis, annum agens aetatis septimum et sexagesimum, qui fuit trigesimus quintus et amplius tribus mensibus, diebusque undecim, cum regnare ceperat.
  17. Corpus deportatur in Angliam ad Redyngium oppidum, magnaque funerali pompa sepulturae datur in coenobio monachorum ordinis divi Benedicti, quod ipse iampridem aedificaret, opulentissimisque praediis locupletarat. Genuit ex priore uxore Gulielmum, qui in mari interiit, et Mathildem, quam una cum filiis haeredem testamento fecit; ex concubina filiam nomine Mariam et Ricardum, qui eo quoque naufragio interierunt; ex altera concubina Robertum, quem fecerat comitem Glocestriae. Corpore fuit robusto, crassoque, atque statura pene iusta, crine nigro et circa frontem raro, oculis amplis et validis, facie honeste atque intuentibus iucunda, vultu hilari suapte natura, sed praesertim cum in iocis esset. Virtutibus animi tribus in primis floruit, prudentia, fortitudine, et gratia fandi. Haec illi studium populi auxit, caeterae duae in rebus atque bellis gerendis gloriam et decus attulerunt. Verum sunt qui scribant has tantas Henrici virtutes totidem vitiis, quibus irretitus esset, vicissim comitatas. Nonnihil enim earum candorem suffecit avaritia, crudelitas, et libido. Nam pecuniae studio inserviens assidui tributis suos populos oppressit. Habitus est crudelis, praesertim propter Robertum germanum fratrem, quem in carcere finem vitae facere coegit. Item nonnullis foeminis stuprum intulisse traditur. Veruntamen non iis vitiis ita se dedit Henricus quin virtute bene longe praestaret, quandoquidem fuit omnino vir animo magno, amicitiae potius quam odii memor, facetus, mira naturae gratia praeditus, in bello gerendo imperator strenuus atque felix. Tulit initio sui principatus aliquot leges quas nec ipse nec reges qui secuti sunt bene servarunt. Eius opera sunt coenobia aliquot, tum in Normania tum in Anglia, et praesertim illud unum Redyngiense, et villa opere magnifica procul Oxonio circiter septem millia passum ad Vodestocum pagum, ubi loci condidit vivarium muro circumseptum qui vivae ferae tenerentur. Haec vulgus parcos appellat, in quibus damae et cervi in primis clausi servantur, quae proprie apud Anglos roboraria (sicuti antiqui dixerunt) nominari possunt, quod eiusmodi loca roboreis sudibus fere ubique circundentur. Atque haec vita factaque sunt Henrici Normanorum regum ultimi, quippe in quo omnis Gulielmi Nothi virilis sexus legitima prosapia defecit, quasi quod secundum illud vetus Sapientiae verbum, adulterinae plantae non dabunt radices altas. Regnatum est in Anglia ab adventu Normanorum ad initium principatus Stephani, qui succesit Henrico, annos novem et sexaginta, ac menses tres. Ita breve fuit eius gentis apud Anglos imperium ob virilis sobolis inopiam, quod ad Francos seu Gallos homines postea pervenit. Sed reliqua explicemus. Vixerunt cum Henrico viri bonarum artium studiis eruditi, Anselmus, de quo supra abunde memoratum est, Rodulphus, qui Anselmum secutus est, Thrustinus Eboracensis antistes, qui in Stephani tempora incidit, et scientia rei militaris ac fama illustres Warinus Salopiae, Theobaldus Campanorum comites, Helvinus dux copiarum egregius, et postremo Fulco Andegaviae comes, homo pariter probus atque maxime sapiens.

 

Perge ad Librum XII