Jump to content

Anglica Historia/XIII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XIII

 XII XIV 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XIII

 

UX Normaniae Henricus, homo Francus, hoc est Gallus, amplissima Andegavensium comitum familia natus, de quo superiore libro abunde meminimus, certior factus de obitu Stephani, statim in Angliam venit, quem populus faustis plausibus accepit, atque universi heroes regem consalutarunt. Dein convocato ad Westmonasterium concilio xiiij Calendas Ianuarii rex creatur, et a Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo sacratur, Is ordine antistitum trigesimusseptimus Gulielmo successit, sicut in vita Stephani supra ostendimus. Sunt tamen qui tradant Guliemum in huius Henrici tempora incidisse, eum consecrasse. Henricus, qui post Primum Gulielmum Normanum eius proavum secundo loco id nomen habuit, rex creatus verba fecit ad populum plena optimae spei, simul plebeios simul nobiles publice privatimque benigne appellando, ex quo benevolentiam sibi fidemque omnium conciliavit. Post haec, inito principatu, viros graves et iurisperitos sibi consiliarios delegit quibuscum primum leges recognovit atque correxit. Dein ex ipsius consilii sententia, ut ne ius fasque passim violaretur ab illis, qui per licentiam bellorum nullum non audebant facinus admittere, publico edicto omnes exteros homines qui praedam secuti superioribus annis in Angliam dum bellis ferveret certatim advolassent, extra regnum exegit, iter quos magna fuit multitudo Flandrorum, quos peius aliis oderat. Item arces quasdam aut a privatis, non invito Stephano, prout supra dictum est, conditas aut minus loco idoneo positas complanavit, quasdam vero munivit, possessiones urbanas et rusticas, quarum proprietas ad regem olim pertinuisset, quoquomodo privatis hominibus datas a possessoribus recepit. Quae res multis animum vulneravit, utpote quae facile declaravit nihil Henrico fore in posterum tempus utilitate pluris. Iam initium erat alterius anni ab eo quo regnare coeperat Henricus, qui fuit humanae salutis MCLV, cum Aleonora eius uxor enixa est filum quem ille nominavit. Henricum. Eo illo anno rex Eboracum concessit, ubi aliquot arces a privatis viris diu possessas, et in primis Scarboreiam, recepit eripuitque Scoto Cumbriam. Deinde in Northumbriam profectus eam quoque provinciam totam recuperavit, quam David rex Scotorum sibi donatum a matre eius Mathilde, cuius partes secutus fuerat, primum tenuerat, una cum Cumbria comitatu iampridem capto de rege Stephano, et dein Malcolmus nepos qui ei successerat id temporis possidebat. Sed ut ne videretur iniquus aut beneficiorum immemor, permisit eum comitatum Huntyngtonam retinere, quem iampridem Stephanus, uti supra diximus, Henrico filio David dono dederat, qui ob id conceptis verbis etiam iusiurandum daret. Atque ita Henricus a principio bona regni sui dissipata recipienda conservandaque curavit. Dum ad res suas domesticas augendas Henricus incumbebat, nuntium defectionis Wallorum accepit. In quos cum repente arma movisset, nullo negotio domuit, excisis passim sylvis, angustiis viarum patefactis, quae illis profugio erant. Sunt tamen qui scribant non aliter Henricum in domandis Wallis laborasse quam caeteri reges saepe fecissent, et primo congressu locorum iniquitate ita eius milites ab hostibus repulsos ut divulgatum fuerit eum cecidisse, atque huiusce rei fama Wallis spem, Anglis metum attulisse. Verum ad ultimum cum rex terra marique parasset eos invadere, tum territos pacem petentes manus dedisse.

  1. Iam erat tota Anglia pacatissima cum regi nuntiatum est Gaufredum fratrem in partibus transmarinis seditiones facere. Sed causam rei proponere libet. Gaufredus enim pater moriens tris reliquit filios, Henricum, Gaufredum, et Gulielmum, ac testamento constituit ut posteaquam Henricus assecutus esset cum Normania regnum Angliae, tunc comitatus Andegavensis Gaufredo cederet, cui interim tria oppida, Chynonem, Leudunum, et Mirabellum dedit, ut cum illi haereditas eius comitatus venisset, ne facile possessione prohiberetur, et veritus ne Henricus, qui aderat, testamentum rescinderet, episcopos nonnullos ac nobiles qui aderant iuratos adegit ut promiserint se non prius passuros eius corpus humari quam filii iureiurando recepissent se patris facturos imperata. Quod Henricus, etsi gravate, cum primis fecit ne corpus inhumatum remanens sibi dedecori foret. Atqui, regno deinde Angliae potitus, maioreque rex copia rerum (ita ut saepe accidit) habendi cupiditate incensus nescio quibus rationibus cum Hadriano Quarto pontifice Romano homine Anglo egit ut ea promissi obligatione absolutus fuerit. Qui ita ab aequitate, ab lege, a iure recedendi licentiam consecutus, neglecto patris mandato, in fratrem invasit. Quo ad punctum temporis devicto, Andegavenses in deditionem recepit. Dedit tamen praedia quaedam Gaufredo ut ne egeret, qui haud multo post, ita male acceptus, mortem obiit. Per idem tempus quidam malefici doctores ex Germani numero circiter triginta, vere malorum daemonum cultores, in Angliam venere. Hi, licet Christianos se profiterentur, attamen baptismum, eucharistiam, ac coniugium detestabatur, sed antequam suum virus latius funderent maleficii convicti meritas dederunt poenas.
  2. Gliscebat interim odium inter Henricum et Ludovicum regem Francorum, ad quod restinguendum amicitia uni cum altero intercesserat omnino fucosa, quando ne eo quidem modo ita leniri aut sedari potuit quin ex nova causa facile renovatum sit. Cum enim Gulielmus Aquitanorum dux, avus paternus Aleonorae, in matrimonium duxisset unicam filiam et haeredem Tolosatium comitis (nomen comitis pariter atque puellae non ponitur, quod sciam), et per idem temporis iturus ad Hierosolymitanum bellum abeundum eum comitatum Raimundo Fani Aegidii comiti oppignerasset, ac eo inde mortuo Gulielmus eius filius, pater Aleonorae, seu ob inopiam seu rerum suarum negligens eum principatum non redemisset, comes ipse Fani Aegidii illum vetustate possessionis suum fecit, atque dein moriens Raimundo filio possidendum reliquit. Ex quo cum postea Ludovicus rex Franciae Aleonoram haeredem Gulielmi ducis Aquitaniae in matrimonio haberet et statim repetisset comitatum, Raimundus comes Fani Aegidii primum restituere palam negavit, deinde, ut viribus impar sibi timens, ita regem blandis verbis appellavit ut ille nuptum collocata ei Constantia sorore, quae Eustachio Stephani filio nupta fuerat, ipsum continuare possessionem permiserit. Henricus igitur, postquam Aleonoram in matrimonium duxerat, dotis nomine comitatum sibi repetendum constituit, quod per nuntios primum fecit. Sed exin cum comes Ludovici affinitate fretus reddere denegasset, illi bellum intulit atque Vasconiam ingressus in Tolosatem agrum contendit. At comes, cognito regis adventu, timore perterritus viarum peritos ad Ludovicum cum literis mittit qui orent ut sibi subveniat. Ludovicus, acceptis literis, comiti subsidio ire festinas die ac nocte continuato itinere Tolosam pervenit eamque ingreditur. Hoc ubi Henrico nuntiatum est, statim iter commutat, ad agrum populandum se convertit, ac, in aliud tempus oppugnationem illius urbis differendam ratus, interim aliqua loca finitima recuperat, quae ab eo antea defecerant. Quo confecto negotio, in Normaniam reversus maiorem exercitum parat. Francus quoque, stimulante ira, copias adauget, adeo ut uterque longe infestissimis animis haud multo post sibi obviam facti ad pugnam capessendam iamiam se expedirent, cum amicorum monitu similiter atque rogatu adducti pacem fecerunt, quam eodem momento nova affinitate confirmarunt, data Margarita filia Ludovici nuptum cum Henrico regis filio maiori natu. Atque per hunc modum Raimundus comes praesenti periculo liberatur. Fuit iste annus eiusmodi felix octavus cum regnare coepit Henricus, et salutis humanae MCLXIII, item memorabilis morte Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi, viri multo praestantissimi. Is ex abbate Beccensi Cantuariensis antistes creatus, Romam protinus perrexit, ubi, accepto de more pallio, legatus ab Innocentio Secundo Romano pontifice factus est, in quo muneris genere religionem plurimum iuvit. Manavit id munus postea ad omnes Cantuarienses archiepiscopos, qui legati nati dicti sunt. Dilexit Theobaldus viros doctrina et probitate claros mirum in modum, et cum primis Thomam cognomento Bekettum, qui ei successit, in quo cum optimam cerneret indolem, ita in oculis ferre coepit ut eum primo archidiaconum Cantuariensem fecerit, deinde magni regni cancellarium (sic enim appellant) creandum curaverit. Is civis Londinensis, patre Gilberto, matre natione Syra sive Saracena natus. Sedit Theobaldus annos duos et viginti. Vacavit archiepiscopatus amplius uno anno, quem postea Thomas Bekketus consecutus est, antistitum ordine trigesimusoctavus.
  3. Eo anno Aleonora regina enixa est filiam, cui nomen fuit Mathildis. Tum rex concilium ad Westmonasterium habuit ob nonnulla quae e republica erant negotia agenda, in quo simultas et odium aliquanto ante inter regem et Thomam Cantuariensem antistitem ortum coepit valde concitari. Eodem anno Calendis Octobris per tres fere horas visi sunt tres circuli circa solem, quibus subinde evanescentibus, duo soles oriri videbantur. Quo prodigio dissidium regis et Thomae pronuntiatum iam tum vulgus credidit, quod in dies magis crescens simultas in apertum protulit. Nam, cum Thomas, vir summa integritate atque prudentia, cerneret regem quotidie sacerdotes minus idoneos aut eligere episcopos aut ad alia perducere sacerdotia, ac ex praescripto Normanicarum legum iure, ut ille aiebat, suo utendo, nihilque a maiorum consuetudine atque concessis alienum faciendo, omnem sacerdotalis ordinis authoritatem dignitatemque frangere, et demum ius fasque conari trahere quo vellet, primo eum amice admonuit ut de negotio desisteret, aequiusque se adversus populum sum gereret. Deinde in ea re cum se parum proficere animadverteret, statuit suas non remissius agere partes, ut de laboris praemio satis certum habens. Itaque, omnis vitae periculi oblitus, communis causae tuendae gratia propalam Henrico resistere, multisque eum argumentis ab incoepto deterrere conatus est. Verum post multas disceptationes tantum abfuit ut antistitem bene monentem audiverit Henricus, ut postquam aliquot episcopos in suam sententiam traxerat, eum quod cerneret nihil cedere, nullo in honore iampridem ab se habitum in exilium egerit. Tulit Thomas iniuriam aequo animo, profectusque in Galliam ad Alexandrum Tertium pontificem Romanum, qui tunc Senone erat, se contulit, eique exilii causam exposuit, quam hoc loco omnino me puderet ostendere, si tales esset qualem etiam nunc bene multi amentiae pleni praedicant, qui invidiosas opes, inanes honores, inutilem potentiam, lubricam dominandi cupiditatem anteferunt verae gloriae, deblaterantes Thomam conservandarum possessionum sacerdotalis ordinis causa tantum accepisse iniuriarum. Quod si ille fecisset, quis non videt non consensisse cum Christo, qui res huiusmodi spernendas docuit? Isti, inquam, isti sunt qui eum ordinem dedecorent, cum volunt eius decus consistere in divitiis, per quas omnes vitae rectae degendae saepenumero leges dissolvi constat. Igitur Thomas non in conservandum rerum copiam, qui apud Alexandrum pontificem, ut infra demonstrabitur, sponte se episcopatu abdicavit, sed in dignitatem, in authoritatem sacerdotalem, in disciplinam bonorum morum tuendam incumbebat, quo scilicet Henricus et alii principes eius imitatores non introducerent pessimos quosque in sacerdotum collegia, non imponerent illis suo iure et arbitratu leges, non uterentur alienis opibus pro suis, sed contenti suis imperiis sinerent episcopos rite constitui et constitutos suas obtinere provincias officioque fungi. Hoc agebat, hoc pugnabat bonus antistes, hoc fuit quamobrem ad extremum mortis periculum subierit. Ad rem redeo. Misit in Galliam ad eundem Romanum pontificem Henricus legatos qui apud eum causam tuerentur. Sed cum illi nihil profecissent, tum ira inflammatus omnia bona archiepiscopi atque eius domesticorum publicavit. Thomas vero, benigne acceptus ab Alexandro, cum iudicaret se ab hominibus potius quam a Deo archiepiscopatum consecutum, et ob id eiusmodi calamitatibus merito suo affligi, dicitur sponte apud Alexandrum se dignitate archiepiscopali abdicasse, quam tamen ei mox pontifex ultro restituit, iussitque ut ad Pontiniacum coenobium se conferret, illicque usque eo maneret dum res inter ipsum et Henricum componeretur. Est coenobium istuc monachorum ordinis Cisterciensis ac Altisiodorensis dioeceseos. Paruit Thomas libens pontifici, et ad coenobium profectus, accepto ab ipso Alexandro novo vestitu, monasticam vitam degere instituit.
  4. Dum eiusmodi controversia Henricus agitabatur, nuntiatum est Wallos interum ad arma ivisse, finitimorumque fines ingressos praedam undique abigere, ferro et igne omnia devastando. His accensus, omnium immemor difficultatum, vadit adversus inimicos magnis itineribus, eosque ad montes et loca invia ad primum eius adventum fuga lapsos undique circumvenit. Fuit paululum laboris, cum enim Wallus sensit se ab agmine septum, versus extemplo est terror in ipsum, ac dum nulli effugium patet, confestim, abiectis armis, ad sanitatem necessario rediit. Caedes haud magna facta est, sed eius consilii principes ita mulctati sunt ut sponte in fide permansuri iudicarentur. Iam annos decem et duos Henricus regnarat, et liberos ex Aleonora uxore susceptos habebat Henricum, Ricardum, Gaufredum, Ioannem, Mathildem ac Ioannam, cum Malcolmus rex Scotiae, vir militari gloriae et animi omnium virtutum ornamento clarus, moritur. Cui Gulielmus frater successit, qui statim ut est rex creatus Londinum se contulit ac in verba Henrici, prout etiam Malcolmus fecerat, iuravit. Is postea coepit reposcere Henricum in primis Northumbriam, quam eius mater dono dedisset David regi. Henricus multa excusavit quamobrem minus sibi liceret id facere. Scotus, cognito regis animo, domum rediit, rem suam aliquando armis repetiturus. His quoque temporibus Conanus Britanniae citerioris dux sine virili prole, una duntaxat filia nomine Constantia relicta, vita excessit. Hanc puellam Henricus, tametsi nondum maturam viro, in matrimonium dandam curavit Gaufredo filio suo. Quae res cum sub manus recte successisset, fuit magnae ipse Henrico regi laetitiae quod filius esset totius Britanniae potitus imperio. Secundum haec, Mathildis Augusta mater regis decessit, mulier ultra foemineum sexum bellicis rebus et animi robore insignis. Illo ipso anno rex Mathildem filiam Henrico Saxoniae duci locavit, quae tres genuit filios, Henricum, Othonem, hic imperator electus ab Innocentio Tertio imperii insignia accepit, et Gulielmum. Item Robertus Lincolniensis antistes moritur, in cuius locum nullus est substitutus, sed episcopatus Lincolniensis deinceps decem et septem vacavit annos, rege interim illus vectigalia capiente, exemplo post homines natos pessimo. Exin toto biennio otium fuit ab externis bellis, quod Henricus ut ne in conviviis aut luxu a suis militibus tereretur, in Britanniam cum Gaufredo filio profectus est, ubi eam regionem obeundo novum quodammodo rerum fundamentum iacendo, arces, castella et urbes muniendo, ac cunctos generatim principes amice appellando, maiorem eius temporis partem consumpsit, deinde in Normaniam reversus res ibi domesticas composuit. Quibus rebus ad nutum confectis, ineunte vere in Angliam mala actus maris tempestate rediit, amissa una navi, quae fluctibus obruta submersa est, in qua fuisse ferunt trecentos homines quo omnes ad unum periere, et reversus eo anno, qui fuit salutis humanae MCLXX, ad Vindesorium castrum natalem Christi diem egit, ubi omnes principes regni simul fuere. Rex itidem Scotiae Gulielmus cum fratre David eo venit gratulatum Henrico de rebus feliciter in Gallia gestis, quos ille multa humanitate complexus variis donavit muneribus.
  5. Hoc tempore dum alii ludos, qui semper id temporis apud Anglos multo magnificentissimi apparatissimique fiunt, frequentes spectabant, quando tunc fas habent honestis voluptatibus operum dare, extra consuetudinem aliarum gentium quae paulo ante quadragesimae initium id longe lascivius faciunt, rex ipse Henricus, avidus perpetuandi inter filios imperii, rem sibi anxiferam ac exitialem, ut postremo eius eventus docuit, animo agitare ingressus est. Porro cum secum cogitaret, nulli fere animantium praeterquam homini vitam esse fragiliorem, ac tantam mortalibus suapte natura innata regnandi cupiditatem, ut quoties animum ad imperium adipiscendum adiungerent, nihil pensi habentes, fas omne iusque omne optati potiundi causa violarent atque perverterent, non iniuria facturum se arbitratus est si metueret quod contingere posset, ut scilicet et ipse aliquo fortuito casu animam ederet ac filii admodum iuvenes, atque per aetatem nondum bellicae artis periti, regno fraudarentur. Igitur ut fortunae casibus occurreret, Henrico filio maiori natu, qui septemdecim habebat annos, imperium se vivo impartiendum putavit, ut per hunc modum adolescenti per suas manus regnum praeberet. Itaque primo quoque tempore Londinum venit, habitoque tam antistitum quam principum concilio, Henricum consortem regni dixit. Cui deinde Rogerius Eboracensis archiepiscopus ad xvij Calendarum Iulii coronam imposuit. Solebat id munus Cantuariensis antistes obire, sed cum adhuc exularet Rogerio a rege demandatum est, quod ille sine ipsius Cantuariensis permissu et in aliena provincia exequi non debuisset. De qua iniuria Thomas Cantuariensis apud Alexandrum pontificem conquestus ita eum movit ut per literas suas Rogero Eboracensi et Gilberto Londinensi ac Ioscellino Sarisburiensi episcopis, qui istiusmodi caerimoniis non interfuissent modo sed praefuissent, administratione sacrorum interdixerit. Quae res supra quam dici possit apud Henricum invidiam in ipsum Cantuariensem commovit. Dedit eo ipso die rex quo filius regia insignia accepit epulum in quo honoris gratia primum ferculum ipse iuveniliter exultans filio discumbenti apposuit. Ex quo facto, adolescens aliquanto superbior effectus, cum insolentius solito circunstantes intueretur, Eboracensis antistes qui assidebat, ioci causa, ad eum conversus, ”Gaude,” inquit, “optime fili, non est enim alter in toto orbe princeps qui talem habeat in mensa administrum.” Ad ea ille stomachatus respondit, “Quid miraris? Non putat pater id facere suae minus esse dignitatis, quandoquidem ille materno duntaxat genere clarus mihi administrat, qui et patre rege et matre regina natus sum.” Ita Henricus filius, malo pravoque ingenio praeditus, in patrem ex tempore cavillatus est. At pater Henricus haec audiens, ingenti affectus dolore, antistiti dimissa voce ait, “Poenitet, inquam, poenitet extulisse hominem.” Iam inde prospexit futurum ut filius sibi adversaretur. Veruntamen, etsi se male fecisse cruciabatur, cum factum infectum reddi non posse videret, curavit ut omnes principes regni una cum rege Scotorum in verba eius more maiorum iurarint, sed noluit eos iureiurando liberatos quo se iampridem ei obligarant. Habeo autores qui scribant Henricum non communicasse imperium cum filio, sed sese prius abdicasse coram populo regia dignitate, ac dein eum regem creandum curasse, verum in re incerta id propius fidem est quod ex serie rerum gestarum colligitur. Henricus enim pater, quandiu filius vixit, se modo consortem, modo regem gessit. Post mortem vero filii continuavit imperium, quod nullo fecisset iure si se antea ea potestate exuisset. Sed unde digressi sumus revertamur. Ludovicus rex Franciae, ubi cognoverat generum corona regali decoratum esse sine sua filia illius uxore, vehementer iratus ad Henricum patrem satis aculeatas literas dedit, minatusque est se bellum ei facturum nisi primo quoque tempore Margarita regiis ornaretur insignibus. Qod idcirco omissum fuerat quia puella admodum tenera nondum viro coniuncta erat. Qua re intellecta, Henricus propere in Normaniam adnavigavit. Hic dum bellum utrinque paratur, Theobaldi comitis Blesensis singulari opera reges apud Vernolium in colloquium veniunt. Ibi post longum sermonem Henricus, qui iam tum regis Henrici filii indolem suspectam habebat, ac nihil minus volebat quam necessitatem sibi aliquam imponi decertandi cum eo, pollicitus est se brevi tempore daturum operam ut rursum filius Henricus cum uxore corona redimeretur. Hac pollicitatione Ludovicus contentus a colloquio discessit. Henricus vero Vernonem redit, ubi paucis post diebus incidit in gravem morbum qui ita eum brevi contrivit ut repente per totam Galliam fama pervaserit eum mortem obiisse, et ipse quoque valetudinem plane perditam arbitrans testamentum fecerit quo Ricardo filio Aquitaniam reliquerat, quinetiam locum sepulturae designarat. Rex Henricus filius nepos luxuriosus interim in Anglia a recta honestaque vivendi disciplina ad voluptates dilapsus profuse paterna bona diliapidabat. Quod ut pater audivit, qui iam se confirmaverat, in Angliam continuo revertit. Sed paucos dies in regno moratus una cum filio Normaniam rursus petiit.
  6. Iam pene sex annos Thomas Cantuariensis antistes exularat, qui tot ac tantis toto eo tempore affectus fuerat molestiis, exagitato in dies magis in eum Henrici furore, ut omnes aeque eius miseret, et in primis Ludovicum regem, qui una cum Theobaldo comite Blesensi, viro integerrimo, dies noctes non cessabat literis ac nuntiis modo Henricum hortari ad pacem conciliandam, modo Romanum pontificem rogare ut sua autoritate regem cogeret ad id, ut aequum et iustum, descendere. Sane Francus currentem, ut dicunt, incitavit. Nam pontifex sponte in rem sedulo incumbebat, qui tamen partim multis nuntiis ultro citroque missis, partim sacrorum iurisdictionem per literas et ipsos nuntios interminatus, Henricum eo traxit ut pacficatoria monita iam non sperneret. Quare haud multo post huiusce rei maturandae causa Ludovicus rex et Gualterus Rothomagensis antistes cum Thoma ac nonnullis aliis episcopis ad locum secundum Normaniae fines utrique parti commodum convenere, quo etiam Henricus venit. Ibi post longas disceptationes rex, videns nullum esse amplius dilationibus locum, fide data et accepta, sanctissimum antistitem Thomam in gratiam ad ultimum recepit, promisitque se quamprimum ei de iniuriis plena manu satisfacturum, atque omnes fore sine poena qui eum secuti fuissent. Igitur per hunc modum rex et antistes in gratiam reconciliati eodem die ad congressum colloquiumque venerunt. Ubi Thomas, ut nihil posthac esset quamobrem memoria praeteritorum refricaretur, postulavit ut per eum sibi liceret in eos episcopos animadvertere qui contra sacras leges fecissent. Hoc rex non abnuit, id quod postea fuit recrudescendi odii seminarium. His atque aliis dictis, a colloquio recesserunt. Cantuariensis non multo post, cum bis intra paucos dies ad regem adivisset, ille in primo eius adventu de industra cavit ne cogeretur inter sacra, uti moris est, optimi patris osculum pacis accipere, quod fucosae reconciliationis indicium fuit, etsi postea eum benigne accepit ac postremo discedentem in Angliam mira comitate prosecutus est. Interea Thomas, quamvis a suis ad maturandum iter solicitaretur, ivit tamen prius salutatum Ludovicum regem de se bene meritum, a quo postquam beneficiorum memor gratias egit, abeundi potestatem sibi fieri rogavit. Rex, divino, sicuti credere par est, afflatus spiritu, eum primo dehortatus est redire ad inimicos male reconciliatos: perspexerat enim Henricum animo adhuc saucio venisse in id concordiae foedus. Sed postremo, cum ille diceret necessario se ad susceptam curam revocari, quanquam dolebat eum, quem magnopere observabat, cuique a cunctis Francis principibus magnus habebatur, regno suo decedere, quam honorifice ab se dimisit. Tum Thomas ex Gallia discedens post annum septimum quam in exilium actus fuerat incolumis in patriam rediit, non ignarus futuri martyrii, quo paulo post affectus est, ideoque laetus venit, summo gaudio atque animorum laetitia ab omnibus bonis acceptus, a malis vero pravisque hominibus statim probris contumeliisque affectus, quorum princeps fuit Rogerus Eboracensis archiepiscopus, vir sane improbus. Iste, cui simul sacrorum usus merito interdictus erat, et Gilbertus Londinensis ac Ioscellinus Sarisberiensis episcopi, cum aliorum infinito numero Thomam tanquam Romani pontificis legatum adeunt, petunt, efflagitant ut sibi per eum liceat suo officio uti. Iis fertur antistes Thomas et veniam et absolutionem non negasse, sed iussisse ut sponderent se ipsius iusto iudicio staturos, quod, autore Eboracensi, facere reliqui recusaverunt. Non consentiunt inter se hoc loco scriptores. Alii tradunt Cantuariensem simul atque in Angliam venerat ipsum Eboracensem archiepiscopum cum Londinensi et Sarisberiensi episcopis, prius usu sacrorum privatum, impium denunciasse. Alii scribunt eum duntaxat illis publice interdixisse administratione sacrorum. Quae cum ita essent, Rogerius, ut homo facinorosus, cum sui furoris sociis episcopis continuo in Normaniam advolat, atque ibi simul ad ulciscendum ardentes regem adeunt, apud eum nomen Thomae deferunt, eundem accusant, culpant, criminantur, quod sacerdotii libertatem, quod ius humanum pariter atque divinum, quod instituta maiorum evertere, corrumpere delere denique conetur, qui sibi tantum sumat ac velit episcopos suo arbitratu Christianorum coetu excludere, exclusosque perpetuo exterminare, item regiae praerogativae derogare ac cunctis ius civium tollere. Praeterea si quos sentiant in aula esse qui inimico sint in ipsum Thomam animo, eos ardentes similiter inflammant, inflammatos armant, concitant ad machinandum illi perniciem. Sed ne plura, haec et talia eiusmodi ita regem Henricum moverunt ut, ira vehementer accensus, aliquando exclamaret, “Me miserum, non possum in meo regno pacem cum uno sacerdote habere. Nec quisquam meorum omnium est qui me me hac molestia liberare velit?” Ex huiusmodi votibus fuerunt improbi nonnulli quibus visa est occulta voluntas regis esse ut Thomas e medio tolleretur, qui, propterea velut hostis regis habitus, iam tum coepit sic vulgo negligi, contemni, ac in odio esse, ut cum venisset aliquando Strodum, qui vicus situs est ad Medueiam flumen, quod flumen Rocestriam alluit, eius loci accolae, cupidi bonum patrem ita despectum ignominia aliqua afficiendi, non dubitarint amputare caudam equi quem ille equitaret, seipsos perpetuo probro obligantes. Nam postea, nutu Dei, ita accidit ut omnes ex eo hominum genere qui id facinus fecissent nati sint instar mutorum animalium caudati. Sed ea infamiae nota iampridem una cum gente illa eorum hominum qui peccarint delata est. Caeterum aliter decus regis ulcisci deliberant satellites nonnulli, et cum primis Hugo Morivilla, Gulilemus Tracius, Ricardus Britto et Reginaldus Urcius, quos turpido morum iampridem coniunxerat. Ii quamprimum mortem Thomae meditantur, et, arbitrantes gratum se facturos regi si meditatum facinus primo quoque tempore ederent, protinus in Angliam veniunt, Cantuariamque profecti Thomam interficiunt, in eiusque fortunas invadunt ac diripiunt, eaque omnia impune faciunt quod satellites regis essent. Postea, ita nefaria caede foedati et impiis spoliis onusti, in agrum Dunelmensem se proripiunt, expectaturi dum intelligant quam rex gratiam sibi referre velit, quem se optima fide defendisse praedicabant. Atqui secus accidit atque illi cogitarant. Henricus enim tam nefarium maleficium pro beneficio non accepit, adeo ut importunissimi percussores, desperata venia, alii alio fugerint, ac intra triennium male perierint. Ita Thomas archiepiscopus est palmam martyrii adeptus, post annum octavum et menses sex quam sedere coeperat, qui fuit salutis humanae MCLXXI.
  7. At regi Henrico ac caeteris omnibus ea res luctuosa et molesta dolorem inussit incredibilem, quippe qui, ut oves dominici gregis, merito dolebant se pastorem suum amisisse. Sed rex cum primis in summo angore erat, quod coniectura prospiceret futurum ut huius tanti flagitii facile a nonnullis haberetur affinis, perinde ac contigit. Nam Ludovicus rex et Theobaldus comes Blesensis statim, cognita morte Thomae, pari atque reliqui amici dolore afficiuntur, ac pro certo quasi habentes id facinoris iussu Henrici esse factum, certiorem faciunt per literas et nuntios pontificem Alexandrum de caede, eiusque culpam in Henricum conferunt, atque rogant ut tantam iniuriam religioni illatam mature ulciscendam decernat. Doluit Alexander supra modum casum tam tristem, et pro suo dignitate et pro sceleris atrocitate questionem habendam statuit. Dum ista fiunt, Henricus, qui aliquot dies Argentonii ob rem acerbissimam moerens, nulli mortalium de quavis causa agitanda potestatem sui conveniendi fecit prae doloris magnitudine. Cum se infamia commissi criminis aspergi sentiret, legatos Romam misit partim purgatum facinus, partim veniam impetratum a Romano pontifice quod ex eo, quia temere ira percitus, ita Cantuariensem probra iactasset sui causam arripuissent ad caedem, partim denique oratum quo ille vellet in Angliam legatos mittere qui de morte antistitis Thomae iuxta atque de sacerdotalis ordinis statu cognoscerent. Post haec Henricus destinavit animo domare Hyberniam, tum quod Angliae propinqua est, tum quia Gallis inde administrata saepius auxilia intelligebat. Ideoque e re sua maxime fore ducebat si insulam nunquam fere antea externis armis vexatam subigeret. Itaque, accitis undique militibus, ac navibus simul in unum coactis ut ad certum diem classem instructam haberet, ingens bellum comparat. Perveniunt legati Romam, et inde Tusculum ubi tunc pontifex erat, profecti, eo loci audiuntur. Exponunt mandata regis, eum in primis expurgantes quod falso diceretur non alienus consilii caedis Thomae fuisse. Sed tantum abfuit ut eorum verbis pontifex fidem habuerit, ut etiam contra atque illi dixerant esse omnia prope senserit. Quapropter duos cardinales, ut ipsi etiam oratores petebant, in Angliam misit qui rem ipsam praesentes cognoscerent. Illi in Normaniam profecti ab Henrico humaniter et prolixe accipiuntur hospitio. His cum non satis constaret in quo culpa caedis resideret, post longam disputationem calumina sic discussa est. Rex iureiurando se purgavit, multoque afflictus dolore fassus est se tantum peccasse quod in Cantuariensem olim aliquot odium habuisset, unde nefariae illius caedis causa orta videri posset. Caeterum legati poenam et indixerunt ut ducentos milites Hierosolyma mitteret ad rem Christianam tuendam, atque intra triennium ipse in Syriam cum aliis Christianis principibus exercitum duceret, facturus communi hosti bellum, quod postea Ricardus eius filius gessit, et de sacerdotali ordine deinceps optime promereri studeret. Quae omnia ille se praestaturum iureiurando affirmavit. Sunt idem qui prodant regem esse passum ita lege sanciri ut ipse et Henricus filius sic Angliae regnum obtinerent ut nemo post illorum mortem regis nomen ferre intelligeretur nisi quem Romanus pontifex designasset. Huiusce rei annales Anglici neque meminerunt nec reges qui secuti sunt observantes fuerunt. Coepit interea memoria Thomae, ut qui religionis causa mortem occubuisset, crebris miraculis clarior fieri, ex quo populus undique frequens ad illius sepulchrum venerationis causa iam tum concurrebat. Legati vero, postquam mandata quae ad Henricum habebant executi sunt, ac eius rogatu absolverunt omnes episcopos veniam suppliciter petentes, qui vel, ut supra est dictum, Christianae religionis hostes iudicati, vel sacrorum usu privati fuerant, ad pontificem reversi legationem renuntiant, simulque docent eum de bene multis ac magnis miraculis quae circa Thomae sepulchrum edita dicerentur post illus mortem. Quibus Alexander permotus eum in divorum numerum retulit. Ac divis Thomas non solum apud mortales per martyrium sanctitatis, sed etiam census nomine auctus est, quando illi posteritas mausoleum posuit quod hodie est princeps Angliae spectaculum, ubi omnes generis donariorum messis in dies singulos crescit, perinde quasi bona pars vulgi fortasse credat Deum manis auro, argento, vel gemmis quam precibus litari. Fuit is annus cum haec gesta sunt a natali Christi MCLXXIIII.
  8. Est nobis commodum aliquanto altius repetendum, ut ordo gestarum rerum quem hactenus tenuimus apposite servetur. Nam ne res prophanas divinis misceremus, consulto eas praevertimus descriptioni belli Hybernici, quod ante gestum est quam Thomas in divorum numero collocaretur, quod hic propterea commodius explicabitur. Henricus itaque, parato validissimo exercitu cum classe non mediocri, quae fuit, ut tradunt, quadringentarum navium, circa hyemis initium celeri cursu in Hyberniam traiecit, qui postquam in terram descenderat parum progressus non longe a Vatfordia castra posuit, ac illic de modo gerendi consilium capturus milites paratos esse iussit, ne incaute ab hoste invaderetur. Dum illi his occupatus erat, cognito interim ab incolis eius adventu, a compluribus insulae civitatibus ac regulis ad eum legati venerunt pollicentes obsides se daturus, ac ea quae imperasset facturos. Hos et alii pariter suis viribus minime confisi sequuntur. Atque ita dum singuli timent, ferme omnes ultro deditionem faciunt. Evenit ea victoria sine armis Henrico praeter spem, quippe cum insula pareret pluribus regulis, ac factionibus et studiis diversis traheretur, non aliud magis gentem indomitam impediebat quo minus resisteret, nisi quod commune consilium non haberet ad propulsandum reipublicae periculum. Quocirca dum singuli adversus tantum regem pugnare formidarnt, universi fere victi sunt. Accepit Henricus libenti animo insulanorum deditionem, exegitque ab eis iusiurandum. Rodoricus autem rex Connaciae solus abnuit in fidem Henrici venire. Is vir animo ferox se regem Hyberniae nominabat, qui cum imperium totius insulae obtinere contenderet continuum bellum cum caeteris regulis gerebat. Quae certe seditio effecit, ut alii, prout diximus sese Anglo dediderint. Tenebat regulus iste sylvestrem insulae partem quae ad occidentem spectat, quae, quoniam altissimis montibus munita ac sylvis et aquis, hyemali praesertim tempore, undique clausa est, id in primis fuit cur Henricus Connaciae regulum non sit confestim bello aggressus. Nam exploratum habebat sub tempus hybernum, quod instabat, nullum bellum posse conflari. Igitur, omisso in praesentia eo bello, insulae praesidiis firmandae, eiusque statui collocando summa ope sibi studendum ratus, Dublin, quae est insulae princeps urbs, proficiscitur, ubi, convocatis regulis ac episcopis, agitat de imperio insulae sibi ac suis posteris regibus perpetuando. Id Hyberni posse fieri nisi autoritate Romani pontificis negabant, quod iam inde ab initio post Christianam religionem acceptam sese ac omnia sua in eius ditionem dedidissent, atque constanter affirmabant non alium habere se dominum praeter ipsum pontificem, id quod etiam nunc iactitant. His auditis, rex per legatos Alexandrum oravit ut Hyberniam quam ipse nuper domuerat ad regnum Angliae sua autoritate adiungeret, quod haud gravate fecit pontifex. Nam cum nihil inde emolumenti haberet, et Hyberni rudes atque sylvestres matrimonium (singuli enim pro opibus quisque quamplurimas uxores habebant) multaque alia quae nostrae religionis sunt nondum recte servarent, est arbitratus illos cultiores rerumque divinarum peritiores fore si uni duntaxat regi Christiano potentissimo paterent. Igitur Henricus, intelligens his potissime de causis a pontifice imperio Hyberniae se donatum esse, postquam pacatum reddiderat insulae statum curavit ut <in> celeberrimo antistitum conventu, qui Casselli in urbe nobili actus est, omnia emendata sint quae antea minus rite secundum Christianum dogma fiebant. His peractis feliciter rebus, rex, ineunte iam vere, in Angliam reversus propere in Normaniam profectus est obviam legatis a pontifice missis, quos eo iam acceperat ad se venire, cum quibus quid egerit supra abunde explicatum est.
  9. Quoniam autem ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Hyberniae situ moribusque gentis exponere. Hybernia, insula in oceano inter Britanniam atque Hispaniam posita, ab ortu habet ipsam Britanniam unius diei navigationem propinquam, et Galliam austro, Hispaniam trium dierum, ut aiunt, navali cursu affinem ab occidente, oceanum infinitum a septentrionem, non multum distat a Scotia. Forma eius oblonga ad similitudinem ovi, ac a meridie, uti etiam Britannia est, in septentrionem protenta, ubi latior est. Hyberniam ab Hybero duce homine Hispano nominatam ferunt, qui primus magna hominum congregata multitudine eam occupasset, sive, ut alii sentiunt, id nomen tulit ab Ibero flumine Hispaniae celeberrimo, quod illius accolae primi insulam habitassent, aut ab hyberno tempore, quia ad occidentem vergit. Sed illud verisimilius est, ut vel a duce Hispano vel a flumine Ibero dicta sit, quando Hyberni cum habitu corporum tum vivendi ritu atque moribus non valde discrepant ab Hispanis vicinioribus. Insulam ipsam Scoti a Scythia seu ab Aegypto, ut ipse praedicant, profecti, et in tertio huius operis volumine memoravimus, expulsis prioribus incolis, aliquandiu tenuerunt, ab seque Scotiam appellarunt. Sed posteaquam illi longo post tempore Pictis suae nationis hominibus foedere iuncti supremam Britanniae partem, quae ad septentrionem vergit, occuparunt, et ipsi Hyberniae sensim pristinum nomen redditum, et pars illa Britanniae a Scotis occupata Scotia dicta est. Spatium Hyberniae dimidio minus quam Britanniae aestimatur, quod non amplius milliariis ccc in longitudinem et lxxxx in latitudinem pateat. Caeterum solum et coelum haud multum differt, nisi quod Hybernia montosior est et aquis abundantior, quippe quae in editissimis etiam montibus passim paludes et stagna habet. Mira coeli temperies, fertilitas terrae insignis, etsi Hyberni agriculturae parum student. Nullum gignit venenatum animal, nec aliunde illatum nutrit. Maleficum habet lupum et vulpem, reliqua omnia animalia mansueta et corpore minora quam alibi. Apes etiam passim reperiuntur, quod falso quidam negant. Fert Hybernicus oceanus margaritas, sed subfuscas ac liventes. Hybernia autem est omnis divisa in partes quatuor, quarum unam, quae ad austrum spectat, Momoniam appellant, alteram aquilonalem Hultoniam, tertia, quae ad solem orientem vergit, Laginiam, quartam, quae est ad occidentem, Connaciam, et has Hyberni pariter civiliores atque sylvestres sparsim incolunt. Caeterum civitates a cultu minus absunt, quod regi Anglo parent, unde mores imbibunt honestiores. Momoniam a Laginia Suirus flumen, qui ad Vatfordiam oppidum portum facit, quo ex Anglia brevior est transmissus, et a Connacia Sinneus dividit, cuius principalis urbs occidentis orae est Limericum, quod Sinneo omnium totius Hyberniae fluminum maximo alluitur. Oppida vero celebriora Vatfordia et, secundum Suiri ripam, Charygium, Clomellum, Charis, ac Cassellum, et in angulo Corcagia, contraque eam in septentrionali ora Cherrium, ubi insula in austrum versus angustior esse incipit magisque sylvestris. Altera sequitur Hultonia, quae contra est, spectatque ad septentrionem, quam a Liginia discludit Boandus flumen, quo Druda oppidum maritimum ac Midia urbs alluitur, cuius emporium est Armachum, et in ora aquilonali Stranfordia oppidum, a quo ad Scotiam, quam ex ea parte finitima insula habet, brevior est traiectus, et quaedam alia parvula oppida atque insulae complures per eam oram septentrionalem usque ad alterum anglum occidentem versus. Item interius amplissimus lacus, quem vocant Logfoylum, unde manat Sinneus, qui late fluens interiores Hybernos qui ad occidentem sunt ab eis qui in orientem vergunt discriminat, ad Limiricumque portum facit multarum navium capacem. Iam tertiam ponamus partem Liginiam. Haec a Druda orientis orae oppido incipit, pertinetque ad Rossium oppidum eiusdem orae, quod ad austrum vergit, in longitudinem circa millia passuum cxc. Urbes habet Dublinum, totius insulae caput, Midiam, Forneum, ac oppida munita Childariam, Childennium, Tostonum, Benettibrigium, et huius quoque bonam partem Hyberni sylvestres tenent. Ultima pars Connacia, quae ad occidentem solem spectat, multo incultior quam in austrum versus, ut supra diximus. Sinneus a Momonia disiungit, illincque protenditur parum ultra Slygarium oppidum orae septentrionalis, cuius principalis urbs est Galuia, item portus frequentes, insulae admodum parvae ac lacus.
  10. Haec vero crebris montibus atque paludibus plena, fere tota sylvestris, a pluribus regulis possidetur administraturque, quorum princeps unus, qui se Connaciae regem nominat, cuius incolae ut longe durissimum hominum genus non multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt. Panem quando vescuntur, ex farina avenacea conficiunt. Ii sylvestres vocitantur quod ferme ferarum ritu vitam degant, quanquam in ea feritate Christianam religionem caste colunt. Statura sunt non indecenti. Tunicam ex panno lineo confectam induunt, et eam non mutant donec contrita sit, quam ne sordescat croco inficiunt, cui cum in publicum exeunt, aut frigoris vitandi causa, pallium laneum, et illud quidem villosum atque in superiore parte iubatum imponunt, et hic pariter viris ac foeminis communis vestitus. Nobiles vero veste talari amiciuntur, tegmen a posteriore parte ad caput inducunt, et id usque ad calcem pendet. Calciamentum etiam usurpant, at reliqui aperto capite ac nudis pedibus incedunt. Porro ita pedum cutis suapte natura callet, ut pueri, quorum pedes nondum longo usu aut labore obdurarint, mira quadam pernicitate per loca etiam aspera currant. Capillum parum supra aures circuncidunt, aliqui tamen more vetusto capillo usque ad occipitium reciso, in parte capitis quae ante est longos gerunt crines. Barbam frequenter radunt, labio duntaxat superiore ad terrorem, ut credere par est, intonso. At gens continuis seditionibus agitatur, ac ob id praeliis et rebus gerendis assueta solers est, ad omnia momenta rerum imperiumque accipiendum praesto. Inermes corpore pugnant, idque pro fortitudine animi et robore virium aeque habent, atque ferre arma pro onere ducunt, etsi paulatim suo periculo sapientiores effecti arma iam nunc induere incipiunt. Sine ephippis equitant, licet nunc stratis quam brevissimis sine ullis phaleris utantur. Equos vero magna cura nutriunt pabulo herbaceo ac sub divo. Arma habent iacula, gladium, securim, et lapides, quibus cum alia arma amiserint se defendunt. Quae inter se nihil distent apud eos haec sunt. Lingua omnibus eadem, quam balbutientium ac gementium more pronunciant. subita ingenia, ferocia, et ad vindicta prona, non item fida sed mendacio gaudentia, literarum non expertia, nam a pueris grammaticae et iuri tam pontificio quam civili operam dant. Praeterea sobrii et inediae patientissimi, comiter et perbenigne colunt hospites. In deliciis habent a laboribus vacare. Agriculturam caeterasque artes non magnopere exercent praeter musicam, cuius peritissimi sunt. Canunt enim cum voce tum fidibus eleganter, sed vehementi quodam impetu, sic ut mirabile sit in tanta vocis linguaeque atque digitorum velocitate posse artis numeros servari, id quod illi ad unguem faciunt. Domos habent aut lapideas aut ligneas, muris e luto confectis. Demortuos magnis clamoribus diu lugent, si summi sint viri, conducunt mulieres quae circa funus plangant. Miracula autem Hyberniae quae vulgo praedicantur, quoniam eo remotius fugere solent quo diligentius inquiruntur, repetere supervacaneum duximus, arbitrantes nos satis de insula hic apposite dixisse. Caeterum unde digressi sumus iam revertamur.
  11. Henricus in Normania postquam omnia cum legatis Alexandri pontificis mature peregerat, rebus domesticis vacans, ut simultatem et odium Ludovici regis in se tandem aliquando restingueret, regem Henricum filium cum uxore ad coronam iterum sumendam in Angliam misit, qui haud multo post, Vintoniam convocato tam antistitum quam principum concilio, a Gualtero archiepiscopo Rothomagensi una cum Margarita uxore corona redimitur. Interim rex Henricus pater, si mens non laeva fuisset, facile potuisset et prospicere et concilio avertere discordiam quae mox inter ipsum atque filios orta est, ex qua tam magnum quam nefarium bellum exarsit, quod aegre intra biennium dirimi potuit. Nam ferunt ei fuisse divinitus praedictum, nisi sanctius iustitiam (quae in se virtutes continet omnes) generatim erga cunctos mortales servaret, futurum esse ut in magnas brevi tempore calamitates incideret, quibus tandem confectus infelicem vitae exitum haberet. Henricus rex filius, sumptis rursum regni insignibus, in Normaniam ad patrem revertitur, ac inde officii gratia ad Ludovicum socerum cum uxore proficiscitur. Quod sane iter praecipuum fuit seditionis seminarum. Accepit eos Ludovicus amanter, variosque ludos quibus illi delectarent se faciendos curavit. Hic, ut quidam prodiderunt, Ludovicus, immemor recentis amicitiae, memor veteris odii, cum inter iocos et voluptates odoraret Henricum adolescentem summam nactum dignitatem ad dominandum sua sponte niti, putavit regi Henrico patri negotium exhibendum, quo ad nocendum impotens fieret. Itaque cum nihil esset quod moveret adolescentem, tantum consulentem se non est dehortatus ne, repudiata patris societate, rem solus gubernaret. Quid quod signum quoque dedit suum consilium cum auxilio ei non defuturum? Sed multo magis adulatorum turba ad depravandam flexibilem aetatem parata iuvenem stimulabat, assiduisque vocibus obstrepebat, clamitans eum ad imperium natum, non ad parendum alteri, et propterea ea non decere ut precariam diutius haberet potestatem, sed liberam. His agitatus stimulis, Henricus iam tum coepit alieno a patre esse animo, ad quem tamen propere revertit, qui eum iam acciverat, veritus quod erat, atque ob id ratus est sibi conducibile non esse filium diu abesse, quem sciebat facile posse corrumpi, cum sapientia non cadat in eam aetatem. Eodem anno, qui fuit salutis humanae MCLXXV, Ricardus ordine antistitum trigesimusnonus Cantuariensis archepiscopus creatur. Fuit ante eum electus Rogerius abbas Beccensis, qui eam dignitatem recusavit, id quod ambitiosi homines eius socordiae potius quam sapientiae assignarunt. Adeo difficile est placere vulgo, qui omnia honesta tantum utilitate metitur. Id quoque temporis Raimundus comes Fani Aegidii venit in fidem Henrici, eius potentiam pertimescens, ut sic rebus suis mature consuleret. Et Hubertus comes Moritonii filiam quam unicam habebat Ioanni filio regis despondet. Nomen puellae non editur a quopiam authore, quod sciam, etsi praetereundum non erat, quando per eiusmodi nuptias Ioannes, mortuo Huberto, eum comitatum dotis nomine consecutus est, qui in Normania non mediocris habebatur. Atqui ea res causa regi Henrico filio fuit cur citius effunderet virus in parentem, quod paulo ante apud Ludovicum socerum imbiberat. Cum enim pater vellet quaedam oppida in Normania Ioanni filio assignare, in quibus dos eius uxoris locaretur, prout prius comiti Moritonii se facturum promiserat si filiam ei nuptum daret, prohibuit id filius fieri, dictitans se regem esse suaque esse omnia.
  12. Inter haec, qui a Ludovico subornati aut odio moti erant quod in regem Henricum patrem conceperant, auribus adolescentis iam male consulentibus satis patentibus instillare non cessabant non esse eius dignitatis ut filius familias diutus haberetur, et idcirco tempus esse ut, eiecto patre, ipse pro suo iure regnum regeret. Et quo id praecipitantius faceret, auxilium, operam, et studium omne pollicebantur. His itaque amicis et sociis rex Henricus filius confisus, regnum Angliae cum Normania palam a patre repetiit. Offendit ea res animum regis Henrici patris graviter, qui tamen, non ignarus tantum temeritatis non tam a filio quam ab invidis male suadentibus proficisci, leniter eum reprehendit, sperans se mitigaturum iuvenilem furorem, iussitque aequo animo ferre moram quae suo tempore ei bono esset. Ad ea iuvenis nequicquam a pertinacia desistens nihil est inclinatus quae pater monuerat, quippe cui certum erat regni gubernacula a manibus paternis quovis modo eripere. Quapropter clam ad socerum confugit, ac illi exponit ordine omnia, atque orat ut se iuvet ad regnum recuperandum. Quem rex bono animo esse iubet, ac beneficiarum suum effectum Normaniae ducem declarat. Beneficiarius vulgo dicitur, qui possessor est dominatus aut terrae cuius proprietas ad alterum pertinet. Item qui ad militiam imperatoris beneficio scribitur, autor Caesar, vel miles qui muneris beneficio vacat, ut Festus ait. Sed in viam repedemus. Pater, cognita filii fuga, misit repente equites aliquot qui eum remorarentur, sed cum ille iam plurimum viae processisset, consequi nequiverunt. Quare, nulla facta mora, ut morbo nascenti mature mederetur, legatos ad Ludovicum misit qui rogarent ut adolescentem ardentis animi, malorum consilio a patria pietate alienatum, commonefaceret, ac ita amanter hortaretur quo ad se primo quoque die reverteretur, et, ne occasionem amplius quiquam tale tentandi ei deinceps daturum iri suspicaretur, etiam suis verbis polliceretur si quid antea erratum esset, illus ipsium eius arbitratu se quamprimum emendaturum. At Ludovicus, ubi audivit Henricum nominari ab oratoribus regem, spiritu turbatus, veluti ex oculis et vultu apparebat, “Ecquid hoc rei,” inquit, “est? Qua audacia, vivo filio, qui rex est, se regem gerit Henricus? Nonne se maiestate regia iamdudum abdicavit? Porro quod tale quod audet contra quam ius fasque est,” et his dictis oratores domum dimittit. Redeunt illi celeriter, actaque edocentes omnia ad vim spectare affirmant. Quo cognito, Henricus tam domi quam foris omnia timere coepit, nam malo malum aliud accessit quod uxor Aleonora, insignis petulantiae mulier, ut filiis esset cum patre certamen, prout post diluxit, temere fecerit. Itaque rex, maximopere anxius, exercitum cogere, fidem hominum diligentius experiri, loca praestertim finitimis Gallis vicina praesidiis firmare summa ope nititur. Non cessabant interim complures quos circa se ipse rex Henricus filius longe sui similimos habebat hortari, urgere, impellere ad bellum gerendum cum parente, ut quem ratio nulla movebat ad regnum restituendum, vi denique at armis ab eodem deturbaretur, et ad id efficiendum Francus arma largiri promittebat. Quibus stimulis insolens iuvenis instigatus, nihil iam dubitans quid ageret, magno cum armatorum numero in Aquitaniam descendit. Henricus pater non se statim opponit iuvenili furori, sed, ut qui morte magis bellum longe importunissimum enixe vitandum iudicabat, indulgentia ac officio tentat ferum animum lenire. Itaque cum ita usu venisset ut nonnulli viri graves, qui sibi timebant ne apud eum in offensa essent si aliter facerent, filium relinquendum statuerint, clamque signum retulerint quo ille literas obsignabat, tantum abfuit ut eos receperit ut etiam protinus ad filium remiserit, iusseritque principi suo diligenter operam dare, atque simul nuntios miserit qui de concordia suo nomine cum eo agerent. Verum interea quo ipse pater magis studebat iram filii sedare, eo mater vehementiorem reddebat. Dicitur enim Aleonora, ob pellices suas furiis agitata, multis verborum contumeliis ita apud Ricardum et Gaufredum filios de viro esse conquesta ut eos continuo societatem coire cum fratre rege et ei in Aquitaniam auxiliandi causa ire contra patrem compulerit. At rex Henricus, gaudens socios belli se habere fratres, et ob id longe superbissimus factus, nuntiis a patre missis respondit se exercitum depositurum, si sibi integrum relinqueretur imperium, at confestim milites qui ita vellent per iusiurandum promittere coegit se fideliter sequi fortiter cum hoste pugnare. Illos vero quibus cordi fuit alterius esse partis permisit impune ad parentem adhaerescere. At Henricus pater, ubi tam contumax a filio per nuntios responsum accepit, plurimum doluit, quod iam prospiceret rem omnem ad ultimum esse nefariis armis commitendam, qui ut ne imparatus offenderetur, copias suas armatas tenebat. Principes qui filios sequebantur, interim certiores facti per exploratores de consiliis Henrici patris, qui, ut dictum est, paratus erat, si cogeretur, pugnare, ac filios, si cuperent, ultro atque libenter in gratiam recipere, valde soliciti erant quonam pacto filios eatenus in odio contra patrem tenerent quoad eum regno deiicerent. Itaque nullum neque diem neque noctem intermittebant quin iuvenes ad arma incitarent. Sed ante omnes Ludovicus rex gestiebat finiri bellum armis, ad quod se antea adiutorem professus erat, qui ob id confestim regem Henricum filium ad se Lutetiam venire rogavit.
  13. Hic cum principibus totius regni vocatis, cum Gulielmo rege Scotiae, Hugone comite Cestrensi, qui Ranulpho patri, de quo meminimus in Stephani vita, successerat, Rogerio Mombraio, Hugone Bigoto, atque pluribus aliis conspirationis sociis eodem accitis qui regis Henrici filii fidem sequebantur, reges consilia conferunt, de bello consultant, et ubi initium belli faciendum sit simul explorant. Postquam de his est mature deliberatum, ne aliquid fit quamobrem Henricus de sociorum fide suspicetur, Ludovicus primus ac deinde omnes iureiurando pollicentur eum se pecunia et armis usque eo coadiuturos dum regnum recuperaret. His pollicitationibus iuvenis confirmatus mox suis militibus, ut eos sibi devinciat, agros, oppida condonat, suisque chirographis donationem comprobat. Istiusmodi peractis rebus, pro se quisque ad comparandum bellum discedit. Henricus pater, de nova coniuratione interim certior factus, in Normania morabatur, summo affectus dolore quod non magis externis hostibus quam domesticis laboraret. Sed, quia tempus minime aptum bello gerendo videbat (hyems enim iam obrepserat, et sperabat interea usque dum ver adventaret filiorum mentes pacificatoriis legationibus ac promissis ad sanitatem reducere), non omnia eo studio, quo par erat, ad bellum tam magnum parabat. At Franci non multo post, qui conserendi manum cum hoste avidissimi erant, vix adhuc primo veris tempore instante, iunctis armis cum rege Henrico filio uno eodemque die Normaniam, Aquitaniam, atque Britaniam, quam etiam Henricus pater, invito Gaufredo duce filio, obtinebat, invadunt, omnia devastando, ac in primis arces oppidaque validiora munitioraque oppugnando. Per idem quoque tempus, ut hostis ubique gentium uno momento divexetur, Gulielmus Scotorum rex in Anglia novos facit tumultus. Is enim donatus paulo ante in illo novissimo concilio Lutetiae habito Northumbria ab Henrico, illuc protinus contendit, ac totis viribus in potestatem redigere nititur. Sed quo acrius instat ut ea potiatur, huc incolae, qui eius imperium tam maxime oderant, quam minime omnium ferre volebant, fortius resistunt, omnibusque locis hostem infestis telis petunt. Quo factum est ut non sine strage Scoti inde terga dare sint compulsi. At in Normania dum alii praedam faciunt, Ludovicus ad oppidum Vernolium expugnandum proficiscitur, et, quia altum et munitum, neque scalis aut aliis bellicis machinis capi poterat, nec in brevi obsidione spes ulla erat, quod ex captivis cognitum esset frumentum exante convectum in multos dies fuisse, primum castra ante oppidum ponit, deinde vallo circundat ut ita demum oppidanos ad deditionem cogat, quod haud multo post ex sententia successit. Interim Henricus pater, audiens Vernolienses in officio manere ac satis tutos esse, tumultuosis praeliis reliquam partem hostium in agros effusam persequitur. Sed dum ita passim cum hoste confligit, Vernolienses, citius quam putarant deficiente iam annona, inducias trium dierum a Ludovico his conditionibus petere coacti sunt, ut intra illud triduum, si sibi ignosceretur, deditionem facerent nisi ab Henrico auxilium mitteretur. Annuit Ludovicus conditionibus, acceptisque obsidibus ac promissa venia inducias paciscitur. Oppidani vero, missis nuntiis opem implorantes de re in extremo discrimine gesta Henricum docent. Magna affectus solicitudine hoc nuntio, rex Henricus, quod nihil tale futurum metuerat, nulla interposita mora, cum res in celeritate posita esset, suis subsidio venit atque non procul ab hostium castris castra ponit. His cognitis, Francus, veritus ut occasionem potiundi oppidi, si armis certaret, in praesentia amitteret, dolo hostem deludit. Mittit enim legatos ad Henricum qui dicant se de reconciliatione filiorum acturum, cupere cum eo sermonem habere, et si Henricus non abhorreat, tum rogent ut colloquio posterum diem dicat, quo scilicet die induciae datae oppidanis exiturae erant. Audivit rex libenter atque, dictis insidiosis fidem habens, promisit se praesto adfuturum. Itaque postridie eius die ad locum venit quo Ludovicus, quasi promissi summam completurus, missis subinde nuntiis se venturum simulans pene diem consumpsit, atque interim Vernolium corona militum cinxit ac suos centuriones iussit civibus declarare Henricum esse profligatum ut, spe auxilii habendi amissa, oppidani pacto starent. Quod oppidani verum esse existimantes, quia intellexerant regem adventasse cum magno exercitu, et promissum subsidium nullum eo die supervenerat, desperata iam salute, sese hosti tradunt. Qui, diffidens posse se locum retinere, contra ac promiserat oppidum diruit atque incendit, captivis principibus in vincula datis. Sed inde hostium impetum veritus silentio noctis abiit. Henricus, fraude perspecta, complures mittit raptim equitum turmas qui hostem persequantur. Verum cum Ludovicus iam se in tutum intra suos fines recepisset, quem in primis infestis telis petebant, ad alios qui ultimi fuerant versi tam equites quam pedites iam itinere fessos consecuti occidunt, nec prius finem caedis faciunt quam a persequendo nocte, quae tunc obscurissima erat, prohibeantur. Rex autem suos secutus Vernolium venit ac magna celeritate reparat. Dein Rothomagum profectus, cum intellexisset Hugonem comitem Cestriae et Rodulphum Bulgerium viros strenuos, qui ad Henricum filium iampridem defecerant, capta in Britannia arce Dolensi, bello omnia turbare, misit confestim aliquot belli duces subsidio suis, qui commisso praelio hostes profligarunt, ac Hugonem et Rudolphum cum multis aliis captos ad regem praemiserunt. Pari fortuna iisdem fere diebus in Anglia pugnatum est. Magna porro hostium multitudo Lecestriam convenit, cuius etiam loci Robertus comes regis Henrici filii partes sequebatur, ut nacta temporis opportunitatem derepente Rainaldum comitem Cornubiae ac Ricardum Lascium regii exercitus praefectos armis adoriretur. Sed illi, cognito hostium consilio, nihl cunctanti iunctis armis Lecestriam properant, obviumque hostem factum facile fundunt. Deinde oppidum oppugnant, quod, ab oppidanis impetrata prius recedendi cum bonis atque fortunis omnibus facultate, statim traditum solo aequassent, si arcem natura loci tutissimam capere potuissent.
  14. Paucis deinde interiectis diebus, audiens Ludovicus rem Henrici incipere melius ire quam putarat, ut aliquo pacto eius animum debilitaret, si non cederent, aut in spem pacis, si cederet, erigeret, illum cui certum decretumque esse sciebat omnia malle incommoda pati quam cum filiis dimicare armis, apud Gisortium convenit, sicque altera manu videlicet panem, ut aiunt, ostendere, altera lapidem ferre, decreverat. Hic Henricus, ut pacis alumnus, tot conditiones obtulit ut pene feros filiorum animos iam ad concordiam flecteret, cum nonnulli turbatores pacis ita cum illis egerunt ut, nullis conditionibus postremo contenti, infecto negotio a colloquio abiverint. Quamobrem cum in discessu verba utrinque contumeliae plena iactata essent, orto evestigio clamore, Angli qui illam ludificationem aequo animo ferre nequibant repentino tumultu Gallos invadunt. Qui tamen a rege Henrico statim revocati plus terroris iniecere quam caedis fecerunt. At regi Ludovico, qui sui consilii esse iudicabat generum a periculo servare, nihil alienius fuit quam in praesentia ad manus venire. Sed paucis post diebus Robertum comitem Lecestriae, qui paulo ante copiis nudatus in continentem profugerat, cum magno armatorum numero in Angliam remisit qui se cum Hugone Bigoto coniungeret, ac ambo, partim agros percurrendo, partim hominum animos muneribus solicitando, omnem Angliam in potestatem regis Henrico filii redigere studerent. Comes, consilium Bigoti secutus, Nordovicum proficiscitur, atque a praesidio vacuum primo accessu capit. Interim, hostium adventu ab insulanis cognito, magnae ex finitimis locis copiae in unum conveniunt. Adfuere etiam non multo post Ricardus Lascius ac Humfredus magister equitum, bellicae artis peritissimus, cum regio equitatu, qui excursionibus Scotos paulo ante vexarant. Hic consilio capto, Ricardus, cui summa imperii ab Henrico patre delata erat, cunctis una voce clamitantibus se praesto esse ac ultro imperata facturos, extemplo in hostes contenditur. Tum Robertus, qui iam castra posuerat ad Buriam Suthfolchiae oppidum, ex tanta rerum mutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque ante senserat, intelligens non iam aliquid acquirere, sed incolumem exercitum servare cogitabat. Itaque, cum fugere ignominiosum simulque periculosum foret, ac castris se continere per angustiam rei frumentariae quae in diem parabatur non liceret, communem salutem in virtute animorum ponendam decrevit. Quocirca, appropinquantibus confestim regiis copiis, iam suis in aciem eductis, obviam factus pugnam nequaquam refugit. Committitur praelium atrox. Galli, quos Robertus de industria in hostem primos emiserat, quod ea gens in primo congressu pene invicta esse soleant, ingentem edunt stragem. Contra Angli, optime gnari naturae Gallorum tandiu cum impetum sibi tolerandum statuunt donec hostium vires longo certamine languescere incipiant. cuius rei ubi indicium fecit quod tam fessi pedem sensim referebant, tum ipsi Angli cum pro se quisque collegisset animum magna vi in hostem erumpunt, ac primum ordines frangunt, deinde dissipatos passim caedunt. At Robertus, cognita suorum fuga, quanta maxima potest diligentia annititur militem dispersum ad se revocare atque certamen redintegrare, illudque eo accuratius agit quod hostem videt persequendi studio suum itidem ordinem reliquisse, et iam fessis corporibus impetum remittere. Ex quo spem bene gerendae rei facile concipiebat, si modo suos in unum reduceret. Quod eum non fefellisset, sed in omnes partes iam sparsa multitudo atque ab hostibus oppressa nequaquam revocari potuit. Ipse dum ita optimi imperatoris officium facit circumventus capitur. Caesa sunt eo die ad decem millia hostium, capta fere totidem. Qui ex clade evasere recta via Lecestriam concesserunt, ut pariter opidum atque se hostium iniuria prohiberent. Huius pugnae fama perlata protinus non in omnes insulae partes modo, verumetiam in Galliam caeteris hostibus terrorum addidit, sed in primis Ludovicus diffidere coepit, qui paucis post diebus inducias in sex menses cum Henrico pactus est, quem iam taedebat tot labores cum detrimentis alterius causa subire.
  15. Henricus, accepto victoriae nuntio, immortaliter gavisus iussit captivos ad se in Normaniam deduci. Deinde in Andegavenses profectus, ubi loca omnia praesidiis firmavit quo omni tempore a metu insidiarum vacuus esset. Interim in Anglia, etsi animi fere omnium extraquam paucorum ad pacem intenti erant, attamen ita Rogerius Mombraius et Hugo Bigotus, qui ex illo praelio evolarunt quo Robertus Lecestrensis captus est, cum Scotos tum Anglos solicitare pecunias pollicendo, item damnatos ac exules promissa venia ad se allicere coeperunt, ut, non mediocri coacto exercitu, una cum David fratre regis Scotiae sese effuderint in agrum Eboracensem, et Gulielmus ipse rex Scotorum in Cumbriam uno tempore contendens eruperit. Rex primum circumvallat Carliolum, quod cum diutius obsidionem tolerandum videretur quam ut cito expugnari posset, relicto praesidio ad oppugnandum idoneo, ipse in agros egressus arcem parum citra Edenam flumen sitam, quam incolae Burgthum, et altera in eiusdem fluminis ripa positam quam Appelbiam vocant, cum nonnullis aliis capit. Inde flumen transgressus ac per Northumbriam populabundus Alnevicum oppidum munitissimum petit atque expugnare, licet frustra, nititur. Interea Duncanus sive Rotholandus, ut alii vocant, vir crudelitate in omni memoria inaudita insignis, regiarum copiarum praefectus, cum altera parte exercitus Candaliam, quam Kendalam appellant, in omnem occidentis oram quae ad Scotiam pertinet, percurrit, devastat, in cunctos mortales pariter saeve se inferens. Non parcit impius hostis neque sexui nequi aetati, etsi matresfamilias, senes, puerique plorantes passis manibus de fenestris obtestantur, rogant sibi parcat. Sed ne a templis quidem manu abstineret. Cum enim sacerdotes ac multi alii sese in aedes sacras passim abdidissent, subito, fractis undique muris, eos itidem crudeliter obtruncat. Celeriter haec Novumcastrum deferuntur. Convenerant enim huc undique equites Angli posteaquam viderant nullam esse spem bene gerendae rei in peditatu adversus hostium turmas, ut si eos praedandi cupiditas dissepararet, de improviso adorentur. Illorum principes erant Robertus Coceus, Ranulphus Granula, Gulielmus Veseius, et Bernardus Baliolus. Ubi igitur intellexerunt alibi regem esse, alibi Duncanum praefectum debacchari in suos, tum alius alium increpantes vociferantur, “Ecquid denique restat, si neque pedites quicquam momenti habere possunt, nec nos equites hostem insequimur?” His inter se vocibus concitati clamore subito in regem properant, qui haud bidui aberat. Verum ubi aliquantulum itineris progressi sunt, orta repente nebula densissima, consistunt deliberaturi utrum procedant necne. Nam cum nescirent ubi loci hostis esset, ne in eum incauti inciderent verebantur. Atque ita, cum animi quisque pendens haesitaret, et quidam redeundum esse sentirent donec caligo illa sole excuteretur, tunc Bernardus Baliolus, vir praelio strenuus, “Quid,” inquit, “socii, acceptae nuper a Scoto iniuriae ignominiosius addi potest quam ut nos prius terga demus quam hostem videamus? Levique aeris obscuritate turpiter terreamur, quae nobis commodo est? Etenim nos, uti opinor, inter hostes palantes haud dubie nunc vadimus, qui, eiusmodi nebula septi, eo forsitan tuto perveniemus ubi hostem imprudentem ac imparatum offendemus. Sed nolo uti vates futura praedicare, quando unum scio, nos oportere omnibus modis culpam ac infamiam qua nuper respersi sumus, quod nostris passim pereuntibus minime subsidio ivimus, virtute redimere delereque naviter. Igitur, quia longe praestat honeste mori quam cum dedecore vitam servare, et si pedem referamus, novissimus error peior priore futurus est, quicunque voluerit salvam esse patriam me sequatur.” Et, his dictis, incoeptum iter continuat. Sequuntur caeteri, concitatis singulorum animis oratione huiusmodi in hostes. Erat iam multum diei, et aquilo ventus subito coortus nebulam paulatim deiiciens loca omnia vicina aperiebat, cum prospexerunt Alnevicum, quod quia ignorabant an a Scoto teneretur, lentiore gradu incedere coeperunt, identidem circunferentes oculos si uspiam hostem viderent. At ubi cognoverunt ab agricolis regem Scotum victoriam desperantem eo illo die indidem recessisse, ad ipsum oppidum divertunt, acceptique a suis ea nocte de invadendo hoste consultant. Postero die omnes bene mane armati, refectis cibo equis, in hostem ad praedas abigendas valde dispersum exeunt, ac dextra sinistraque per agrum currentes corona praedatorum multitudinem cingunt. Scotus, Anglos equites procul conspicatus, milites suos quanta maxima potest diligentia atque celeritate a praeda revocat, quorum pars maior longius aviditate praedae evagata signum nequaquam audivit. Nihilo tamen secius rex magno animo cum suis equitibus quos colligere potuerat obviam fit hostibus mirabili velocitate in se venientibus. Cooritur ex improviso singulare certamen, pugnatur aliquantisper aequo utrinque Marte. Verum, Anglo acriter instante, Scoti equite iam antea in populando agro defessi, et idcirco impetum minus tolerantes, aut passim concidunt aut fuga salutem quaerunt. Rex cum nonnullis aliis qui primi praelium fecerant eodem puncto tempore capitur. Multi praeterea ex Scotis, qui ab initio pugnae bene longe a suis aberant, et, audito equorum hominumque fremitu, concurrerant, incaute capiuntur. Fuit ille annus salutis humanae MCLXXVI.
  16. Hoc confecto negotio, Angli magno affecti gaudio postridie Novumcastrum petentes regem Scotum secum captivum abducunt, atque celeriter Henricum de adepta victoria certiorem faciunt, qui per eos dies Pictones, qui antea defecerant, domabat. Interim Hugo Bigotus nulla calamitate victus, contracta non parva armatorum manus, Nordovicum rursus capit atque diruit. Item copiae Roberti comitis Lecestriae, qui captivus tenebatur, quas supra ostendimus Lecestriam profugisse ad Northantonum oppidum, quod a Lecestria spatio vigintiquinque millium passuum distat, duce Roberto Ferryso, viro magnitudine animi et rei bellicae scientia praestanti, feliciter pugnant atque ducentos oppidanos capiunt, interfectis aut vulneratis fere totidem, ac, re bene gesta, eo unde venerant raptim se recipiunt. Adfuerunt haud multo post regii equites qui fugientem hostem secuti non potuerunt consequi. Robertus Ferrysus decem ad summum dies Lecestriae moratus, aucto equitum numero, repente Northyngamiam aggreditur atque capit, praesidioque regio inde eiecto incendit, oppidanos necat, et eorum bona militibus donat. Quae res ita finitimorum animos infregit ut multi in hostium fidem ultro venerint. Quod ubi rex Henricus filius ex crebris Roberti literis cognovit, animum ex ea victoria capiens atque spe inflatus, bellum iterum parare constituit. Itaque, impetrato auxilio a Ludovico, qui exactis iam induciis illud sibi non iniuria genero ferendum iudicavit, ad Gravelingam oppidum orae Gallicae contra insulam recto cursu situm castra ponit, atque ibi classem ad exercitum traducendum opperitur. Cuius rei fama ut ad Henricum patrem perlata est, iussit confestim milites naves conscendere, nactusque idoneam ad navigandum tempestatem in Angliam rediit. Hic primo ad divi Thomae sepulchrum adiit, et semper timens ne vox sanguinis eius clamaret de terra, multis precibus ibidem veniam oravit. Deinde militibus loca dispertivit, qui hostes venientes litore prohiberent. Postremo in Suthfolchiam profectus atque ad Fremyngamiam arcem Hugonis Bigoti contendens non longe a loco castra fecit. Quod cum Hugo, qui ea arce cum magna Flandrorum manu se tenebat, ex captivis cognovisset, nescio quo vir alius magnus permotus fato, postero die, impetrata aegre pro se ac suis venia, subito arcem Henrico tradidit, seque eius fidei commisit. Fecerunt itidem Rogerus Mombraius, Robertus Ferrysus, ac complures alii qui Henrici filii partes sequebantur, adeo semper minimis momentis rerum mutationes fiunt. Atque rex, ita victor, Londinum rediit, qui non multo post, vel paulo ante, Aleonoram uxorem in carcerem coniecit, quod illa novum sibi negotium facesserat, Ricardum et Gaufredum filios alienando, uti supra ostendimus.
  17. Ludovicus rex interea ex profugis intelligens Normaniam nequaquam valido praesidio firmatam, fines regionis derepente ingressus Rothomagum obsidet. Quo haud etiam multo post Henricus filius cum Philippo comite Flandriae, qui mortuo Theodorico patri successerat, praevertens hoc bellum Anglico tumultui convenit, ibique coniunctis armis urbem oppugnare deliberant. Cives contra, nihil territi, pro se quisque munera militaria obeundo, alii arma parant, munitiones faciunt, alii pontem qui e regione castrorum in Sequana est tenent, ut si opus sit auxilium admittant. Dum ita Rothomagensis se ad defendendum parant, hostes de media nocte castris egressi ad muros accedunt, admotisque scalis urbem oppugnant. At cives, re cognita, subito se ad defensionem accingentes scalas proiiciunt, fundis, sagittis, lapidibus hostem deturbant, ubique impetum, ubique praelium dies noctesque continuum faciunt. Dum oppugnatio continuatur, ecce dies divo Laurentio sacer adest, quem Ludovicus multis caerimoniis ac veneratione solennem habebat. Hunc igitur diem a labore intermittit, iubetque militem ab armis cessare, ac hostibus pariter dat ulto in id spatium inducias. Illud civibus tam gratum fuit quam parum abfuit in malo fuerit. Nam illi, insolito labore defatigati, percupide depositis simul armis sese quieti ac voluptatibus eo die dant. Sed dum lascivius quam par erat ludis ac iocis se delectant, causam praebent hostibus insidias sibi faciendi. Quippe cum notarent Franci cives otium trahere, perinde quasi nihil impenderet periculi, rogant regem ut permittat se facere de improviso in urbem impetum, quod oblata fortuito potiendae victoriae occasio non omittatur. Ad ea rex, “Nunquam,” inquit, “hunc diem tanto scelere insignem apud posteros memorabilem faciam.” Milites tamen, ut qui praedae avidi erant, nequaquam eo responso contenti adeo principem precibus defatigarunt ut ipsos ad extremum fortunam experiri permiserit. Itaque Franci, sumptis repente armis admotisque ad eam partem murorum   scalis quam sine praesidio esse rebantur, muros ascendere conantur, et iam nonnulli intro se coniecerant, alios sic deinde suscipientes, cum divinus continuo favor adfuit. Forte ita casus tulit ut duo ex collegio sacerdotum animi causa turrim principis aedis illo tempore momento ascenderint, qui cognitas hostium insidias civibus subito indicarunt. Tum Normani, divum Laurentium invocantes, ad tantam perfidiam ulciscendam concurrunt ad muros, Francos introgressos obtruncant, scalas deiiciunt, telis ac lapidibus eos qui propius accessissent pugnaciter obruunt, adeo ut reliqui, multis undique vulneribus acceptis, celeriter repulsi se in castra receperint. Intervenit aliud civibus eodem die auxilium. Rex enim Henricus pater, qui dudum noverat suos obsidione premi, ex Anglia maximis itineribus profectus in urbem tumultuantem sub noctem accipitur. Francus, cognito Henrici adventu, nihil territus sed multitudine fretus, obsidionem continuat. Anglus interea emisit silentio noctis Wallos equites, qui quotidie cum hostium turmis praeliabantur, commeatumque interdum in castra apportari prohibebant. Ipse autem ex altera parte, reseratis saepe portis, in singulos prope dies levibus pugnis hostem vexabat. Quocirca Ludovicus, quem iam taedebat tantum bellum alterius nomine suscepisse, cum animadverteret oppugnationem longius opinione extrahi, quamprimum Gulielmum Senonensem antistitem et Theobaldum Blesensium comitem ad Henricum misit qui per inducias sponsionem facerent, se ita acturum ut tandem pax cum filiis conveniret. Henricus, eius rei percupidus, induciis factis, diem dixit quo Gilsortium cum Ludovico pro negotio conficiendo conveniret. Francus confestim atque ab oratoribus intellexit inducias initas esse, sublatis castris, domum discessit, ac paucis post diebus Gisortium allocutum Henricum venit, ubi cum de pace nihl certi confici posset, res in aliud tempus reiecta est.
  18. Henricus post haec, manentibus induciis cum Franco et Henrico filio, in Pictones proficiscitur, quos Ricardus filius dum ipse bello Gallico tenebatur maiore ex parte in suam ditionem redegerat. Ricardus, cognito patris adventu ac certior factus de induciis cum Franco et fratre pactis, incertus agitabatur. Nam neque tantum bellum sine sociis posse geri, nec in tanta amicorum veterum perfidia tutum novorum fidem in eo discrimine experiri ducebat, ad ultimum tamen nihil animo debilitatus, in armis spem habens, patri resistendum constituit. Itaque oppida passim qua hostis transiturus erat praesidio firmat, factaque non modica armaturum manu ac positis non procul castris, tempus observat pugnandi idoneum. Henricus interea quacunque iter faciebat loca omnia partim vi, partim timore incolis iniecto occupabat, videbaturque idem facturus quocunque se verteret. Quae res ita Ricardum terruit ut, viribus suis diffidens, evagari coeperit, nec uspiam hostes sequentes expectare auderet. Quinimo cum videret ad extremum res esse in discrimen adductas, cum primis sociorum ingratos animos incusans, quod immemores datae fidei se deseruissent, ac nonnihil sibi de patris pietate pollicitus, statuit mutare sententiam seque totum ad parentis voluntatem nutumque convertere, id quod ei saluti fuit, quippe sic posteriores cogitationes, ut aiunt, sapientiores esse solent. Itaque, subito depositis armis, ultro ad parentem Henricum accessit atque supplex veniam petiit. Accepit eum pater placide, ad misericordiam adductus quod ex animo rogare videbat, multaque charitate complexus perinde tractavit ac si nihil peccasset. Quare ne ullum quidem irae signum dedit, quod fecit ut eiusmodi clementiae exemplo alios filios ad reconciliationem alliceret. Quod ut mature fieret Ricardum ad Ludovicum regem et Henricum  misit, qui cum eis de pace ageret. Is tandem utrunque ad concordiam flectit, constitutoque die colloquii in Turonibus habendi ad patrem revertitur. Gavisus est Henricus cum audierat Henrici filii animum a nomine pacis minus abhorrere, qui ad diem dictum ad colloquium venit, ubi etiam Ludovicus cum Henrico et Gaufredo adfuit. Hic demum pater filios in gratiam recepit, ad pactionesque ventum est, quae his conditionibus conflatae sunt, primo ut captivi utriusque partis incolumes restituerentur, et reliqui quod alii patrem alii filium bellando secuti fuissent nulla tenerentur poena, ac arces tempore belli conditae diruerentur. Deinde Henricus suppeditaret largiter ad cultum et victum facultates filiis, quibus honeste, non prodige viverent, et ipsi filii deinceps in omnibus agendis rebus morem patri gererent. Atue ita simul Henricus et Ludovicus reconciliati sunt in gratiam. Quae ut stabilior essent, renovata est inter eos affinitas, pacta Adela Franci regis filia Ricardo ipsius Henrici filio Aquitaniae comite, et quia puella nondum nubilis erat, deducta est in Angliam et regis commissa curae quoad pubesceret. His peractis, rex Henricus pater, iniuriarum omnium oblitus, filios per hunc modum reduxit domum. At ipsi filii, quibus ea concordia pariter cordi fuit, in Normaniam patrem proficiscentem sequuti, primum Ricardus et Gaufredus, et novissime Henricus in eius verba iurarunt. Exin Henricus pater Falesiam profectus Gulielmum regem Scotiae, Robertum Lecestriae, et Hugonem Cestriae comites cum nonnullis aliis nobilibus qui ibi custodiebantur modice mulctatos carcere liberavit, acceptis a singulis obsidibus et iureiurando dato. At Gulielmus rex, cum solvendo non esset, coactus est quatuor munitissima castella, Bervicum, Castellum Puellarum, Roxburgum, et Sterlyngum Anglo tradere, ut si fidem in posterum falleret et mulctam centum millium librarum redemptionis nomine impositam ad certum diem non solveret, eius ditionis in perpetuum tempus essent. Qui praeterea mulctatus est Huntyngtona comitatu, convenitque ut nullo unquam tempore perfugas Anglos in suum regnum reciperet. Fuit hic annus quo haec gesta sunt humanae salutis MCLXXVII, et a gubernatione regni Henrici xxij. Quibus rebus feliciter confectis, Henricus, relicto Henrico filio Rothomagi, Argentonium proficiscitur, et inde omnem regionem quaquaversum peragrando ad Sequanae fluminis ostium, quod in Normania portum effecit multarum navium capacem, pervenit. Hic dum classem parat ad traiiciendum in Angliam, per literas Henricum filium ad se advocat, quem statuerat una secum ducere. Noluit filius a principio patris imperio parere, quippe qui non putabat se in tanta gratia cum parente esse ut illum iam offensionem penitus deposuisse pro certo haberet, ac propterea ab eo insidias sibi metuens negabit in Angliam ire. Erat enim ab invidis ei persuasum ita futurum ut si Angliam peteret subito in carcerem mitteretur. Veruntamen ita pater filio eblanditus est ut ille postremo ultro Areflorum, quod est oppidum ad Sequanae ostium situm, venerit, unde paucis post diebus in Angliam simul adnavigaverunt. Ad quos Londinum ex Poritmutho, quo appulsi sunt, proficiscentes, toto itinere congratulantis multitudinis concursus factus, et cum ad urbem pervenerunt maximo clamore et plausu totius civitatis accepti sunt. Ipso eo anno est antistitum coventus frequentissimus celebratus, in quo multa pro conservatione religionis acta sunt, et in primis provisum est ut praefecturae monasticae et alia sacerdotia quae hactenus per eiusmodi nefarium bellum non licuerit cuipiam obeunda dari, viris probis deferrentur, quod haud multo post factum est.
  19. Erat per hunc modum, pacato undique regno, tam ab externis quam a domesticis bellis otium, quod ne per ignaviam traheretur, rex, ut status regni meliore loco esset, omnem Angliam lustravit. Qui ubi Eboracum venit, regem Scotiae cum nonnullis comitibus eius regionis ad se accersivit, in verbaque sua iurare iussit. Quo facto, Londinum rediit. Aliud in eo regum congressu actum annales Anglici loquuntur praeterea nihil. Sub eosdem dies venerunt oratores ad Henricum missi a Rodorico regulo Connacensi ex Hybernia, quos ille audivit non gravate, quippe qui malebat cum fero populo rem componere quam bellum parum gloriae ac minus utilitatis allaturum gerere, ut ne aureo hamo piscaretur. Itaque, imposito in singulos annos vectigali quod in bubulis coriis penderetur, pacem petenti regulo dedit. Idem annus in Angliae pestilentiam et famem habuit, quo morbo non multo post sedato, Henricus ad res suas invigilans concilium tam antistitum quam caeterorum principum Northantonum convocandum curavit, ubi interfuit cardinalis quidam nomine Hugo legatus Romani pontificis, paulo ante ab Alexandro missus ad diiudicandas dirimendasque controversias inter Cantuariensem et Eboracensem archiepiscopos. Is eo quoque loci, convocatis tam Anglicanis quam Scotis episcopis, conventum fecit, quo in conventu post transactionem litium ac decreta quaedam ex reipublicae usu atque ad bene vivendum facta, contra quam fas erat non abnuit ratum habere quod in regio concilio lege sancitum erat, ut cuncti etiam sacris initiati qui cervos aut damas intra septa regia seu saltus occidissent, a iudice prophano mulctarentur. Quae res non modo tunc sed in posterum quoque tempus ita ius infregit ut etiam nunc sacerdotes in multis causis perinde ac caeteri apud prophanos iudices conveniantur atque pro noxa puniantur. Adeo ius semel violatum facile dissolvitur, atque ordo sic magnum fecit detrimentum. Postremo agitatum est ut Rogerio archiepiscopo Eboracensi, qui id temporis eam tenebat sedem, ius in episcopos Scotos restitueretur, quandoquidem Romani pontifices iam inde ab initio sanxerant ipsum Eboracensem antistitem totius quoque Scotiae atque Orcadum caeterarumque insularum primatem. Quam sane datam legem eorum locorum episcopi per multos deinde annos servarunt, quemadmodum supra apposite ostendimus. Atque postea, cum illi ab officio discessissent, simulque eam iniuriam Eboracenses archiepiscopi continenter quererentur, tum Romani pontifices, Paschalis Secundus, Calistus itidem Secundus, Honorius, Innocentius, Eugenius Tertius, Hadrianus Quartus causam eam susceperunt, crebrisque missis literis illos sub Eboracensis provinciam rursum redigere conati sunt. Sed, Scotis generatim reclamantibus, res demum controversa ad Alexandrum pontificem relata est, qui tamen eius decisionem non fecit. Ipsae autem pontificum Romanorum literae etiam nunc integrae ab Eboracensi collegio custodiuntur, quarum exempla vidi in codice longe antiquissimo, cuius legendi copiam mihi fecit Edouardus Leeus paucis ante mensibus Eboracensis archiepiscopus factus. Caeterum ius istuc ab Eboracensi bellorum in prima causa, quae saepius inter utrunque populum inciderunt, amissum constant, cum per illa minus licuisset Scotis episcopis qui consecrandi forent ad suum omni tempore adire principem pontificem, uti libro xxiiij clarius demonstrabitur, de novo primate Scotis antistitibus dato. Edouardus vero Leeus, vir natura frugi, sanctus, religiosus, Latinis pariter atque Graecis Hebraicisque literis eruditus, ac summe in nostra theologia probatus, ut qui scit veri sacrae scripturae sensus delectum habere, cum maxime omnium ob eas virtutes sit tanto munere dignus habitus, idcirco statim coepit reputare rationem rerum sui episcopatus, ac ita reperit ea monimenta, quibus armatus aliquando acturus esse videtur de eo negotio in pontificum concilio, si quod nostro tempore per principum nostrorum discordias haberi aliquando tandem licuerit. Dimisso hoc concilio, rex Henricus filius in Normaniam traiecit, non multo post iturus voti causa ad divi Iacobi aedem in Hispaniam, quod mox prohibente patre non est executus. Illo ipso anno Ioanna filia regis data est in matrimonium Gulielmo regi Siciliae. Interim dum Henricus filius in Normania morabatur, qui infesto in patrem animo a sui similibus subornatus rursus esse coepit, nova quotidie consilia inibat quibus, eiecto parente, ipsum regnum obtineret suique iuris esset. Haec cum Adam eius minister secretior Henrico patri significasset, magna ignominia ab illo ob id est affectus. At pater, prospiciens malum filii animum causa pristina non desistere, dissimulanda omnia statuit, ut qui videbat iuvenem non posse corrigi, et ut ne imparatus offenderetur, primo quoque tempore similiter in Anglia ac in Normania omnia loca diligenter praesidio firmavit. Fuit hic annus salutis humanae MCLXXVIII, cum oceanus ita excrevit ut multos absorbuerit mortales.
  20. Iam adventabat hyems et armis cessatio erat, quando rex subito factus est religiosior, quippe magnopere rogare coepit Hugonem legatum Romanum et Ricardum Cantuariensem ut episcoporum ac reliqui ordinis sacerdotum concilium edicerent, quod illi Northantoni mature habuerunt. In eo concilio, dum multa ac varia pro Christianae religionis statu agitabantur, Henricus, ut ne amplius male audiret, primo Lincolniensem episcopatum, quem pene comederat, Gaufredo filio ex concubina deferendum curavit. Sed ille adolescens haud bonae frugi postquam aliquandiu bona dilapidaverat, neglecto tali munere, eam sedem rursus vacuam fisco reliquit. Deinde, quia iampridem expiandae caedis divi Thomae causa voverat novum coenobium, exposuit se cupere autoritate patrum locum dari ubi votivum Deo coenobium conderet, ac propterea rogabat ut inter se de ea re deliberarent. At ipse interim, qui cogitarat ex alieno votum factum persolvere, egit privatim cum legato atque nonnullis episcopis ut, eiectis sacerdotibus quos vocant seculares ex collegio Sanctae Crucis, quod institutum erat ad Walthamum vicum, qui, velut ante in extremo libri viij dictum est, a Londino millia passum duodecim abest, sibi liceret in illud regulares canonicos quos appellant inducere, et ne id videretur magis parcendi pecuniae quam loci causa petere, quam grandia huiusmodi collegio donaria pollicitus est, quae postea nulla fere dedit. Episcopi vero nequaquam abnuerunt petitioni principis, qui sic, eiectis canonicis secularibus ac in eorum locum regularibus subrogatis, nihil aliud dignum memoria egit nisi quod, mutatis in templo Dei ministris, exemplum reliquit posterioribus regibus quo auderent superiorum suorum monimenta evertere. Nam rex Haraldus illud sacerdotum collegium, uti supra docuimus, antea instituerat. Sub idem tempus venerunt legati ab Alphonso Castellae et Garsia Navarrae regibus qui nuntiarunt Henrico reges suos post longas controversias de agrorum possessione qui circa fines utriusque regni erant ortas, tandem datis utrinque obsidibus rem omnem ad eum retulisse, atque eius iudicio se staturos iureiurando promisisse, ac propterea orare ut vellet sua authoritate eiusmodi litem finire. Audivit libenti animo legatos Henricus inter reges disceptator factus, et de re controversa quamprimum ad suum domesticum senatum retulit, auditisque singulorum consiliariorum sententiis, ita postremo secundum alterum iudicavit ut alter eius iudicio steterit. Non multo post Philippus comes Flandriae voti causa ad mausoleum divi Thomae Cantuariam venit, cui rex obviam factus est atque discedenti, quia iturus erat Hierosolyma, quingentas marchas dono dedit. Exin Londinum reversus atque inde Oxonium profectus, dum ibi moratur Roberto comiti Lecestriae comitatum restituit, ac Ioannem filium totius Hyberniae regulum facit. Quo tempore sanguinis imbrem e coelo fluxisse tradunt, quo quidem prodigio vulgus more suo permotus iam tum formidare coepit Ioannis imperium, Per eos dies Margarita uxor regis Henrici filii enixa est filium qui non longius triduo vitam vixit. Erat ea tempestate per omnem Angliam ingens Iudaeorum multitudo, quibus cum alibi nisi Londini non esset ager ad condenda demortuorum cadavera, necesse habebant ad eum locum ex toto regno foeda hominum suorum corpora deferre. Quare, ut ab eo incommodo vacui essent, ab Henrico impetrarunt ut ubicunque degerent eo loci agrum sepulturae suorum assignatum haberent. Eodem anno corpus divi Amphiboli martyris, qui praeceptor fuerat divi Albani, non procul a Fano ipsius Albani repertum multa caerimonia in coenobio eiusdem divi collocatur.
  21. Henricus interea in Normaniam traiecit. Audiverat enim pristinam simultatem alias sedatam sensim inter se et Ludovicum regem renasci. Cuius rei causa erat quod Henricus Adelam eius filiam iampridem Ricardo eius filiam desponsam, quam ipse penes se ad spem coniugii servabat, nova quotidie impedimenta excusans filio iungere de industria differebat. Porro senex, turpiori intemperantiae deditus, mirifice puellam amare, ac multorum verborum illecebris stuprum illi offerre coeperat sic ut ei pudorem paulatim solverit secundum proverbium illud decantatissimum, corrumpunt bonos mores mala colloquia, atque eius, uti rumor erat, postremo virginitatem violaverit. Hanc igitur moram fraudis pariter aque sceleris plenam Ludovicus rex ferendam non ducebat, qui, ubi Henricus in Normaniam venit, antequam odium palam erumperet longum ac familiare cum eo colloquium habuit, cui ille promisit intra paucos dies se filiae nuptias facturum. In eo etiam congressu ambo spoponderunt se iunctis armis opem laturos Guidoni Hierosolymorum regi, quem id temporis Saladinus rex Aegypti bello premebat. Qua re ita composita, rex, relicto Henrico filio in Normania et Ricardo in Pictones misso, in Angliam rediit. Agebatur iam annus salutis MCLXXX cum Ludovicus rex in Angliam venit ut mausoleum divi Thomae voti causa adiret, quem Henricus in litore obviam factus magno et gaudio et rerum apparatu accepit, atque inde simul Cantuariam profecti divi martyris corpus multa veneratione viserunt. Ludovicus, persoluto voto atque variis donariis ibidem collatis, in Galliam reversus paucos dies superstes fuit, relicto unico filio cui Philippus nomen fuit, quem ipse vivus regem creaverat. Bellatum est saepius inter Henricum et Ludovicum, ut supra demonstravimus, egregie, ac non parum multa alia facinora memoratu digna facta sunt. Annus deinde proximus nulla memorabili re domi militiaeve insignis fuit praeterquam immatura regis Henrici filii morte, cui suo merito negatum fuit diutius vivere, qui ab impietate quam ab officio dominandi initium facere maluit. Is partim ob brevitatem vitae, partim quia sub paterna tutela fere semper fuerat, non ponitur in ordine regum, utpote qui rex designatus nunquam regnavit. Caeterum adolescentis mors seminarium fuit creandi odii inter Henricum et Philippum, ac saepius bellandi materiam subministravit, quippe Vellocassinum, quae est pars Gisortiani agri citra Heptam flumen, datum fuerat nomine dotis Henrico filio Margaritae viro, quo mortuo Francus Vellocassinum repetebat, contra Anglus retinere contendebat, uti alius locus magis appositus id planum faciet. At Margarita vidua statim post ad Philippum fratrem reversa est, quae nupsit Belae Pannoniorum regi, eam per legatos petenti sibi in matrimonium dari. Annus item deinde tertius dum otium ab rebus omnibus militaribus erat, celebris fuit pontificatu Hugonis Cartusiani praefecti Vithamii coenobii dioeceseos Bathoniensis et Wellensis. Is Lincolniensem episcopatum per annos fere decem et septem, rectore orbum gubernandum suscepit, vir ea tempestate sanctissimus. Fuit ante eum designatus episcopus Gualterus Constantius, qui cum Rothomagensis prius antistes factus fuisset, quam eo fungeretur munere, idciro ei locus non datur in ordine antistitum Lincolniensium. Hunc etiam annum nobilitavit obitus Ricardi Cantuariensis antistitis, qui sedit annos decem, quem Balduinus Vigorniensis episcopus ordine antistitum quadragesimus secutus est. Excessit e vita et per illos ipsos dies Rogerius Eboracensis archiepiscopus, post annum quam sedere coeperat vigesimumseptimum. Sedes Eboracensis deinde continuos octo annos vacasse dicitur, cuius vectigalia interim ne perirent fiscus capiebat.
  22. Eisdem temporibus Saladinus Saracenorum rex, vir fortissimus, mirum in modum rem Christianam in Syria affligebat, nactus occasionem bene gerendae rei ex discordia nostrorum principium in Syria. Nam Balduinus Quartus rex Hierosolymitanus cum elephantiasi morbo afficeretur, coelebs vivere voluit, qui ut rebus suis consuleret Sibyllam sororem Gulielmo Montiserratensi locavit, sperans ex ea affinitate Gulielmum virum strenuum ad quencunque casum sibi praesto futurum. Genuit Gulielmus ex Sibylla puerum Balduinum nominatum, atque ita non multo post moritur. Post cuius mortem Balduinus Sibyllam Guidoni Lusiniano ex Pictonum gente in matrimonium dedit ea conditione ut postquam ipse vita excessit, tutorio nomine eatenus regnum administraret quoad Balduinus imperio maturus foret. Verum cum Guido nimis se superbe gereret, Balduinus Raimundum Tripolitanum comitem tutorem in locum Guidonus surrogavit. Moritur haud multo post Balduinus rex, et Tripolitanus comes a Sibylla et Guidone prohibitus curam pueri suscipere nequivit. At puero etiam brevi post vita privato, Guido rex creatur. Tulit eam rem iniquo animo Tripolitanus, confestimque cum Saladino maioris in Guidonem concitandae invidiae causa induciis pactis, turpiter ab officio discessit, atque ita hostis ferocior factus magnas quotidie clades nostris inferebat. Quare ferunt duces nostros cernentes animo quantum religioni a ferocissimo hoste periculi impenderent, et cupientes mature rebus prospicere, primo quoque tempore Heraclium patriarcham Hierosolymitanum, virum singulari pariter bonitate atque prudentia praeditum, primum ad Lucium Tertium Romanum pontificem, deinde ad reliquos principes supplementi militum habendi causa misisse, et cum postquam de re cum Romano pontifice egisset, venisse in Galliam ad Philippum regem, ac postremo in Angliam ad Henricum, coepisseque rogare, orare, obtestari ut tandem aliquando pro re Christiana tuenda, sicut iampridem vovisset, arma caperet ac nostris in Syram ducibus laborantibus subsidio iret, cum pro certo haberet tanti laboris fructum se ab eo accepturum, qui bene meritos praemio semper remuneratur aeterno. Henricus ad haec dicitur respondisse se tempore valde excludi, et propterea non licere sib, cum per domesticas tum per externas seditiones abesse, atque idcirco pollicitus esse in stipendium militum pecuniam. Ad ea patriarcha subiunxit, “Nihil agis, rex. Non egemus pecunia, quam abunde multi suppeditant, sed imperatore qui bellum gerat suis fortissimis militibus, quales te habere satis omnibus constat.” Tum Henricus, multas occupationes excusans quamobrem non posset rem in praesentia militarem obire, bonis ac blandis verbis Heraclium usque Doverum deduxit, unde in Galliam transiturus erat, ac ibi, postquam onerarat magnificis promissis hominem, dimisit. Sed antistes prius quam digrederetur in hunc ferme modum aperto, ut aiunt, pectore locutus fertur: “Ingratissimus es princeps, quippe qui non modo non vis operam navare Deo optimo maximo pro tot acceptis beneficiis, sed etiam verba das qui te, mihi crede, merito deseret. Et quia, ut video, ista nequaquam libenter audis (rex enim subirascebatur), non ea tamen silebo, quandoquidem nihil refert an hic a te Christiano impio occidar, an in Syria a Saracenis.” Cui rex subito respondit, “Si una duntaxat lingua omnibus meis populis esset, haud dubie talia mihi ea lingua non auderet proferre.” “Verum ais,” inquit antistes, “cum sis charus nemini, nemo te commissorum commonefacit, quo malam semper vivas vitam, malamque postremo mortem obeas.” Haec fatus in continentem transmisit Heraclius. Sunt tamen qui tradant Heraclium, accepto primo regis responso et abiecta auxili impetrandi spe, statim abiisse, quibus magis assentior.
  23. Eodem anno Gaufredus filius regis Britanniae, dux Lutetiae, morbo interiit, sepultusque est in ea urbe ad divae virginis aedem, qui Arthurium unicum filium ex se genitum reliquit haeredem. Ita in Anglia otium erat, et iam annus salutis MCLXXXVII agebatur cum Hierosolymorum urbs, morte Christi salvatoris nostri nobilis, a Saladino capta est post octavum et octogesimum annum quam a Gotthofredo et aliis Christianis ducibus fuerat recepta. Cuius rei tristi nuntio in Italiam allato, cum primis dolore animi confectus Urbanus Tertius optimus pontifex, dum submittere nostris subsidium parat, Ferrariae in itinere moritur. Deinde Clemente Tertio pontifice de bello in Saracenos gerendo edictum proponente, multi nomen dederunt, inter quos Richardus filius regis unus fuit. Flagrabat interim odium inter Philippum regem et Henricum, partim ab non redditum Vellocassinum, partim ob non datum iusiurandum a Ricardo, quod ille dare differebat, Philippo debitum, ex eo quod Aquitaniam teneret. Quare Philippus, ut anteveniat hostem, magnis copiis Anglicos fines ingressus agrum ad Castrum usque Rodolphi populatur, atque eum locum obsidet. Quod ubi Henricus cognovit, coacto repente exercitu, una cum Ricardo filio suis auxilio fuit, positisque in conspectu hostium castris, suos ex itinere fessos reficit facturus statim post copiam pugnandi Franco. Verum antequam ad certamen ventum sit, interventu Ioannis cardinalis legati Romani pontificis, qui a Clemente ad reconciliandos hos reges missus paulo ante fuerat, pax aequis conditionibus inter eos convenit. Advenerunt sub idem tempus nuntii ex Asia, qui significarent Saladinum post captam urbem sanctam omnia apud nostros devastare et pauca admodum loca in fide permanere. Quo nuntio, reges Philippus et Henricus in primis moerore affecti non longe a Gisortio in colloquium venerunt, atque ibi more nostro, cruce in communes hostes desumpta, ad parandum exercitum mature digressi sunt. Sed malus quidam, ut reor, daemon rebus Christianis nimium invidit. Nam consilium aliter cecidit, quando pax inter reges paululum inviolata permansit. Cuius sceleris perfidiaeque notam scriptores Galli in Anglum contorquent, tradentes Richardum foederis ruptorem bellum intulisse Raimundo Tolosatium comiti. E contra Angli eam culpam in Franco resedisse volunt, prodentes Philippum tanquam impium, turbata pace, bellum movisse ut Henricum averteret ab exercitu conflando, quem ille in expeditionem Hierosoymitanam educturus esset. Atque ita eiusmodi scriptores, magis patriae quam veri amantes, dum alteri in alteros invehuntur non equidem historiam scribunt sed per disceptationes inimicitias gerunt, simultates exercent, quo fit ut nescias quem uti veriorem scribendo sequare. Verum quicunque id foedus violarit, satis constat Philippum regem, sumptis actutum armis, Castrum Rodolphi, Busantalam, Argentonium, Montricardum, Montesorium, Vindocinum, Leporosum, et Paluellum de Anglo cepisse, et eodem temporis articulo Ricardum ademisse Tolosatium comiti Mosacum cum nonnullis aliis oppidis.
  24. At Henricus, qui eo tempore in Anglia exercitum belli Hierosolymitani gerendi causa conflabat, accepto nuntio de rebus a Philippo gestis, subito in Normaniam traiicit atque, finitimorum agrum ingressus, multa loca ferro igneque devastat. Sed quia hostis numero militum praestabat ac, cognito eius adventu, intra castra se tenebant, ratus pro tempore differendum esse ad iniuriam ulciscendam, Gisortium revertitur. Hic dum moratur Henricus, ad priora accepta Franco incommoda aliud longe gravius accessit. Ricardus enim filius appetebat ut Adelam Philippi sororum diu apud se servatam sibi iam in matrimonium ducere liceret, quam amator senex multa excusando multumque procrastinando tradere negabat, utpote qui illam puellam iam secreto stuprasset, uti supra ostendimus, statueratque, facto cum Aleonora divortio, uxorem ducere, atque, illa affinitate fretus, si ex Adela liberos susciperet, filios ex Aleonora genitos abdicare. Igitur Ricardus, haud patiens morae ac patri supra modum iratus, ad Philippum se contulit, quem non multo post Ioannes frater secutus est, maximaque pars militum cum illis ad hostem defecit. Quae res tantum doloris Henrico inussit ut statim post ex moerore animi aegrotare coeperit. Philippus autem, per hunc modum nactus feliciter bellandi opportunitatem, primo quoque tempore omnibus copiis in Cenomanos proficiscitur, agroque passim direpto eorum urbem circumvallat, in qua Henricus tunc erat. Qui, sive ut longe impar viribus, ne vita periclitaretur, sive coactus incendio, quod ipse in vicis suburbanis fecerat ut ne Franco ea loca commodo essent, et vento adauctum in urbem irrepserat, repente Chinonem discessit. Atque ita Cenomani, puncto temporis praesidio destituti, non multo post hosti se dediderunt. Hac victoria Philippus elatus, traiecto flumine Ligeri, Turones in potestatem redigit, eorumque urbem praesidio firmat. Quibus rebus feliciter gestis, exercitum praeda locupletum reducit. Henricus, tot incommodis uno tempore affectus, ubi cognovit Cenomanorum urbem in hostis potestate esse, quia prae ea reliqua continentis oppida non magnopere curabat, ita commotus est ut continuo temere clamaverit se deinceps a Deo revocaturum cor, hoc est amorem, qui ei debetur, propterea quod permisisset urbem sibi tam charam ab hoste occupari. Attamen statim post se collegit, agnovit errorem, ac deposuit. Sed cum animo pariter ac corpore aeger de rebus suis iam plane diffiderent, necessario placuit pacem pro tempore et pro re per legatos a Philippo petere, de qua nihil ab hoste impetratum. Haec autem ille mala quae Heraclius patriarcha Hierosolymitanus paucis ante annis ei ventura praedixerat, si magnitudinem potestatis parcius peccandi licentia metitus fuisset, quamadmodum Hugo Lincolniensis episcopus iugiter monebat, haud dubie facile evitasset. Quapropter, desperata tam rerum suarum quam corporis iam salute, calamitatum concursu magis oppressus quam morbo confectus pridie Nonas Iulias occidit, annum agens aetatis sexagesimum alterum, qui fuit trigesimusquintus, amplius menses novem, cum regnare coeperat, et humanae salutis MCLXXIX. Et hic Normanorum, Francorum, id est externorum hominum principatus in Anglia finis fuit post annos cxxij quam Gulielmus Primus regno Angliae potitus est. Nam qui inde regnarunt Anglos iure appellemus licet, quod in Anglia nati, et lingua et moribus Anglicanis imbuti, more gentis vixerint. Atque ita post Normanos Francosque, Anglia tandem sibi reddita est. Nunc ad Henricum revertor.
  25. Sepultus est Chinone, ubi vitam finivit. Sunt tamen qui scribant delatum esse corpus funerali pompa ad nobile coenobium divi Ebrulphi, ordinis divi Benedicti, Sagiensis dioeceseos, quod est positum prope Aquilam oppidum ad viginti milliaria in Alenconiensi principatu, ibique humatum, et in itinere, Richardo funeri patris obviam facto, sanguinem e naribus demortui subito manasse, quasi indignantis propter impii filii aspectum. Mors eius mirabili prodigio praecognita dicitur, sicut in credulum vulgus iam tum exiit. Paucis diebus ante mortem ex quodam lacu in Normania pisces noctu in terram exilientes tanto strepitu ferunt congressos ut multi mortales accurrerint illuc visum miraculum, nullumque piscem in lacu superstitem invenerint. Henricus ex Aleonora uxore sustulit liberos, uti supra perappositus edocuit locus, Henricum, Ricardum, Gaufredum, et Ioannem. Aliqui his addunt binos praematura aetate mortuos. Item Mathildem, quae nupsit Henrico duci Saxoniae, Aleonoram deinde, locatam Alphonso Octavo regi Castulonensium, quorum hodie patriam nominant Castellam, ex qua Blanca orta est divi Ludovici Francorum regis mater, et Ioannam, quam Gulielmus rex Siciliae in matrimonio habuit. Ex concubina suscepit Gulielmum et Gaufredum. Corpore fuit optimo et validissimo, frigoris aeque atque aestus patientissimo, amplo capite, pectore lato, voce fracta, cibi parcissimus, ut praesertim ne pinguior fieret, propter quod etiam dum a militaribus rebus vacabat aut in venatione aut in deambulatione corpus exercebat. Statura iusta, forma elegantissima, colore subrufo, oculis caesiis, ingenio acutissimo, memoria longe tenacissima eorum quae legisset vidissetve, animo magno, et in adversis quam in secundis rebus constantiore, nisi in extremo vitae exitu, in quo ille, cum ab amicis omnibus ferme destitutum, aliquantulum defecit. Liberalitate in omnes usus est, quippe qui suis militibus saepius donativum dedit, et rara a suis populis tributa exegit. Artis militaris peritissimus, in rebusque bellicis fortunatissimus, milites suos magis extinctos desiderabat ac collaudabat, assiduaque recordatione deflebat, quam superstites diligebat, ut hoc pacto admoneret suos eo minus mortem formidare quo magis certum scirent sibi deinde post vitam strenue actam apud posteros honores haberi. Item non illiteratus fuit, sicut et prudens habitus est.
  26. Vitia eiusdem haec commemorantur. Urgente fortuna, nemo mitior, benignior, ac plura pollicens; favente eadem, nemo quoque acrior, durior, atque ad violandum fidem facilior. Avaritia quoque notatus est, quippe qui, etsi in milites et externos liberalis, in domesticos tamen, ac praesertim in filios, non item, qua potissimum de causa illorum animos ab se avertit. Iusti et aequi non perinde ut commodi amator. Item in eo fuit nimia mulierositas, id est mulierum amor, quae res demum causa fuit alienationis tam filiorum quam amicorum ab eo. Nam, non contentus uxore, multas dilexit foeminas, et in primis puellam quandam succi plenam quam ipse Rosimondam, vulgo vero Rosam Mundi appellabat, quod esset forma praeter caeteras liberali atque venusta, cui apud pagum Vodestocum miro opere domum aedificat instar labyrinthi, ut ne ab uxore pellex facile deprehendi posset. Sed puella parum superstes fuit, cuius sepulchrum etiam nunc visitur apud Oxonium in coenobio monacharum quod Godstoeium vocant, in quo hoc distichon inscriptum est:

 

Hoc iacet in tumulo rosa mundi, non Rosamunda.

Non redolet, sed olet, quae redolere solet.

 

Praeterea Henricus res sacras minus aliquando curae habuit quam par fuerat. Porro Thomam, sanctissimum virum, persecutus est. Legatos Romani pontificis nequaquam potius regni fines ingredi est passus quam iureiurando promitterent nihil se contra consuetudines quascunque regni praescripturos, id quod illi seu metu seu muneribus adducti fecerunt. Nulla auxilia Christianis ducibus in bello Hierosolymitano laborantibus tulit, tametsi in illud bellum bis terve incumbere aggressus est, quod tamen minima occasione impeditus ita semper extraxit ut nunquam gesserit, quod vel domestico dissidio assignari potest. Non omiserim hoc loco rem, quamvis ab omnibus fere scriptoribus decantatam. Ferunt enim in comitum Andegavensium familia, unde hic Henricus ortus est, principem quandam fuisse foeminam triveneficam maleficamque, et eam compulsam ad extremum colere et venerari eucharistiam, subito e templo per fenestram a conspectu hominum avolasse, nec comparuisse undique. Ab hac mulier posteriores eius familiae comites originem duxere, quare tradunt divum Bernardum cum ita aliquando usu venisset ut de hoc Henrico sermonem haberet, praedixisse futurum ut ipse cum filiis, et filii inter se, perpetuo digladiarentur, perinde ac plane evenit. Atque ita sapiens divinare solet. Viri fama nobiles id temporis vixere, Theobaldus Cantuariensis antistes, doctrina et vitae sanctitate clarus; Hugo episcopus Lincolniensis, in quo non minor eruditio fuit quam morum puritas, post mortem miraculis nobilitata. Huius obitus in sextum Ioannis regis annum incidit, ideoque de eo tum plura dicam quando ad ea tempora veniemus. Item Ricardus Vintoniensis, Gaufredus Elyensis, Robertus Bathoniensis, episcopi divinis pariter atque humanis literis eruditi, et Aldredus Vigorniensis episcopus, vir bonus atque ornatissimus, qui Glocestriae coenobium condidit monachorum ordinis divi Benedicti, illudque divis dedicavit apostolis Petro et Paulo. Fuerunt hoc quoque tempore viri militaribus rebus praestantes, Robertus comes Lecestriae, ubi loci coenobium regularium canonicorum quos vocant condidit, qui filium sui nominis et gloriae superstitem reliquit; Hugo Bigotus, Rainaldus Cornubiae comes, de quibus in fine vitae Stephani meminimus; Robertus Ferrysus;  Richardus Lascius; Rogerius Mombraius; Rodulphus Fulgerius; Humfredus magister equitum, hoc est, conestabilis; Ranulphus itidem Granula; Gulielmus Veseius et Bernardus Baliolus, bello et pace longe principes militari gloria ornati.

 

Perge ad Librum XIV