Anglica Historia/XIV

E Wikisource
Sine Nomine
Liber XIV

 XIII XV 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XIV

 

ICHARDUS, facto patris funere, Rothomagum proficiscitur, ibique, habito principum concilio atque singulis in eius verba iurantibus, Normaniae dux consalutatur. Dein, intentus ad thesauros patris inquirendos, Stephanum Andegavensium praefectum in custodiam tradit, cogitque hominem quicquid pecuniarum in diversis arcibus iussi Henrici diu ante recondidisset depromere. Dum haec et huiusmodi curat, Ioannes frater ad eum venit, quem perbenigne accepit atque praeter omnia quae illi pater testamento reliquisset, Avisiam  filiam unicam Roberti comitis Glocestriae in matrimonium dandam curavit. Nam Ioannes paulo ante uxorem filiam quondam Huberti comitis Moritonii, nullis ex ea susceptis liberis, amiserat. Postremo, memor matris Aleonorae, quae adhuc in Anglia carcere tenebatur, confestim per literas mandavit ut liberaretur, eique, ut par erat, summam imperii detulit. Aleonora, e custodia educta magnamque praeter spem nacta autoritatem, omnem Angliam peragravit, mira comitate omnes generatim amplectendo ut sibi et filio animos hominum maxime conciluaret. Sed in primis, quoniam experta erat carceris supplicium esse mortalibus gravissimum, quacunque iter faciebat multos e publicis custodiis emittebat, secundum illud Vergilianum de Didone libro Aeneidos primo:

 

Non ignara mali miseris succurrere disco.

 

Interea Ricardus, facto cum Philippo rege foedere, loca quae pater dudum amiserat cuncta recepit una cum Adela. Ea enim puella iampridem illi desponsa fuerat, quam ob suspicionem violatae virginitatis non multo post repudiavit, ac cum dote multisque muneribus locupletatam domum remisit, pactus prius nuptias cum Berengaria filia Garsiae Navarrae regis, quam in Siciliam ad Ioannam sororem deduci iussit, ut eo loci in itinere nuptias faceret. Secundum haec, cum nostri ex Asia quotidie subsidium rogarent, reges deliberant, primo quoque tempore iunctis armis classeque parata, in Syriam navigare, eodem communicato consilio ambo ad iter faciendum se expediunt. Rebus Gallicanis ita ex animi sententia compositis, Ricardus in Angliam profectus primum Vintoniam, dein Sarisberiam iter divertit, ubi loci, repertis patris thesauris, mirum in modum oblectatus est, quod scilicet longe maior illic pecuniae acervus foret quam quispiam credidisset. Tradunt enim praeter lapides, vestes, atque vasa pretiosa reperta esse noningenta millia librarum. Quo auspicio iuvenis sublatus animo Londinum properat, convocatoque consilio rex creatur, et a Balduino Cantuariensi archiepiscopo more maiorum consecratur. Fuit annus salutis MCLXXXIX. Is Ricardus post primum Gulielmum Normanum, a quo regum qui insecuti sunt seriem supra in fine eius vitae diximus ab Anglis inchoatam ese, primus dictus est qui id habuerit nomen. Item eodem tempore Gaufredus eius frater nothus fit archiepiscopus Eboracensis, qui in ordine antistitum Eboracensium trigesimussecundus ponitur. Ricardus, acceptis regni insignibus, summo studio classem ac omnia ad Hierosolymitanum bellum gerendum necessaria parat, et in primis, indicto novo tributo, undecunque pro sumptibus infinitis, qui in eum exercitum impendebant, pecuniam congerendam putat. Itaque possessiones omnes, portoria, vectigalia, ac comitatus nonnullos cum praefecturis partim vendit, partim oppignerat, ex qua re ingentem summam conficit. Sed cum primis Hugonis episcopi Dunelmensis, hominis longe ambitiosissimi, fortuna suaviter spoliat, nam pactus ingenti pretio cum Northumbriae comitem facit. Quam ob rem, cum ille postea insolenter gaudio exultaret, rex eiusmodi ioculare iactabat: “Magnus ego nimirum artifex, veteranum enim episcopum feci novitium comitem.” Nam post Robertum Mulberiensem a Rufo bello victum, non fuerat quisquam comes eius regionis et Scoto ereptae creatus.

  1. Cum ita rex domi suae mercatu amplissimo omnia haberet venalia, cives quoque Londinenses immanes dederunt in sumptus belli pecunias, qui vicissim authoritate atque commodo a rege aucti sunt, quia tum primum concessu regis comitia habere coeperunt, et sibi in singulos annos eligere binos suae civitatis gubernatores ut consules, quos ballivos appellarunt, et primi fuerunt Henricus Cornhyllus atque Ricardus Fizriverius, id est Filius Riverii. Ita per hunc modum civitas paulatim apud se reipublicae regimen constituit, factaque est multo nobilissima ac opulentissima, atque propter gravitatem celeberrima. Quamvis ita usu veniat ut non omnis Londinensis pubes suis interdum maioribus digna videatur, idque fatum vulgo Londino assignent, quod solum parentum indulgentia accidere satis liquet. Nam illi quantum ab initio praeceptores quibus pueri in disciplinam traduntur astringunt, tantum relaxant. Unde iuventus haud saepe imitatur parentes, qui cum, ut plurimum, novi sint, suis laboribus, ut infra demonstrabitur, coguntur facultates pariter atque honores sibi parare. Quocirca videre licet in tanta civitate admodum paucos civium filios qui eadem habeant domicilia atque eorum maiores habuerint. Sed ea domus labes partim ex eo fit, quod viri morientes soleant uxores facere haeredes, et illae iterum, etiam aetate provecta, nubere, ac per id in alienam familiam bonorum partem maximam secum ferre, partim quia omni tempore per multae civium familiae mercaturae quaestu satiatae, vel potius contentae, ex urbe se in agros possessionesque conferunt, quae ita Londino oriundae et alibi domicilia habentes, cum opum copia tum nobilitate longe amplissimae sunt. Forma autem civitatis eiusmodi est. Omnis quasi populus per artificum collegia dividitur. Exempli gratia, lanifici de rege emunt privilegium quo sibi liceant inter se societatem coire, suum habere collegium, suas condere leges quibus monopolia instituant, pretium panno laneo constituant, prohibeantque ne alii in urbe vendant. Est autem μονοπώλιον vox Graeca, siquidem μόνος solus dicitur, et πωλέω est vendo, cum potestas vendendi penes unum est, qui pretium etiam constituat. Quod republicae, ut Iustinianus ait, semper detrimentum affert. In illud vero collegium potissimum veniunt qui discendo artem annos septem decemve aut eo amplus serviunt eiusdem collegii lanificis, et iis dum serviunt aliorumque ministri sunt, vocabula non ineleganti appellantur paremptitii, hoc est, pari emptitiis servis, quia perinde lanificis in eos toto illo annorum spatio ac dominis in servos ius ferme est. Post exactos ministerii annos cives habentur, tametsi interdum sine famulatu, etiam pretio civitate donantur. Eodem quoque servitio vel foeminae in civitatem adscribuntur. Quapropter quotidie multitudo puerorum nobilium aeque ut puellarum usque ab ultimis regni partibus Londinum confluit, qui ibi eo pacto divitias, honores, et honesta coniugia consequuntur. Atque tale est institutum quo caetera opificum collegia utuntur. Civitas igitur, ex nobilibus novisque hominibus aucta, suum ex iis senatum, summum nunc annuum praetorem, suos tribunos numero duos, hoc est, vicecomites, habet, et hos omnes ad iura populo dicenda reddendaque. De eiuscemodi autem magistratuum initio infra libro proximo magis clare et plene suo dicetur loco. Sane civitas in quatuor et viginti dividitur regiones quas custodias nuncupant, quibus singulis singuli praesunt aldermani, id est senatores. Nam elder Anglice senior, et man homo dicitur. Sed e litera in a soni causa mutata aldermani vocantur. Ex istis vigintiquatuor senatoribus praetor optatur, qui prius quam magistratum ineat iusiurandum apud praefectum Statarii, quem baronem dicunt, regi dat. Hoc regiminis quoque genus vel non valde dissimile habent caeterae civitates, et in primis celebriores. Satis commode divertimus.
  2. Deinde habetur tam episcoporum quam principum concilium, in quo concilio antistites primum, reliqui deinde primarii viri in verba regis iurarunt, promiseruntque se in officio atque fide mansuros. Fecit idem Gulielmus rex Scotiae, qui ad concilium illud simul venerat et Ioannes atque Gaufredus Eboracensis antistes Ricardi fratres. At Scotus interim vel rebus suis mature consuluit, qui Castellum Puellarum, Bervicum, Roxburgum, et Sterlyngum redemit a rege, quae loca paucis ante annis Henrico eius patri loco pignoris dederat. Ricardus post haec de regni statu confirmando providere magnopere curans, praefecit parti Angliae quae ad Scotiam pertinet Hugonem Dunelmensem episcopum, qui collegas dedit Hugonem Baldulphum et Gulielmum Brunellum, viros spectatissimos. Reliquam partem regni administrandam commisit Gulielmo Longechampe Elyensi antistiti, quem regni cancellarium fecerat, viro impigro, caeterum factioso et potentiae, honoris, divitiarum avido. Normaniae vero et Aquitaniae praefectum fecit Robertum Lecestriae comitem. Item domi senatum constituit ex sapientissimis quibusque viris, ad quem omnia referrentur. Postremo, quasi futurorum praescius, hoc est, providens insidias quas fratres in ipsum milituri erant, vetuit Ioannem et Gaufredum usque dum ab domo abesset Angliam ingredi. Quod tamen decretum ut protinus rescinderetur mater Aleonora, ne filii inter se dissidere neve odio laborare viderentur, impetravit. Quibus rebus ita constitutis, dum Ricardus iter maturat, fertur sereno coelo ad Dunstablum vicum apparuisse medio die in aere crucem, et in ea imaginem hominis pendentis. Quo ostento, rex concipiens animo spem bene gerendae rei, confestim cum florentissimo exercitu in Normaniam profectus est. Hic, convocatis ad se tam Britanniae quam Aquitaniae principibus, exquisitim consultat quot potissimum naves, quantum militum numerum in Asiam traiiceret, eosque admonet ut Roberti praefecti dicto audientes sint. Quo facto et parata iam multarum navium classe, Girardo Auxitano archiepiscopo, Bernardo Baiocensi episcopo, Roberto Sabeollo, Ranulpho Fulgerio, et Henrico Baldulpho, strenuis ducibus, classis praefectis, negotium dat cibaria parandi in sexaginta minimum dies, militum vero centurionibus, iamdiu ante delectis, ut equis armisque instructi adque ornati adsint edicit. Interea dum praefecti et centuriones imperata huiusmodi faciunt, ipse posteaquam multa quae e republica esse videbantur constituerat, ut si quid in tam longo itinere humanitus accideret, multa enim pericula impendent praeter naturam, ne haerede careret, sibi in regnum successorem designavit Arthurum ex fratre Gaufredo nepotem Britanniae ducem, altae indolis eximiaeque virtutis adolescentulum.
  3. Dum ista gerebantur et iam tempus veris instabat, venerunt legati a Clemente pontifice Romano maxime omnium id negotii procurante, qui Ricardo significarent rem Christianam in Asia ita affligi, ut nullam amplius temporis dilationem ferre posset. Sub eosdem quoque dies Philippus rex itidem per literas docuit, iam se omnia quae ad navigandum opus essent parasse, ad iterque expeditum esse. Quocirca Ricardus, iam rebus omnibus paratissimus, et classe ad Sequanae ostium traducta, eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, militem naves ordine ac sine tumultu conscendere iussit, ut primo quoque die secundo se vento daret. Itaque ut omnes cum necessario commeatu in navibus fuerunt, ipse cum electa parte militum, aetate et virium robore florentium, terrestri itinere Massiliam, quae est Narbonensis provinciae urbs, contendit, ut ibi navem conscenderet. Per idem temporis Philippus etiam ex dato signo solvere naves imperavit, qui Ricardum praecedens Genuam se contulit. Classis Anglica, nihil post profectionem principis cunctata, vento satis vehementi in altum delata, cursum in Massiliam direxit. Fuit ille annus salutis humanae MCLXXXX. Quantum autem militum aut navium secum Ricardus transportaverit inter scriptores parum constat, etsi annales qui vera loquuntur testantur fuisse exercitum ad triginta peditum ac quinque equitum millia. Pervenit Massiliam interim rex, ubi dum adventum classis opperitur, commeatum et caetera omnia navigationi necessaria magno studio comparat. Classis interea vento in altum delata, cum cursum, ut dictum est, in Massiliam tenet, oborta subito tempestate diversa agitur, ac aliae alio naves iactantur. Ferunt Anglis pene fluctibus submersis et Deum identidem invocantibus, divum Thomam martyrum divinitus adfuisse, eosque bonis verbis consolantem, salutem certam promisisse, atque statim post ingentem maris tranquillitatem esse secutam. Ubi tempestas per hunc modum sedata est, naves coeptum iter sequentes aliae post alias Lusitaniam, proximam partem Hispaniae, quam nunc Portugalliam appellant, cursu petunt, quo tamen prius quam perveniant a Saracenorum piratis Hispaniae oram latrociniis infestam assidue reddentibus, multis incommodis afficiuntur. Hic dum classis se reficit, Ricardus, cum iam pertaesum esset tantae morae, arbitrans classem tempestate impeditam ad diem constitutum addesse minime posse, conductis undique navigiis in Siciliam ire perrexit. Qui, infero mari celeriter percurso, post trigesimumnonum diem quam a Gallia recesserat Messanam urbem Siciliae maritimam attigit, quo etiam paulo ante Philippus rex, amissa bona parte classis, pervenerat, atque ibi ambo hybernandum constituunt. Classis Anglica interim Massiliam profecta, cognito regis discessu, confestim Messanam traiecit.
  4. Sub idem tempus Gulielmus Secundus Siciliae rex Panormi moritur, nullo legitimo haerede relicto, cuius regni proprietas ad Romanum pontificem pertinebat. Insulani tamen heroes Tancredum statim substituere, ex Rogerio avo Gulielmi et concubina natum, hominem tantae socordiae ut eum Gulielmus negaret ex Rogerio genitum. Is, licet Ricardum magno apparatu hospitio acceperit, non ei tamen fidebat, quod ille dotem Ioannae sororis viduae, quae Gulielmo regi nupta fuerat, intempestive repeteret, quam ipse in numerato non habebat, verebaturque ut Clementis pontificis partes sequeretur, qui in Siciliae regnum ius se habere contendebat. Quare omnia loca praesido firmat, consilio cum civibus Messanensibus clam confert quemadmodum cogere possit Anglum ab insula decedere incoeptumque maturius accelerare iter. Haec cogitantibus civibus, facile ab Anglo data est occasio tumultuandi, Porro cum militum nonnulli se licenter gererent, ita ut fit in magno hominum numero, Messanenses, minima re permoti, arma ceperunt, factoque derepente impetu Anglos ex urbe eiecerunt, clausisque portis se ad resistendum muniere. Ricardus, qui extra urbis muros stativa habebat, iis rebus cognitis, ira incensus militem arma sumere ac ad oppugnandam urbem aggredi iubet. Dum Angli se expediunt ad iniuriam ulciscendam, Tancredus aliquot regni principes ad Ricardum mittit qui exponant nihil suo aut publico factum consilio, sed tumultum ex inscitia levitateque vulgi ortum, et propterea nolit quicquam gravius de civitate iudicare, neque de sua erga Siculos benevolentia diminuere, cum ipse praesertim sit in autores tanti facinoris acriter animadversurus. Intervenit etiam Philippi authoritas ad controversiam eiusmodi dirimendam. Quibus rebus factum est ut Ricardus in praesens urbem oppugnare distulerit. Tenebant se interim Messanenses intra moenia, et laesi principis iram timentes de industria tempus reconciliationis usque eo extrahebant, dum Anglus, superveniente vere, abiret. Atqui non latuit ea res Ricardum, qui animadvertens verba rebus esse contraria et se ab oppidanis ludificari, admotis subito scalis aliisque bellicis instrumentis ad muros, subiectoque igne portis, tanta vi repugnantes adortus est ut unius diei labore, fractis moenibus portisque revulsis, urbe potitus sit, tantum abfuit ut oppidani diutius resisterent. Bene multi utrinque interfecti sunt, maiorque caedes secuta foret nisi Ricardus iussisset militem ferro abstinere, commotus civium precibus veniam miserabiliter rogantium. Sedato motu ac nonnullis Siculis recentioris doli autoribus poena affectis, Tancredus non multo post adfuit, qui, conscius culpae quod Messanenses incitasset ad expellendum Anglum, ne Ricardo deinceps suspectus foret postquam immanem pecuniam ab amicis mutuatus est, reddita Ioannae reginae dote, se pacem pecunia redempturum atque, ut eandem nova affinitate confirmaret, filiam (nomen puellae annalium scriptores, ut solent, non ponunt) Arthuro Britanniae duci in matrimonium daturum pollicitus est. Utrunque libenter audivit Ricardus, qui consulte in gratiam et Siculum recepit et affinitatem non neglexit.
  5. Ita peractis rebus inter Siculum et Anglum, gravior inde discordia inter Gallum et ipsum Anglum orta est, quo, credo, semper esset aliquod impedimentum cur communibus rebus minus subveniretur. Non enim tulit aequo animo Philippus quod Ricardus coegisset Siculum sua imperata facere atque grandi pecunia pacem redimere. Quapropter ardentes invidia Franci, insuper iracundia et audacia impulsi, minimam nacti occasionem primum ita cum Anglis altercati sunt ut deinde ad arma utrinque concursum sit. Fuisset magna caedes facta, nisi refrixisset subito. Nam pro se uterque princeps impetum repressit. Veruntamen ea pugna cum primis nomini Christano malo fuit. Nam Philippus, qui Ricardum violati hospitii crimini et avaritiae accusabat, quod cives Messanenses, qui cibaria, qui hospitia militibus paravissent, iniuria affecisset, non suorum culpa, sed speciatim Anglorum contumelia atque insolentia ad arma ventum esse praedicabat. Accessit ad iram quod Ricardus in familiari colloquio palam dixit se filiam regis Navarrae ducturum in matrimonium, repudiata Adela eius sorore, quod per idem tempus et fecit. Quare deinceps, etsi rem ei erat inclusa medullis, prudens dissimulavit Philippus, odium tamen incredibile semper in Ricardum habuit. At, ineunte iam vere, Philippus prior educta classe e Sicilia digressus prosperus usus navigatione Ptolemaidem, quam Acconem vocant, a nostris diu antea obsessam pervenit, qui, positis non procul ab urbe castris, hostes valde terruit, nostrorum vero et copias et animos adauxit. Post haec, ubi militem a laboribus refecerat, in oppugnationem simul cum caeteris ducibus totis viribus incumbere coepit. Ricardus interea, rebus cum Tancredo compositis, una cum Ioanna sorore, quae Berengariam puellam filiam regis Navarrae sponsam ducebat, navem ingressus est, ac cum tota classe ex Siculo litore in altum delatus in gravem incidit tempestatem, qua iactatus in Cyprum insulam tandem pervenit. Et cum ab insulanis portu prohiberetur, vi ingressus ac eam late populatus magno suorum firmavit praesidio, captivis nonnullis apud se retentis. Hic Berengariam sibi matrimonio iunxit, factisque nuptiis inde digressus Ptolemaidem in castra profectus est, cum oppugnaretur tam acriter urbs quae magno Saladini praesidio tenebatur.
  6. Interea in Anglia ex insolentia et avaritia Gulielmi Elyensis antistitis initium magni mali ortum est. Is homo, terrae filius, uti in proverbio habetur, diu rerum indigens subito factus dives, cum paulo ante creatus esset a Coelestino pontifice Romano legatus, mutationem fortunae male usurpans dominatum sibi affectabat. Quocirca, acto episcoporum conventu, multa suo arbitratu ad proprium commodum immutat, subornatusque pecunia ab Hugone episcopo Cestrensi monachos de sacerdotum collegio quod Coventriae erat eiicit, presbyteris in eorum locum substitutis qui vulgo seculares dicuntur. Exin praefectis quos Ricardus constituerat discedens omni administratione deiectis, Ioanni insidias molitur, veritus, sicut aiebat, ne is regnum occuparet et, si forte Ricardus sine liberis moreretur. Item Gaufredum alterum Ricardi ex concubina fratrem Eboracensem archiepiscopum e loco sacro vi extractum in carcerem mittit, quem tamen rogatu quorundam episcoporum qui pro eo promissa fecerant statim post educi iubet. Postremo nobiles viros quos contra suam libidinem venturos tandem aliquando timebat passim fortunis spoliat. Caeterum haec atque alia eiusmodi quanquam tyrannidem prae se ferebant, homo tamen callidus officii nomine calumniam praetegebat. Nanque ideo reliquos praefectos regni se privasse potestate praedicabat ut ne populus multorum dominatione fastiditus quereret se loco unius regis plures habere reges, et Ioannis simul cupiditatibus se obviam ire, ne in regnum aut vivo Ricardo invadere, aut eo mortuo illud Arthuro eripere auderet, atque demum pecuniam exigere ut regi tantum bellum gerenti necessariam suppeditaret. Quod quod aliam addebat causam, se ea omnia iussu regis facere, perinde quasi fas esset ius omne principis iussu rescindere? Verum huiusmodi rationes ut confictae erant, ita parum valuere. Quare sic animi omnium irritati erant ut nihil propius factum esset quam ut seditio aliqua fieret, propter quod non multo post ab Aleonora matre factus certior de eiusmodi factionibus Ricardus, statim principes tumultuantes retinere in officio literis, nuntiis, praemiis, pollicitationibus magnopere studuit, ac simul per literas Elyensem admonuit ut cum populo mite ageret quo in fide sponte sua permaneret. Atque sic praeceps Elyensis furor parum restinctus est, cum alia parte, paulo ante Pascha, orta turba inter Christianos et Iudaeos qui Eboraci et Lincolniae agebant. Cives, sumptis festinanter armis, miseros Hebraeos viros pariter ac foeminas trucidarunt, extra paucos qui professi sunt se Christianos fieri velle. Id facinoris rex graviter tulit, quod in bellum proficiscens ab ipsis Iudaeis fuerat valde pecunia adiutus.
  7. Iam alter agebatur annus cum in obsidione Ptolemaidis adhuc perseverabatur, et hostes, videntes adventu duorum regum sic esse auctum Christianorum exercitum ut, si facto impetu urbem oppugnarent, aegre resistere possent, tandem spoponderunt se deditionem facturos, ac partem crucis reddituros quam in ea civitate esse ferebant, si cuncti qui in praesidio erant cum singulis vestimentis incolumes dimitterentur. Admissa conditione, Ptolemais sive Accon biennio obsessa nostris dedita est. Hic inter Latinos principes aemulatione imperii atque virtutis discordiae iampridem exortae manifeste gliscere coeperunt, quod inferius planius fiet, et in primis inter Austrenses, hoc est Pannonios superiores, et Anglos, id mali ortum habuit. Sane Austrenses gloriae captae urbis inhiantes primi signa in muris posuere, quae Anglus ilico in terram excussit suaque subiecit. Quod facinus Ricardo deinde malo fuit. Recepta per hunc modum Ptolemaide, pars civium captivorum a Philippo educta cum Christianis captivis commutatur. Alteram partem quam Ricardus deduxit, quia dominica crux non est reperta, idque barbarorum fraude factum credidit, momento interemit. Fuerunt numero circiter millia septem. Quare re Ricardo vitio datum est quod non servasset barbaros ad captivorum Christianorum commutationem, sed ferox animus seipsum continere non potuit. Saladinus, Ptolemaide amissa, desperans posse reliqua loca tueri, quaecunque urbes visae sunt situ et opere minus idoneae ad resistendum, eas moenibus nudavit. In iis fuerunt Porphyria, Caesarea, Ascalon, et Gaza. Richardus contra, cum Philippus Galliam repetiturus bello iam abstinere inciperet, Ioppem instauravit, eoque Christianorum coloniam deduxit. Est enim Ioppe urbs Palaestinae, quae, uti Plinius libro v testatur, ante terrarum inundationem, quae tempore Noe accidit, condita est, habetque portum commodissimum, quapropter Ricardus locum retinendum constituit. At Saladinus de Hierosolymis Christianis relinquendis consilia iam agitabat, ut tandem aliquando tam longo bello defungeretur, cum, audita Philippi et Ricardi discordia, in ea retinenda urbe perseveravit. Enimvero cum Philippus et Ricardus totis viribus in oppugnationem, Ptolemaidis incumberent, ac saepe iunctis armis, saepeque separatis copiis, muros invaderent, et modo aliis atque aliis consiliis ac artibus uterentur, simultatum veterum facile memores coepere sensim inter se dissentire, ac alter alterius dictum factumve ita improbare ut ex huiusmodi varia belli gerendi sententia initium magnae discordiae sit factum. Quae res et multorum fortiter factorum memoriam obscuravit et reipublicae nostrae vires maxime debilitavit, corrupit, sicut infra demonstrabitur. Quocirca Philippus, vir et ipse magno animo ac magnarum rerum cupidus, cum fortunam belli nostris obsecundare cerneret, et sibi persuasum haberet Ricardum animi magnitudine ac ferocia caeteris ducibus Christianis longe praestantiorem, non facile posse socium belli gerendi ferre, arbitratus est se cum tali ac tanto belli consorte nihil fere suo ducto aut arbitratu gloriosum esse facturum, qui ex ea aemulatione concitatus, et eius coeli gravitatem excusans cui obnoxius esset, ex Syria primo vento navigat in Apuliam, et inde Romam voti causa profectus, in Galliam revertit, relicto Odone Burgundiae duce in bello Hierosolymitano, qui rem Christianam iuvaret. Coelestinus Tertius Romanus pontifex, cui Clementi successerat, Philippum redeuntem ex Syriam dum Romae fuit maiorem in modum rogavit ut nihil in Ricardum, in quem infesto perspexerat esse animo, postquam se in Galliam recepisset moliretur, quo tam utilis reipublicae Christianae dux a sacro bello non averteretur. Ceterum, Philippo ex Syria decedente, Ricardus, quem suo, ut dicitur, Marte facere in primis iuvabat, maiore quidem animo quam antea ad rem bellicam aggreditur. Quo potissimum tempore duo sicarii Conradum Montiserratensem Tyri in foro ambulantem interfecerunt, qui ex fuga retracti exquisitissimis cruciatibus affecti confessi sunt statuisse se omnibus Latinorum ducibus per eum modum necem machinari.
  8. Eisdem temporibus in Anglia Ricardus assiduis suorum queremoniis solicitatus per literas Elyensem antistitem omni administratione privavit, in eiusque locum Gulielmum Rothomagensem archiepiscopum subrogavit. Quo facto inimici gaudentes in Elyensem iam de statu deiectum, autore Ioanne, conspirant. Itaque, habito concilio, caeteri episcopi hominem cum multis aliis, more suo, publice execrantur, quod ille iussisset Gaufredum Eboracensem antistitem in custodiam, prout supra dictum est, tradi et reliqui talia iussa executi essent. Quibus rebus cognitis, Elyensis peiora et ea quidem digna factis suis timens, muliebri vestitu amictus in continentem transmittere tentat, qui litus ab inimicis circa Doverum teneri resciscens, quippe illis eius fuga clam minime fuit, atque huc atque illuc errabundus dum navem quaeritat forte cognitus capitur, contemptusque ab omnibus in carcerem coniicitur, cogiturque primum arces quas adhuc retinebat reddere. Deinde, spoliatus fortunis omnibus, proscribitur. At Ioannes inimicus eius acerrimus, nequaquam tali contentus vindicta, contendebat ut foedissimo quoque ignominiae genere afficeretur. Episcopi tamen, ordinis memores, id fieri prohibentes continuo eum missum fecerunt. Elyensis in Normaniam, unde oriundus eat, profectus, de accepta iniuria tam apud Coelestinum pontificem Romanum quam apud regem Ricardum per literas conqueritur, simulque obsequio et largitione gratiam ab Aleonora et Ioanne summo studio inire nititur. Optimates regni post Elyensem ab omni administratione diectum sedulo de republica bene gerenda agitabunt, uno cum Rothomagensi antistite, quem tametsi iussu regis gubernatorem regni sibi delegerant, attamen summa rei penes Ioannem, hominem ad humana divinaque omnia perturbanda natum, erat, sensimque crescebat. Unde cum multiplex malorum origo, tum praecipue regni Hierosolymitani ingens manavit labes. Nam is dominandi cupiditate incensus, dum regnum sibi parare conatur, a Philippo ex Syria reverso solicitatus statim cum eo secreta consilia de occupando fraterno regno confert, ac non multo post, nihil esse volens morae, iamque palam faciens quod occultaverat, ad Philippum simulato negotio eundum sibi constituit. Verum matris precibus a tanto facinore aversus est.
  9. Post interfectum Conradum, de quo supra meminimus, Henricus Campaniae comes Isabellam, quae illi nupta fuerat, sororem Sibyllae reginae, quae paulo ante in castris cum quatuor filiis ex Guidone Lusiniano procreatus, dysenteriae morbo interierat, in matrimonium duxit, dotisque nomine Tyro potitus est. Ricardus vero Guidonem Lusinianum comiter appellando Cyprumque insulam offerendo eo pellexit ut ille ei Hierosolymitani regni iure cesserit. Quo factum est ut caeteri deinceps Angliae reges huius regni titulum aliquandiu usurparint. Guido libenter Cyprium regnum ab Anglo accepit, quod post eum Lusinianorum familia ad memoriam usque nostram possedit. Ricardus ex his animo auctus Hierosolyma oppugnanda constituit. Itaque una cum Odone Burgundionum duce exercitum iam eo ducebat, cum Saladinus derepente extremum agmen adortus coegit nostros iniquo loco praelium facere. Pugnatum a meridie usque ad solis occasio, cum hostis tandem, non sine magno Christianorum incommodo victus, se ad Bethleem vicum recepit, ibique metatus est ut interciperet commeatus quo minus ex Aegypto ad nostros Hierosolyma obsessuros deportarentur. Ricardus cum Odone postridie illius die non procul ab Hierosolymis, positis castris, consilia de urbe oppugnanda agitabat, cum ab exploratoribus cognovit ingentem camelorum multitudinem ex Aegypto cum commeatibus illuc pergere, ex quo ei in mentem venit illos intercipere. Itaque, delecta non mediocri militum manu, de media nocte profectus praedam omnem cum praesidio cepit atque in castra perduxit. Hactenus res Christiana prospera, eratque fere in tuto, cum rex post maturam consultationem de Hierosolymis actutum armis petendis, veritus rei frumentariae inopiam, et quia iam aestas praecipitabat, atque ita anni tempore excludebatur, relicta tam necessaria obsidione, in hyberna Ascalonem concessit, etsi Coelestinus Romanus pontifex, missis etiam in stipendium militum pecuniis, eum vehementer dehortabatur obsidendi tempus extrahere. Nudaverat muris hanc urbem Saladinus, quos hybernorum tempore instauravit Ricardus, loci opportunitate allectus. Odo in hyberna ad Henricum Camanum suae gentis hominem divertit. Atque ita nostri, cum nihil propius esset quam ut uberrimum adeptae paulo ante victoriae fructum caperent ac ipsa urbe sancta potirentur, obsidioni commoditatem hyemandi imprudenter anteverterunt, id quod nocuit tantum rei Christianae ut semel inclinata nullo consilio nullaque ope in praesentia restitui potuerit. Nam vires paulatim nostrorum diminutae sunt, aliis alio copiis maritimis dilabentibus. Porro Pisani, qui eo triennio militando naves contriverant, supplementique maxime indigebant, in Adriaticum delati Polam capiunt, eodem loci hybernaturi. Veneta classis Pisanam secuta Polam itidem pervenit. Hic Veneti, aucto navium numero, Pisanos ex urbe eiiciunt eamque diripiunt. Coeptum est inde inter eos acriter pugnari, exarsissetque, mutuo urgente odio, bellum ingens ac toto mari aperte certatum esset, nisi Coelestini autoritas intercessisset, pacatae eius arbitrio res essent.
  10. Dum ista gerebantur in Asia, Philippus, ratus esse tempus sui diuturni iam saturandi odii in Anglum, consilia de bello movendo cum suis summo studio habebat. Et, quamvis nonnulli recte sentientes dehortarentur ne Ricardo bellum faceret, qui rem Christianam armis defendebat, dicerentque, si aliter faceret, dubio procul esse futurum ut contra religonem fecisse iudicaretur, ille invidia tamen magnis quam ratione ulla ductus sollicitavit quamprimum Ioannem ad novas res in fratrem moliendas, utque facilius iuvenis animum alliceret, promittebat se ei, qui id temporis coelebs erat, daturum Adelam sororem in matrimonium cum grandi dote, quam supra docuimus ob suspicionem amissae pudicitiae a Ricardi coniugio repulsam fuisse, atque auxilium ad regnum fraternum occupandum laturum. Moverunt ista facile Ioannem regnandi percupidum, qui nisi, cognito consilio, a matre Aleonora prohibitus fuisset, confestim specie cuiusdam simulati negotii ad Philippum advolasset. Qua re cognita, Francus, urgente aliquo malo daemone, ut par est credere, ultimum Hierosolymitani regni fatum, sumptis repente armis Normaniam hostiliter ingreditur, captisque primo adventu aliquot oppidis, in quibus Gisortium fuit, quod ei tradidit Gilbertus Vasco loci praefectus, totam eam regionem, licet, uti videbatur, satis Ricardi praesidio munitam, ferro et igne devastat. Atque ita vetus simultas causam dedit Franco movendi arma in Anglum. Illo ipso quoque tempore Anglia, ut nihil ad res ubique gentium turbandas deesset, opera et largitione Elyensis antistitis seditionibus passim laborabat. Appropinquabat iam ver, Ricardusque Hierosolyma petiturus rebus omnibus paratis atque praemissis commeatibus ad obsidionem continuandam necessariis, educere copias in expeditionem maturabat, cum ecce tibi, subito nuntiatur Philippum regem eo consilio Normanicas res divexare ut ad Angliam invadendam sibi viam reseret, et eam adeptus Ioanni eius fratri possidendam tradat. Quo nuntio Ricardus supra quam dici possit animo turbatus, de domestica calamitate cum caeteris ducibus continuo ac dolenter communicat, incusans identidem Philippum, quod, nulla habita nominis Christiani ratione aut religionis reverentia, eo potissimum tempore in se odium atque iras explere voluisset, quo iam de hostibus triumphus pene acquisitus esset. Quae res non minus tunc nostrorum omnium animos conturbavit, quod paulo post iam divulgata barbaris spem victoriae certam dedit. Ricardus itaque tanto affectus dolore quod tam insignis victoria inimicorum odio de manibus amitteretur, veritus ne dum procul a patria pro republica Christiana belligeraret, damnum domi perniciosum non faceret, cum Saladino hoste conditionibus bellum necessario composuit, ut nostri praeter Ptolemaidem (Tyrus enim et alia quaedam loca minus illustria iam antea a Christianis tenebantur) caetera eo triennio se hostibus capta restituerent, et Saladinus a Christianorum rebus manus abstineret. Hasce pacis conditiones barbarus callide a nostris petivit, ut scilicet loca amissa recipiendo satis edoceret istorum duorum regum conatu nihil esse in Syria memorabile gestum, atque in alios inde a bello sibi faciendo facilius deterreret, quando secum cogitarent, operam tantorum principum in rem Christianam enavatam frustra fuisse. Quem hercule rei eventum fertur Ioachimus abbas, vir sanctitas fama praeclarus, praedixisse regibus cum in Sicilia essent, affirmans nondum advenisse tempus cum Hierosolyma a nostris reciperentur. Sed ad rem. Et quia ea pax magis necessaria quam honesta erat, atque ut ne Christiani generis viri qui illic remanebant, parum suis viribus quandoque confisi, aut a barbaris fracto foedere vexati, in desperationem salutis adducerentur, dicitur Ricardus ad confirmandos illorum animos invidiamque levandam discessionis quam facturus erat, prius abiret eiusmodi verba fecisse:
  11. “Ea quidem, principes, molestissime mortales ferre debent, quae ipsorum culpa male ceciderunt. Contra minus doloris accipere, si quid secus acciderit quam ratio poscat, quam provisum sit, quam religio iubeat. Haec nostri erit medicina doloris, quam ipse mihi feci, quippe ego bellum post hominum memoriam longe iustissimum gesturus, ut nihil esset quamobrem postea tempore excluderer, a principio curandum mihi constitui ut nullas hostium insidias domi, nullam foris sociorum defectionem, nullam inopiam stipendii, nullam denique civium seditionem pertimescerem, postquam patriae fines pedem extulissem. Itaque pacem et amicitiam cum finitimis regibus, et in primis cum Philippo Gallorum rege, qui iuxta mecum bellum hoc reipublicae Christianae tuendae causa suscepit, conciliavi, simul consilia cum eodem communicavi, arma sociavi, vires coniunxi. Domi praefectum feci Gulielmum Elyensem episcopum, cui comites et adiutores negotiorum publicorum dedi eos in quibus fidem esse putaram, et dignos quibus talia committerem. Ioannem fratrem, quem possessionibus, honoribus, familia ornaram, commonefeci ut meorum populorum commodo pariter atque quieti studeret. Opes mecum tuli, ut ne meis itineribus homines perterrerentur, neve exhaurirentur, neu commoverentur. Atque haec summa provisio, haec cautio, haec vitatio rerum omnium fuit quas duxi mecum aliquando impedimento esse posse cur minus incoeptum bellum continuarem. Sed o vanam humanorum consiliorum curam! Multo enim aliter, et puncto quidem temporis, omnia nostra ceciderunt atque cogitaveramus. Primum Elyensis episcopus ad nimiam levitatem ambitionemque evectus domi non se reipublicae rectorem sed tyrannum, non domus custodem at expilatorem gessit. Deinde Ioannes frater beneficiorum, humanitatis, item cognationis immemor, ac cupiditate ductus, me opibus, me honore, me regno privare, excludere, spoliare conatur. Ita me maxime omnium ire perditum festinat frater, qui pluris omnibus apud me erat. Quis, pro bone Deus, fratrem de quo sis plurimum bene meritus, tibi cavendum putaret? Adeo tot involucris ac velis quibusdam hominum natura obtenditur ut nullo pacto perspici possit. Postremo Philippus rex belli socius, cui iam inde ab initio cum in eius familiaritatem intravi, omnia tuto credenda duxi, non modo bellum communibus auspiciis sumptum gerere noluit, verumetiam me solum vobiscum gerentem turbandum, vexandum, avertendum a tanto incoepto statuit, qui nunc sic Ioannem fratrem pollicitationibus, promissis, pactis oneravit, atque adeo infatuavit, ut per eum res meae domesticae ad id discrimen sunt adductae ut mihi aut paternum regnum amittendum, aut rebus omnibus praetermissis primo quoque tempore domum repedandum sit. Hoc posterius patriae charitas, officium, decus admonet ut superiori antevertam. Ecquis enim ex omni hominum genere non immerito me culpaverit, accusaverit, amentiae convicerit, si dum Hierosolymitanum regnum aliis recuperandum curabo, meum amisero? His igitur de causis in Angliam revocor, vosque tametsi gravatissime deserere cogor, qui decreveram aut hic gloriose mortem oppetere, aut domum cum laude redire, idque non sine dolore facio, cum vestri forsitan iudicii summo errore, qui spes vestras iampridem in me sitas habetis. Sed, principes, meum non est peccatum, at potius Philippi, qui fidem, qui ius, qui fas violavit, a quo Deum optimum maximum brevi tempore poenas meritas petiturum, vobisque pariter opem laturum confido, postquam deserti ab hominibus, deserti inquam estis culpa unius eatenus quoad mihi per hasce pestiferas simulates licebit vobis auxilium ferre, qui interea non debetis desperare quietem, cum vobis pax sit cum barbaris, qui, longo similiter bello fatigati, pacto ultro dubio procul stabunt.”
  12. Ita fatus suosque consolatus, Ricardus, parata iam classe, Berengariam uxorem cum Ioanne sorore et magna suorum parte in Siciliam, et inde in Angliam praemittit, ipse vero cum paucis Thraciam cursu petens in gravem incidit tempestatem, qua iactatus in Dalmatiam defertur. Hic mutato vestitu per Germania iter facere, ac modo equo, modo pedibus in Angliam redire constituit. Ita lento incedebat gradu. Qui ubi ad superiorem Pannoniam pervenit, quam hodie Austriam vocant, cogitans se in bello Hierosolymitano, orta ex re minima, inter Austrenses et suos milites discordia, indecenter iussisse signa Leopoldi ducis Austriae (is etiam in bello interfuit) ex muris captae Ptolemaidis deiici, sicut supra ostendimus, ac simul certior factus ab speculatoribus famam sui adventus per eam regionem passim vulgari, coepit sibi timere, et ob id non nisi explorate ac praetentatis itineribus transire. Atqui nullo consilio fatum evitare potuit, sane ut primum Viennam ingressus est, quae prima est Austriae urbs, eum partim lingua hominem Anglum esse, partim illud ipsum indicavit, quod carius multo obsonabat quam deceret personam quam ipse cum humili veste gerebat. Proinde bene multis hoc pacto cognitus erat, cum pervasit rumor per vulgus Ricardum adesse. Quocirca dux confestim custodes circa domum disposuit ubi ille hospitio acceptus erat, ut nemo inde homo elabi posset, ac mox alios misit exploratum quales essent intus hospites. Ricardus posteaquam est enuntiatum satellites ducis in vestibulo esse, tum spem fugiendi esse nullam videns, resumit regalem vestem, ac eam animi constantiam qua in bellicis rebus semper usus erat militibus ostendens, quaerit ecquid sit cur armati circumstant. Quibus seipsum petere vociferantibus, respondet non decere ut rex alio nisi duci se captivum tradat, at propterea si dux velit ipse venire, eius se fidei ultro commendaturum. Itaque duci ilico adventanti obviam factus, tradito prius gladio, in illius potestatem venit. Leopoldus, talem praedam ex insperato sibi evenisse gavisus, regem blande appellando in suas aedes perduxit atque custodiendum certis heroibus commisit. Fuit is annus salutis humanae MCXCIII. Audiverant interea ex rumoribus qui iam per totam Germaniam dissipati erat Henricus imperator Federici Primi fillus Ricardum a duce captum, qui optime noscens quantae essent Anglicae opes, coepit sedulo agitare animo quomodo ab eius manibus tam opulentam praedam eriperet. Legatos igitur celeriter misit, qui cum multa admonerent quamobrem non posset apud se tuto nec diutius tantum regem in custodia servare, quandoquidem Romanus pontifex in primis iuberet ut illum dimitteret, deinde et caeteri principes illud idem flagitarent, qui si ipsi dicto non pareret postulationibusve non satisfaceret, proculdubio vim adhiberent, et propterea sibi traderet custodiendum, qui bono modo curaret ut Ricardus grandi se pecunia redimeret. Dux partim his rationibus, partim metu motus (noverat enim Henricum ex ea re lucrum facere affectantem non quieturum, usque dum praedae particeps fieret), regem oratoribus tradidit, quem Henricus ad se ductum prius quam alloqueretur in vincula duci iussit, ut Ricardus indignitate rei et dolore vinculorum ampliorem pecuniam offerret.
  13. Eodem tempore Philippus, certior factus Ricardum teneri in vinculis, laetitia exultat et, ut cupidus nocendi, confestim secretis nuntiis Ioannem illius fratrem ad se accersit, hortaturque ut nunc, data demum facultate bene gerendae rei, velit regnum Angliae de fratre capere, et ad id maturius perficiendum auxilium pollicetur. Non mediocris fuit momenti apud Ioannem Franci incitatio, quippe qui sua cupiditate etiam inflammatus, ubi primum in Angliam rediit, facta coniuratione, copulat sibi aliquot adulescentes sui similes, eosque ad vim atque arma cohortatus nonnulla derepente loca expugnat, factoque ex quocunque genere perditissimorum hominum exercitu, reliqua loca pari celeritate occupare connititur. At principes regni, cognito tam nefario vesani iuvenis facinore, sumptis evestigio armis, eius conatibus se opponunt, atque primum obsidione cingunt castrum Videsorium tanquam locum natura et opere caeteris munitiorem, deinde summo studio exercitum contrahunt. Haec res ita coniuratorum animos infregit ut, reddito protinus castro, alii alio se in pedes dantes capti sint atque merito supplicio temeritatem luerint. Ioannes factionis caput, arbitrans fratrem moriturum in vinculis, festinanter in Gallias ad Philippum confugit, ut ibi novam armatorum manum primo quoque tempore faceret.
  14. Interea Coelestinus pontifex gravatissime ferens Ricardum, qui pro re Christiana tutanda tam grave bellum procul domo paulo ante gessisset, custodia teneri, tam duci Austriae qua ipsi imperatori mandat ut quamprimum eum dimittant. Cui Henricus tam optimam praedam sine magno lucro reddere nolens respondet se paratum esse Ricardum missum facere, si prius tamen ille sibi restituerit quae superiore tempore Syriam petens in Sicilia rapuisset. Porro Henricus non multo ante regnum Siciliae consecutus fuerat. Nam cum Coelestinus pontifex iniquo animo ferret Tancredum in Sicilia regno potiri, Constantiam Rogerio natam, qui rex fuerat Siciliae, monacham occulte ex coenobio eductam atque religionis lege solutam Henrico matrimonio locavit, Siciliamque ei cum Calabria et Apulia dotis nomine dedit ea conditione ut annuum vectigal penderet Romanis pontificibus, quo dominii iura sibi conservaret. Eam calumniam quanquam facile Ricardus purgavit, affirmans se non spoliasse Siculos sed dotem sororis recepisse, attamen illud cum primis certum habebat, se nisi grandem pecuniam solveret, nullo pacto demissum iri. Quapropter Hubertum Sarisberiensem episcopum, virum nempe probrum (is ex Syria rediens in Sicilia paulo ante noverat quemadmodum rex in inimicorum manus incidisset, et idcirco, omisso itinere incoepto, ad eum diverterat) in Angliam misit, qui regii senatus authoritate, indicto pro redemptione tributo, pecuniam colligeret. Dum ille summo studio pecuniam exigendam curabat, imperator, cum a suis atque aliis principibus rogatus, tum a pontifice reprehensus, demum in colloquium duxit Ricardum, cui multa ac varia in se atque Leopoldum ducem commissa delicta obiecit, de quibus ille posteaquam abunde respondit, iuvantibus qui aderant principibus, ad pactionem venit ut redemptionis nomine solveret millia librarum ducenta sive, prout quibusdam placet, centum quadraginta millia marcharum, quarum tertia pars duci Austriae obveniret. Itaque rex, ubi cognovit quanti libertas redimenda esset, ad suos quaestores scribit ut statim exactam ex tributo pecuniam ad se deferant. Illi, etsi crudelissime imperatam pecuniam colligebant, quippe qui non tantum per aestimationes possessionum et rerum quam per arbitrium suum exigebant, tamen, acceptis regiis literis, ita passim pro suis etiam commodis omnia rapere coeperunt ut non tributum pro redemptione regis impositum, sed publico edicto omnia generatim Anglorum bona quaestoribus regiis praedae esse data iudicares. Quo factum est ut, praeter caeteras privatas opes, vasa etiam sacra aurea sive argentea ex templis sublata fuerint, ex quibus multo plus pecuniae conflatum est quam principio fuerat imperatum. Interea dum alii tributo colligendo student quaestores, ab aliis bene magna pecuniae summa in Germaniam apportata solvitur, et pro reliqua parte inde solvenda relicto apud Henricum obsidum nomine Rothomagensi antistite et nonnullis aliis episcopis ac heroibus qui in Anglia eo concurrerant, Ricardus post decem et quinque menses quam in carcerem coniectus fuerat dimittitur, qui magnis itineribus, ac illis quidem deviis, in Angliam contendit. Cum enim Henrici fidem suspectam haberet, consulto quam celerrime potuit de eius finibus decessit. Quae res haud dubie ei saluti fuit. Nam imperator secundum regis profectionem, a Gallo instigatus, insidias meditabatur ut eum, quem iam poenituerat missum fecisse, in perpetuam custodiam traderet. Rediit Ricardus incolumis in Angliam, atque, inviso divi Thomae mausoleo, Londinum cum magno populo plausu, omni multitudine obviam effusa, se recepit.
  15. Haec incommoda atque vitae pericula Ricardus bene multis mortalibus visus est suo accepisse atque subisse merito, quod ipse commodis Christianae reipublicae, quam defendendam susceperat, suum statim commodum anteposuisset, quod et ea quae antea pulcherrime fortissimeque fecisset postremo fructu verae gloriae carere, ac a laude maximi animi ad opinionem formidinis converti voluisset. Quippe illi argumentabantur nihil supra eius extitisse caput quod pertimescendum foret, cum neque Ioannis perfidia neque Philippi odium nociturum esset Ricardo, pro quo Normani, Aquitani omnes aeque atque Angli, quibus ille imperabat, fortiter pugnarent. Ricardus proinde culpabatur quod potius ardore quodam ulciscendi quam perdendi regni sui metus causa certam paratamque victoriam amisisset, id quod paucis post diebus subitus Saladini interitus declaravit, quo nulli dubium fuit quin minimo conatu res Christiana in ea Asia terra in integrum restitui potuerit. Ferunt in Saladini funere (haud piget narrare rem memoria dignam) interiorem eius tunicam lanceae trunco suspensam instar trophaei praelatam, praecone clamante, “Saladinus Asiae dominator ex tanto regno tantisque opibus nihil secum praeter hoc unum defert.” Fuit certe spectaculum tanto rege dignum, cui nihil aliud ad summam laudem defuit nisi verae religionis cognito. Ricardus, cui nihil magis in optatis erit quam persequi iniurias a Philippo acceptas, qui etiam tunc Normaniam bello premebat, et domi omnia fratris Ioannis opera turbata erant, non ignarus quanta ex seditionibus etiam minimis incommoda ad punctum temporis oriri consuessent, ut ne dum foris bellum gereret, domi laboraret proditionibus, principes omnes ad se primo quoque tempore vocavit. Hic habito concilio, primum ipsos optimates collaudavit quod summa erga se fide semper stetisset, quod fratris conatibus restitissent, quod se denique et in bello et dum in custodia teneretur pecunia iuvissent. Dein Ioannem fratrem et omnes eius socios de consilii sententia honoribus atque fortunis privatos hostes patriae iudicandos, reliquos vero illius sectae qui capi potuerunt merito supplicio afficiendos curavit. Item omnia ea quae ad officium suum aut ad aliquam reipublicae partem pertinere putarat recte constituenda decrevit, quo suorum salutem sibi charam esse doceret. Itaque eius nutu archiepiscopatus Cantuariensis, qui post obitum Balduini, qui in Syria mortem obiverat, ad eum usque diem gubernatore caruerat, Huberto Sarisberiensi episcopo defertur. Fuit is ordine antistitum alter et quadragesimus, quamvis ante eum electus fuisset Reginaldus Bathoniensis episcopus, qui tamen ex eo quod prius mortuus est quam illud munus obiverit, non est visus locum obtinuisset. Et pro vasis quae ex sacris aedibus ablata ac paulo ante tributi nomine in pecuniam conflata, quae rei potissimum divinae faciundae usui ferant, alia principis sumptibus conficiuntur atque ad pristinum usum restituuntur. Praeterea iura ac leges cum mensuris et ponderibus corriguntur. Haec postquam Ricardus e republica facienda curarat, persuadens sibi adeo in hoc negotio publicae servisse utilitati, ut si in aliquo alio detraheret quippiam cunctos aequiore animo passuros, coepit paulatim possessiones ac caetera omnia quae ante profectionem suam in Syriam vendidisset pigneravissetve repetere, et ut ne violentia videretur esse, singulos quosque comiter appellando praedicare se pro certo habere suos principes, cives, ac amicos nolle sibi beneficium foenerari, sed contentos vectigalibus quae hactenus excepissent, non omnino negaturos ea reddere quae ipse eis non venditionis sed tantummodo mutuationis aut pignoris nomine locasset, cum praesertim cuncti certo scirent ipsum non posse sine possessionibus illis regio rite vivere vitam. His blandis verbis ac terrificis rationibus adeo omnium voces perstrinxit atque ora praeclusit ut nullus ausus fuerit quicquam contra mutire praeter Hugonem Lincolniensem episcopum, qui eam postulationem periniquam esse non tacuerat. Sic ille sine pretio bona a redemptoribus mature recepit, quanquam multi ne tertiam quidem partem sortis ex fructibus possessionum acceperant. Sed longe bellissima arte monachos, praesertim Cistertienses, ad liberalitatem in se utendam provocavit. Ingentem enim pecuniam a collegio mercatorum qui Caleti ex lana potissimum negociantur mutuam sumpsit. Postea monachis exposuit se inopia coactum, et eorum benevolentia fretum id fecisse, et propterea rogare ut vellent tantum lanae ipsis mercatoribus pro acceptis ab se pecuniis dare summi beneficii loco, cuius se memorem fore pollicebatur. Monachi iis precibus victi ad extremum regi morem gesserunt.
  16. Ita Ricardus locupletior factus, dum classem ad traiiciendum in Normaniam et exercitum parat, fit certior Vernolium a Gallo obsideri ac nihil propius esse quam ut ille oppido potiatur nisi mature subventum sit. Qua re cognita, in Normaniam celeriter transmittit et iam suis subsidio ire contendebat, cum Philippus, cognito hostis adventu, iamque spe potiundi oppidi amissa, quod frustra bis antea armis invaserat, soluta obsidione, in Eburovices invasit eorumque urbem, quam paulo ante bello divexarat, primo accessu cepit ac magna ex parte evertit. Ricardus contra ingressus agrum Gallicum, tribus cohortibus ad oppugnandam Ruelli arcem missis, Lochias circunsedit brevique in deditionem venire coegit. Interea cohortes cum octo dies arcem natura loci munitissimam frustra oppugnassent, superveniente Philippo, populabundae ad suum ducem reversae sunt, agris atque vicis quacunque iter fecerant devastatis. Philippus post haec Ruelli arcem, ut ne quandoque ab hoste capta sibi impedimento esset, educto praesidio diruit. Dum tantis odiis bellum utrinque geritur, rogatum quorundam antistitum reges inter se inducias in paucos eos menses faciunt, Quae res nullis profecto commodo fuit, nam uterque, dato istiusmodi brevi temporis spatio, interim non quieverunt, sed, urgente odio, bellum redintegrare cupientes novos quotidie delectus militum habere, nova auxilia ab amicis petere, arma classemque parare, et denique novas insidias animo meditari tendereque. Sed vide rem mirabile, non modo ambobus regibus idem belli, verumetiam in pecunia a certis speciatim hominibus petenda studium fuit, adeo ut simul unum consilium cepisse videri possent. Nam cum pecunia non suppeteret ad continuum bellum gerendum, et populis partim quotidie nova tributa solvendo, partim suis sumptibus bellando, prope ad inopiam redactis, grande aes alienum multiplicatum esset, visum est non indignum esse si adhuc sacerdotibus, quibus cum religionis causa hactenus esset mitius actum, ex iisque nullus haberetur delectus, novum tributum imponerentur. Ac ut honesta causa rem minus aequam tegerent, praedicandum constituerunt se eam pecuniam facere ut in stipendium darent illis qui in Syria rem Christianam armis tuerentur, quanquam illud minime omnium cogitarant. Itaque Ricardus in Turones profectus primo a coetu Turonensi, deinde ab aliis sacerdotibus qui in principatu eius Gallicano erant, grandem pecuniae vim exegit. Philippus itidem, sed acerbius multo, intolerabiles sacerdotiorum decimas indixit confestim suis quaestoribus solvendas, qui extra pecunias imperatas colligendo, suo etiam privato compendio servientes duriter miseros sacerdotes facultatibus spoliare. Sacerdotium autem, ut suo tempore praefemur, cum sit dignitas, munus, et officium sacerdotis, ac ob id possessiones datae unde ipse sacerdos vivat, non absurde usu venit ut nos munus illud et possessiones ipsas modo sacerdotia, modo beneficia vocemus, quemadmodum eo verbo ipse hic atque alibi commode utar. Ricardus dum induciae manebant in Angliam reversus paucos dies moratus est. Nam cum audivisset ab hostibus copias paratas teneri, ut si qua imposita esset dimicandi necessitas, subitum casum expeditius exciperet, in Normaniam propere rediit et iuxta fines Gallorum castra metatus tempus observabat cun induciae exirent, ne praelio quicquam praeverteretur. Itidem Philippus, copulato sibi Ioanne fratre Ricardi, militem cupiditate pugnandi ardentem paratum tenebat.
  17. Dum his de causis certatim reges celeritati student, ut citius furorem animi pugnando emittant, Coelestinus pontifex Romanus, missis ad utrinque nuntiis, quantum in eo est reclamat, detestatur, prohibet bellum tam Christianae rei calamitosum, per quod Syria hostibus proderetur. Verum, exacto induciarum tempore, nihil pontificis vocibus moti, quod explere inimicitias, saturare odium decrevissent, iterum erumpunt. Ricardus Issodunum, quod est oppidum ad Biturigum fines situm, quo a Franco exercitum induci audierat pergit, eoque loci adventum hostis totum diem praestolatur. Sed ille ex re sua esse non venire ratus, haud comparuit. Ricardus postero die inde se ad arcem Brisoni movet, eaque primo accessu capta ac diruta, Novacortem contendit. Qui cum venisset, comperiens magno praesidio locum esse munitum, non ante tertium diem oppugnare incipit. Qui ut spes omnis subsidii oppidanis adimatur, portas murosque observari iubet, milites disponit non certis spatiis intermissis, sed perpetuis vigiliis stationibusque ut contingant inter se, et id noctu sive interdiu continuent. Quo factum est ut postridie eius diei oppidani deditionem fecerint. Francus interea Damallam seu Albammallam obsidebat, cum Ricardus, Novacorte suorum praesidio munita, supervenit, commissoque praelio Francum ab obsidione avertere nititur. Verum Angli, ex itinere fessi ac in pugnam temere lapsi, impetum hostium minime ferentes non sine magno detrimento pedem more fugientium referre coacti sunt. Francus, fugato hoste, Damallam reversus arcem primo expugnat, deinde, facta potestate praesidio cum armis discedendi, oppidum recipit, arce solo aequata. Interim Anglus, recreato parumper a laboribus milite, Millionem proficiscitur, oppidumque armis adortus momento occupat atque complanat. Post haec inter reges iam longo bello fessos de pace coeptum est agitare. Quod Ioannes audiens, veritus ne per conditiones pacis a Franco non proderetur, ad extremum existimavit uni duntaxat fratri praeterea nemini confidendum, qui supplex in conspectum Ricardi venit et eum pro salute sua orat, rogat, obsecrat, ut sibi fraterne ignoscat, quod non fraterne fecisset. Foedus fraternae pietatis commemorat, fratrisque in se merita exponit, quorum se ut impium et ingratum, immemorem hactenus fuisse dolet. Quod vivat, quod victurus sit, eidem acceptum refert. Haec quam potest dimississime atque subiectissime exposuit. Eius oratione rex motus fertur respondisse se parcere quidem, sed tantum optare ut quandoque iniurias ab eo acceptas penitus oblivisci posset. Quibus verbis confirmatus, Ioannes iusiurandum dedit, pollicitus se errores depositurum officioque superaturum, qui haud multo post in pristinum honoris locum restituitur. Eisdem temporibus in Austria posteaquem fame et pestilentia est laboratum, dux Leopoldus morbo tentari coepit, qui diu cruciatus miserabiliter interiit. Filius qui successit, ratus patrem ob id cruciatu confectum vitam amisisse quod Ricardum inhumaniter tractasset, qui sacrum bellam gesserat, primo quoque die Anglicos obsides missos faciendos pecuniaeque bonam partem debitam Ricardo remittendam curavit. Fuit ea res Ricardo tam iucunda quam salutaris, quoniam ipse postea cogitationem suscipere coepit quanta sibi quoque crimini danda esset, quod simul Deum, simul homines offendisset. Mirum dictu est quam melius vitam deinde instituerit.
  18. Pax inter reges, de qua supra diximus agitari, nequaquam convenit, quare statim post Francus ad fines Normaniae profectus Vernonem obsidet. Erat intus bene magnum Ricardi praesidium, quod usque eo hostium impetum tulit dum rex auxilium tulit. Franci, cognito regis accessu, intermissa parumper obsidione, se accingunt ad praelium commitendum, ut ne imparati offendantur si Anglus pugnandi potestatem faciat. Hic aiunt reges autoritate pariter quorundam antistitum atque rogatu principum divinitus pacem inter se conciliasse, illiusque conditiones eiusmodi fuisse, ut Francus concederet Anglo in perpetum tempus Issodunum cum adiacenti agro, simulque cederet iure ac possessione Avernorum, Vasconumque. Contra Anglus Gisortium oppidum Franco donaret, quod ille de ipso antea captum adhuc retinebat. Verum cum satis constet paucis post diebus, maioribus utrinque quam antea odiis, ad arma concursum esse, verisimilius est credere vel inducias paucorum quidem dierum inter eos pactas, vel bellum continuatum, nulla facta mentione pacis, quae si qua fuisset, fucosa fuisset. Post receptam a Franco Damallam, Balduinus comes Flandriae, qui, Philippo comite quinque ante annis ad Ptolemaidem sine liberis mortuo, ex sorore Margarita nepos et Annoniae regulus in principatum successerat, a Philippo defecit, quem Reginaldus Castrimartini comitis filius, vir bello strenuus, secutus est. Hos Ricardus sibi belli socios adsciscit, et ut huiusmodi bello totis viribus servire liberius possit, Raimundum Tolosatium comitem, cum quo veteres ac magnas diu controversias de eo comitatu habuerat, uti ante dictum est, sibi affinitate et amicitia devinciendum constituit. Itaque cum paulo ante Constantia Philippi regis amita, quae cum comite nupta fuerat, e vita discessisset, Ioannam sororem viduam, quam Gulielmus Siciliae rex in matrimonio habuerat, ipsi Raimundo collocat, remittitque omne suum ius et, ea affinitate atque nova comitis Flandriae societate auctus, maiore quidem animo quam ante bellum instaurat. Qui ubi militem armis paratum vidit, significat Balduino comiti consilium suum esse ut uno tempore diversis locis hostem pro se quisque lacessat, et si id cordi est, quamprimum incursiones in extrema finium faciat, ac diem constituat quo simul in Francum exeant. Placuit consilium comiti, et prior Attrebatium urbem, quae vulgo hodie Arras nuncupatur, populato circunquaque agro, armis invadit. Ricardus itidem Gisortium petens, quacunque ibat vicis, agris, arboribus igne et ferro devastatis ac Corcella arce diruta, oppidum obsidet. Philippus duplici bello uno temporis puncto lacessitus, missis nonnullis cohortibus quae suis adversus Flandrum comitem praesidium ferrent, statim in Ricardum, unde maior vis belli imminebat, proficiscitur. Qui ad suos in oppidum penetrare nixus aliquandiu ab Anglo aditu prohibitus est, ad ultimum tamen, vincente verecundia metum, simulans in certamen descendere cum hoste, qui ob illud ipsum se parum procul a muris receperat, et momento contendens non sine magno suorum detrimento in oppidum invasit. Anglus post ingressum Philippi nihil se animo dimittens sedulo oppugnationem continuat, sed cum praepotens hostis, et obsidio in loco egregie communito in multos dies tolerabilis esset, omnis ille labor evasit inutilis. Quare ille, perspectis difficultatibus, ne frustra tempus terat, celeriter illinc Claromontem versus discedit, et quaquaversum omnia procursationibus vexando ingentem praedam facit. Quam cum Bellovacorum ingens armata mana duce Gulielmo Demello ad hostes profecta magno conatu recuperare niteretur, forte in insidias praecipitata capitur. Dum ista a Ricardo geruntur, Philippus nequaquam minore Normanos detrimento affecit, praedatus per omnem agrum a Novoburgo usque Bellimontem Rogerii. Comes Balduinus interea feliciore eventu bellum gessit, qui praeter multa atque varia data Francis damna Fanum Odomari oppidum celeberrimum munitissimumque cepit.
  19. Dum ita infestis animis armisque reges inter se dimicant, atque passim loca omnia humano cruore foedata, rapinis, latrociniis, iniuriis, ac caeteris civilium tumultuum malis opplent, Innocentius Tertius Romanus pontifex, qui in locum Coelestini Tertii paulo ante successerat, et in bellum Asiaticum iam inde a principio intentus fuerat, sic certior Henricum imperatorem Panormi in Sicilia obiisse mortem, et Germanos qui illius auspiciis in Asia, Maguntini antistitis ac Saxoniae ducis ducto, contra communes hostes bellum gerebat, ob mortem principis iam de reditu tantum cogitare, providere, parare. Qua de re bonus pater valde anxius, valde rei Christianae vicem dolens, dandam operam sibi constituit ut graves et multas principum offensiones aliquo pacto leniret. Qui confestim ad Philippum et Ricardum reges Petrum Capuanum cardinalem misit, qui doceret propter recentem mortem Henrici imperatoris in Asia cuncta turbari, et nisi reliqui principes Christiani, quorum ipsi capita erant, propere opem ferrent, de re Christiana brevi tempore actum fore, ac propterea eos suis verbis hortaretur ut omnes inimicitias religioni, cuius causa agebatur, concederent, condonarent, atque, caeteris omissis rebus facta pace, huic bello tandem aliquando operam darent et ea quae meruissent praemia a Deo optimo maxime, devictis hostibus, expectarent. Haec etsi magna ad cohibendam furoris rabiem, non adeo tamen moverunt obstinatos regum animos ut pacem vellent, quando illi nullis neque pretio neque precibus adduci potuere ut res nostras in Asia adhuc stantes iuvarent, vel casuras saltem miserarentur, quare vix in quinque annos induciae factae sunt. Hanc pertinaciam non tam Philippo quam Ricardo assignabant, cui, ut priore laeso, propositum esset vel vincere vel nunquam cedere. Fuit is annus cum haec gesta sunt humanae salutis MCXCIC, et a gubernatione regni Ricardi decimus.
  20. Secundum has inducias utrinque datas, statim casus tulit ut simultas quae inter hos duos reges propediem extingui putabatur vehementius renovata sit. Nam cum in Germania pars electorum Othonem Saxoniae ducem ex sorore Mathilde Ricardi nepotem, pars altera Philippum Henrici Caesaris fratrem atque Hetruriae ducem, quem Henricus ipse moriens tutorem filio Federico reliquerat, imperatorem optandum curaret, ut latius serperet discordia, rex Franciae Philippo, rex Angliae Othone favere coepit, quos cum Innocentius pontifex prospiceret ex isto negotio facile ad arma rursum ituros nisi mature provideretur, et ut ne simul incendium quod huiusmodi fomitibus alebatur ad Christiani nominis perniciem glisceret, Othonem renuntiavit imperatorem, ab iis iam antea factum, quibus imperatoris eligendi ius erat. Quocirca deinceps Philippus, quod in creatione imperatoris, adversante Anglo, frustra operam negotio tribuisset, et Ricardus quod, repugnante Franco, perdifficiliter id quod exoptasset tandem consecutus esset, multo quam antea capitalius odium alterius in alterum ardere coepit. Ricardo tamen, per inducias pace domi parta, nihil prius fuit quam de adeunda rursum Asia cum exercitu cogitare, ut Christianis principibus, prout e Syria superioribus annis discedens se facturum promiserat, opem ferret. Mordebat enim eum valde recordatio amissi olim triumphi in illo Hierosolymitano bello sic ut quotiens propter res gestas ad spem quandam immortalitatis raperetur (rapiebatur autem crebro), solitus esset exclamare se non semper fuisse sapientem. Sed mox e medio repente sublatus consilium exequi non potuit. Per idem tempus, autore Huberto Cantuariensi antistite, monachi in collegium Conventrense restituti sunt, quos supra scripsimus ab Elyensi episcopo Romani pontificis legato perperam inde eiectos fuisse. Rex, consumpta in bello Gallico magna pecunia, coactus est tributum populo indicere, ex quo posteaquam immanem summam confecerat arcem munitissimam in Normania in loco edito ad Sequanam, quam Fortem appellavit, eo anno aedificavit. Ab incolis Castrumgaliardum, hoc est munitum, validum, vocitatur. Hanc Ricardus cum perfectam contemplaretur, iocose suis heroibus dixisse fertur, “Ecce, pulchra unius anni filia.” Locus autem ubi ea arx condita est ad Rothomagensem archiepiscopum pertinebat, unde magna inter regem et ipsum antistitem lis orta diu sub iudice fuit. Verum ad ultimum rex causa cecidit, iudicio stetit, atque libens Rothomagensi satisfecit.
  21. Iam ab omni bello vacuum otium erat, cum Ricardo in mentem venit nonnullos Pictonum principes mulctare quod Philippum regem contra se venientem iuvissent. Itaque, instructo exercitu, dum in Pictones pergit, protinus instante fato quo mortem oppeteret, fit in itinere certior thesaurum a quodam suo milite esse inventum. Quare subito substitit militemque ad se vocari iussit. Ille, ratus regem nequaquam aequabiliter thesaurum partiturum, in Lemovices se recepit, quod illi licet Angli beneficiarii essent cum Franco tamen stabant, atque intra Calacum oppidum receptus sui servandi causa bonam pecuniae partem oppidanis dedit. Ricardus secutus militem fugientem vel atque adeo, ut ita dicam, malum suum daemonum, in fines Lemovicum propere contendit, ac oppidum modis omnibus expugnandum statuit. Atqui in annalibus inveni Ricardum ea de causa Calacum petisse quod ibi fama esset vim magnam auri esse reconditam, quam habere appetebat, id porro quod longe verissimum esse ducimus. Igitur rex primo accessu oppidum acriter aggreditur, sed quia illud suapte natura tutissimum erat et illi qui intus erant satis se prius ad tolerandum obsidionem muniverant, coeptum est post triduum utrinque remissius pugnari. Tum rex agere in oppidum cuniculum constituit. Itaque, dum ipse parum caute locum speculatur per quem cuniculus duceretur, emissa de muro sagitta venenata, ut creditum est, vulnus letale in laevo brachio accepit, quo confestim negligenter alligato, tanto deinde animo institutam oppugnationem continuavit ut duodecimo deinde die oppidum expugnarit, nullo tamen, quod quisquam prodat, eo loci invento thesauro. Quo tempore vulnus male curatum ita eum gravare coepit ut se ex eo brevi moriturum non ignoraret. Quapropter, poenitens male hactenus actae vitae, de peccatis ilico rite confessus est et, eucharistiam multa cum veneratione sumpta, percussori pepercit, licet ille, eo insciente, deinde excruciatus suspendio necatus fuerit. Testamento prius facto quam in Asiam iret haec addidit, ut pecunia et caetera privata supellectilia in tres dividerentur partes, quarum unam Otho imperator ex sorore nepos, alteram sui domestici, tertiam pauperes haberent. Ad extremum memor sepulturae iussit ut corpus suum terra humaretur ad coenobium divi Ebrulphi ad pedes patris, de quo palam fassus est se fuisse male meritum. Sed cor Rothomagi servaretur, quoniam eam civitatem, ut fidam, miro semper amore complexus est, ibique multum erat. Reliqua viliora intestina in Pictonum terra, ut suo principi ingrata reconderentur. His actis, vi morbi ex mortifero vulnere perurgente, octavo Idus Aprilis a vita excessit, annum agens aetatis tertium et quadragesimum, qui decimus, ampliusque mensem novem ac dies viginti, fuit cum regnare coeperat, ac humanae salutis MCC. Corpus trifariam divisum, prout ipse moriens praeceperat, sepulturae datum est. Ex se liberos non genuit. Statura corporis fuit iusta, laeta et honesta facie, in qua multum gratiae gravitatisque inerat, sed quo pulchrior corpore, hoc animi altitudine praestantior, unde non immerito cognomen invenit, qui Cor Leonis vocatus est. Militibus indulgens, in amicos et hospites munificus, hostis duris et implacabilis, dimicandi cupidus, quietis fugiens, promptus in periculis, ac nullo metu perterritus. Et hae quidem eius virtutes. At vitia, si virtutes, si aetas, se denique quae bella gesserit ex aequo considerentur, aut omnino nulla vel pusilla in eo fuisse reperientur. Apud enim vulgus notatus est superbia, quae plerunque animi magnitudinem sequitur, item libidine, quam iuvenilis parit aetas, et demum avaritia, cuius infamiam duces et imperatores pro bellis gerendis, passim ab omnibus amicis pariter atque inimicis pecuniam qua maxime opus est exigendam curantes, haud facile vitare queunt. Fuerunt ea tempestate viri ingenio et pietate clari, Balduinus Cantuariensis antistes, qui secutus Ricardum in Syria vitae cursum confecit; Hubertus, qui illi successit; Hugo episcopus Lincolniensis, cui ob vitae splendorem summus generatim ab omnibus habitus est honor, sed de eo plura in vita Ioannis dicemus; Guilielmus Elyensis episcopus, cuius multas virtutes, etsi ingentia vitia aequabant, eius tamen opera saepe magno fuit usui Ricardo. Floruere vel militare gloria complures, Robertus Lecestriae comes, Ranulphus Fulgerius, duo Bardulphi Hugo et Henricus, Guilelmi tres, Marescallus, Brunellus et Magnavilla, ac duo Roberti, Rossus et Sabeollus.

 

Perge ad Librum XV