Jump to content

Anglica Historia/XVII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XVII

 XVI XVIII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XVII

 

DOUARDUS post primum Gulielmum Normannum Primus annum agens quintum et trigesimum, rex factus est, qui fuit annus salutis humanae MCLXXIIII. Is initio regni sanctissimos quosque ac fortissimos viros ad res bene gerendas in suum domesticum consilium delegit, fecit cancellarium Angliae Gulielmum Martonum, virum excellenti animo et virtute. Sed ut populi animum sibi reconciliaret, qui rege Henrico patre frustra de legum iniquitate conquerendo offensus erat, primum generatim nominatim in appellandis singulis et universis, signisque benevolentiae permultis impertiendis prope excessit humanitatis modum. Deinde, habito non multo post concilio, veteres leges correxit, atque novas salutares dedit. Postremo praefecit Aquitaniae Ioannem, qui ex Fano Ioannis erat, virum prudentem pariter atque fortem, iussitque eum diligentius solito provinciam tueri. Erat enim vehementer iratus Philippo regi ob caedem Henrici patruelis, de qua superiore libro meminimus, eiusque rei Francum optime gnarum existimabat. Quare ambo odium secreto sub pectore alebant, omnimodo aliquando erupturum. Post haec, nihil fuit Edouardo prius quam ut Henrici patruelis morti ulcisceretur, quare cum Gregorio Romano pontifice, qui cum amicitia a principio in Syria conciliata ei interdicebat, primo quoque tempore egit ut id nefarium parricidium non pateretur esse impunitum. Gregorius, quia Guido Montifortensis percussor potentior factus ex eo quod in Rufi soceri comitis Anguillariae morti opes successerat capi non poterat, eum ac eius adiutores impiorum numero sua autoritate decrevit habendos. Illo ipso anno post terraemotum quo multa aedificia corruerunt sanguine in Wallia pluisse ferunt, quasi prodigium exitiale illi genti, cuius sanguine brevi tempore postea regio passim maduit. Dominabatur id temporis in Wallia Leolinus Griffini filius, qui ut novas partim seditiones in Anglia faceret, partim sibi Francos in societatem adscisceret, per nuntios a Philippo rege divi Ludovico filio, petivit filiam Simonis Montifortensis comitis Lecestriae, nomine Aleonoram, sibi in matrimonium dare, quae cum matre et Henrico fratre tum in Gallia exulabat. Concessit Francus, et puellam statim desponsam per Henricum fratrem ad virum misit. Haec navigando ubi ad Walliam appropinquare coepit, cum fratre capta ad Edouardum ducitur. Quod ubi Leolinus cognovit, permotus ira per Anglicum agrum incurrit, in armis stat, qui primi obveniunt occidit, omnia devastat. Rex, audito Walli furore, suos auxilio iuvit, tantaque celeritate oppressit per arva Wallos evagantes ut Leolinum videntem rem suam in propinquum deductam discrimen, ad pacem cum venia petendam compulerit, quam demum reddita puella haudquaquam virginitate violata aegre illi concessit. Wallus, impetrata pace, iusiurandum more maiorum dedit. Edouardus secundum haec recepit in familiaritatem suam David florentem iuvenem ipsius Leolini fratrem, habuitque in honore, ac ex egente locupletem fecit. Verum tantum abfuit ut Leolinus se huiusmodi beneficiorum praebuit memorem, ut etiam maleficio paulo post regem remuneraverit. Nanque, amissa uxore, simulque neglecto iureiurando, iterum in agrum Anglicum egressus praedas passim facere coepit. Sed deinde territus regis adventu, quo eo celeriter ad vindicandam tantam iniuriam contendit, depositis armis, veniam ultro petiit, quam Edouardus iterum non negavit, ut ne cum montibus aque paludibus pugnando quae in loca Wallus velut in munitiones se ex fuga recepere solebat, operam luderet. Sub idem tempus Robertus Cantuariensis antistes cum cardinalis atque Portuensis episcopus esset factus, Ioannes Franciscani ordinis vir, antistitum ordine septimus et quadragesimus, a Gregorio pontifice Romano Cantuariensi dioecesi praeficitur. Hinc cernere licet apud nostros pontifices aliquid synceri iam tum fuisse, cum per legem paucis liceret duas simul obtinere provincias, quando Robertus Portuensem episcopatum consecutus se Cantuariensi abdicavit. O legem nunc prope eversam! Nam quisque pro opibus, pro  potentia, plures habent episcopatus, ut nullum eorum (ita credere par est) recte gubernent, qui talem commissi gregis curam non officio, sed cupiditate  metiri videntur. Quo etiam anno Alexander rex Scotus Edouardo fidem per iusiurandum, more maiorum, obligavit. Et Thomas, vir iuris aque ut divinarum literarum peritissimus, qui antea fuerat in consilio et familia Henrici Tertii, fit episcopus Herefordenis. Is nempe homo tam frugalissimus quam integerrimus ita vitam et omnem aetatem egit ut meritus sit post mortem et a Deo et ab hominibus ad coelum ferri, qui nunc miraculis clarus existit.

  1. Secundum haec, circiter annum salutis humanae MCCLXXVIIII, Edouardus pecuniae egens rem ex suo usu novam excogitavit. Porro quotquot possessiones urbanas rusticasve habent aut colunt, ex instituto a Gulielmo Normano Angliae rege introducto, perpetui vel ad tempus fructuarii censentur, qui usumfructum capiant quando ipsarum possessionum proprietas ad certos pertinet dominos, quibus in annos singulos possessores ut proprietatis signum nescio quid aut solvunt praestantve, seu pensionem reddunt sic ut possessiones aliae ad tempus locatae vel in perpetum datae nonnullis de causis quae municipalibus legibus excipiuntur, crebro ad pristinos dominos redeant, ac ab illis deinde vel aliis colonis firmentur. Quod praediorum genus Anglice a copyhold dicitur. Si vero possessiones liberae sint, ea servitute carent, pro quibus pensio iure tantum dominii debetur domino. Igitur rex cum esset bene multarum possessionum princeps dominus, et non ignoraret tabulas sive syngraphas quas vulgo evidentias aut copias vocant, partim ob temporis longinquitatem, partim ab assiduas bellorum iniurias aut consumptos aut amissas esse, publico edicto iussit ut omnes praediorum urbanorum sive rusticorum possessores docerent quo iure quove nomine illa retinerent, venderentur, aut redimerentur. Visum est omnibus edictum eiusmodi post homines natos longe acerbissimum. Qui fremitus hominum, quam irati animi! Quanto in odio princeps esse repente coepit! Veruntamen nonnulli de plebe homines nequaquam contra regia iussa venire audentes, quibus poterant rationibus suarum iura possessionum comprobabant, quae eo minus admittebantur, quod nulla ex tabella constarent. Et ita cum multis de tali negotio disceptatum, donec Ioannes Varanius comes Suriae, unus de multis, homo popularis, videns regem ad praedam faciendam iam expandere rete, et neminem unum esse qui reclamaret, sibi actioni tam acerbae intercedendum statuit. Itaque citatus coram magistratibus, quos iustitiarios dicunt, comparuit, interrogatusque ecquo iure possessiones retineret, educto repente gladio, “Hoc,” inquit, “iure praedia avita possideo, hoc quoque eadem defendam.” Non nemo, quod non abhorret a vero, tradit commisa rixa comitem occidisse Alanum unum ex magistratibus. Caeterum ubi id facinus rex rescivit, sensitque se omnium sermonibus vapulare, veritus ne seditio fieret ab incoepto destitit. Atque haec tota res quae omnibus generatim damno fuisset, unius animi praesentia interpellata subito deferbuit. Eodem anno mortem obiit Gualterus Eboracensis antistes, cui successit Gulielmus cognomine Vickeuanus, qui in ordine Eboracensium archiepiscoporum trigesimusseptimus ponitur. Eo ipso anno Ioannes Cantuariensis archiepiscopus, peracto totius sacerdotum ordinis conventu, mirandum in modum religionis statum confirmavit. Rex insequenti anno, aegre ferens rei agrariae artificium non processisse sibi ex sententia, aliam aggressus viam concilium Londini ad Westmonasterium habuit, quo in concilio primum omnium pecuniam populo  imperandam curavit, nemine negante, ne quisquam factae paulo ante gratiae ob omissam iuris agrorum causam iudicaretur immemor. Deinde permulta quae e republica essent statuta sunt, et illud, ut sacerdos furti aut quovis alio capitali crimine convictus episcopo repetenti traderetur, sic ut episcopus eum non ante missum faceret quam rite se expurgasset. At inde episcopis custodiendi damnatos sacerdotes talis demum imposita est servitus, qualem alibi loco perapposito docebimus. Postremo privilegia, libertates et immunitates datae ab Henrico Tertio huius Edouardi patre societati negotiatorum Germanorum quam Anze Theutonicam appellant recipiuntur, admittuntur, comprobantur, atque regio diplomate in perpetuum confirmantur et corroborantur, id quod ipsa societas pro summo munere sibi concedi rogarat.
  2. Dum ista domi geruntur, ecce tibi, David, quem (ut supra demonstravimus) timor, qui raro est diuturni magister officii, ad Anglum adiunxerat, ab Edouardo clam ad Leolinum fratrem Valliae principem transit, et ambo, iunctis armis, finitimis Anglis bellum faciunt. Quae ubi rex accepit, valde commotus quod uterque et Leolinus et David accepti beneficii nullam rationem habentes fidem fefellissent, non ferendas eiusmodi perfidiosorum iniurias amplius deliberat, delectus militum habet, exercitum conflat, atque vindicatum scelus in Walliam extemplo contendit. Etsi sunt qui tradant regem praemisisse Ioannem Cantuariensem ad ipsos Wallos, quos bonis monitis ac beneficiorum recordatione in officio contineret et illos contemnentes salutaria monita fuisse ab eo antistite extra Christianorum communionem eiectos. Sed cum armis non verbis ad tantam ferociam comprimendam opus esset, illis non puto esse assentiendum. Interea Walli, captis aliquot castellis, ferro et igne omnia devastant, neque sexui aut aetati parcunt. At ubi regem appropinquare senserunt, id quod haud pro nihilo putantes, statim more solito fugientes sese in Snoudenum montem editissimum longeque quam asperrimum, qui ad septentrionem vergit, proripiunt. Rex Walliam ingressus, ut novit hostes in montes abiisse cum omnibus copiis, non longo ab illis intervallo consedit. Postero die, equitatu ex castro educto, omnem eam planitiem quae radices montium tam ab ortu solis quam a meridie circumplectitur complet, pedestresque copias paulo ab eo loco abditas in locis superioribus constituit, atque exin hostem ad certamen rvocat. Quem ut videt nolle in campum descendere, ut omnes praecludat aditus primo insulam Angliseam occupat, quod eo Wallus confugere consuevisset. Deinde, iunctis simul aliquot naviculis, pontem facit in fluvio Havensancto, in quem fluit amnis qui ad radices ipsorum montium oritur, ut ne trans llud flumen hostes castra ponant. Sunt qui tradant pontem factum ad sinum maris nomine Regyd, ex quo eam insulam navigatur. Caeterum in eo temporis articulo ita usu venit ut antequam pons tabularetur, aliquot iuvenes Angli per litus animi causa ambularint, ac spaciandi studio longius progressi quam putarant, subito interventu Wallorum procul a litore, crescente oceano, telis et sagittis reiecti partim caesi, partim ab aquis submersi fuerint. Ex istius rei evento crevit mirum in modum Wallis animus, quippe qui putant illud factum esse divinitus, ac oracula suorum vatum antiqua repetentes, quibus etiam nunc plurimum fidentes vana identidem spe eluduntur, ducebant tum demum venisse diem cum eorum princeps Angliae imperio potiretur. Itaque Leolinus in spem bene gerendae erectus, relicto David fratre, qui loca montana tueretur, ipse cum electa iuvenum manu in campum proximum descendit, cui continuo Edmundus Mortimerius cum robore militum obviam factus est. Hic praelium utrobique committitur, quod amplius horas tris anceps fuit, donec Leolinus pugnando occiderit. Tum, cognita principis morte, Walli fugam protinus pararunt, circiter parte eorum tertia interfecta. Edmundus victor, profligatis hostibus, ad regem, qui tunc ad Caernarvanum oppidum erat, caput Leolini detulit, quod postea Londinum deportatum in turris fastigio pilo infixum diu permansit, quo seditiosorum hominum poena caeteris illustrior manifestiorque esset. Sunt qui scribant Leolinum non fuisse in praelio occisum, sed, suis pontem frangere  tentantibus, ac saepius ab Anglo inde repulsis, ipsum cucurrisse subsidio, et cum alii alio Walli ab hostibus dissipati fugerent, forte accepisse vulnus, ac deinde cognitum a Stephano Suardo percussore, tum demum capite obtruncatum. Sed ubicunque ceciderit parum omnino refert. Edouardus, accepto victoriae nuncio, motis statim castris, ad persequendos hostes militem suum quaquaversum ad montes viarum exitus dimittit, ac simul ipse, dispositis ad radices montium equitibus, cum reliquo exercitu montes ipsos ascendit. Walli ubi se monti interclusos itinere sentiunt, more ferarum trepidi pro se quisque in sylvas densissimas aut in specus contendit, partim per abrupta se immittunt, partim demum fugiendo in hostem incidentes aut interficiuntur aut capiuntur. In iis David Leolini frater cum multis aliis eius factionis sociis fuit, qui non multo post Salopiae poenas capite solvit. Rex, sic montanis Wallis perdomitis, ad reliquos subigendos omnem obivit regionem quae ad ortum solis et meridiem vergit, milites in unum confestim cogendo, quos diximus viarum aditus occupasse, qui ingentem passim caedem fecit, adeo ut amplius tria hominum millia interfecta fuerint. Posteaquam omnis provincia pacata est, Edouardus praefectum illius fecit Robertum Torbiscum virum singulari virtute, relictoque praesidio idoneo, Londinum revertitur. Atque ita Wallia iterum domita est, circiter annum octavum cum Edouardus regnare coepit, qui interim Glocestriae diu moratus conventum principum eo in oppido egit, in quo quaedam de regni statu decreta sunt quae nunc ut iura aequitate plena maxime usurpantur. Exin, pacatis rebus, nihil toto triennio accidit quod scribere habeamus.
  3. Agebatur post haec annus, qui fuit Edouardo a gubernatione sui regni xj, et ab humana salute MCCLXXXXV, insignis morte Alphonsi et ortu Edouardi regiorum puerorum, cum prodigia varia fuerunt. Principio anni gravitate coeli subito exortam, inde siccitas post hominum memoriam invisam excepit sic ut herbas fere omnes necarit. Postremo ingentes supervenere imbres, unde annona coepit ingravescere, ac ea fames per totam pervasit insulam, quae usque ad exitum Edouardi duravit. Eo ipso anno Gulielmus Eboracensis antistes mortem obiit post annos sex quam sedere coeperat, cui successit Ioannes cognomento Romanus, doctrina et integritate vitae clarissimus. Circa haec tempora Gulielmus Martonus Angliae cancellarius, cum intelligeret solas esse literas ex quibus magnus pariter fructus atque delectatio petatur, ut suis eius rei copiam faceret, Oxonii collegium instituit discipulorum bonarum artium consectatorum, fundisque locupletavit. Hodie loco nomen est Martonum, ex quo velut ex uberrimo fonte flumen quoddam bonarum disciplinarum iugiter manat. At Martonus postquam tale Musis posuit opus, factum est Roffensis episcopus, dignus nempe cui eiusmodi mandaretur munus, tametsi curae et diligentiae plenum. Per illos dies rumor increbuit Burdegalensem longe firmissimam totius Aquitaniae civitatem secreta consilia inire cum Franco ut, expulsis Anglis, eius praesidium admitteret. Verum antequam quod moliebatur efficeret, Edouardus de re statim certior factus transmisit oceanum, ac cum multo exercitu adfuit, affectisque supplicio coniurationis autoribus, civitatem suspectis hominibus protinus purgatam reddidit. Quo confecto negotio, dum caeteris rebus providendis cum suo domestico senatu vacabat, in valetudine incidit, quas diu postea afflictatus est.
  4. Interea res Christianae duorum regum discordiis maxime turbatae sunt, unde facultas regi Edouardi data est ulciscendae caedis Henrici patruelis, id quod cum primis cupiebat. Porro Martinus Romanus pontifiex, impulsu Carolo Siciliae regis, execratus est Ioannem Palaeologum imperatorem Graecum quod Christianam republicam perturbaret. Quo ille probo affectus cum Petro Arragoniae rege foedus iunxit qui Siciliae regnum repetebat sibi debitum iure dotis Constantiae uxoris Manfredi filiae, quem Carolus pariter vita et regno expulerat, eique spopondit suum studium, consilium, gratiam, opes ad res paratas fore. Petrus, nova fultus amicitia, cum Ioanne Parochita homine inter Siculos autoritate, virtute, nobilitate summo agit, ut uno momento per Siculos facto impetu, omnes Galli contrucidentur, quorum superbiam illa gens amplius tolerare non posset. Ipse vero interim, populato in Africa Hipponensi agro, cum ingenti classe in Sardiniam proficiscitur, expectaturus illic rei eventum. Non multo post Siculi statuto die circa vesperum Gallos omnes ad unum interficiunt. Unde adagium Vesper Siculus, quod hodie circunfertur cum significatur subitam caedem esse factam. Carolus, audita Siculorum defectione, cum magnis copiis in insulam transit, ac Massanam urbem obsidet. Aragonensis item rex, ubi audit id esse actum quod expectabat, in Siciliam contendit eamque ingressus rex ab omnibus consalutatur. Qua animorum inclinatione perterritus Carolus in Italiam redit praestolaturus auxilium quod ex Gallis arcessiverat. Iterim reges mutuo iurgio per nuntios et literas se lacessentes ad singulare certamen uterque alterum provocat, ut una pugna de vita et regno dimicetur. Locum ex consensu Edouardi Burdegalam dicunt, quo cum centum lectis equitibus eant. Sed pontifex intercessit certamini. Tum Petrus classem ductu Rogerii Loriae, viri fortissimi, Neapolim mittit, qui, facto praelio cum Carolo regis Caroli filio, victor evadit, iuvenemque captum ac protinus vinculis mandatum in Hispaniam mittit. Pontifex dolens Caroli casum Petrum impium denuntiat. Adfuit paulo post Carolus rex, et, confirmatis Neapolitanorum animis, in Africam traiecit, ubi demum moritur. Philippus inter haec Francorum rex Gerundam Aragoniae urbem obsidet, cui Petrus obviam factus vulnus pugnando accipit, ac brevi vita excedit. Francus quoque Gerunda potitus febre absumitur. Neque est tamen funestum bellum per haec trium regum funera finitum, sed successores multo acrius delatum. Filii enim Petri Ferdinandus Aragoniae et Iacobus Siciliae a patre reges constituti enixe suum negotium gerebant, cum Rogerius Francorum classem, quae ex Narbonensi Gallia veniebat et in oram Hetruriae delata, Guidonem Montifortensem Anguillariae comitem socium belli susceperat, cepit, et Robertus Atrebas in Italia procurator Caroli iunioris Catinam Siciliae urbem occupavit. Secundum haec, partim iussu Nicolai pontificis Romani, qui Martino Secundo loco successit, partim autoritate regis Edouardi, ad pactionem coagmentandam his conditionibus venitur, ut Carolus e vinculis dimitteretur, qui sua impensa Iacobum Petri filium regem Siciliam constitueret, et nisi  id intra triennium fecisset, in carcerem rursus rediturum se pollicitus est, datis nomine obsidum in Iacobi potestatem duobus filiis Roberto et Ludovico florentibus ac illustribus adolescentibus. Rogerius item Loria, nobiles Francos in Gallica classe captos a suis redemptos dimisit. Guidonem vero comitem Anguillariae, qui, ut diximus, paucis ante annis Viterbii Henricum Edouardi patruelem occiderat, nullis neque precibus neque praetio adduci potuit ut missum faceret, sed, ut ab Anglo gratiam iniret, in custodia retinuit, ubi enectus est. Ac ita Guido poenas parricidii Edouardo dedit, et tandem aliquando aras quas innocentissimo sanguine polluerat morte merita expiavit. Numc ad rem redeo.
  5. Edouardus rex, facta pace, cuius rei causa annales Anglici tradunt eum in Aragoniam ivisse, quod ei cum utroque rege affinitas intercederet, in Angliam incolumis rediit, cum Philippus cognomento Pulcher, mortuo Philippo patre in Hispania, ut ostendimus, rex Francorum factus est. Interea Walli, quietis praesentisque fortunae fastidio affecti, ac nihil esse quod libertatis causa pertimiscendem sit arbitrantes, Rhesum Amereducum, summae hominem audaciae, qui ex Leolini genere originem ducebat, sibi principem constituunt. Is, convocatis suis civibus, facile eos incendit, quippe qui simul cum aliis continuo ad arma concurrunt, deinde in agris habet delectum egentium ac perditorum, et, coacta non modica manu, quoscunque obvios habet incitat, solicitat, hortatur, commemorat multa, quamobrem debeat, Anglico iugo a cervicibus depulso, se in libertatem vindicandi causa arma mature capere. Ita, magnis paratis copiis, Anglos adoritur, praesidia ex oppidis ac arcibus minus munitis aut expellit vel perimit, adeo ut videretur nullo labore Anglos omnes deleturus ac provinciam adepturus, nisi Robertus praefectus et celeritate et maturo consilio usus fuisset. Ille enim cum animadverteret adversariorum copias in dies magis magisque augeri, ac propterea non expedire si se uno in loco contineret cum exercitum, quoad interim novos pararet milites aut loca magis muniret, omnis periculi immemor, relicitis sine praesidio locis, militis Anglis in unum coegit, quadratoque agmine in adversarios contendit ad oppidum Aberkenvenam, ad quam se hostes congregarant. Amereducus, ubi cogonovit Anglos, qui multo militum numero inferiores erant, adventare, iam non expectanda auxilia, sed pugna eodem vestigio committendam statuens, miro affecto gaudio, inquit suis militibus: “Iam videtis hostes nostros, quibus et viribus et numero longe praestamus, in manus nostras temere venire. Quod porro divinitus factum auguror, ut videlicet ulciscamur mortem Leolini principis nostri et aliorum, quos gens perfida, nulla servata belli lege, crudeliter necavit. Quam verebar ne Robertus praefectus, vir alias cautus, tandiu se aliquo loco munito contineret dum ab Edouardo subsidium mitteretur! Sed ecce, nunc in gladios nostros se cum suis praecipitem agit. Igitur magno animo iam parate arma, hostemque acriter invadite ad praedam et gloriam properantes.” Haec ubi ille dixit, in Anglum appropinquantem pro se quisque irrumpit, nulloque servato ordine, ut gregarii milites facere solent, a fronte, a tergo, a lateribus urget. Pugnatur acriter, et quo Walli magis instant, hoc Anglica acies fortius inhaerens resistit, quae ad extremum videns hostem defatigatum, facto impetu, in medium se immittit. Wallus, praeter spem repulsus, nec fugere nec resistere ausus, passim cadit. Amereducus capitur, reliqui fere omnes interficiuntur. Numerus desideratorum fuit circiter millia quatuor. Atque ita Walli meritas defectionis poenas pependerunt. Ipse autem Amereducus Eboracum perductus, ibi de regii senatus sententia securi percutitur. Affecit ea victoria incredibili laetitia Edouardum, quia antequam ista acciderent, cum iter haberet Burdegalam, anno cum regnare coepit xiij, ad Westmonasterium conventum principum fecit. In eo conventu leges populo datae sunt, ex quibus ius multiplex manavit ad summum reipublicae commodum. Item et de regni statu provisum est. Quibus constitutis rebus, rex, ut diximus, in Gallias se contulit, qui totum fere triennium in Aquitania moratus per eosdem dies in Angliam redierat. Qui fuit annus cum ille regnare coepit xvj, et humanae salutis MCCXC.
  6. Anno deinde qui insecutus est concilium Londini ad Westmonasterium habetur, in quo in primis agitata est eiectio Iudaeorum, quorum erat per omnem Angliam ingens multitudo, quo sic sic oves ab hoedis segregarentur. Itaque publico edicto iussum est ut intra paucos dies omnes abirent cum bonis. Illi, iussis concilii parentes, alii alio discesserunt. Ita profuga gens de Anglia in perpetuum exivit, misera semper aliquo terrarum petitura, usque eo dum denique deleatur, cuius occasus minus doloris reliquis mortalibus inuret, si modo suas literas superstites reliqueret, sine quibus haud scio quomodo nostris sacris bene praecautum fuerit in posterum tempus. Eodem in concilio Edouardus exposuit se cupere auxilium ferre nostris in Asiam, et quia res ad religionem pertinebat, placuit ut sacerdotes pecuniam suppeditarent, quam prae manu dederunt. Atque ille post acceptam pecuniam facile designato bello res domesticas praevertit. Postremo placuit regi similiter atque principibus cavere in iure id quod perpetuarentur id quod sancitum iampridem fuerat in Magna Charta, cap. xxxvij, de qua proximo libro memini, id est, ut nemini homini liceret dare praedia collegiis monachorum. Nam additum est ut non liceret etiam monachis aut aliis sacerdotibus emere possessiones quo ne possessiones eiusmodi coenobiorum aliorumve sacerdotiorum dotes fierent. Et legem hanc ad Manumortuam vocarunt, quod res semel data collegiis sacerdotum non utique rursus venderentur velut mortuae, hoc est, usui aliarum mortalium in perpetuum ademptae essent. Lex diligenter servatur sic, ut nihil possessionum ordini sacerdotali a quoquam detur nisi regis permissu.
  7. Illo ipso anno obiit mortem Alexander rex Scotiae, vir singulari virtutis, qui inter cursum una cum equo in terram forte corruit, ac repente fracte cervice interiit. Qui nullum reliquit filium superstitem, id quod brevi post tempore tam Scotis ipsis quam Anglis multarum cum simultatum tum caedium causa fuit. Habuit Alexander in matrimonio Margaritam filiam Henrici, ut in illius vita supra demonstravi, ex qua suscepit filium Alexandrum nomine, et filiam quam ex nomine matris appellavit Margaritam. Alexander ante patrem excessit e vita, Margarito vero regi Norvegiae nupsit. Deinde Margarita regina mortua, Alexander rex posteritati consulendi causa in matrimonium duxit filiam Guidonis comitis Flandriae, ex qua nihil liberorum suscepit, atque ita extremum familiae fatum nullo potuit consilio avertere. Ex filia autem illius quam diximus regi Norvegiae locatam fuisse, nata est filia Margarita, quae antequam esset matura viro decessit, in qua genus Alexandri regis defecit. Igitur Scoti, mortuo Alexandro, valde anxii quem sibi regem optarent, et timentes ne dum de re tanta inter se consultarent ad vim non veniretur, ad Edouardum legatos miserunt qui rogarent ut per eum sibi liceret ex sententia principem dicere. Audivit Edouardus libenter legatos, pollicitusque est non modo se non impediturum, verumetiam quantum in se esset operam daturum ut in creando rege nulla vis esset. Quo accepto responso, legati abierunt in Scotiam, legationemque diligenter renunciarunt. Fuerunt optimatibus Scotis grata quae ab Anglo rege per legatos acceperant, et quia factis more maiorum populi comitiis, iam disceptari inter eos coeptum erat de communi consilio, missis rursum legatis Edouardo novi regis constituendi potestatem dederunt. Rex, cognito Scotorum studio, concilium advocavit, agitaturus de re mature cum suis antequam legatis responsum daret. Cum interea in Scotia maxima de regno decertatio erat inter Ioannem Baliolum, Robertum Brusium, et Ioannem Hastyngium. Ii enim ex stirpe David fratris Gulielmi regis olim Scotiae genus trahebant, quia tris David filiae in familias eorum nuptae fuerant. Atque ita Scoti principes divisi, alii Ioanni Baliolo, qui a maiore natu filia David originem ducebat, alii autem Roberto Brusio, qui ex altera generis orginem iactabat, favebant. Ioanni Hastyngio pauci admodum suffragabantur, quod ad tertiam et iuniorem sororem genus tantummodo referret. Caeterum, ut ordiar ab initio, ipsius David generis seriem breviter ponam. Enimvero David ex Mathilde uxore filia Ranulphi comitis Cestriae sustulit Ioannem filium, qui sine liberis mortuus est, et filias quatuor, Margaretam, Mathildem, Isabellam, et Aldam. Margaritam prima filia nupsit Alano Galvidiano, is ex ea creavit duas filias, quarum altera maior natu nomine Dervogillla, locatur Ioanni Baliolo, quae ex eo genuit illum Ioannem Baliolum qui primus extitit regni Scotiae competitor. Mathildis altera filia innupta occidit. Tertia Isabella nupsit Roberto Brusio, qui suscepit ab ea Robertum filium patrem Roberti alterius regni competitoris. Quarta Alda in matrimonium ducta est ab Henrico Hastyngio, qui ex ea genuit Ioannem filium patrem tertii regni competitoris. Hic tametsi satis licebat colligere cui veniret haereditas, attamen res in dubio versabatur, quia ita natura comparatum est ut unusquisque regnum sibi optet, summaeque ducat gloriae aliis imperare. Sed unde aberravit, iam redeat oratio. Rex Edouardus, postquam in concilio cum suis principibus de re Scotia agitaverat, oratoribus respondit se perinde populi Scotici at Anglici libertatem, rempublicam, suo studio, consilio, patrocinio conservaturum. Sed cum interregnum esset, et olim Scoti reges fidem saepissime eius maioribus obligassent, velle speciatim a Scotis principibus conceptis verbis iusiurandum sibi dari ut Scotiae terrae domino atque cunctas regni arcas in suam potestatem tradi, ac tum demum daturum operam regi creando. Legati, accepto responso, mandata Edouardi ad principes sedulo detulerunt, quibus, etsi petitio visa est nedum aspera ac parum iusta, ut Anglus non se arbitrum regis creandi sed dominum Scotiae praeberet, attamen, quia inter se iam dissidebant, morem regi gesserunt. Quo facto, Edouardus Eboracum proficiscitur, eoque non multo post optimates Scoti veniunt. Hic post longam disputationem ex arbitratu regis octoginta eliguntur viri aetate graves et sapientia longe excellentissimi, et in is triginta Angli, quibus facultas datur renuntiandi regis. Ii posteaquam recte cognoverunt cui regnum Scotiae iure deberetur, Ioannem Baliolum una voce regem dicunt. Comprobavit eorum sententiam Edouardus, ipsique Ioanni regni Scotiae possessionem sua autoritate confirmavit. Ioannes per hunc modum rex factus, primum omnium in verba Edouardi iurat, dein Scotiam reversus eo ipso die qui divo Andreae sacer est, et apud eam gentem maxime celebris, magno cum totius populi gaudio corona honestatur. Is ut plus favoris sibi conciliaret ab Anglis, egregias Oxonii aedificavit aedes, eoque loci collegium discipulorum instituit,et illud possessionibus locupletavit, ac ab se Baliolense collegium nominavit. Veruntamen Ioannes rex haud diu cum Anglo in gratia fuit, utpote quae fucosa erat, sed maiorum institutum secutus primo quoque tempore Francorum amicitiam complexus paulatim se ab ipso Anglo alienavit, ut infra apposite demonstrabitur.
  8. Aderat dum haec agebantur iam annus ab eo quo regnare coeperat Edouardus xix, et salutus humanae MCCXCIII, cum Ioannes Cantuariensis antistes, post annum quam sedere coeperat decimum et tertium, moritur, Cui successit Robertus Vynselseius, ordine antistitum octavus et quadragesimus, et rex tres filias nuptui dedit, nanque primam Aleonoram Henrico sive Erico, utrinque scriptum reperio, Barri duci locavit, alteram Margaritam Ioanni Brabantiae duci, et Ioannam tertiam Gilberto Glocestriae comiti. Ac ita Edouardus tris magnos ac potentes viros affinitate sibi devinxit, quae postea ei magno saepe usui fuit. Hoc itidem anno initium magni belli inter Angli et Franci factum est. Edouardus enim causa tuendae Aquitaniae orae sex naves instructas Burdegalam miserat. Duae ex illis secundum Normaniae litus delatae, nihil hostile timentes, a Normanica classe capiuntur atque bona pars nautarum crudeliter suspendio necatur. Quae re comperta, Robertus Tiptoftus praefectus classis, collecto magno navium numero, in Normanos cursum vertit, praemittitque speculatoria navigia, et cum nullas in mari obvias haberet naves, urgente ira, Sequanae ostium subita vi adortus diripit hostiliter, ac multis ex nautis interfectus, sex inde naves abducit atque parum in altum delatus dum stat in anchoris, ut Francum ad navale certamen provocet (nam Angli praeterquam quod numero ac robore navium valebant, eum eo hoste sciebant sibi rem esse quem ob violatum foedus sperabant a Deo optimo maximo punitum iri), ecce tibi, aliquot Normanorum naves vino onustae ex Vasconia redeuntes apparent. Tum Robertus, facto in eas  impetu, facile capit, tertiaque prope nautarum parta occisa, in Angliam mittit. Francus interim, acceptam in portum cladem ulturus, classem studio parat, quam ubi milite ac caeteris quae ad usum navium pertineret instruxerat, in altum non longe ab Anglica classe eduxit. Inter haec nuntii ultro citroque commeabant, alteris poenas violatae fidei, alteris bona amissa repetentibus. Et iam, quia iniussu utriusque regis primus ille tumultus inter Anglos et Normanos temere ortus erat, ac eo minus offensi animi facile ad pacem redintegrandam inclinabantur, cum Carolus Valesii comes Philippi regis frater, vir acrius ingenii ulciscendi cupidus, fratrem ad vindicandum iniuriam compulit. Atque ita ad arma itum est. Igitur classis Gallica pugnandi studio in Anglos cursum flectit, qui nequaquam certamen retardantes pugnam acriter capessunt. Fuit ab initio anceps certamen, caedesque multo deterrima, qualem in tam validarum classium concursu esse oportuit, estque ea dimicatio aliquandiu extracta, demum fusa disiectaque est Francorum classis. Amissarum navium numerum neque annales neque scriptores quos sequimur ponunt, omnes tamen ingentem plagam acceptam scribunt. Philippus de re mala gesta certior factus, pergraviter commotus, primo specie iuris servandi Edouardo ut suo ob possessionem Aquitaniae ac comitatus Pontivi beneficiario diem dici iubet. Deinde, quia certo sciebat futurum ut Anglus minus compararet, quippe cui nequaquam tutum esset Lutetiam ire quo per iudices vocatus erat, exercitum parat. Edouardus interim mittit Edmundum fratrem Lutetiam suae causae actorem coram iudicibus. Verum iudices, qui magis nondum in scirpo, ut dicitur, quam de cognitione causae quaerebant, Edmundi rationes pro fratre respondentis minime admittentes, Edouardum contumacem, is est superbum minimeque magistratuum edictis obedientem declarant, atque omne Aquitaniae ius amisisse decernunt. Quibus rebus actis, Francus secretos praemittit nuntios Burdegalam qui civitatem solicitent, et eos subsequi iubet Arnulphum Nellam magistrum equitum  cum bene magno exercitu. Is ubi eo pervenit, Burdegalam ad defectionem iam paratam capit, ac exin populos finitimos, partim principis Aquitaniae civitatis exemplum secutos, partim largitionibus adductos in potestatem redegit. At Angli, cognita populorum alienatione, quae ex improviso perincommodeque acciderat, ad oppida maritima subito se recipiunt, sed Rionem in primis confugiunt, quod oppidum celeriter muniunt. Post amissam bonam Aquitaniae partem, Edouardus, habito pro magnitudine periculi celeriter ad Westmonasterium principum concilio, ingentem pecuniae summam a populo ad bellum gerendum contra Francum decretam exigit, atque deinde magnum exercitum parat, seque ad iter expedit.
  9. Dum haec geruntur ab Edouardo, Walli sine fine tempus atque occasionem novitatis quaerunt, qui, audita Aquitanorum defectione, rati illud esse idoneum, cum liceret per regem tempore exclusum petere ab eodem poenas sui doloris, quem eius severitas cuique iam pridem iniussisset, subito in Anglos qui regionem tenebant insurgunt, passimque trucidant. Angli, repentina fortuna permoti, arma quae possunt arripiunt, alii ex arcibus sese eiiciunt, fit in hostes impetus eorum, sed confluentibus ad clamorem agrestibus Wallis, ad arces redire coguntur. Quo viso, Robertus praefectus ad Edouardum nuntios misit qui ordine omnia significent petantque subsidium. Rex, cognita re valde permotus, duplici cura afficitur. Ardebat enim ire in Gallias recuperatam amissa, et in praesentia, orta seditione domi, timebat nec hoc malum gravius serperet si ipse abesset, ita ut eiusmodi solicitudinum aculeis agitatus aliquantum fuerit anceps dubiusque animi quid faceret. Demum de sui domestica senatus consilio decrevit sibi domesticae pesti obviam eundum, ac duces mittendos in Aquitaniam, qui suis opem ferrent. Itaque Ioannem Britannum, virum consilii magni et virtutis, cum electa militum manu, et Robertum Tiptoftum classis praefectum cum magno navium numero in Aquitaniam mittit, ipse vero in Wallos contendit, ac primo accessu subigit. At alter exercitus, ubi in Galliam pervenit, tantum terroris Franco iniecit ut praecipiti fuga alii alio se proripuerint, in locaque munitiora receperint. Sunt tamen multi in fuga capti aut interfecti. Angli, pulso hoste, aliquot oppida vi occupant, sed male utentes victoria sine ordine praedandi studio sese per agros temere effundunt, id quod eis malo fuit. Nam Carolus a Philippo fratre cum valido armatorum exercitu missus derepente pervenit, vagantesque incautos Anglos praeda exuit, partem etiam occidit. Quae superfuit caedi trepida multitudo ad loca maritima aut ad classem compulsa est. Duces exercitus, Ioannes qui ex Fano Ioannis est, et alter Ioannes, postquam militem dissipatum e cursu collegerant, duas cohortes miserunt Pontefrium, quae oppidum tueretur. Item totidem ad Fanum Severae, ut locum praesidio firmarent, ipsi vero Rionem profecti munitiones facere instituunt. Quod ubi Carolus cognovit, ne spatium sit hostibus maiores vires comparandi, dat Arnulpho Nellae, cuius ductu antea Burdegalia potiti erant, negotium Pontefrii oppugnandi, ipse vero Rionem contendit, quo ubi pervenit cingit confestim locum obsidione, oppugnatque hostiliter. Contra Angli cum Vasconibus se acriter defendunt, forasque erumpunt. Sed pauci, ut fit, facile a multitudine reprimuntur. Dum ad Rionem ita pugnatur, Arnulphus Pontesium expugnat, confectoque felicissime negotio, ad Carolum venit, cum eoque copias coniungit, ac in oppugnationem Rionensem ambo totius viribus incumbunt.  His cognitis rebus, Angli cum Vasconibus, licet terrore perculsi, resistunt tamen, parumque parique fiducia ubique hostium conantibus se opponunt, identidem tela et saxa in eos iacientes. Verum ad ultimum, cum viderent se non posse amplius locum tueri, nec spes ulla foret subsidii habendi, de media nocte egressi ad naves confugiunt, quod tamen non tuto omnes tentarunt. Nam hostes, cognita Anglorum fuga, iter praecludunt atque aliquot primo fugientes assecuti interficiunt. Sed ii numero pauci fuerint, quia reliqui omnes, ubi cognoverant Francum interclusisse viam ad naves, ex necessitate facientes virtutem, usque eo resisterunt dum pugnando in hostium potestate, expugnato oppido, venerint. Franci, victoria non cruenta adepti, nobiles Anglos captos servant, reliquis tam Anglis quam Vasconiis necatis. Carolus, postquam Rionem cepit, obsessum pergit Fanum Severae, oppidum munitissimum, quo post menses tris quam circunsederat per deditionem ab oppidanis fame coactis, incolumitate pacta, facta, potitus est, ac istis rebus prospere confectis, ad Philippum fratrem victor rediit. Angli qui de eo exercitu et ex his cladibus superfuerant, duces suos duos Ioannes quos quidam falso scribunt in istiusmodi tumultibus periisse, secuti, Baionam proficiscuntur, seque intra mures continent. Haec olim Tarbellorum urbs fuisse dicitur.
  10. Edouardus, nuntio allato de re transmarina male gesta, valde permotus primum Adulphum regem Germaniae in societatem belli gerendi contra Francum magna pecunia ducit cum eoque foedus facit. Deinde suis subsidio in Aquitaniam mittit Hugonem Verium Oxonii comitem, qui primo accessu Fanum Severae recipit. Erat per haec bella continua iam vacuum aerarium regium, quid malum Gulielmus Marchianus quaestor unus omnium alieno detrimentum sanandum statuit. Is enim noverat cum in coenobiis, tum in templis pecunias esse depositas quas, si iuberet tolli, non utique se scelus, sed operaepretium facturum ducebat si pecunia promeretur foras ad usum populi, perinde quasi omnia essent communia, quo sic pecuniam militi suppeditaret praesentemque curaret. Itaque praefecti militum quibus ille sacrilegii patrandi negotium dederat, depositis passim per regnum militibus, uno tempore quicquid pecuniarum in locis sacris reconditum fuerat omnibus vestigiis indagatum ab Edouardum afferunt, gemente passim populo quod princeps non putaret manum abstinendam a pecuniis quibus sacrae aedes reficiendae essent. Rex autem pecuniae egens rem dissimulavit, ac nequaquam ea praeda contentus, habito non multo post concilio, postquam invidiae declinandae causa excusaverat illud sui quaestoris factum, bene multis verbis significavit quam infiniti sumptus in novum exercitum impenderent, quam grave immineret bellum, et quae pericula pro republica sibi atque prophanis principibus quotidie subeunda forent, et quia idem per religionem facere non liceret sacerdotibus, ideo eos debere pecunia iuvare milites. Qui per haec argumenta illis dimidiam partem omnium vectigalium sacerdotiorum unius anni imperandum curavit. Sed ut post tot imposita onera videretur in parte aliqua velle patribus gratiam facere, pollicitus est se concessurum aliquid, si modo peterent, quod ex usu ordinis sacerdotalis esset. Episcopi, capto inter se consilio, postularunt ut legem ad manumortuam, quam suo ordini valde nocere perspexerant, antiquaret. At rex, cui nihil alienius erat quam in ea re episcopis satisfacere, ad id respondit sibi nequaquam in manu esse legem tollere sine consensu patrum, quorum consilio constituta esset, et eo bellissimo responso pontifices contentos voluit. Dum Edouardus ita ex sacerdotum opibus suas auget, Walli deficiunt, sibique duces belli gerendi Marcodum et Morganum, homines ad seditionem expeditos paratosque constituunt. Ii, comparata magna militum manu, Anglos passim persequuntur, locaque aliquot capiunt, multis interfectis sine ullo discrimine sexus aut aetatis. Misit rex Edmundum fratrem cum non mediocri militum numero, qui ut in Walliam pervenit, praelio temere cum hostibus commisso, profligatus est. Nimirum pecunia sacrilegio quaesita exitio fuit exercitui, qua in primis ille conductus ferat. Ubi nuntiatum est Edmundum ab Wallis fugatum fuisse, Edouardus, novo coacto exercitu, eo celeriter contendit, qui neutiquam parvo negotio ad extremum provinciam pacatam reddidit, capto per proditionem Morgano altero ducum, quem non necandum constituit, sed leniter usus tantum subcontumeliose tractum missum fecit. Est laboratum eo anno quo haec gesta sunt fame tanta ut passim per inedia morerentur homines.
  11. Agebatur iam annus xxj ab eo quo Edouardus regnare coeperat, et humanae salutis MCCXCV, cum Thomam Turbivillam paulo aute inter alios in expugnatione Rionis captum, unum nunquam satis perfidum, cupiditas vitae servandae subegit honestum dedecorare nomen. Enimvero is, ut in liberatatem se vindicaret, promisit Philippo regi, si in Angliam redire liceret, se ita apud Edouadrum acturum ut praefectus classis fieret, et si id muneris consecutum, continuo eam classem in eius potestem proditurum. Placuit Philippo consilium ac, composito dolo, Thomam dimisit, acceptis duobus eius filiis obsidibus. Thomas liberate donatus in coelo sibi esse videtur, ac nihil cunctatus in Angliam venit, et, quia vir singularis virtutis erat, accipitur benigne a rege, qui, memor fraudis pacis interiectis diebus per amicos egit ut praefectus classis fieret, quod rex facere pernegavit, veritus ne non desiderium filiorum Thomam sollicitaret ad perfidiam. Francus interim paratam classem in altum educit, sublatisque velis in Angliam cursum tenet, ut causa sit quamobrem Angliam citius suam classem emittat. Expectat ea classis aliquot dies in anchoris praeter oram maritimam adventum Thomae, qui cum ad dictum diem non comparuisset, una navis prope litus accedit, exponitque in terram nonnullos regionis peritos qui causam huiusce morae explorent. Ii ab Anglis forte capti, cum interrogati convenientia non responderent, subito necarentur. Quamobrem incensus ira praefectus recto cursu cum omnibus Doverum petit, expositaque copiarum parte oppidum diripuit. Oppidani, subito terrore perculsi, longe fugientes quaquaversum ad arma capienda concitant, adeo ut magna multitudo in unum collecta sit, quae ad vesperum Doverum versus proficiscitur, ac Francos praedandi causa per agros evagantes invadit passimque caedit. Praefectus classis Gallicae, quo toto eo die ad despoliandum oppidum intentus fuerat, audito clamore suorum ad littus concurrentium, statim ad naves cum ea praeda quam celerrime potuit se proripit. Igitur reliqui Franci, qui per agros praedatum exiverant ac ad naves in tempore redire nequiverant, omnes illo momento caesi sunt, quorum numerus fuit paulo minus octingentis. Ex Doverensibus pauci occidere, quippe qui ex fuga mox reversi hostem cum aliis fugarant, sed mulierum atque puerorum, quibis hostis non perpercit, ingens numerus interiit. Fuit etiam in eo tumultu monachus quidam nomine Thomas, vir longe innocentissimus, interfectus, per quem deinceps ut martyrem Deo acceptissimum, crebra miracula visa ferunt. Dum ista geruntur, Thomas Turbivilla, punctus molestia ac cogitatione  quod non potuisset proditionis scelus perficere quod animo destinaret, aliud inde moliendum ratus, solicitat Ioannem regem Scotiae ut ab Anglo ad Philippum deficiat, atque simul de excogitato facinore ipsum Philippum regem certiorem facit, hortaturque ut exercitum in Scotiam mittat ad bellum gerendum contra Anglum, quo per novum negotium alibi exhibitum, ei non liceat Aquitanis subvenire rebus. Sed neutrum processit. Porro inter haec Thomas apud Edouardum proditionis insimulatur, qui convictus pariter atque damnatus merita poena Londini afficitur. Interea Bonifacius Octavus Romanus pontifex, cupidus sedandi discordias inter reges diu capitali odio altas, duo cardinales primo ab ipsum Philippum in Gallias, deinde ad Edouardum in Angliam mittit. Hi permulta de pace facienda diligenter agitantes in medium adduxerunt quamobrem uterque princeps concordiam debuisset amplecti, Sed ad extremum, cum viderint insedisse animis principium odium propulsare seu potius explere armis, infecto negotio Romam redierunt. Quo tempore rex Edmundum fratrem et Henricum comitem Lincolniensem cum electa iuvenum manu in Aquitaniam misit, qui Baionam profecti, ubi cum aliis Anglis hyemarent. Moritur eodem anno Gilbertus comes Glocestriae et Ioannes Romanus Eboracensis antistes, cui Henricus eiusdem collegii decanus, quem vocant, successit.
  12. Per idem tempus Carolus frater Philippi regis despondit filiam Edouardo filio Ioannis Scotiae regis. Quare fultus Scotus cum Franco societatem coit, foedus icit, eaque nova affinitate ac belli communicatione superbus effectus, iussu Philippi bellum adversus Anglum secreto comparere incipit. Atque ita res magno in motu erat, quae aut supra Scoti aut Angli caput summum periculum fore ostendebat, Ioannem autem regem nihil aliud vicit nisi patriae suae amor. Erat enim natione Gallus, et dominus Auricuriae principatus in Normannia non ultimi, quem postea Philippus Valsesius rex comitatum fecit. Ioannes igitur ea in primis de causa iurisiurandi quod Anglo dederat immemor, non dubitavit se ad Philippum regem suum et amicum, secutus Scotorum regum institutum, adiungere. In Aquitania ineunte vere Edmundus se ex Baiona movet ubi hybernaverat, ac in Burdegalensem agrum proficiscitur, positisque secundum urbem castris, Francis qui ibidem in praesidio erant pugnandi potestatem quotidie facit. At Francus, ubi vidit hostes temere, prout ipse putarat, ad muros accedere, passis repente portis, erumpit in eosque praecipiti cursu sese concitat. Angli, simulantes fugam, longe a loco Francos sequentes ducunt, pedetentimque in insidias quas antea loco idoneo collocarant trahunt. Quo facto, conversi subito eos passim caedunt, fugientesque in urbem assecuti omnes fere in itinere obtruncant. Amplius tria millia hominum ceciderunt. Cives, receptis ex fuga aliquot suorum inter muros, Anglis portas claudunt, qui ita a civibus repressi primo vicos suburbanos diripiunt, deinde direptos incedunt. Post haec ex Burdegalensibus nonnulli clam cum Edmundo agitant de tradenda urbe in eius potestatem. Quae tamen res non processit, quippe ille in facinore deprehensi prius animadversione oppressi sunt quam praestarent quod recepissent. Id ubi Edmundus comperit, haud terendum tempus statuit, non enim machinas habebat quae ad oppugnationem urbis pertinebant. Itaque Baionam reversus est, ubi non multo post morbo confectus interiit. Qui reliquit filios tris, Thomam Lancastri comitem, Henricum et Ioannem, quos sustulerat ex Blancha, quae olim nupta fuerat cum Henrico Campano rege Navarre, ex qua ille unicam filiam nomine Ioannam susceperat, quam Philippus Pulcher in matrimonium duxit. Angli post Edmundi obitum quam celerrime possunt loca muniunt, commeatus undique comparant quo se tutius ab hoste defendant. Interim supervenit Robertus comes Atrebas laturus auxilium Burdegalensibus, qui, cognita Edmundi morte, in Anglos copias ducit, atque ubique defatigat. Edouardus interea, rebus suis haudquaquam indormiens, traxerat in societatem belli adversus Francum Guidonem comitem Flandriae et Henricum ducem Barri , cui non multo ante Aleonoram filiam locaverat. Is Guido genitus ex Margarita, quam Thomas, de quo supra meminimus, in matrimonio habuit, et Guilielmo Dampetra natione Burgundione, successerat paulo ante Gulielmo fratri sine liberis mortuo. Itaque uno tempore dux Campaniam et comes loca quae ad Flandriam pertinent excursionibus vexant. Quis rebus cognitis, Philippus primo Gualterum Creciacum cum magnis copiis ad oppugnandum Barrum mittit, qui ita oppidum opprimere coepit ut Henricum necessario domum redire coegerit, deinde ipse cum ingenti cum peditum tum equitum numero in Flandriam contendit, positisque castris prope Insulam, non multo post oppidum cum arce expugnat. Adfuit etiam ex Aquitania eodem tempore Carolus Philippi fratrer cum magno militum robore, cui Guido maximis copiis instructus prope Furnas obviam factus est. Hic committitur praelium quod diu anceps fuit. Ad ultimum, superante Franco, Guido Bergas confugit. Edouardus interim in Flandriam traiecit, qui cum paulo ante comperisset Scotum sentire cum Philippo rege atque novum percusisse foedus, ubi Gandavum pervenit ita egit ut Francus, qui iam et rerum fluctibus exagitatus et tempore exclusus pacem quam bellum malebat ultro de faciendis induciis secum tractarit, quae in biennium inter eos pacta sunt.
  13. Eo confecto negotio, rex Edouardus in Angliam rediit, bellum parat, legatos in Scotiam misit qui Ioanni regi diem dicant, citentque ut compareat intra certum diem ad Novumcastrum, dicturus iusiurandi violati causam, atque doceant eum frustra sperare posse se contra quam est evangelicum verbum, dominis simul inservire duobus, quoniam quantum a Franco gratiae iniret, tantum odio accessionis sibi ab Anglo faceret, cui morem gerere idcirco putaret sua cum primis interesse. Cum his mandatis profecti legati officium diligenter faciunt. Atqui tantum abfuit ut Scotus aliquod responderit quod ad inimicitias extinguendas pertineret, ut etiam literas non multo post querelae plenas ad Edouardum miserit. Inter haec Robertus Brusius, qui arcem ad Tuedam amnem sitam tenebat, quam dicunt Werke, ad Scotum transivit. Qua re cognita, Gulielmus eius frater, qui in fide Anglorum erat, arcis muniendae causa auxilium ab Edouardo petiit, qui centum milites eo misit. Hos Robertus in itinere adortus omnes ad unum interficit. Rex, allato eius rei nuntio, quantum doloris ob suorum caedem accepit, tantum in his malis solatii habuit, quod per id facinus Scotus prior belli initium fecisset. Itaque Eboracum pergit, ubi, habito principum concilio, primum bellum Scoticum decernitur, deinde a Scoto ut ingrato Huntyngtona comitatus recipitur, quem Henricus paulo ante Alexandro regi genero suo restituerat, quemadmodum superiore libro ostendimus. Postremo tributum indicitur. Rex, ita exactis a populo immanibus pecuniis, cum quatuor millibus equitum ac triginta millibus peditum magnoque numero auxiliariorum militum Wallorum, Hybernorum, in Scotiam proficiscitur, et, quia id bellum putabat extractum iri, ideo ut ad omnes Scotorum motus populus frequentior adesset, et principes praesto essent, quos adhiberet ad consilium, cum de rebus agendis esset deliberandum, iussit cancellarium, iudices, et aerarii praefectos ire Eboracum ut ibi iuridicos conventus suo more agerent, iudiciaque exercerent. Scoti interim, ut venientem hostem finibus prohibeant, in agrum Anglicum egressi, ac praedas ubique facientes Carliolum obsident, atque casu inaudito ita ferente incendunt, facto intus incendio ab exploratore Scoto qui forte captus in custodia erat, auditoque suorum adventu, et se neci et urbem igni dedit, quem postea ventus per omnes fere vicos diffudit. Sed ubi Edouardum cum exercitu appropinquare sentiunt, relicta subito obsidione intra suos fines se recipiunt. Rex, cognita Scotorum fuga, Bervicum oppidum oppugnatum contendit, factisque prope castris, dat oppidanis unius diei spatium de deditione deliberanda. Ad id temporis punctum pervenit ad litus eius classis quatuor et viginiti navium. Angli oriente sole agmen regium conspicati et certamen impendere arbitrantes, quatuor naves prope terram ducunt, ac inde egressi cum accolis pugnant, qui agrestium multitudine oppressi ad unum omnes interficiuntur. Quo facto, agrestes ad naves in litore relictas concurrunt atque incendunt. Eo accepto incommodo, rex permotus propius oppidum accedit, quod oppidani, incolumitate pacta, statim ei tradunt. Facit idem Gulielmus Douglas praefectus arcis. Edouardus victoria usus exin Doumbar castello et Roxburgo oppido de  Scoto capto omnem regionem quae quaquaversum ad Bervicum pertinet in potestatem redegit, in quibus operibus totum fere annum consumpsit, qui fuit xxiij cum regnare coepit, et humanae salutis MCCXCVII.
  14. Quo tempore, finitis induciis, bis pugnatum est inter Francum et Flandrum. Primo Francus vicit, redacto in potestatem Guidone comite cum Roberto et Hilermo filiis. Deinde orta seditione insignem cladem accepit. In Aquitania quoque ad arma itum est. Nam cum Franci Baionam obsidere tentarent, Angli partim qui intus erant egressi, partim qui alibi hyemabant hostium adventus fama permoti, illuc concurrentes praelium confestim fecerunt. Pugnatum est ad noctem, quae praelium diremit. Caedes utrinque magna facta. Numerus etiam captivorum utrinque pene par fuit. Ioannes unus exercitus dux in ea pugna captus est. Alter vero Henricus Lincolniensis comes ab initio fugit, id quod paratam victoriam interpellavit. Post praelium Robertus Atrebas Aquitaniae praefectus Burdegalam hyematum ivit cum suis Gallicis copiis, et Ioannis Britannus tertius Anglorum dux exercitum omnem Baionam in hyberna reduxit. Et quia interea induciae inter Edouardum et Philippum renovatae sunt, bona pars eius exercitus post tempus hybernorum in Angliam rediit. At reges post factas inducias captivos etiam permutarunt. Edouardus posteaquam omnia Scotorum bona quae in Anglia erant publicavit, et oppida quae de hoste ceperat praesidio firmavit, Eboracum revertitur, eatenus illic mansurus quoad Scotum ad pugnam eliciat. Cuius rei non fefellit eum sua opinio. Nam Scoti, cognito regis Edouardi discessu, statim per finitimorum agros excursionibus repentinis vastas solitudines faciunt, eoque  cupiditas praedandi evadit ut Northumbriam ingressi longe lateque omnia populentur. Id motus ubi ad Edouardum perlatum est, confestim Ioannem qui paulo ante in permutatione captivorum a Franco inter alios dimissus fuerat cum robore fortissimae iuventutis obviam hostibus mittit. Scoti quamvis subito circumventi sint, nihil tamen pugnam extrahentes in certamen descendunt. Pugnatur paulisper utrinque ferociter, ad extremum Scoti trepidi terga vertunt passimque caeduntur. Ferunt eo die ad decem millia Scotorum cecidisse extra captivos, quorum bene magnum fuit numerus. Reliqui qui ex caede evaserant aegre post multa accepta vulnera in Scotiam se receperunt. Edouardus ut victoria adepta bene uteretur et hostes tandem aliquando subigeret deleretve, ipse paucis post diebus Scotiam ingressus recta Edimburgum terrae Scotiae caput petiit, ductoque repente vallo obsedit, quod post octo dies quam oppugnare coeperat per deditionem recepit, concessa oppidanis incolumitate. Quo prospere confecto negotio, ad Fanum Ioannis quod et Perthum veteri nomine dicitur oppidum ad Tai fluminis ripam positum moenibusque egregie munitum advolat atque capit. Qui dum hic moratur, quotidie equites quaquaversum mittit, simul ut cognoscat si hostes uspiam sint contraque veniant, simul territandi causa, cum interim rex Scotiae Ioannes, spe victoriae iam desperata, nuntios ad eum de pace misit. Edouardus postquam perbenigne audiverat nuntios, respondit se nullo pacto esse daturum pacem hosti iam victo, sed vitam pro sua humanitate concessurum, si modo Ioannes rex confestim suae fidei se committeret. Quod ubi Scotus accepit, mirum dictu est quam subito fuit animo perculso abiectoque, partim quod cum miserrimum tum acerbissimum diceret in illius potestatem se permittere, quem pro hoste haberet, partim quod suam calamitatem cum republica coniunctam videret. Attamen iam omni spe retinendae dignitatis orbatus, ut vitae consuleret minima de malis secutus, ut aiunt, hoc est malens turpiter honore privari quam calamitose necari, Anglo se necessario tradidit. Edouardus, per hunc modum domito Ioanne, loca omnia praesidiis firmat, ac statim Bervicum revertitur, ubi, habito principum concilio, statum Scotiae de integro collocat, eiusque praefectum facit Ioannem Varanium, cui Hugonem Chresyngamium ac Ioannem Orneby adiungit, quo res non unius sed multorum consilio administrentur. Ista status collocatio, tametsi aequa habita est, infiniti tamen mali causa fuit. Nam sive quod Angli se deinceps segniter gesserint, sive quod Scoti libertati studentes ferre Anglorum dominatum non potuerint diu, est adeo paulatim odio adauctum, fit inter utrumque populum non sine magnis caedibus dimicatum. Rex post haec Scotos principes qui aderant (aderant autem fere omnes) in sua verba iurare iussit, atque ita allocutus dicitur. “Ego, principes, ut terrae Scotiae populum ab omni in posterum iniuria prohibere, et sicut iam meo sublevare debeo, ita me observare et iusiurandi quo mihi vosmet modo obligastis memoriam nulla de causa deponere vestrum est, quod faciatis magnopere obsecro, atque ita omnia a me in vos certo sperare potestis profectura, quae ad vestrum commodum, quae ad dignitatem, quae ad honorem pertinebunt. Quae hercle spes vos fallet nunquam.” His factis atque dictis, cum existimaret tutissimam fore Scotiam, Wallos et Hybernos milites quibus in eo bello gerendo usus erat, bene meritos dimisit, ac paulo post Ioannem Scotiae regem secum ducens victor in Angliam rediit.
  15. Per idem tempus Bonifacius Octavus Romanus pontifex animadvertens principes Christianos avare et percrebro sine iusta causa nova quotidie sacerdotiorum fructibus imponere vectigalia, atque sine fine arbitratu suo decimam vigesimamve eorum partem tributi nomine imperare, immunitati ordinis sibi consulendum statuit. Itaque, habito Lugduni concilio, interdixit ne posthac principes sacerdotibus tributa imponerent, neve illi imposita conferrent iniussu Romani pontificis. Id praescriptum extat in libro tertio libri sexti De Immunitate Ecclesiarum capite tertio, quod tametsi non erat iniquum, fuit tamen apud Anglos magnae causa discordiae. Enimvero non multo post Edouardus in Angliam ex Scotia reversus concilium habuit Buriae ad coenobium divi Edmundi, quo in concilio cum indigeret primum populo deinde sacerdotibus tributum indicendum curavit. Populus, qui negare non poterat, pecuniam imperatam se soluturum dixit. Sacerdotes vero responderunt id sibi facere per pontificis Romani praescriptum minus licere. Quo responso rex iracundia permotus bona sacerdotum passim publicari venireque iussit, qui indictum tributum pendere pernegassent. Quo factum est ut bene multi quibus prae quiete nihil satis cordi erat tantum incommodi diutius ferre nolentes alii alio modo iniustam vexationem redemerint. Solus Robertus Cantuariensis antistes forti animo post multas acceptas iniurias bonaque omnia amissa principis voluntati resistebat, praedicabatque palam scitum illud apostolicum, obedire oportet Deo magis quam hominibus.  At rex, nihil sanctissimi pontificis aut constantia deterritus aut salutaribus monitis flexus in dies magis cuncto generatim populo succensebat et sacerdotes ut ingratos duriter premebat, et reliquis qui gravate imperatam pecuniam solverent uno vel altero modo nocebat. Quibus rebus ita omnium animi incitati sunt ut neque in agris neque in urbibus sileretur. Quid quod nec iam ullus locus tale regnum ferre posse videbatur? At optimates in primis inclamabant, quorum capita extiterunt Humfredus Herefordensis et Ricardus Northfolchiae comites. Hos enim rex cum iuberet in Aquitaniam cum novo militum supplemento traiicere, ambo palam sine eo se ituros negarunt, atque his dictis, ut ne vis ulla inferretur, sese multitudine armatorum munierunt, amicorumque gregibus stiparunt. Continuo complures alii qui iam aperte in regem alieno erant animo istos secuti ad tumultum faciendum parati erant. At Edouardus, nullum timoris signum dandum putans, rem dissimulat atque iter in Flandriam parat, rebus Guidonis comitis infirmissimis opem laturus. Sed suspicans ne illi duo comites absente se aliquid seditionis populi nomine in regno non excitent, neve multi alii eorum partes sequantur, primo Robertum Cantuariensem archiepiscopum, deinde aliquot alios quos antea offenderat in gratiam recipit, iubetque ipsum antistitem curam regni administrandi suscipere, et iis rebus ita constitutis in Flandriam proficiscitur. Comites quibus populare nil tam erat quam populi commodum, post discessum regis, ut ne contra atque ratio poscit facere videantur,nihil in principem armis tentant, sed Londinum veniunt, palam dehortantur atque vetant populum libertatis conservandae causa tributum nuper impositum conferre, quibus cupidissime populus auscultat. Fuit ea res tanto regiis quaestoribus terrori ut pecuniam a quoque exigere deinceps minime sint ausi.
  16. Interim cum Ioannes Varanius, homo aetate iam confectus, Scotiam provinciam negligenter obtineret, non accurate tueretur, et Angli reliqui omnia tuta fore existimantes idem facerent, Scotos, qui ad rem suam vigilabant, ad spem recuperandae libertatis erexerunt. Itaque illi servitutis vincula rumpere paratissimi, facta coniuratione, ducem sibi constituunt Gulielmum Wallam, hominem animi robore longe nobilissimum, sed genere et moribus non item. Is, coacta in unum magna hominum multitudine, repente Anglos ex inopinato aggreditur, incaute opprimit vagantes passim toto campo obtruncat. Angli subitae rei casu perterriti, ad arces confugiunt, sed paucis ea fuga saluti fuit, cum subito circumventi spatium fugiendi suique colligendi non habuerint. Reliqui qui loca munita tenebant, cognita Scotorum defectione, se ad resistendum parant, atque simul per crebros nuntios a rege subsidium petunt. Dum ita Scotus duce Valla furit, Robertus Brusius, ratus tempus idoneum potiendi regni advenisse, se cum ipso Valla copulat. Exin ambo collectitium exercitum augent, ac iunctis armis Anglos late persequuntur, caedunt, convulnerant,  comprehendunt, acerbissimis suppliciis afficiunt, nulli neque aetati neque sexui parcunt. Quo facto, regressi arces passim oppugnant, quarum aliquas minus munitas capiunt, et in iis Deidonensem ac Brechinum. Postea Aberdoniam obsessum eunt et expugnant. Erat id temporis cum ista a Scoto gesta sunt, Edouardus rex in Flandria qui eo ierat causa sublevandi res comitis Guidonis, quem, uti supra docuimus, Carolus Philippi regis frater non procul ab Odomari Fano singulari praelio paulo ante vicerat. Hic ubi nuntium de Scotorum defectione accepit, primo fidem nuntio non habuit, deinde tamen cum ad eum literae volarent ac idem nuntiaretur, iussit omnem exercitum quem in agro Eboracensi in hybernis habebat, duce Ioanne, qui ex Fano Ioannis erat, ire in Scotiam seque cum reliquis copiis quibus Ioannes Varanius praeerat coniungere. Ioannes, acceptis regis literis, quia res celeritatem requirebat, confestim exercitum in Scotiam ducit, initoque consilio cum altere duce Scotum persequitur. Scoti, per speculatores cognito Anglorum adventu, se in valles devias impeditasque paludes abdunt, ut ita primum hostium impetum vitent. Qui ubi illos appropinquare sentiunt, verbo quidem per nuntios pacem cum delictorum venia, perinde quasi de salute desperantes, ab Anglo petunt, manus dant, obsides offerunt, revero insidias moliuntur. Quare nonnulli ut maiorem fidem faciant continuo ad Anglos transfugiunt, qui eatenus per hunc modum Anglum ludificent quoad pontem Sterlyngensem, qui in Forthea flumine est, transeant, seque loco idoneo in insidiis collocent. Tum postquam Angli se ab hostibus ludificari comperierunt, quippe qui specie faciendae deditionis ipsos defatigabant, commoti ira, temere pontem transire incipiunt, iamque bona pars traiecerat, cum Scoti qui in armis erant et transitum hostium observabant, dato repente signo, ex omnibus partibus erumpunt hostemque circumveniunt. Erat spectaculum miserrimum videre Anglos, qui pontem transiverant, a multitudine hostium caedi, aut fluminis ripis appropinquantes coangustatos in undas praecipitari, et qui cis flumen erant propter angustiam pontis suis subvenire non posse. Scotus, postquam omnes Anglos qui pontem transmiserant pugnando interfecerat, ad pontem occupandum concurrit. Hic redintegratur certamen. Scoti totis viribus pontem capere nituntur, ut eo potiti quicquid hostium reliqui erat deleant. Contra Angli, qui amisso ponte de se actum fore animadvertebant, omni conatu illum retinere pariter contendunt. In eo ponte caedes cruentissima utrobique facta est, quem ad extremum Angli ad alteram ripam fluminis fregerunt, atque ita altera pars eius exercitus ab hostium impetu se defendit. Non evasit ex ea clade quisquam omnium qui trans flumen ivissent. Fama tenet circiter sex millia Anglorum eo interiisse die. In iis Hugo Chresyngamius fuit, cui ut graviore cruciamento necaretur pellem detractam fuisse ferunt. Secundum hanc acceptam plagam Angli animadvertentes se sine novo militum supplemento haud uspiam posse hostibus resistere, in agrum Eboracensem revertuntur, et quia timebant, prius agmen cogunt, deinde ita instructi incedunt, ut si qua imponatur in itinere dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subeant. Antequam isti Bervicum pervenirent, quia praecesserat fama maioris caedis factae quam erat, illi qui oppidum illud tenebant iam reliquerant seque in agrum Northumbricum receperant. Ea res igitur Anglos ex Scotia venientes non iniuria maximo timore effecit, qui arbitrantes hostem aliis itineribus ad eum locum pervenisse, ubi parum ultra oppidum trepidi progressi sunt, disiectis evestigio ordinibus pro se quisque diffugit. Quae profecto fuga tanto cunctis quaquaversum incolis terrori fuit ut in oppida ex agris continenter se conferrent, sed Northumbri in primis cum bonis et uxoribus ac liberis in agrum Eboracensem demigrarent. Scoti interea, qui fracto ponte hostes persequi non poterant, post paulum tam animis quam viribus aucti Bervicum impigre oppugnatum veniunt, quod ubi ab Anglis desertum viderunt, praesidio muniunt atque per hoc, cognito hostium timore, caetera vicina loca aggressi eodem momento recipiunt. Post haec, avidi praedae in Northumbriam irrumpunt cursu ad direptionem pestemque incolarum. Nam quacunque eunt omnia vastant, diripiunt, auferunt, incendunt, iuvenes iuxta atque senes aut supplicio mactant aut captivos abducunt. Deinde Carliolum versus advolant, sed quia cives se antea fortius quam ut capi possent munierant, ad praedam capiendam se convertunt. Itaque Novumcastrum profecti oppidum diripiunt incenduntque, ac denique postquam hostium caede satiati sunt Bervicum revertuntur onusti omnis generis praeda quam Guilielmus Vallas et Robertus Brusius duces multitudinis, singulis prius pro concione collaudatis quod pro liberanda patria fortiter pugnassent, aequabiliter distribuunt, atque non multo post victorem exercitum domum reducunt. Inter haec Dunelmenses et Carliolenses cives duce Roberto Clyffordio Scotorum fines alio itinere ingressi usque Roxburgum agros late vastarunt.
  17. Atqui domi interim seditio intestina haud consenescebat, imo in dies singulos magis reviresecbat ac latius manabat, acrius gliscebant, brevi aliquo eruptura. Siquidem status praesens rerum in summo erat odio quod libertas populi longo tandem morbo mori videretur. Quare omnes generatim populares facta regis et praesertim pecuniarum exactiones improbabant, quaerebantur, dolebant, ac sine iam ulla rei varietate aperte loquebantur, clareque gemebant, et medicinam quaerentes cum nulla afferretur tandem aliquando resistendum statuit, etsi non sine alterius partis internecione id fieri posse existimant. Itaque plebs ducibus Humfredo et Ricardo comitibus ad servitutem propulsandam dolore excitata, arma capit paratque se ad certamen quo finem miseriarum domesticarum factum iri sperabat. Haec ubi Robertus Cantuariensis, cuius credibile non est quantum in consiliis, prudentia, fide rex Edouardus ponebat, sensit, sese plebei opponit, admonet, ostendit externum timorem arctissimum semper concordiae vinculum debere apud eam vincere privatum odium, idque multis verbis insinuat. Sed cum bona monita pro nihili haberi animadverterit, tum omnium ordinum homines  ad concilium per Eduardi regis filium convocandos Londinum, et in eo de summa rei agitandum curat. Itaque inito consilio comites, data publica fide, intersunt, praesenti animo populi nomine postulant ut veteres leges ad pristinum usum revocentur, item ne regi tributum ullum populo Anglico in posterum tempus indicere liceat, id quod reges antea suo arbitratu saepe fecerant, nisi ex concilii authoritate, neu sibi et qui hactenus suas partes secuti essent fraudi sit, quod pro liberate populi eam domi concionem fecissent. Ista omnia consilii decreto concessa sunt, ac tam Edouardus princeps qui aderat per iusiurandum quam eius pater per literas approbavit. Caeterum de restituendis legibus causa facile periit, at de tributo indicendo tam altas egit radices ut etiam nunc inviolata maneat. Quapropter iam inde usu venit ut deinceps quoties princeps habendum concilium decerneret, in eoque de re nummaria agendum putaret, consueverit eodem momento agere cum Cantuariensi archiepiscopo, ut episcoporum ac aliorum sacerdotum conventum faceret, ad eosque mittere ex consiliariis aliquot qui, rei causa exposita, rogarent eius verbis ut certas pecunias de conventus sententia impetrarent. Atque ita populus Anglicus hoc ad extremum libertatis a suo principe consecutus est, quod et mordicus tenet ut ne avellatur. Ad rem redeat oratio. Eo illo tempore Aleonora regina mortua est, mulier singularis prudentiae. Fuit is annus quo haec gesta sunt Edouardo a gubernatione regni xxiiij, ab humana salute MCCXVCVIII.
  18. At Edouardus, cuius quamvis permagni interesset in Anglia esse, tamen adhuc erat in Flandria et saepe in suo Pontivo comitatu, qui interim alienum fundum arans suum incultum relinquebat, ut vulgo dicitur, porro cum agitaret de restituendo Guidone comite in libertatem, qui a Franco Lutetiae in custodia tenebatur, a Scotis, uti ostendimus, non modicam accepit cladem. Sed cum res parabat, cum amicorum interventu, Flandris induciae datae sunt, et pax inter eum et Philippum convenit. Tum Philippus omnem Aquitaniam Edouardo restituit, et iam coelibi Margaritam sororem despondit. Quo feliciter confecto negotio, Edouardus in Angliam rediit, atque non multo post Eboracum profectus suorum principum conventum fecit, ad quem Scotos etiam vocavit ut tentaret si ad sanitatem redire vellent, qui omnino ire neglexerunt. Quare ille valde permotus ingentem coepit exercitum parare, diemque omnibus praefinivit quo iter in Scotiam haberet. Itaque post paulum, armis virisque paratis, ad vij Calendas Iunii, qui erat dies constitutus ad iter faciendum, in Scotiam proficiscitur, eamque ingressus instructo agmine in loca interiora penetrat, quibus Scotos se continere intellexerat, qui non procul a Vario Sacello castra habebant. Accesit prope locum rex, factaque dimicandi potestate, ex proximo colle in campum descendit. Prima luce Scoti aciem instruunt, a regione hostium castrorum se ostentant. Tum Edouardus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis memoriam tenerent, dat signum praelii. Primo concursu ab dextro cornu, ubi Anglicus equitatus constiterat, hostes pelluntur atque fugantur. Ab sinistro cum primi hostium ordines telis transfixi concidissent, reliqui tamen acerrime resistebant, qui ad ultimum circunventi omnes interfecti sunt. Amplius quindecim millia Scotorum eo die cecidisse annales tradunt. Rex post victoriam adeptam, cum iam commeatu careret, quem pro tempore in paucos dies secum tulerat, destitit a persequendo. Sed peragrata ea parte Scotiae quae ad orientem solem spectat, et relicto praesidio valido militum ad loca quae receperat, Londinum non multo post revertit. Eodem tempore oratores a Bonifacio Romano pontifice missi venerunt qui peterent ut Edouardus Ioannem Baliolem regem alias Scotiae, qui in custodia servabatur, tandem aliquando missum faceret, ac Edouardo eius filio praedia quae in Anglia antea possedisset restitueret. Rex, auditis iis qui legati petiverant, Ioannem illis tradere quem ad pontificem ducerent non dubitavit, quia satis constabat Scotos ei minime favere, sive quod laboraret odio adversae factionis, seu, ut quidam tradunt, quod a principio in Angli verba temere iurasset, aut postremo deditionem timide fecisset. Praedia vero Edouardo reddere negavit. Atque ita Baliolus libertatem nactus vitam deinde in Gallia traduxit, postquam diu frustra expectarat alteram rerum suarum sortem quam avebat meliorem. Fuit is annus salutis humanae MCCXCIX, et ab eo quo ipse Edouardus regnare coeperat xxv.
  19. Dum autem a bellis otium, etsi pusillum, erat, rex Margaritam sibi pactam ac a Philippo fratre ad se missam, magno rerum omnium apparatu accepit, nuptiasque tantae concordiae conciliatrices mira pompa fecit. Obiit eodem anno mortem Henricus Eboracensis archiepiscopus, quem Thomas Corbrigius secutus est. Item induciae in undecim menses Scotis, qui loca montana tenebant, datae sunt. Bonifacius interea pontifex a Scotis precibus fatigatus, et subiratus quod Edouardo Baliolo filio Ioannis non essent restitutae possessiones quas ille in Anglia habebat, interdixit Edouardo regi ne amplius posthac Scotos bello vexaret, quod id regnum antea in Romani pontificis fidem et potestatem a Scotis ipsis permissum fuisset, et ideo asservabat sibi soli integrum esse cuicunque liberet dare auferreve. Edouardus, accepto pontificis praescripto, habuit primo quoque tempore principum concilium, de eaque re mature consuluit. Postea tam per literas quam per nuntios pontificem docuit ius proprietatis terrae Scotiae ad se pertinere secumque facere, et propterea non passurum se eo perperam privari. His cognitis, Bonifacius statim refrixit, ut scilicet si pertinacius contenderet, ne inhoneste causa caderet. Post annos xxvij quam regnare coeperat Edouardus, qui fuit annus salutis humanae MCCCI, induciae cum Scotis renovatae sunt. Rex interea Ioannem Segravensem, virum fortem, non item providum, cum magno exercitu in agrum Dunelmensem proficisci iussit, ut praesto adesset si Scoti, quos non diu quieturos quasi certo sciebat, aliquid novi repente molirentur, cui socium dedit Rodulphum Conferenum hominem Scotum, ut quidam sentiunt, qui cum multis aliis Edouardum sequebatur. Ioannes, ubi ad loca finitima pervenit, et iam exeuntibus induciis, per exploratores cognovit Scotos in armis esse, Scotiam petit ac recta Edimburgum contendit, ubi, qui nihil hostile a Scotis parari comperit, qui in montibus agebant, exercitum tripartito ordinat. Duabus enim partibus procul ad quatuor millia passuum pari spatio inter se distantibus duce Rodulpho collatis, tertiam sibi reservat, atque ibi castra ponit. Quod consilium potissime cepit ut si exercitus uno in loco totus maneret, ne in angustiis rei frumentariae premeretur. Sed id hostes animosiores fecit. Ubi enim Scoti per speculatores certiores facti sunt exercitum hostium divisum esse, et Ioannem ducem cum paucis secundum oppidum castra habere, repente eo cum electa iuvenum manu nocturno tempore properant, ac paulo ante lucem circum oppidum consistunt seque ad praeliandum expediunt. Cognovit interea Ioannes Scotorum insidias, quas quo facilius vitaret a suis admonebatur, ut aut relictis castris cum reliquo exercitu se coniungeret, aut ad se duas tresve cohortes accerseret. Neutrum tamen facit vir sane in ea parte maioris animi quam prudentiae. Nam suos cohortatus tuba signum extemplo dari, atque in hostes iam lucente sole appropinquantes impetum fieri iussit. Pugnatum fortiter atque dubia victoria diu, cum ad extremum Angli multitudine hostium undique pressi passim cadere coeperunt. Pauci fugiendo evaserunt, equites numero viginti cum Ioanne duce graviter vulnerato capti sunt, sed Ioannes a nonnullis equitibus qui, audito fugientium clamore, ex proximis castris adfuere ab hostibus eripitur. Reliquum exercitum post hanc acceptam plagam in Angliam Rodolphus reduxit, cum cerneret non esse quod tunc cum hostibus amplius confligeret, qui et numero et viribus longe praestabant. Rex, nuntio allato de re male gesta, mature acto principum conventu ex eiusque sententia pecunia in sumptus novi belli decreta ac a populo exacta exercitum parat, atque haud ita multo post Scotiam petit, ulturus suorum caedem. Scoti, audito regis adventu, ad paludes atque montes more patrio confugiunt. Interea Edouardus Bervicum adortus per deditionem recepit, et inde digressus ad spem constituendae rei, quacunque ibat agros populabatur, oppida vexabat, qui ubi prope accessit, tanto affecit timore profligatos hostes ut suppliciter veniam petierint, quam et dedit.
  20. Tum Edouardus rerum potitus in Scotia (nam praeter sylvestres aliquot, qui ad occidentem spectent, loca omnia tenebat), statuit rei Scoticae firmamentum ponere. Itaque principes ad Fanum Andreae convocavit, qui statim convenere frequentes. Solus Wallas non comparuit, qui nullo neque precio neque metu de fide, de opinione deduci potuit, ut vellet aut sequi aut videre Anglum regnantem. Hic habito concilio, rex multa patria instituta introduxit, leges dedit, Odomarum Valentianum Penbruchi comitem praefectum Scotiae fecit, dein a singulis iusiurandum dari iussit, et postremo, ut ne vestigium maiestatis regiae desiderii ullum apud populum remaneret, sedem lapideam in qua insidentibus regibus corona imponi solebat ex Scotia deferendam Londinum curavit, quae etiam nunc ad Westmonsterium servatur. Edouardus, hisce rebus ita peractis, in Angliam redeundo Bervicum divertit, idque praesidio firmat, moenia reconcinnat, oppidanis largitiones facit. Inde Lincolniam venit, totamque hyemem ibi commoratur, eodem loci concilium habet. Quo in concilio, ut populo generatim gratum faciat, leges, immunitates et privilegia ab Henrico patre suo ante irrogata, quae Magna Charta continentur, de concilii sententia probanda curavit. Ea res ita omnium animos devinxit ut populus ex decimaquinta parte fructus praediorum unius anni tributum perpenderit, quo princeps sentiret suum beneficium in vulgus gratum fuisse. Item Edouardus regis filius fit Walliae princeps. Ipso illo anno iudices cum magno cancellario caeterisque magistratibus post septem annos quam Eboraci conventus forumque peregerant, Londinum revocatur. Per eosdem dies decessit Thomas Eboracensis antistes, cui successit Gulielmus Grinfildius. Migrarunt et e vita duo illustres viri Ioannes Varanius ac Edmundus comes Cornubiae. Huius Edmundi sine liberis mortui omnis haereditas Edouardo regi venit. Rex, dimisso concilio, Londinum revertit, qui in belli apparatum deinde toto biennio quod secutum est, dum Scoti in officio manebant, mirum in modum incubuit.
  21. Interea Robertus Brusius, qui primum cum Gulielmo Valla in bello gerendo Scotorum dux steterat, et postremo ad Anglum se adiunxerat, ad regnum aspirandi cupidus, cum optimatibus agitabat ut se regem dicerent, qui advocata concione sic verba fecisse fertur: “Non me equidem fugit, optimi principes, salutem patriae unicuique vestrum pariter atque mihi curae esse, vobisque nihil antiquius ea unquam fuisse, qui postquam Ioannem regno pulsum vidistis, acriter eam ab Anglis infestissimis hostibus defendistis. In qua re ipse etiam vos nonnihil iuvi, ut tandem aliquando universi essemus ab omni periculo vacui. Nimirum in hac mortali vita nihil est detestabilius dedecore, nihil importunius,nihil foedius servitute, quam Angli non modo nobis, sed terrae nostrae Scotiae in perpetuum imponere curant, aliudque nihil laborant, urgent, pugnant. Pro, bone Deus, ecquis nollet mille potius vitas, si totidem haberet, amittere quam in servitutem adduci, cum praesertim ad decus et libertatem, perinde ac vos in primis estis, natus esset? Haec igitur, fortissimi principes, aut teneamus aut cum dignitate amittamus, quo testemur tentasse nos tandem aliquando propulsare iniurias factas ab Anglo, qui cum esset a nobis regis creandi arbiter statutus, non dubitavit ius dominatus Scotiae sibi adiudicare, quem nos aliquando non voluntate sed necessitate secuti sumus, quo vitam istam ad reipublicae usum reservaremus, a qua nunquam mentem deieci. Sed cum ea omnia ob oculos vestros posita vobis nota esse, et in vestris iampridem animis insedisse perspiciam, solum quod factu quam optimum puto vobis in praesentia exponam. Pugnavimus non satis prospere hactenus cum Anglis, quos tametsi bis intra paucos dies vicimus, et pertimescendum est ne deinceps ab ipsis opprimamur, cum nequaquam pari imperio rem geramus. Illi enim regem domi habent, ad quem omnia referuntur, qui dies noctesque conservandae reipublicae consilium diligenter capit, at militiae ei omnes parent, omnia eius auspiciis geruntur, et denique unus est rerum omnium moderator ac gubernator, qui suis consiliis, sua authoritate praesto ubique est. At nos multitudo hominum perinde sine rege sumus, ac corpus sine capite est qui, ut de reliquis taceam, in bello gerendo, sicuti probe scitis, dum de rebus minimis inter nos saepenumero disceptavimus, totum reipublicae corpus tueri parum curavimus, unde clades aliquot accepimus, resque in statum miserabilem ducta est, et nisi mature provideamus, peiora patiemur. Igitur regem inter nos faciemus, qui sua autoritate et tanti nominis maiestate nos regat et tueatur. Est illud munus mihi iure haereditario debitum, quod si demandare cordi vobis erit, quanquam grave est, obire tamen non abnuam.” Haec ubi ab eo graviter dicta fuerunt, magno omnium qui aderant accepta sunt favore. Unus tamen extitit Ioannes Cuminus, qui reipublicae statum non esse mutandum contenderet, sed eius sententia non vicit. Itaque Robertus statim rex creatus est, assumpto sibi, ut non nemo falso prodidit, David nomine, quod ad eum, uti supra demonstravimus, genus suum referret. Ille autem certo sciens Anglos periniquo animo id factum laturos contraque venturos, ad resistendum se parat, studia sperans se summa habiturum omnium ordinum.
  22. Postquam Odomarus praefectus de Roberti coniuratione rescivit, statim se cum suo praesidio Edimburgum contulit, reliquis militibus ad loca communita missis, ac Edouardum rei gestae certiorem facit. Rex ubi cognovit Scotos sibi regem creasse fremere minaciter, palamque vociferari coepit advolaturum se in Scotiam ac Scotis ad internecionem caesis, omnia oppida direpturum, direpta ferro et igne excisurum. Itaque irarum plenus Edouardum filium principem Walliae cum bene magnis copiis in Scotiam proficisci iubet, et quia adolescentem ad tantum bellum gerendum neque virium robore neque consilio idoneum ducebat, mandat ut de Odomari praefecti sententia cuncta gerantur. Iam aderat annus salutis humanae MCCCCVI, cum Edouardus princeps in Scotiam pervenit. Is agrum passim populatur, omnia primo accessu de hostibus capta militibus donat, deinde castella et oppida natura locorum parum munita aggreditur, praelia caeterum levia alia aliis locis facit. Erat spectaculum uni Anglo iucundum, caeteris non item, videre Scotos timore perculsos aut abiectis armis manus tendentes mortem deprecari, aut resistentes multis affectos vulneribus passim concidere. At Robertus rex ubi de adventu Edouardi principis comperit, quia nondum iustum exercitum conflarat, in loca abdita abiit. Ita ei placuit, speranti deinde in effusos hostes se tutius invadere posse, quos remoto metu latius licentiusque, uti solet venire usu, evagaturos putabat. Verum contra atque ille ducebat accidit. Enimvero princeps, uti faciendum statuerat, oppida castellaque munita partim vi, alia metu, alia praemia ostentando capit, cum magno hominum numero, inter quos fuit Gulielmus Wallas, qui non multo post Londinum ductus securi percutitur. Dum ita Angli regionem percurrunt, Robertus in montibus exercitum parat, simul locum et tempus observans quo hostes aggrediatur. Sed ut id sine sui ipsius capitis saltem periculo tentet, iubet suos super arma induere candidissima saga, quae in singulos milites dederat. Eo ipso sago utebatur, ut ne inter alios ex colore vestitus internosceretur, neve ab hoste maiore impetu peteretur. Quo facto in campum planum descendit sequiturque hostes a tergo, ac sequendo pervenit ad oppidum Calidoniae Castrum olim dictum, ad Taum situm, quod incolae Dounkeldinum vocant. Hic non procul conspicatus Anglos, facto impetu, extremum adoritur agmen. Angli qui extremi in agmine et primi erant ad recipiendum hostium impetum paulisper territi conturbantur, reliqui cito subveniunt. Committitur pugna utrinque acris. Robertus cohortatus suos inter confertissimos hostes se infert, ter confossis equis, humi cadit atque pedes pugnam edit. Sed dum eo modo cum paucis suorum praeliando hostes acriter caedit, eius milites qui in altero cornu pugnabant passim aut cadunt aut fugiunt, quos cum ipse accurrens sublevare et prope iam adeptam victoriam omnibus modis retinere nititur, circumventus ab equitibus in pedes se quoque dare cogitur. Equites fugientem Robertum aliquot <millia> passus secuti consequi non potuere. Princeps de parta victoria statim patrem certiorem facit. Ille immortaliter gavisus, tum demum ratus tempus advenisse, cum in multos annos provinciam pacatam sine ullo negotio posset, continuo in Scotiam advolat, eam quaquaversum lustrat, hostes deficientes partim supplicio afficit, partim captivos in Angliam mittit, quorum nonnulli postea Londini poenas capite solverunt. In iis fuerunt Simon Frysellus et Ioannes comes Bochamius, honesti equites. Fuit in eo bello et Isabella uxor Roberti Brusii capta, et quae Londinum ducta in custodiam traditur. Rex dum Scotos sic domabat in adversam valetudinem incidit, qua valde affectus Carliolum reversus est. Robertus rex, qui post acceptam cladem cura et solicitudine angebatur, ubi cognovit Edouardum excessisse finibus, maiore quam antea animo exercitum comparat. At rex interea dum Carlioli moratur, ingravescente vi morbi, moritur nono et sexagesimo aetatis anno, et post quartum et trigesimum quam regnare coeperat, Nonis Iulii. In quibusdam annalibus legimus eum apud Scotos in castris obiisse mortem, praecepisseque ut corpus non prius illinc exportaretur quam ipsa Scotia penitus devicta esset. Ita subito ac levi labore eam provinciam ex animi magnitudine putabat subigi posse. Corpus per milites Londinum deportatum, ad Westmonasterium ad sepulturam datur. Filios ex Aleonora priore uxore genuit Ioannem, Henricum, Alphonsum, et Edouardum. Iste successit patri in regnum, illis omnes longe ante a vita discesserant. Item filias quinque Aleonoram, quae Henrico duci Barri locata est; Ioannam, quae nupsit Gilberto comiti Glocestriae; Margaritam, quam in matrimonium duxit Ioannes dux Brabantinus; Elizabeth, quae bis nupsit, et secundo loco Humfredo comiti Herefordensi; et Mariam, quae monacha facta est. Ex Margarita posteriore uxore sustulit liberos Thomam et Edmundum, ac unicam filiam nomine Margaritam. Statura fuit eminenti, colore subnigro, corpore valido ac minime pingui, id quod continua exercitatione vitavit, facie venusta, oculis subnigris, qui dum ira inflammabatur subito subrubri efficiebatur ac inde ignem emittere videbantur, capillo nigro ac crispo. Valetudine usus est satis prospera, animo magno, qui eum in rebus adversis nunquam defecit, ingenio praeclaro, cuicunque enim rei operam dabat eam facile imbibebat, prudentia summa, religionis studiosissimus, insolentiae sacerdotum inimicus acerrimus, quam ex opibus cum primis proficisci putabat, quam ob rem legem ad manumortuam perpetuasse fertur, ut ita eorum luxuries coerceretur. Condidit coenobium monachorum ordinis Cistertiensis in Cestrensi comitatu, quod ex dignitate autoris et natura loci Valliregale appellavit. Amicitiam constantissime servabat, contra quos semel oderat non facile deinceps in gratiam recipiebat. Dum aliquid vacui temporis habebat, plurimum in venationibus erat. Haec de Primo Edouardo scribere habui. Viros autem qui in ea tempestate ingenio et virtute clari fuerint, quia supra de illis saepe meminimus, idcirco hic commemorare supervacaneum duximus.

 

Perge ad Librum XVIII