Jump to content

Anglica Historia/XVI

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XVI

 XV XVII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XVI

 

RINCIPES, cognita regis Ioannis morte, parum admodum gavisi sunt, utpote qui ea mente Ludovicum a principio accersiverant ut eius auxilio, ope, viribus eatenus libertatem populi Anglici tutarentur quoad aut Ioannes ad sanitatem redire cogeretur aut Henricus illius filius id aetatis foret qui per se posset res gerere. Et quoniam neutrum adhuc secutum erat, verebatur ne non, si Ludovicus rerum potiretur, Anglia perpetuo in Francorum ditionem veniret, quod morte magis cavendum ducebat. Quapropter rem ex domestico odio in discrimen adductam immortaliter dolebant. At Ludovicus, mira affectus laetitia, in certam demum spem venit occupandi Anglici regni. Igitur maiore animo ac viribus oppugnationem Doverensis arcis continuat, sperans brevi tempore futurum ut illam Hubertus loci praefectus sua sponte reddat. Quod tantum abfuit ut ille fecerit, ut a Gulielmo comite Sarisberiensi (is captus a Philippo in pugna Bovinensi in Flandria liberatus, Ludovicum secutus est) ad deditionem solicitatus etiam in fide multo constantissime permanserit. Tum Ludovicus, ut ne per oppugnationem unius arcis occasionem bene gerendae rei interim amittat, mutato consilio obsidionem solvit, maturatoque itinere Londinum proficiscitur, et inde in Lincolniensem agrum contendens aliquot in itinere arces in potestem redigit. Sunt qui scribant Ludovicum statim adque audivit de morte Ioannis rediisse in Franciam, auctoque exercitu in Angliam continuo revenisse, quod tam dictu quam factu incredible est. Nam si tempore tam opportuno ad novas res gerendas in continentem abiisset Francus, haud dubie studium sociorum principum ab se avertisset, atque ita hostibus animum auxisset ut illi postea audacter redeuntem ingressu insulae prohibere tentassent, vel omnino facile arcere potuissent, quos iam poenitebat externum hominem tam potentem, tam formidolosum, in patriam vocasse ad auxilium ferendum.

  1. Dum ista a Franco et principibus geruntur, Gulielmus Mareschallus, regis copiarum praefectus, idem comes Glocestriae, Henricum novem annos natum cum aliis Ioannis filiis Glocestriam ducit atque eo convocat omnes qui hactenus regis secuti partes fuissent. Illi ubi cognoverunt filios Ioannis in tutum conductos esse, haud mora Glocestriam properant, sed multo plures qui a Franco paulatim deficiebant id sponte faciunt. Hic dum Romani pontificis legatus, qui regiae causae defensor erat, Petrus Vintoniensis, Ioscellinus Bathoniensis et Wellensis episcopi cum Philippo Albanacto atque aliis optimatibus de rebus agendis agitant, Gulielmus comes, constituto in eorum conspectu Henrico adolescente, ad hunc modum verba facit: “Ecce puer optimae indolis, principes, qui nihil suo aut alterius nomine in nos deliquit, qui patris errata officiis superare, qui cum per vos licebit, patriam Francorum dominatu, quem pene in manu tenent, liberare paratus est. Hunc igitur libeat regem dicere, cui regnum ipsum debetur, quo si fraudatus fuit innocens et id aetatis puer, nos merito impii appellabimur, quod contra atque vetus illud verbum, filius non portabit iniquitatem patris, vetat, passuri fuerimus Henricum ob commissa patris puniri. Sed ne plura, quando haec satis sunt, quamobrem potestis abunde officii esse memores.” Postquam Gulielmus dixit, principes partim illius oratione moti, partim gratia quam puer prae se ferebat ducti, in sententiam Gulielmi veniunt, spemque bonam de eo concipientes summum plausum dantes Henricum regem consalutant, quem postea more maiorum legatus pontificius, sive, ut quibusdam magis placet, Vintoniensis et Bathoniensis antistites ad quintum Calendas Decembris consecrarunt. Fuit is annus humanae salutis MCCXVII. Is Henricus post primum Gulielmum Normanum Tertius ordine regum dictus est regni, non opum, quas non habebat, a patre superstes relictus.
  2. Henricus sic regnum adeptus traditur bonis artibus instituendus curae Gulielmi comitis. Ille, ut hominum animos Henrico facilius conciliaret, protinus in omnes partes regni nuntios cum literis misit qui de novo principe creato passim universos certiores facerent, ac veniam cum praemiis pollicerentur iis qui in eius fidem venirent, illisque nominatim ingentia munera promitterent qui in officio, perinde atque hactenus fecerint, permanerent. Quo factum est ut amicorum animi, valde pergavisi, confirmati sint, et bene multi cum veniae culpae ac praemiorum spe allecti, tum odio alienigenarum, pariterque atque suorum benevolentia moti, quia canis, ut dicitur, caninam non est, deficientes a Franco sese in Henrici fidem permiserint. Quod ubi ad Ludovicum perlatum est, veritus proditionem, prae qua nihil magnopere pertimescebat, arces nuper captas, et praesertim Hertefordensem, praesidio firmat, ac inde Londinum regreditur principum fidem explorandi causa, quorum iam bona pars refrixerat ad Henricumque desciverat, et reliqui anxii ac dubii quem sequerentur in consilio capiendo maxime agebantur. Francum enim deserere, quem in Angliam vocassent et cui se iureiurando obligassent, multo iniquissimum inhumanissimumque iudicabant, et eidem confidere diutius, qui ut patria diversus cum Anglo non soleret animo cohaerere, neutiquam tutum ducebant. Item nonnihil terrebantur quod ipsi una cum Ludovico, qui contra praescriptum apostolicum eis adiumento fuisset, de Christianorum coetu a Romano pontifice eiecti essent. Contra sequi Henricum licet patriae amor atque alta pueri indoles suaderet, tamen cum per aetatem, neque ipse per se arma movere posset, neque in rebus gerendis consilium capere sciret, admodum periculosum esse arbitrabantur. Nam in bello nihil utilius sit quam unum habere imperatorem cuius nutu cuncta gerantur, ita nihil perniciosius quam cum multorum arbitrio res ipsae administrantur. His igitur difficultatibus altera pars principum, quos pudor tenebat, diu vexata Francum haud deserendum sibi statuit usque dum aut honestius ab eo discedere liceret, aut inter reges aliqua pactio aequis fieret conditionibus. Itaque Londinum ad Ludovicum profecti de summa rerum inter se deliberant. Sub idem tempus Fulcasius, collecta magna latronum manu, a Bedfordiensi arce, quam ipse tenebat, usque ad Fanum Albani omnem agrum, vicos et oppida depopulatus est, sed in primis Fanum ipsum Albani, cum coenobio crudeliter diripuit, cuius facinoris postea poenitens supplex tam divum Albanum quam monachos pro venia orasse fertur, nequaquam tamen bonis quae rapuisset restitutis. Et haec est Fulcasii pietas, quam loco miraculi scriptores quidam habent, perinde quasi iniuria non rerum sed verborum pondere aestimanda sit, et de ea ratione eadem satisfaciendum, proinde rectius impietatem dicerent.
  3. Interea, reclamante pontifice Romani ac detestante tam nefarium bellum, quod principibus regni iuxta cum principibus, atque amicis cum amicis intercederet, inter regem Henricum et Ludovicum in aliquot dies induciae pactae sunt. Quo facto, Ludovicus socio Alexandro Scotorum rege in Galliam traiecit, cum Gulielmus Sarisberiensis comes ac plerique alii ad Henricum defecerunt. Quae res Francorum cum vires tum animos valde debilitavit. Rediit Ludovicus paulo ante quam induciae exirent, magnoque studio paratas copias ad arcem Lincolniensem, quae ab hostibus tenebatur, oppugnandum misit dum ipse cum reliquo exercitu Londini morabatur. Franci Lincolniam profecti (nam urbs in eorum potestate erat) arcem duobus simul locis ancipiti terrore aggrediuntur. Dum ad Lincolniam ista geruntur, Henrici exercitus, duce Gulielmo comite, omnem agrum qui ad Nothyngamiam pertinet late vastat, loca munita partim capit, partim obsidet. Sed cognito Ludovici copiarum adventu, caeteris omnibus rebus omissis, quam celerrime potest Newarcum revertitur atque ibi, adaucto militum numero, Lincolniam contendit, impigreque armatorum corona circundat, et ut hostes ab oppugnatione arcis facilius avertantur, facto impetu, ad portas perfringendas concurrit. Franci, videntes omnem pugna molem circa portas incumbere, remissa parumper arcis oppugnatione, hostem a portis arcere telis atque saxis de muro emissis nituntur. Dum utrinque ita certatur, Fulcasius cum magno praesidio clam per posticum in arcem recipitur, atque subito per alteram partem in urbem egressus pugnam intus cum civibus redintegrat, id quod statim ut Franci ex clamore cognoverunt, accurrunt et pro se quisque urgentes Fulcasium repellunt. Angli interea, duce Savaro Malleonensi, de quo in vita Ioannis meminimus, fractis portis in urbem erumpunt. Hic intra muros magno ardore certamen instituitur, quid aliquandiu anceps fuit, sed Franci et principes cum diversis partibus urgerentur sensim ad portas pedem referentes se in fugam vertunt, qui ab Anglis equitibus subito circunventi aut obtruncantur aut capiuntur. Sunt qui falso tradant Ludovicum interfuisse pugnae ac captum fuisse, qui, ut demonstratum est, id temporis Londini considebat. Angli, profligatis hostibus, Lincolniam diripiunt, magnaque victoriae fiducia freti sperant reliquos qui in Ludovici fidem venissent, audito eo praelio, nihil amplius de bello cogitaturos. Itaque, re felicissime gesta, celeriter ad circunvicinos populos contendunt, de victoria adepta indicant, de totius belli meliore exitu promittunt. Neque enim eos consilium suum fefellit: porro omnis multitudo populorum quacunque illi ibant, armis proiectis, supplex advenientibus occurrit seque eis dedidit.
  4. Ludovicus, tante clade affectus, ut ne per proditionem, quam in primis sibi pertimiscendam existimabat, in hostium potestatem veniret, aut minus honestam pacem cum illis pacisci cogeretur, Londini morabatur, novoque ex Francia accersito subsidio, interim urbem muniebat, quam Gulielmus cum victore exercitu eo profectus eodem tempore ad oppugnandum iamiam aggrediebatur. Qui hanc nactus facultatem nullum tempus dimittebat, neque diurnum neque nocturnum, quin de liberate populi quod cogitandum esset cogitaret, quod faciendum faceret. Optimates vero Angli, inter haec memores beneficii accepti a Franco, quod sibi auxilio fuisset, enixe studebant quopiam bono modo bellum inter reges finere, atque quotidie novas pacis conditiones scriptas Ludovico offerendas ab Henrico curabant. Dum ista geruntur, Hubertus praefectus arcis Doverensis, parata aliquot navium classe, fit obviam Francis in Angliam venientibus ac Ludovico adiumenta importantibus, quis singulari navali praelio vincit. Qua re cognita, Ludovicus, tum demum desperato subsidio, et hoc amisso, nullum aliud tempus in terra hostili rei bene gerendae futurum ratus, oblatas accepit conditiones pacis, qui primo ingenti pondere auri pro redditis obsidibus accepto, deinde cedens tam iure quam possessione regni Anglici, domum se contulit, quem antea legatus pontificis simul cum illis omnibus qui eius partes secuti fuissent, omnis poena peccati, quod peccasset, quia contra ipsius Romani pontificis mandata venerat, absolvit, et postea abeuntem principes Angli honorifice, prout decebat, usque Doverum comitati sunt. Alexander quoque rex se in Scotiam recepit, quem proximo libro ostendimus in Angliam ad Francum iuvandum venisse.
  5. Henricus rex, praeter spem praesenti metu liberatus, ut suorum animos sibi conciliaret, edixit cunctos sine fraude fore qui Francum iuvissent, legesque antiquas populo se restiturum promisit. Atque per hunc modum denique regnum redditum pacatum est. Atqui illa parta ab externis bellis quies non omnibus grata fuit. Nam iuventus, quae solita erat bellica licentia praedas facere, et ita in diem rapto vivere, dolebat sibi ademptam esse praedandi facilitatem, quapropter manum abstinere nolentes plures simul conveniunt atque, duce Fulcasio, primo per agros passim excurrunt, deinde maiora tentare audentes arma in regem movere incipiunt, captis raptim aliquot oppidis satis opportunis sic ut, latronibus undique confluentibus, numeros augeretur, ac omnino id mali in ingentem seditionem evasurum videretur. Quod ne latius manaret, Gulielmus comes cum magna armatorum manu obviam factus eum demum motum sua ac quorundam magis antistitum autoritate quam armis compressit. Idem annus, qui fuit salutis humanae MCCXVIII, ipsius Gulielmi morte nobilis fuit. Illi enim paucos pares animi magnitudine et rei militaris scientia Anglia tulit. Quo etiam anno Vallo legatus Romam revertitur, et Pandulphus, vir doctus ac homo probus, qui mandata Innocenti Romani pontificis ad Ioannem regem tam fidelissime quam fortissime detulerat, confecerat, executus fuerat, ut supra scripsimus, Nordovicensis fit episcopus. At curam Henrici regis educandi post mortem Gulielmi Petrus Vintoniensis episcopus, vir integerrimus, suscepit, quippe puer iam pene in orbitatem productus erat, quando Isabella mater per eos dies Hugoni comiti Marchiae nupserat, cui ante desponsa fuerat quam a Ioanne duceretur uxor, sicut superiore libro demonstravimus. Illa autem, ut ne a conditione per eas nuptias discessisse videretur, se deinceps nihilominus reginam appellavit semper, atque non alio nomine a cunctis, etiam a viro, salutari voluit. Caeterum Vintoniensis, veritus ne plus oneris suscepisset quam sustinere posset, nonnullos principes honestos probosque viros quamprimum in regium consilium deligendos curavit, qui ipsum allevarent in bene consulendo remque publicam administrando.
  6. Iisdem temporibus Innocentius pontifex Romanus moritur, in cuius locum sufficitur Honorius Tertius, qui statim Ioannem Columensem cardinalem, hominem Romanum, legatum designavit qui ad res Asiae gerendas cum eis copiis proficisceretur quas Innocentius ad eam rem collegisset. Itaque, hortante Honorio, Andreas Pannoniae rex, Henricus comes Jovernensis, Gualterus regis Franciae cubicularius cum nonnullis aliis heroibus Ptolemaidem profecti, et cum Ioanne Brenno Hierosolymitano rege inito consilio, Damiatam Aegypti urbem obsidendam constituunt, qui anno salutis humanae MCCXIX mense Maio illuc instructo agmine contendunt. Heliopolis haec urbs quondam appellata est ab Helio Pertinace, qui eam triplici muro circundederat, deducta Nihili fluminis particula quae urbem insulae instar effecit. Misit etiam Henricus rex ab Honorio rogatus Ranulphum comitem Cestriae cum magna armatorum manu Damatiam, a nostris iam obsessam, ad rem Christiam iuvandam, cuius virtus in eo bello miris omnium laudibus celebrata est.
  7. At Henricus, qui avitum regnum civili bello ac dissensionibus vastatum, opibus spoliatum atque prope confectum paulo ante adeptus erat, cum rei domesticae inopia pressus non posset sine auxilio suorum Asiaticum bellum iuvare vitamque regalem decenter degere, principes, exacto prius tributo pro eo bello gerendo, postea, excogitato novo vectigalis genere ut pro sua quisque parte regem suum ea indigentia levaret, ultro concesserunt ut quoties quispiam eorum qui possessiones haberent quarum rex esset dominus ante moreretur quam liberi quos fecisset haeredes vigesimum alterum agerent annum, tum eatenus tam ipse haeres quam patrimonium in potestate atque tutela regis foret, et ille patrimonii huiusmodi vectigalia caperet quoad haeres ad eam aetatem perveniret, quia apud Anglos, more maiorum pervetusto, conservandarum facultatem causa filius mas natu maior fit solus haeres, vel filia si mares liberi nulli sint. Egit rex gratias omnibus generatim pro munere, ac ut ne id humanitatis in oblivionem iret, deinceps istiusmodi nobilium haeredum tutelas, ut rem sibi valde utilem accuratissime suscepit. Sed illud beneficium nequaquam ipsis nobilibus postremo bono fuit, quanto caeteri reges qui secuti sunt, non habita ratione quod a principibus olim in Henricum duntaxat collocatum fuisset, ut qui pauper esset decentius personam regiam per illud sustineret, sibi etiam perpetuatam voluerunt. Quid quod ita res curae omnibus fuit, ut non modo reges sed reliqui locorum domini in haereditates nobilium demortuorum eodem modo invaserint? Id quod etiam nunc fit, et lege certa observatur. Unum istud institutum est tandem aliquando corrigendum, quippe quod quantum uni vel alteri commodi, tantum aliis incommodi affert. Sane ita usu venit ut pupillorum quibus haereditates veniunt tutelae saepe a locorum dominis ad tempus, sicut dictum est, illorum tutoribus per auctionem vendantur, quo sic facto lucro, ab ea educandorum puerorum cura vacui sint, et qui emunt (emunt autem tam nobiles quam homines novi, si modo plus dederint) ea praesertim de causa redimant ut pupillos nobilium suis liberis matrimono coniungent,  idque saepissime faciunt, antequam illi pubescant, quo simul vivendo, cum primum per aetatem liceat, urgente voluptatum titillatione, invicem commisceantur, ut ne postea cum adoleverint, iam mutuo polluti, nuptias repudiare queant qui sic sese ab ineunte aetete libidinibus dedecorantes interdum in homines, sed ob virium informitatem plane homunciones gignunt, a maioribus degenerantes. Atqui familiarum nobilitas cum primis eo damnum facit longe ingentissimum, quod homines humili loco nati per eiusmodi connubia sanguinem cum illis socient contaminentque in dies singulos earum vetustum genus, et pupilli ipsi a sinu matrum per emptionem erepti parum interdum honestis in aliena domo instituantur moribus. Oritur vel hinc res aliqua indigna de qua nunc tacere libet: istorum enim coniugum gratia admodum modica aliquoties existit, cum ante aetatem, at aliquando contra voluntatem, nobiles foeminae virique plebeis copulati perraro inter se ament. Praetereo et illud, quantum patrimonia nobilium causa huiusce tutelae lacerentur a novis possessoribus, qui suis avare commodis servientes pecus omne non modo tondent sed deglubunt egregie. Atque hoc est principum munus, quod regias opes maxime adauxit. Nostri interim Damiata in Aegypto potiti sunt. Quo confecto negotio, Ranulphus comes in Angliam revertitur, relicto in bello Gulielmo Albanacto cum bene magna armatorum manu.
  8. Annus qui secutus et a natali Christi MCCXX fuit insignis altera celebratione ad Westmonasterium coronae Henrico regi more solenni rursum impositae, ut is, extinctis iam factionibus, de consilii sententia rex factus diceretur, item corporis translatione divi Thomae martyris atque relatione inter divos divi Hugonis Lincolniensis episcopi, necnon morte Henrici comitis Herefordensis. Eodem anno Henricus aedem divae virginae ad Westmonasterium posuit, cum nonnulli iuvenis pacis odio concitati novis tumultibus regnum turbare coeperunt in agros passim cursitando ac latronum ritu praedas faciundo. Ad cuius rei famam concitati quam plures, quibus caedes et rapinae cordi erant, ad illos se raptim adiunxere. Qui quidem rumor novi motus ad Wallos perlatus excivit ad arma capessenda Leolinum eius regionis principem, qui Anglorum agros ingressus crudelissime foedissimeque cunctos vexat mortales. Re ad regni senatum delata, consiliarii nonnullis principibus negotium dat repentino malo mature occurrendi. Illi exercitum cogunt, et inter se copias partiti, alii in Walliam, alii in suos contendunt, quos levi certamine fundunt, captis motis concitatoribus, quibus Henricus facile, ut iuvenis nesciens quid momenti sit parva etiam seditio in populo bellis assueto, misericordiam impartitur. Quae clementia animum dedit aliis perfidiosis hominibus talia deinde moliendi. In Wallia pari eventu res composita est. Nam Leolinus, cognito regiarum copiarum adventu, ut impar viribus, abiectis armis, ultro manum dedit. Quibus rebus prospere confectis, rex, qui, ineunte aetate, in dies singulos vir experientior fiebat, maturitate aetatis pleno gradu accedente, iam pro suo iure regni statum collocare coepit, et quia in animo habebat ut cum primis recuperare quae pater in Gallia amisisset, Savarum Malleonensem Aquitaniae, cuius maiorem partem adhuc tenebat, praefecit, simulque oratores misit ad Philippum regem repetitum omnia loca quae ille de Ioanne patre cepisset. Quibus reponsum est non esse quicquam repetendum restituendumve quod iure iusti belli partum foret. Et tali responso Henricum in praesentia contentum esse oportuit. Ceterum mirum dictu est quanta fuerit status regni subito facta conversio, et ea quidem longa melior, ex ipsius regis opera curaque, adeo semper praestat ut qui praeest suum officium faciat. Exin ut ne dum bella externa gereret, domi pax turbaretur, Scotos sibi vicinos nova affinitate iunxit, locata Ioanna sorore Alexandro eorum regi. Contra Hubertus Burgensis sororem ipsius Alexandri regis nomine Margaritam in matrimonium duxit. Interea, autore quodam cive nomine Constantino, ingens seditio Londini orta est, qua omnino latius serpsisset nisi cito indicata fuisset per operam atque curam Roberti Serle eo ipso anno praetoris urbis, et mature Constantinus meritam luisset poenam, morte mulctatus.
  9. Per idem temporis rex Francorum Philippus e vita migravit, cui successit Ludovicus filius. Is statim amicitiam iunxit cum Federico Caesare Secundo, ut Germanorum animos antea aversos sibi reconciliaret. Hunc Federicum non multo post Honorius Romanus pontifex imperii dignitate privavit quod ille post Constantiae matris mortem, quae ipsum in officio continebat, Romam veniens ditionem pontificiam hostilem in modum vexasset. Quam ob causam motus Sultanus quem vocant, rex Aegyptius, cui de inimicitiis pontificis et imperatoris iam constiterat, maiorem quam unquam antea contraxit exercitum, arbitratus se hoc modo territurum Christianos duces. Sed illi nihil formidantes usque ad Nilum obviam ierunt, Ioannis cardinalis legati pontificis, qui in castris erat, suasu. Hic callidus hostis, simulato metu, paululum retulit pedem ut nostri duces locum quem semel occuparant audacius tenerent, ac Nili inde cataractis repente patefactis, omnia inundatione complevit, adeo ut aquae quovis in loco amplius cubitum extarent supra terram. Christiani imprudentes, subito malo perculsis, cum hosti egerunt ut, Damiata cum captivis relicta, ipsi incolumes Tyrum abirent. Sic urbs nobilissima tam longa obsidione quaesita hostibus reddita est anno salutis MCCXXI. Illo ipso anno cum alibi multa horrenda prodigia, tum in Anglia maxime id detrimenti quod est acceptum a barbaris portendisse vulgo creditum est. Apparuit enim cometes immensae magnitudinis, terra vehementer mota est. Tota hyeme quae illam cladem praecesserat audita sunt cum magno coeli fragore crebra tonitrua, quae cum raro in Anglia aestivo etiam tempore audiantur, eo fit ut, quoties cientur, quemadmodum alibi docuimus, loco prodigii habeantur. Item imbres continui cum tanto flatu ventorum ut, multis deiectis aedificiis, mare latius solito evagatum sit. Post Damiatam amissam Gulielmus Albanactus, qui in bello Asiatico cum multis armatis relictus fuerat a Ranulpho comite Cestriae, domum rediens antequam in Angliam perveniret in intinere morbo interiit. Ioannes quoque Hierosolymitanus rex, qui rebus suis non perinde confidebat, in Galliam revertitur, et, ingenti pecunia Philippo rege testamento legata accepta, in Angliam venit, quem Henricus hospitio libenter accepit magnisque muneribus donavit. Is inde in Hispaniam proficiscens, cum Cantuariae esset invisit mausoleum divi Thomae martyris, ac quatuor pretiosissimos sapphiros qui doni nomine in ornamentis essent dedit.
  10. Iam aderat annus cum Henricus regnare coeperat nonus, domi forisque infestus. Nam anni principio de restituendis antiquis legibus postulatum est a nobilibus, quibus rex placide quod promisisset se praestiturum respondit. Sed ne id faceret, a nonnullis qui Ioannis patris domestici fuerant, ei persuasum erat, ac idcirco sui iam commodi non negligens statuit astu molestiam propulsandam, et id facile fore ratus si repeteret a principibus quae dono accepissent a regibus. Atque ita, ut ne vinceretur, utque alios a petitione deterreret, contra autores eius consilii sibi veniendum iudicavit. Itque, parato ingenti exercitu ut, si opus esset, armis compesceret libidinem adversantium, primo a Ranulpho comite, qui caput gerendae rei erat, praedia quaedam quae olim maiorum ipsius regum fuissent repetiit, qui timore perculus statim reddit. Quo facto, ita deinde reliquos terruit ut itidem continuo fecerint. Sic illi per hunc modum diminutis viribus deinceps facile quievere, cum primis animadversionis sacrae metuentes, quod Stephanus Cantuariensis antistes identidem minabatur se quietis turbatores de Christianorum coetu eiecturum. Etsi bonus patriae pater id curabat, id laborabat ut tandem aliquando ipsae leges ad pristinum usum revocaretur, quod sperabat, se autore, regem facturum. Sed ille satis vafer magis bona verba dare quam instituta mutare cogitabat. Id factum regis multi indigne ferentes alii alio clam se conferebant, ut ne viderent quae audire etiam pergrave ducebant.
  11. Dum Henricus ita domi res curat, Savarus Malleonensis in Aquitania non indiligenter providebat adversus pericula quae a Franco futura animo prospiciebat, cum repente dissensio pestilens orta est, quippe Gulielmus Sarisburiensis comes, qui per eos dies venerat visum rerum transmarinarum statum, suo arbitratu omnia agere volabat. Contra Malleonensis, qui praefectus erat et virtutem et generis nobilitatem habebat, non esse sua suae dignitatis arbitrans ut in sua provincia res alieno imperio gererentur, statuit id non pati. Hinc itaque ortam simultatem Angli protinus adauxere, qui comiti ut regis patruo faventes Savarum ut exterum hominem non modo non audire, sed contemptui habere coeperunt. Quare ille, ut ne sibi fraudi esset si forte, data facultate, cum hoste confligeretur, ac per eiusmodi controversias infeliciter pugnaretur, prout usu saepe venit, ad Ludovicum regem profectus est, cuius rex ducis belli virtute cum primis confisus, mox ingens bellum cum Pictonibus adversus Anglum comparandum statuit. Fulcasius res etiam novas molitur. Is, ingenio et manu promptus ac minime etiam patiens morae, dum in otio est vicinitates incursationibus divexat, latrociniis corrumpit, legumque metuens quosdam censores, quos iustitiarios vulgus appellat, quod sibi poenam minabantur, simul capit, ad arcemque Bedfordiensem in custodiam tradit. Qua re cognita, rex valde permotus ad arcem properat, vique, quanquam non parvo negotio, captam diripit ac captivos ad unum laqueo necat. Ea caedes ita Fulcasium terruit animoque consternavit ut non multo post moerens ac supplex veniam ab ipso rege postulaverit, qua aegre impetrata in exilium actus Romam perrexit, ubi desperans non aliud honestius moriendi tempus futurum, scelerum conscientia confectus decessit. Pictones per idem tempus, partim novarum rerum cupidi, partim quoniam Franco inviti parebant, clam per literas et nuntios significarunt Henrico se erga eum voluntate in officio manere, et idcirco paratos esse modis omnibus a Ludovico quamprimum deficere, si modo praesidium mitteret quo id tuto facere possent. Audivit rex libenter Pictonum nuntios, auxiliumque pollicitus classem studio parare coepit. Ludovicus interea, memor superiore tempore patrem Philippum Anglo repetenti ea omnia loca citra oceanum quae ademisset Ioanni regi negasse se rediturum, confestim exercitum conflat, ducemque belli Savarum Malleonensem ob notissimam scientiam animique magnitudinem eligit, ac ita, non expectato hostis adventu, prior in Pictones, quos suspectos habebat, proficiscitur, captoque primo accessu Niorto, inde Rupellam oppidum maritimum petit, illudque, ad punctum temporis dedentibus se oppidanis, adeptus praesidio firmat, ut ne locus ex Anglia navigantibus valde opportunus, qui diu in Angli fide fuerat, hostibus usui et commodo esset. At Henricus satis per se ad bellum paratus, hac iniuria stimulatus, celeriter Ricardum fratrem, quem Cornubiae et Pictonum comitem fecerat, cum multo maxime classe in Aquitaniam mittit. Ille secundum nactus ventum celeri cursu Burdegalam pervenit emissoque in terram exercitu ad Fanum Macharii oppidum ad alteram Garumnae fluminis ripam situm contendit. Hic primo accessu arcem vi expugnat, ac oppidum ipsum diripit, aliaque nonnulla proxima oppida in potestatem redigit. Quo prospere confecto negotio, Rupellam inde obsessum pergit. Quibus rebus cognitis, Ludovicus Hugonem Campaniae comitem cum maximis copiis in Aquitaniam mittit, qui sit praesidio suis. Ricardus certior factus de hostium adventu, cum parte copiarum obviam profectus, in itinere venientem Francum insidiis excepit, ingentique strage affecit. Post haec, Franco se stativis castris continente ac nihil urgente, Ricardus cum satis haberet Vascones in officio retinere, qui de alienatione facienda iampridem per nuntios cum Ludovico communicarant, soluta obsidione paulatim ab armis cessavit, cum in Anglia Henricus ita egit cum patribus ut pecunia in rem militarem publice decreta fuerit.
  12. His temporibus Gulielmus comes Sarisbueriensis rediens ex Aquitania ita maris tempestate vexatus est ut paucis post diebus morbo perierit. Iam aderat annus salutis humanae MCCXXVI et nonus cum regnare coepit Henricus, quo anno concilium principum est habitum. Eo in concilio de regis pariter ac principum sententia non parum multa privilegia ordini sacerdotali atque reliquo populo irrogata sunt, multaeque leges latae quas reges qui secuti sunt ita approbarunt ut inde bona pars iuris collecta sit, quemadmodum in eo extat libello qui inscribitur Magna Charta, et altera, vulgo De Foresta, id est de ferarum saltibus. Item Otho cardinalis divi Nicolai in Carcere Tulliano, vir summa doctrina et integritate, missus ab Honorio pontifice Romano legatus ad ipsum Henricum regem in Angliam pervenit. Is sacerdotum conventum celebravit, in quo multa cum rei sacerdotalis correctione agitare coepit, ut illi generatim in annos singulos Romano pontifici aliquid vectigalis penderent, quod ab omnibus negatum est. Sed, ut aliis placet quibus magis credo, solum petiit decimas sacerdotiorum pro bello gerendo contra Saracenos, quas facile impetravit. Insequenti anno cum adhuc apud Avenionenses durarent reliquiae Albigensium haereseos, quam paucis ante annis in Tolosatibus exortam divus Dominicus, procurante Innocentio Tertio, mira celeritate compescuerat, Ludovicus rex Franciae, hortatu Gregorii Noni pontificis Romani, qui Honorio successerat, Avenionem urbem obsedit atque demum, reductis ad sanitatem vesanis hominum mentibus, per deditionem recepit. Avenionem urbem, quem nunc ita vocamus, Volscios quondam incoluisse constat. Promeritus est aliquid de re Christiana in eo negotio Henricus, qui paratissimus omnibus rebus statuerat primo quoque tempore sua recuperandi causa in Francum arma movere, sed a pontifice monitus ultro quievit ne Ludovicum a tam pio bello averteret. Ludovicus autem in Franciam victor reversus non multo post e vita excessit, cui Ludovicus filius annos duodecim natus successit. Huius tutelam Blanca mater, foemina prudentissima, suscepit, quae cum videret in eo bonam esse indolem, sed aetatem flexibilem, ac multos ad depravandum paratos qui aut splendore honoris obiecto aut commodorum ratione tantum habita aciem boni ingenii perstringere possent, a nemine homine adire patiebatur nisi ab illis quorum mores iampridem cognitos habuisset. Quare praeceptores optimos dedit qui puerum bonis erudirent disciplinis donec id aetatis esset quo sciret pro suo iure imperio recti uti. Ipsa interim regnum gubernabat. Quae res efficit ut Theobaldus Campaniae, Hugo Marchiae comites, et Petrus Britannorum dux, facta coniuratione, a Ludovico defecerint. Quod ubi regi notum factum est, coacto statim ex matris consilio exercitu, in Britannum arma movit. At Theobaldus, rebus suis diffidens, ac eo a primo cedendum ratus, veniam petiit et impetravit. Hugo vero propositi tenax ad Henricum privignum venit (nam Isabellam eius matrem in matrimonio habebat, uti supra ostendimus) docetque tempus esse recuperandi ea loca transmarina quae Philippus de Ioanne patre cepisset, et ad id negotium gerendum operam et opes pollicetur. Rex per hunc modum ab Hugone solicitatus bellum suscipiendum constituit. Hic non consentiunt autores. Alii tradunt Henricum continuo nuntios misisse qui Normanorum, Britannorum atque Pictonum erga se animos explorarent, et quia declaratum fuerat a nuntiis eos populos in Franci fide non invitos esse, tum idcirco bellum in aliud tempus distulisse. Alii scribunt illum, exactis magnis a populo pecuniis, parasse confestim classem ac cum Hugone ad Britannos adnavigasse, populatisque agris qui ad Britanniam pertinent, urgente Franco, domum infecto negotio repedasse. Caeterum vel hoc vel illud magis secundum fidem sit non affirmarim, quando unum satis constat Anglum nihil profecisse, sive nuntios solicitandos populorum animis miserit sive bellum moverit.
  13. Cum Gallicanae res ita refrixissent, paucis post mensibus Ricardus ex Vasconia in Angliam revertit, Quem quoniam rex praedio quodam haereditario spoliarat, discordia non mediocris nempe momenti inter eum et fratrem orta est, quam brevi ita studium principum qui Ricardum sequebantur adauxit ut, nisi rex propere restituto praedio aliisque amplissimis beneficiis collatis sibi fratrem reconciliasset, ad arma ventum esset, cum praesertim omnes fere principes infestis essent in eum animis ex eo quod paulatim immunitates et privilegia initio principatus, more maiorum, illis irrogata auferret, quam bellissime invidiae levandae causa, excusando se non sua acta, cum id temporis haud sui esset iuris, sed tutorum rescindere, atque rursus redimenda ab iisdem curaret, unde non mediocre faciebat lucrum. Sed ut communi utilitati in re aliqua consulere, servire, providere videretur, pondera ac mensuras correxit. Quo etiam tempore Hubertum Burgensem Cantii comitem fecit. Is Hubertus quantum a principio gloriae assecutus est quod arcem Doverensem post obitum Ioannis fortiter adversus Ludovicum tutatus esset, quod novam militum manum e Gallia ad ipsum Ludovicum venientem navali praelio, sicut supra docuimus, devicisset, tantum postremo infamiae sibi aspersit quod ab optimatibus seiunctus apud regem semper deinceps egerit, ut ille promissas leges atque prisca instituta populo utenda non restitueret, quo factum est ut quo principi in dies magis magisque acceptior, hoc populo odiosior extiterit. Atque ita vir magnus tot meritorum gratiam minus quam oportuerat perpetuandam curavit. Sub idem tempus, missis a Gregorio pontifice Romano per Europam viris quam multis praestantissimis, qui concionando Christianos ad arma contra Saracenos concitarent, tanta militum multitudo illorum opera brevi tempore comparata est quanta nunquam fere antea, inter quos quadriginta millia Anglorum fuisse ferunt. Is immensus exercitus per Germaniam, Pannoniam, Thraciamque iter faciens, ubi Syriam attigit, per longa terrae spatia populabundus cum hostibus temere congressus singulari praelio profligatus est. Duces in primis fuere multitudinis Theobaldus Campanus comes et Philippus Albanactus, quorum incuria res male cecidit. Eodem anno quo a nostris in Syria male pugnatum est, Stephanus Cantuariensis antistes mortem obiit post annum vigesimum alterum quam sedere coeperat, cui Ricardus cognomento Magnus ordine antistitum quadragesimustertius successit. Dum ista atque alia alibi geruntur, Hugo Marchianus comes causa renovandi primo quoque tempore belli in Francum ita Normanos et Pictones ad defectionem solicitavit ut nuntios clam ad Henricum miserint qui sese tradere illi statuisse dicerent, si modo arma capere ac in Gallias traiicere liberet. Qui insuper tempus rei gerendae idoneum esse docerent, quo apud Francos divisum principum populique studium esset, et demum ut incoeptum negotium bene succederet, in eius tanta diligentia atque autoritate positum esse. Rex, tametsi bellum optabat, tamen cum Huberto comite Cantiano de rei summa prius communicavit quam nuntiis responsum daret. Is sive quod cerneret regem id aetatis nondum idoneum esse ad bella externa gerenda, sive quod Hugonis fidem suspectam haberet, consulit tantum bellum esse in aliud tempus reiiciendum, cuius sententiam Henricus secutus respondit nuntiis se non multo post in Gallias venturum si intellexerit suos Normanos cum reliquis populis in ea interim voluntate permanere, egitque gratias pro tanto eorum in se studio, et id multis verbis. Per eos dies Gulielmus Bransaeus, vir bellicosus, a Leolino Walliae principe dolo captus strangulatur, quem paulo post Henricus tam ob illud facinus quam ob alias acceptas iniurias graviter punivit, cum prodigia multa ea hyeme facta, coelum assiduis flammis coruscasse, turres et templa de coelo tacta, medio die obscuritatem aeris immensam incubuisse ferunt. Rex interea, parata iam classe atque ingenti coacto exercitum, magnaque copia pecuniae a populo ad bellum gerendum exacta, cum quotidie tam ab Hugone Marchione comite quam a Petro Britannorum duce ad traiiciendum in Gallias solicitaretur, demum decrevit tentandum fortunam belli ut sua quandoque recuperaret. Itaque, Martio iam mense ineunte, post annum quam regnare coeperit tertiumdecimum, impositis in naves militibus, proficiscitur in Britanniam, ubi cum Britanno et Marchione facta belli societate, Francorum agros populari aggreditur. Crescebat in dies magis exercitus ad famam nominis Anglici Normanis undique confluentibus, inter quos duo fuere Paganelli Fulco et Gulielmus fratres, heroes non minimi usus, cum quadraginta viris bello egregiis. Ludovicus interea, qui paucis ante diebus aliquot oppida de Britanno duce ceperat, in quibus fuit Aidonum, Campanellum, et Belesmum, crebris nuntiis de adventu Angli certior factus, magnis itineribus in agrum Andegavensium proficiscitur, positisque ad Ligerim castris, militem disponet, qui Anglum transitu fluminis prohibeat ne in Pictones eat, quos suspectos habebat. Henricus, cognito hostis adventu, celerius opinione omnium traiecto Ligeri, in Pictonum agro castra facit, atque inde in Santones se recipit. Interim Francus sequitur hostem, quem iam biduum abesse intellexerat, ut uspiam assequatur, et itinere intercluderat, qui Pontaneto et Villario oppidis Guidonis Rupifortis Marchiani militis complanatis, Carentum flumen traiicit, Santonensemque agrum populatur. Hic, si aliis scriptoribus credimus, utrinque praelium commititur, quod diu atrox ancepsque fuit. Ad ultimum, Anglis pedem referentibus, Francus superior evasit, magnum nostrum numero interfecto. Secundum hanc pugnam pax inter reges convenit. Caeterum apud alios scriptum legimus rem per inducias sine certamine transactam fuisse, quod Ludovicus et Henricus, ambo reges aetate florentes, non item adhuc militaris artis perinde scientes facile Blancham reginam, Philippum ipsius Ludovici patruum qui Reginaldo comiti Bononiae in vinculis demortui in comitatum successerat, quod eius genere esset, et Ranulphum Cestriae comitem pacis disceptatores audierunt. Atque ita ab armis discessum, id quod longe vero proximum dixerim. Tum Petrus Britannus dux et Hugo Marchianus cum Ludovico in gratiam ad extremum rediere.
  14. Anglus post coagmentatam pacem, relicto in Vasconia praesidio, secundum oram maritimam in Britanniam rediens ad Nanetum urbem pulcherrimam propter ipsum flumen sitam se contulit, ubi aliquantulum moratus est, ac post exactam aestatem, nullo in eo Gallico tumultu re alia memorabili gesta, in Angliam rediit. Et quia multum pecuniae in sumptus eius belli apparatus abiverat, continuo tributum ex quintadecima conferendum imperavit pro novo bello suscipiendo in Mauros Africae populos, qui id temporis Hispaniam continuis depopulationibus vexabant. Itaque, rogatus ab Aragonensi rege ut se milite iuvaret, ingentem armatorum numerum primo quoque tempore misit. Fecit illud idem Ludovicus rex. Hispani igitur cum Anglis et Francis iuncti pulcherrimam devictis barbaris victoriam adepti sunt. Per illos ipsos dies gravis lis orta est unter Ricardum Cantuariensem antistitem et Hubertum comitem Cantii. Is enim occupaverat arcem Tumbrigiensem cum pago ac nonnullis possessionibus quae Cantuariensis pontificis sine controversia erant. Quapropter Ricardus de huiusmodi iniuria apud regem conquestus, cum videret nihil proficere, quod ipse Henricus eam praedam ut suam repetebat, pro tempore remedium adhibens sua autoritate declaravit publice impios illorum locorum occupatores, et provocans ad Gregorium pontificem Romam evestigio perrexit. Miserunt eo procuratores suos rex et comes, constitueruntque pontificem arbitrum qui litem terminaret aestimaretque. Gregorius, cognita diligenter causa, secundum Cantuariensem pontificem iudicavit. Itaque Ricardus optatum suum consecutus, dum in Angliam redit, non longe ab urbe Roma in itinere moritur post annum quam sedere coeperat alterum. In cuius locum successit Edmundus thesaurarius quem vocant Sarisberiensis collegii, vir sanctissimus, ordine antistitum quartus et quadragesimus. Post mortem Ricardi quicquid pontifex Romanus Cantuariensi adiudicarat irritum evasit, cum, vacante sede, non esset qui negotium curaret. Eodem tempore Leolinus Wallus, vir violenti ingenii et praedae avidus, hostiliter Anglicos fines ingressus vicos incendio, agros direptione vastat. Rex ab incolis certior factus maximis itineribus proficiscitur, ac ad iniuriam ulciscendam ire maturat. Sed eius adventu cognito, hostes territi patrio more in montes atque paludes sese repente abstrudunt. Quae res fecit ut rex, qui se aliquid dignum facere non poterat, ne operam perderet, relicto parvo praesidio, pari prope celeritate redierit atque illuc contendisset. Wallus post regis discessum rursus in agros erumpit, ac non modo in eis praedatur, sed cruore et flamma cuncta delere nititur. Qui tum temere late vagatur, a regio circumventus praesidio magnam accipit cladem. Sed nec eo fractus animo, maiorem deinde exercitum conflat. Quid ubi Henricus cognovit, valde permotus quid tantum in Leolino minimo regulo audaciae inesset, iterum cum multo maioribus copiis hostem insecutus est, commissoque praelio, etsi magno labore ob locorum iniquitatem, ad ultimum domuit. Ille tamen cum in diem rapto viveret, a latrociniis manum deinceps abstinere non potuit.
  15. Sublatis per hunc modum bellis, rex, habito principum concilio, exponit se rei bellicae causa, factis permultis hactenus sumptibus, indigere, ac propterea velint sibi pecuniam suppeditare, quod illi se facturos pernegant, suam ac populi inopiam multis rationibus excusantes. Tum Petrus Vintoniensi antistes, in quo omnium uno multum dicendi salis erat, palam regem admonet ut populo assiduis tributis parcat, sed si egeat, possessiones quas ab initio ipse adolescens parum considerate suis donasset, ab illis recipiat, simulque rapacissimos quosque qui ampliores praefecturas gerebant privet, cogatque rationem reddere, ut scilicet ipiis pro spongiis utatur, quod antea sic eos perfudisset, ut nunc madidos possit exprimere, quod olim Vespasianus factitasse fertur, atque demonstrat eum per hunc modum ex suo satis abundaturum. Rex non gravate Petro ita admonenti aures dedit, et eius secutus consilium protinus cum suis quaestoribus rationem accepti et expensi habuit, et cum bonam eorum partem reperisset plus pecuniarum acceptum retulisse quam tulisse expensum, coegit sibi non sine usura satisfacere. Item de magistratibus iudicium exercendum curavit, quorum bene multi repetundarum pecuniarum convicti damnatur, et in iis Hubertus Cantianus comes, qui eum satisfacere recusasset, in carcerem missus acriter mulctatur. Ea res fecit animum regis eo in omnes suos ministros offensiorem quo plus aliis omnia Humberto comiti crediderat, ita ut alienigenas domesticis iam anteferre coeperit. Quod ita principum animos offendit ut Ricardus Marschallorum familiae princeps tam suo quam aliorum nomine ausus fuerit factum regis palam improbare. Ad ea Petrus Vintoniensis antistes respondit regem nihil super ea re inconsulte aut intempestive agere, qui cum secum cogitaret Anglicos principes patrem suum Ioannem infestis armis aeque ut animis persecutos esse, ac nuper ministros suos quos domi diu aluisset infidelissimos esse inventos, non iniuria exteris hominibus magis quam suis confideret. Id Vintoniensis aculeatum responsum ita pupugit ac vulneravit animos quorundam optimatum, quorum primus fuit ipse Ricardus Mareschallus, ut, facta coniuratione, palam a rege deficientes alii alio faciundi exercitus causa discesserint. Hos omnes rex hostes patriae declaravit, publicatis eorum bonis, ac simul magnam militum manum ex Flandria arcessivit, quorum opera in bello uteretur. Dum ab Henrico exercitus paratur, exules se ad Leolinum principem Walliae, duce Ricardo, adiungunt, ac, timentes regis adventum, proximos agros omni commeatu spoliant, armenta abducunt, seseque ad resistendum muniunt. Non fefellit eos consilium. Nam paucis post diebus rex cum magno exercitu supervenit, ingressusque Walliam, cum nullum commeatum reperiret, ad fines Vigorniensium Salopiensium reversus aliquot illic dies stetit. Hic milites dum temere per agros palantes vagantur, et castra sine vigiliis habent, ab hostibus noctis silentio circumventi passim obtruncantur. Fuisset oppido caedes maior, nisi in castellum quod in proximo erat, quo rex se tenebat, reliqui omnes qui in castris erant de media nocte profugissent. Interfecti sunt amplius quingenti homines, ac impedimenta omnia amissa. Rex, eo affectus detrimento, cum saepe alias expertus esset adversam ob locorum iniquitatem insolentiamque, belli fortunam, in aliud tempus vindictam tantae iniuriae reservandam ratus Glocestriam rediit.
  16. Anno qui secutus est, qui fuit salutis humanae MCCXXXIIII, et cum Henricus regnare coepit decimusseptimus, laboratum est primo fame, quia insolita frigoris vis ita fruges retardavit ut suo tempore maturescere nequiverint; deinde pestilentia, quae famis comes semper esse solet. Ricardus Mareschallus eodem tempore non cessabat cum Wallis finitimos agros vastare, et quotidie ad eum principes aliquot desciscentes regem vehementer solicitabant, cum Ioannes Monumetensis, vir fortis et strenuus, regiarum copiarum praefectus, facto magno exercitu, celeriter ad hostes properavit, sperans se illos imparatos imprudentesque invasurum noctu iter faciebat, ut paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae plurimum quietis tempus est, dato signo, opprimeret hostes semisomnes et stratos passim caderet. Verum longer aliter evenit. Ricardus enim, per speculatores cognito hostium consilio, locum prior occupavit, quo venientes uspiam in itinere insidiis exciperet. Itaque dum Ioannes nihil tale formidans ad eum locum contendebat, Ricardus, facto impetu, hostes invasit, quos subitae rei terrore captos non signum certum, non ducem sequentes, passim fudit, fusosque late persecutus est. Caedes ubique ingens facta est. Quibusdam sylvae, inter quas insidiis circumventi sunt, refugio fuere. Ipse Ioannes cum paucis inter tela hostium vix evasit. Ricardus victor postero die quasdam Ioannis rusticas possessiones quae ad Walliam pertinebat ferro et igne diripuit. Henricus, qui per eos dies Glocestriae morabatur, huiusce male gestae rei nuntium moleste accipit, continuo cum suo domestico senatu quale remedium tanto malo adhibendum sit agitat. Post varias sententias unum omnes sentiunt, exules condimentis humanitatis esse mitigandos, pacemque necessario illis dandam, atque Petrum Vintoniensem episcopum, et alterum Petrum Rivallem, quorum impulsu omnia in aula immutata essent, exterminandos a regia, cum nonnullis aliis magnae autoritatis viris ac, eiectis alienigenis, Anglos in familiam regiam restituendos. Probavit consilium rex, cuius vicissitudine nihil ad sedandam praesentem procellam aptius iudicans, primo Vintoniensem antistitem a rebus publicis amotum, ad obeundam dioecesim suam ire iussit. Item Petrum Rivallem ac complures alios consiliarios, quibus instigantibus odium sibi principum inussisset, a conspectu suo familiaritateque dimisit, eiecit, ablegavit. Deinde pristinos domesticos recepit, postremo nuntios de pace ad exules in Walliam misit. Dum ista geruntur, Ricardus, certior factus sylvestres Hybernos praedia continenter depopulari quae ipse in ea insula possidebat, illuc ex Wallia proficiscitur, comite Gaufredo Mariscensi, homine Hyberno, viro manu prompto, factoque statim praelio, cum Gaufredus metu vel errore actus ordinem deseruisset, omne ipse pugnae onus ferre coactus vulnus accipit, quod, profligatis mox hostibus, male curatum causa fuit cur in febrem inciderit, qua paucis post diebus vehementer oppressus interiit, vir tam militari gloria quam animi altitudine summus, cuius mortem ipse Henricus valde doluit, palam testatus se ducum omnium principem amisisse. Post haec, cum nuntii rediissent ab Wallia retulissentque exulum animos ad reconciliationem inclinatos, rex protinus, autore Edmundo Cantuariensi antistite, illos data fide ad se accersivit atque, omni deposita simultate, in gratiam libens recepit. In iis fuere Gilbertus Mareschallus frater Ricardi, Hubertus comes Cantianus, et Richardus Suardus, viri amplissimi, Quibus rebus feliciter compositis, ac armis ubique tuta conditione positis, rex Londinum revertitur, ad quem statim importunum Iudaeorum facinus delatum est. Illa enim faex hominum, quae id temporis Nordovici degebat, quendam Christianum puerum furtim captum totum integrum annum nutrierat ut, adventante pascha, quasi novi nostrae religioni dedecoris imprimendi causa, cruci affigeret. Sed deterrimi carnifices paucis ante diebus quam sanguinem innocentem effunderent, tanti insimulati criminis ac convicti, merita poena afficiuntur.
  17. Anno deinde qui insecutus est, Isabella soror Henrici Federico Secundo Romanorum imperatori nuptum datur, et in initio alterius anni, qui fuit a natli Christi MCCXXXVI, rex in matrimonium duxit Aleonoram filiam Raimundi comitis Provinciae, qui haud multo post celebre concilium Londini habuit, in quo nonnullas sanctissimas leges tulit, atque omnia e republica facienda curavit, quibus deinceps status regni longe melior fieret. Veruntamen quo ille ex iis officiis plus gratiae apud populum consecutus est, hoc confidentius non multo post ingentem pecuniam sibi ab ipso populo curari petivit, adeo ut nihil nisi ex suo usu fecisse diceretur. Quo tempore prodigia mira extiterunt, et illud in primis. Calendis enim Maiis visae sunt in coelo variae hominum formae velut instructis aciebus dimicantes. Quod portentum immensi imbres secuti omnia aquis opplerunt. Iam aderat annus ab eo quo regnare coeperat Henricus vigesimus, et humanae salutis MCCXXXVII, cum Mertonum (qui est pagus Surrae comitatus, distatque a Londino circiter millia passuum septem, ubi loci celebre est coenobium canonicorum regularium, quos dicunt, olim conditum a Gilberto principe Normano, qui cum primo Gulielmo venit in Angliam) concilium principum frequens convocatum est, in quo concilio quam plurima e republica statuta sunt, quorum sanctio etiam nunc rite servatur. Et demum de tributo indicendo est actum, sed frustra. Anno eo ipso Gregorius Nonus pontifex Romanus, rege non invito, misit Othonem cardinalem in Angliam legatum, qui sacerdotalis ordinis statum recognosceret at, quatenus opus esset, corrigeret. Is, cuius iam virtus omnibus longe notissima erat, quippe qui superioribus annis eo muneris genere summa cum laude functus fuerat, posteaquam de rebus agendis probe edoctus est, antistitum aliorumque sacerdotum conventum Londini celebrem fecit, in quo post longam consultationem de patrum sententia, leges plurimas tulit, quae deinceps sacerdotalem dignitatem maxime conservarunt. Post haec, causa iuvandi Asiatici belli, imperandas sacerdotibus decimas omnium sacerdotiorum curavit. Per idem temporis rex collocavit Aleonoram sororem, quae nupta fuerat Gulielmo Mareschallo Glocestriae comiti, Simoni ex Montiforti, viro singulari virtute. Id connubium Edmundus Cantuariensis antistes detestabatur, quod Aleonora post obitum viri vovisset perpetuam Deo castitatem, propter quod rex coepit succensere antistiti, qui non multo post, maioribus in dies singulos affectus detrimentis, de iniuriis apud pontificem querendi, ac nonnulla alia domestica curandi causa Romam perrexit. Illo ipso tempore Federicus Italiam petiturus ab Henrico ingentem militum numerum accepit qui ei in bello strenue servierunt, cum Ioanna soror regis regina Scotiae in Anglia, quo venerat fratris salutandi causa, morbo extinguitur. Petrus quoque Vintoniensis episcopus a vita excessit, Edmundus antistes interea Romae nihil ex eis quae petierat a pontifice impetravit, sive quod Otho legatus, ut quidam tradunt, obstitisset, qui cum sancto viro inimicitias haberet, sive quod sanctitas vitae a compluribus parvi aestimari solet. Itaque bonus antistes sui optati minime compos in Angliam rediit, graviora inde accepturus incommoda. Anno eodem unus ex militibus regiis, homo valens, cuius nomen, quod sciam, non proditur, cupiens aliquo audaci facinore acceptam (uti par est credere) a rege iniuriam vindicare, destinat animo noctis silentio sibi penetrandum in cubiculum atque eum ibi obtruncandum. Et ut sine suspitione tempus et locum edendi sceleris possit liberius observare, se amentem simulat. Erat pro eos dies rex in Vodestocano suo, quibus ille tale facinus animo versabat, qui postquam omnia accurate exploraverat, de media nocte accedens ad cubiculum clam per fenestram introit ac ad lectum regium advolans laeva manu, remotis stragulis, ferro pulvinar frequentibus ictibus percutit, arbitrans se regem fodere, qui ea nocte, ut forte accidit, cubiculum mutaverat. Cognita re ab una puella reginae cubicularia quae vigilabat, fit clamor, et cum clamore concursus regiorum ministrorum qui hominem capiunt, captum ad supplicium dandum trahunt. Ita nihil fuit propius factum quam ut rex occideretur. Hinc discere licet etiam principem non posse iniuriam facere homini quamvis infimo sine sui capitis periculo. Ex quo expedit ut unusquisque manus semper abstineat.
  18. Principio insequentis anni Henricus suscepit ex Aleonora uxore filiolum quem Edouardum nominavit, ob memoriam illius divi Edouardus tertii qui paulo ante regnarat quam Normani Angliam occupassent. Hunc puerum Otho legatus baptizabat, sub cuius ortum apparuit stella immensae magnitudinis per aliquot dies ante solis ortum, quae per longum coeli tractu, veloci crebroque cursu ferebatur, modo ignem prae se ferens, modo fumum post se relinquens, quo sane ostento futura Edouardi patris amplitudo ac Edouardi filii quem ille postea genuit, exiguitas vanitasque velut ex oraculo quodam pronunciata dicitur. Id temporis Leolinus Walliae princeps e vita migravit, deinde inter Griffinum et David filios eius de principatu aliquandiu disceptatum est, quem ad ultimum David, etsi minor natu, favente Henrico, assecutus est. Ipse vero Griffinis dolo a fratre David captus et regi custodiendus traditus, in turri Londinensi non multo post tentando fugam lapsus ex summitate muri per funiculum, quod ex vi ponderis fractus est, decidit in terram et ilico occidit. Item per eos illos dies Thomas comes Flandriae, filius Sabaudiensis comitis, qui Ioannam quae cum Ferdinando nupta fuerat paulo ante in matrimonium duxerat, in Angliam profectus benigne ab Henrico accipitur hospitio. Sed multo apparatius gratiusque acceptus est Simon Montefortensis, vir virtute, consilio, vita, ratione, sanctitate mirabili ad omnem Dei et hominum gratiam promerendam. Huic ab initio admodum iuveni propter iustitiam prudentiamque summa totius belli gerendi in Albigenses, hominum genus maleficum in Narbonensi Gallia subito exortum, delata est a Philippo Francorum rege, qui nobilissimam adeptus est victoriam. Postea nescio ob quam acceptam a Blancha divi Ludovici matre offensionem ad Henricum transivit, cui ille, uti antea dictum est, Aleonoram sororem locavit, deditque dotis nomine comitatum Lecestriae ac amplissimos mandavit magistratus.
  19. Opprimebat bello per idem quoque tempus Federicus imperator Romanum pontificem simul cum tota Italia, cum Innocentius Quartus pontifex in locum Coelestini Quarti successit. Is vir egregius, constans, diligens reipublicae amator, cum impotenti Federici libidini mature resistendum putaret, a principibus Christianis opem et auxilium petiit, quem Henricus, autore Othone legato, quantum per affinitatem licuit quae ipsi cum Federico intercedebat, pecunia iuvit. Itidem fecere episcopi ac reliqui sacerdotes. Quod Federicus audiens celeriter regem per literas summe rogat ut ne opem pontifici ferat, sed solertia et industria Othonis omni promissa pecunia pene iam ipsi pontifici antea missa, frustra fuere imperatoris preces. Edmundus Cantuariensis antistes maxime omnium eiusmodi legati Romani frequentes exactiones, quibus sacerdotes divexabantur, libere reprehendit, ac non multo post statuens exilii libertatem anteponere domesticae servituti in Gallias ad Pontinia cum coenobium monachorum Cistertiensis ordinis et Altisiodorensis dioeceseos, ut supra libro xiij diximus, perrexit, illic sponte exulaturus, divi Thomae secutus institutum, qui ad id loci innocentiae asylum confugerat. Causam profectionis sive exilii alii aliam scribunt. Quidam tradunt Edmundum, ut virum spectatum atque probatum, cum animadverteret religionem in dies magis negligi, bonis praesertim sacerdotibus nullum honorem haberi, in manu sua non amplius esse ut eiusmodi malis mederetur apud principem, qui bene monenti aures non daret, ad extremum constituisse ab ea regis satietate sui discedendum, atque cedendum usque eo dum ille tandem aliquando incommodo aliquo edoctus errores deponeret. Non nemo huiusmodi causae addit alteram. Consueverat enim rex ex instituto iam inde a Gulielmo Rufo inchoato vacantium episcopatus ac coenobiorum fructus eatenus capere quoad aliquos viros dignos ipse illis praeficiendos curaret, qui, eo lucro illectus, sacerdotia eiusmodi diutus vacare de industria permittebat. Huic malo Edmundus occurrendum iudicans a rege impetravit ut huiusce rei curandae munus solus Cantuariensis archiepiscopus obiret, quo per hunc modum episcopatus atque coenobia rectoribus orba et melius gubernarentur et citius dignis deferrentur praepositis. Verum cum aliquandiu ita servatum esset et Henricus animadverteret non esse e re sua quod paulo ante concessisset, illud statim revocavit et sacerdotiorum vacantium vectigalia, prout antea fecerat, capere rursum coepit. Quod factum ferunt Edmundum adeo intolerabile iudicasse gravateque tulisse ut demum aliis quoque multis de causis, quas commemorare longum esset, indignatus in exilium sponte abierit. Hic vir sanctissimus, quippe cui nemo id temporis vera laude probitatis, integritatis, religionis anteponendus erat, dum in Pontinaco coenobio morabitur, spretis opibus, posthabitis voluptatibus atque omni ambitione atque potentia, prae coelesti vita ad quam aspirare nitebatur, corpus assiduis ieiuniis domare, pietatem adversus omnes exercere, Deum denique orare ut apud suos Anglos religionem adversus impios tueri vellet. Cuius porro sanctitatis atque miraculorum fama, quamobrem iam tum clarus esse coeperat, ita omnibus brevi tempore cognita est ut usque ab ultimis Galliae finibus multi quotidie mortales ad illud coenobium hominis videndi causa confluerent. Sed paucis post mensibus, adversa valetudine laborans et sperans se facile confirmari si locum mutaret, non longe a Pontiniaco secessit ad quoddam aliud coenobium, ubi ad exitum vitae vocatur. Corpus eius ad Pontiniacum celebri exequiarum pompa terrae redditur. Is igitur antistes de religione optime meritus ita deinceps miraculis claruit ut ab Innocentio Quarto in divorum numerum suo merito relatus sit. Sedit annos octo. Vacavit Cantuariensis pontificatus plus annis tribus cum postremo, regis iussu, monachi Cantuarienses elegerunt archiepiscopum Bonifacium natione Sabaudiensem, id est, natum in Allobrogius, qui Aleonorae reginae avunculus erat. Hinc in ordine antistitum quadragesimusquintus erat.
  20. Ricardus regis frater, parata classe, id temporis Syriam petiit, qui mirandum in modum rem Christianam iuvit. Eo etiam non multo post Ioannes comes Albamarlensis, Gulielmus Fortis, Petrus Malolacensis, viri strenui, cum magna militum manu profecti sunt. Apparuit cometes diro aspecto per triginta dies fere continuos circiter initium anni qui secutus est, qui fuit a natali Christi MCCXLI, et Henrico a gubernatione regni sui vigesimus quartus. Is annus neque domi neque militiae rem aliquam fere memorabilem habuit. Otho legatus Romam, exacto iam suae legationis triennio, discessit. Venit in Angliam Petrus Sabaudiensis Bonifacii Cantuariensis antistitis pater, vir multo prudentissimus, quo Henricus est familiariter usus. Ricardus item, transactis pro tempore inter nostros et Saracenos in Syria rebus, domum incolumis rediit, cum in Wallia est novum bellum subito ortum, id quod Henrico bono fuit. Alios enim Wallorum miserebat casus Griffini, quod per proditionem avito principatu fraudatus in carcere esset (nam nondum interierat), insidebatque in illorum animis tanti facinoris memoria. Itaque cum omnia arderent invidia et partium furore, ad arma utrinque concurritur, magnae simul pugnae simul strages eduntur. Quibus rebus cognitis, Henricus cernens animo id certamen fratrum, quorum alterum in custodia habebat, alterum ingratum comperierat, ex suo usu futurum, in Walliam cum expedito exercitu advolat, profligatoque David ac seditionis autoribus captis poenaque affectis, Walliam in suam potestem redigit. Atque ita provincia semper quietis expultrix atque finitimorum turbatrix in ditionem Anglorum rediit. Eodem anno Isabella Federici imperatoris uxor, eademque Henrici soror moritur, cum mira fuit solis defectio.
  21. Exin sequitur annus vigesimus quintus cum Henricus coeperat regnare, bello externo nobilis. Nanque Ludovicus Francus rex paucis ante diebus fecerat Pictonum comitem Alphonsum fratrem, qui Ioannam unicam Raimundi Tolosatium comitis filiam in matrimonio habebat, ac ob id in illius opes successurus erat, et ei cum caeteris Pictonum optimatibus Hugonem Marchiae comitem Henrici regis victricum, quem suspectum cum primis habebat, licet post inducias cum Anglo factas in gratiam receperat, conceptis verbis iusiurandum more maiorum dare iusserat, id quod iure quam optimo Hugo facere deberet. Hugo, dehortante uxore, quae Ioannae comitis coniugi modis omnibus cedere nolebat, negat se fidem obligaturum Alphonso, ac simul iterum ad Henricum deficit atque, solicitatis repente ad defectionem Pictonibus, ad eum scribit se magna auxilia parasse, magna esse in spe, cum omnes Pictones, Britannos, Normanos novi iam belli pariter affectantes esse certum habeat, et propterea solum eius adventum expectare. Henricus, visis Hugonis literis et per idem tempus aliis a Pictonibus acceptis, qui se ad eum desciscere paratos esse testabantur, convocato primo quoque tempore principum concilio, de bello gerendo communicat. Variae erant sententiae. Alii enim secum cogitantes quanti labores, quanti belli apparatus male alias cecidissent, ac turpe esse manentes cum Franco adhuc inducias violare, regem a bello gerendo magnopere dehortabantur. Alii in illud tempus differendum iudicabant. Alii demum, etsi perpauci admodum erant, tandiu bellum Franco faciendum affirmabant donec amissa toties frustra repetita recuperarentur; nec esse quod de induciarum iuris violatione dubitaretur, cum non esset contra quam leges sancirent quocunque tempore praedatores exuere praeda. Neque item illud argumentum tam magni momenti censeri debere, quod alias negotium sub manus non successisset, quin posset suis itidem opinionibus suffragari, cum fortuna belli haud semper eadem esse soleret, quod omnis belli Mars communis est deus. Placuit haec sententia, in qua tametsi plus animi quam consilii inesse videbatur, sic regi, ut tantum postea abfuerit ut caeteris principibus enixe dissuadentibus auscultaverit, ut etiam, illis mox utcunque in suis sententiam tractis, exercitum sibi protinus conflandum constituerit. Itaque primum omnium cogendis pecunis operam dat, et quia in proximo concilio universi tributum conferre negarunt, magna arte a locupletioribus amice appellando pecunias partim dono, partim per mutationem accipit. Quo facto, negotium gubernandi regni Gualtero Eboracensi antistiti mandat, ac una cum Ricardo fratre, parata iam classe, in Galliam proficiscitur, expositis copiis non longe a Rupella, quae magno Francorum praesidio tenebatur, in Pictones contendit.
  22. Dum ista ab Henrico geruntur, Ludovicus, certior factus de novo bellorum motu, in Marchianum comitem arma movet, captisque de eo aliquot oppidis ad turpem deditionem compellit. Eoque negotio feliciter confecto, in hostem properat, primoque accessu loca in potestatem redegit quae Anglus a tergo reliquisset praesidio parum munita. Deinde Taliburgum versus iter convertit, ut cum Henrico praelium faciat, qui paulo ante se illuc receperat. Atque hoc in loco inter se non consentiunt autores. Quidam tradunt multos in exercitu Francorum, partim pestilentia, partim gravitate coeli affectos, subito mortuos, atque cum quotidie plures in morbum inciderent, ipsum etiam Ludovicum adversa valetudine affectum, secus atque sperabat, coactum fuisse, renovatis cum Anglo induciis, abire. Alii vero scribunt non longe a Carento amne, qui Rupellam praeterlabens in oceanum influit, inter Francum et Anglum aequo fere praelio pugnatum, sed ad extremum Anglum, qui a Marchiano comite destitutus militum supplementum habere per tempus non potuisset, necessario pactis rursus cum Franco induciis in Angliam, infecto negotio, uti saepe alias fecerat, rediisse. De hoc secundo bello Hugonis impulsu sumpto non meminere recentiores rerum gestarum Francorum scriptores, ac proinde aberrantes huius belli causam alterius fuisse ponunt, ideoque rem rei saepe praevertentes, ita interdum historiam variant, ut illa perdifficiliter cuipiam constare queat. Verum rex Henricus, cui suscepto bello nihil antiquius erat, utcunque res bellica successerit, eo anno in Angliam non revertit, sed Burdegaliam hybernatum profectus est, ubi tota ea hyeme multa tentando nihil aliud egit nisi quod, nullo memorabili confecto negotio, tempus extraxit atque omnem pecuniam consumpsit. Qui deinde in initio sequentis anni, qui fuit sextus et vigesimus cum regnare coeperat, factis cum Franco quinque annorum induciis, in Angliam revertitur. Reliquit Henricus in Aquitania Nicolaum Molissum praefectum militum praesidio maritimis etiam locis, quae in sua fide esse sciebat, quanquam non multo illis confidebat. Porro ita usu veniebat ut ii populi assiduis bellis vexati cogerentur non ex voluntate, sed pro temporum malis, modo Anglorum, modo Francorum imperio parere, cum praesertim oppida maritima ita diruta essent ut nullis praesidio esse possent, et proinde cum ad resistendum non valerent, victorem sequi, contraque ac interdum volebant, necesse habebant. Quod fecit ut Anglus saepenumero Francum nequiquam armis aggressus fuerit, fretus eiusmodi oppidis iniuriae patentibus, ac ad id tentandum invitatus frequenti voluntatis commutatione Pictonum, qui dum eam ipsam voluntatem uni alterive regum expurgatam volebant, quotidie per coactas deditiones maiore se scelere obligabant. Quibus rebus Henricus similiter atque Ioannes eius pater saepe illusi, et vitae periculum adiverunt et immensas opes effuderunt, perraro ex animi sententia aliquo evento gavisi, ut apposite supra est demonstratum. Nunc ad alia. Gulielmus Marecenis natione Hybernus, vir fortis et strenuus, per eos dies Londini cum sexdecim sociis supplicio afficitur. Is paulo ante ob seditionem exul factus, comparatis aliquot navibus, mare ubique latrociniis infestum reddiderat, ut per hunc modum acceptam exilii poenam, quam ipse iniuriam appellabat, ulcisceretur. Item Ricardus frater regis in matrimonium duxit Cynthiam sive, ut quibusdam placet, Sanctiam filiam Raimundi comitis Provinciae, sororem Aleonorae reginae, quam Beatrix mater in Angliam deduxit. Haec foemina electissima magnifico rerum omnium apparatu a rege accipitur, ac cum abiret magnis donatur muneribus. Rex, postquam nuptias fratris magificentissimis opulentissimisque conviviis ac apparatissimis omnis generis ludis fecerat, et varia munera multis impartitus fuerat, coepit renovare studium belli, quod pro recuperandis rebus in continente amissis iterum gerendum ducebat. Itaque, re ad concilium delata, principes, si qui erant, qui vellent, qui pauci erant, plene demonstrabant toties bellum esse tentatum fortuna nunquam propitia, ut nulla amplius in armis spes relinqueretur, nisi plus deinceps suis quam alienis confiderent viribus. Igitur consulebant oportere aut abstinere manum, aut tale ac tantum bellum parare quo nullis omnino externis opus esset auxiliis, atque tum demum eorum opinio ferebat victoriam perfacile in manu fore, quae hactenus alienigenarum perfidia negata fuisset. His rationibus rex motus nihil temere de bello tentandum statuit, sed ut ne deinceps externorum auxilia frustra quaerere diceretur, praedia omnia quae Normani in Anglia possidebant publicavit, ut ex eo facto tam ipsi Normani quam Britones et Pictones intelligerent se nequaquam amplius vanis alienigenarum promissis crediturum, ut qui tantummodo vellet iam sui, ut aiunt, Marte facere, id est suis uti Anglis. Atque hoc initium belli et finis pro tempore fuit. Henricus vero nonnihil in sese concepit infamiae qui specie magnitudinis animi Normanos iniuste bonis spoliasset atque exinanisset.
  23. Dum res a bello externo quietae sunt, Walli, qui etiam victi quiescere nesciebant, David rursum sibi principem constituunt, regiosque praefectos imprudentes necopinantesque statuto diei tempore armis invadunt atque primo impetu fugant, multis passim caesis. Angli, interveniente nocte et Wallo se quieti dante, opera et studio suorum centurionum in unum se recipiunt, collectisque animis cum viribus, ubi illuxit, hostes infidos adoriuntur. Pugnatur amplius tris horas utrinque acriter, cum Walli, qui temere in certamen descenderant, sensim cedentes ad solita sylvarum ac paludum profugia sese proripuerunt. David in Scotiam aufugit, amissis fere omnibus in eo praelio militibus quos secum habuerat. Is dum in Scotia morabatur Alexandrum regem quotidie ad bellum gerendum in Anglum instigabat, accendebat, provocabat, praedicando Anglos passim iactare Scotos ut inertes, infirmos, suo imperio obedientes, ad nutum paratos esse, ad praescriptum alienum vivere, ac multa alia fingebat quae cuiuscunque etiam patientissimi viri stomachum movissent irritassentque animum ad odium. Accedebat huc quod rex Alexander paucis ante annis, mortua Ioanna uxore, ut paulo supra ostendimus, duxerat alteram in matrimonium foeminam, nomine Mariam, ut alii tradunt, Scotam, ut alii vero, Francam. Qui ea affinitate fretus, facilius rupto tum pacis tum amicitiae foedere, coepit minitare atque Anglos despicere, ac simul inter haec exercitum parabat in Anglicum agrum excursionesque faciebat. Quae ubi Henricus cognoverat, vehementer indignatus pari studio copias coactas in Eboracensem agrum duxit, atque inde Novumcastrum profectus, cum audiret hostem haud procul abesse, suos expedire arma iussit. Dum ista gerebantur, aliquot principes indigne ferentes nulla certa de causa tantum certaminis inter reges parari, ita ad concordiam conglutinandam se interposuerunt, laborarunt, egerunt, ut ad ultimum sint in gratiam reconciliati. Quo confecto negotio, vix rex Londinum pervenerat cum ecce tibi, Walli, qui timentes ut, facta pace cum Scoto, omnis vis belli in se verteretur, iterum tentandam fortunam statuerant, repente, recepto David principe suo, qui post concordiam inter reges secutam in Walliam clam se contulerat, in Anglos impetum fecerunt. Sed cum temere defecissent, multa cum caede notas latebras petere ac dicto parere coacti sunt. Fecerat rex per huiusmodi continuos bellorum apparatus, multum impensarum, quare non multo post, habito concilio, a cunctis generatim pecuniam petiit, quem ab omnibus negatam solita arte a singulis locupletioribus exegit. Interea Anglia horrendo motu terrae concussa est, quo multa aedificia corruerunt. Quae res quanto rarius in insula contingere solet, tanto tunc pro maiore prodigio habita est. Sed in Galliam multo gravius ea labes facta est.
  24. Iam aderat annus alter et trigesimus ab eo quo regnare coeperat Henricus, et humanae salutis MCCXLIX, cum frequens habitum est concilium Londini, in quo concilio cum de pecunia exigenda rex ipse primum agitaret, facile est ab optimatibus notatus crimine avaritiae, ingrati animi, atque violatae fidei, quod sicilicet sine fine pecuniam faciendam curaret, quod suos suos ut plurimum contemptui haberet, ac quod hactenus prae multitudine promissorum pauca suo populo praestitisset At ille, arbitrans confessionem erroris medicinam doloris fore, concitato populo ut omnibus uno responso satisfaceret, si qui peccatum esset, se emendaturum dixit. Ita, mitigatis principum animis, postremo tributum pro bello adversus Saracenos gerendo indicitur, atque cernitur ut aliquot duces cum electa militum manu sequantur Ludovicum rege Franciae, qui anno superiore in Asiam profectus Damiatam urbem Aegypto per idem tempus oppugnabat. Is pius rex id bellum se suscepturum pollicitus est, cum paulo ante gravi valetudine cruciaretur. Itaque Gulielmus Longaspata, vir et consilii magni et virtutis, cum nonnullis aliis artis militaris longe peritissimis ac numero militum nequaquam contemnendo in Asiam profectus est, qui singularem operam in eo bello enavavit. Eo antistites aliquot voti causa eodem anno perrexerunt. Quo etiam tempore particula quaedam sanguinis Christi, qui Hierosolymis servabatur, dono regi data est a magno hospitalis domus Hierosolymitanae magistro, sive, ut quidam volunt, a patriarcha eius urbis, quem quidem preciosissimum sanguinem ille monachis Westmonasterii servandum tradidit. Interea in concilio post multa ex republica pariter acta et facta, cum bona pars numorum argenteorum quos vulgus grossos vocat adulterata tonsaque esset, decretum ut deinde iidem numi certo pondere cuderentur, ac ex una quidem parte regii capitis effigies, ex altera vero crux imprimeretur, et eius crucis brachia producerentur usque ad extremas orbis partes ipsius numi, de quibus si quid diminutum foret, tum numi pro adulterinis haberentur, et corruptores poena mortis afficerentur. Durat etiam nunc haec forma monetae argentae. Habeo autem authores qui tradant per idem tempus percussum esse denarium argenteum quod genus monetae vulgo sterlying ab effigie sturni aviculae vocitatur, quae in altera parte numi impressa est, nam sturnus Anglice sterlying dicitur, et sex et viginti denarios fuisse, pondere unius unciae argenti, ac tales fere quales hodie sunt. Quare omnis Anglica moneta etiamnum sterlyngorum nomine putatur. Sed cur denarius sit nota sturni aviculae signatus causam ponunt quod ea avis pars foret insignium quibus reges id temporis multarum possessionum vel extramarinarum domini usi essent, quemadmodum reges nunc solent insignibus regiis singula suorum regnorum insignia adiungere quo potentia existat quam maxima, vel quod numulus in altera parte haberet notam stellae, quam Angli ster vocant. Et isti denarii etiam hodie reperiuntur. Incidit in haec tempora mors Alexandri regis Scoti principis optimi, qui regnavit annos quinque et triginta, cui in regnum successit filius Alexander Tertius, qui non multo post Henrici filiam nomine Margaritam in matrimonium duxit. Anno qui secutus est, cum crebri rumores afferrentur Ludovicum Francum in Asia in barbarorum potestatem venisse, ac Gulielmum Longaspatam cum bene multis suorum in praelio cecidisse, Henricus, percupidus ferendi opem Christianis laborantibus in Aegypto, primo quoque tempore bellum sibi suscipiendum statuit, qui non multo post, cum paratus esset ad iter faciundum a pontifice Innocentio per literas retardatur, quid ille certior factus de conditionibus pacis quas Ludovicus ab hoste accipere cogebatur, arbitratus est non esse opus novo subsidio, cum nostri, re male gesta, pacem cum barbaris facere modis omnibus compellerentur.
  25. At Henricus, ita omisso bello in hostes communes gerendo, totum id triennium quod secutum est rebus domesticis regnique firmamentis constituendis operam dedit, et illud in primis praestitit. Pro sua enim pietate et gratia irrogavit Paulino collegio sacerdotum ea omnia libertatis privilegia quibus civitas Londinensis uteretur, frueretur. Quae ne inde damnum ullum faceret, dedit ex suo libras septem, quas etiam nunc vicecomites urbani ex aerario regio quotannis capiunt. Quibus actis rebus, Henricus post annum quam regnare coeperat trigesimumseptimum, qui fuit MCCLIIII humanae salutis, cum ingenti militum numero in Aquitaniam traiecit, quam paulo ante audierat passim seditionibus turbari. Qui ubi eo pervenerat, captis aut profligatis seditionum autoribus, regionem purgavit, ubi ut pacatiorem redderet hybernavit atque loca diruta simul instaurare instituit. Dum hic moratur, accersivit Aleonoram uxorem cum Edouardo filio, ac cum ea hyme opera inchoata perficere non posset, etiam aestatem illic egit, et quia iam indigebat et assiduis tributis suos populos pene exhauserat, ut esse aliquid videretur quamobrem pecuniam petere liceret, Martio ineunte misit in Angliam Ricardum fratrem, ut praedicaret apud se novi belli metum versari, quod Alphonsus Castellae rex Decimus esset sine dubio in armis, ac propediem in Anglicam provinciam excursiones facturus, et propterea principes rogaret ut quamprimum vellent ipsum pecunia iuvare, uti eos pro sua erga patriam pietate liberaliter facturos maxime confideret. Profectus est celeriter Ricardus, sed frustra iecit rete, uti dicitur, ante oculos pennatorum. Nam, tametsi apud patres multum concionatus est, nihil tamen de tributo conferendo libenter audierunt, cum fraus non omnibus latuisset. Verum ut ne vacuus ad Henricum rediret, Iudaeis, quorum ingens multitudo ea tempestate Londini degebat, immanem pecuniam imperavit, atque inde ad regem propere profectus ei exposuit quemadmodum optimates pecuniam negassent. Qua rex valde permotus coepit sensim modo hunc modo illum privilegiis antea concessis privare, minimam etiam nactus occasionem quo illi aliquam ob ingrati animi vitium poenam haberent. Secundum haec, per nuntios, viros non vulgares, agitat cum Alphonso rege de nova affinitate cum filio Edouardo iugenda. Ferdinandus enim rex Castellae Tertius huius Alphonsi pater, ex Ioanna secunda uxore, filia unica Simonis comitis Pontivi, tris sustulerat filios, Ferdinandum, Aleonoram, et Ludovicum. Sed, Ferdinando et Ludovico non multo post mortuis, sola Aeleonora ex stirpe a Ioanna orta superstes fuit. Henricus igitur ubi ex nuntiis cognovit Hispanum non spernere affinitatem, partim ob eas nuptias conficiendas, partim ut simularet se quaerere concordiam, misit Edouardum filium ad Alphonsum verbo pacis, sed re sui negotii apud illum actorem, ut Aleonoram sororem ipsius Alphonsi uxorem sibi peteret, ac per eam affinitatem viderentur omnes simultates et discordiae, etsi fucatae paulo ante ortae, iam esse sublatae. Accepit Alphonsus Edouardum benevole, eique libens Aleonoram sororem cum grandi dote in matrimoniam collocavit, quod ob eius nuptias consecutus est Pontivum, quod ad Ambianorum fines pertinet, cuius Abbatisvilla princeps est oppidum ad Sommam flumen situm. Hoc ex sententia confecto negotio, Edouardus ad patrem laetus revertitur, atque ei quae egisset ordine exponit. Pergavisus est immortaliter Henricus pro eo, quod ipse ea nova affinitate fretus putaret in posterum se tutius Aquitaniam possessurum, ac filius datum negotium prudenter curasset. Henricus secundum haec, post annum quam fuerat in Aquitania, in Angliam rediens per Gallias iter fecit, qui ubi in Carnutes pervenit, obviam sibi factum habuit Ludovicum regem, paulo ante ex Syria reversum, a quo amanter liberaliterque acceptus ac magnifico rerum omnium apparatu Lutetiam ductus, ubi animi gratia, cum aliquot dies fuisset, postea recta in Angliam revertit. Ob cuius adventum Londinensis civitas in primis gavisa est, utpote cui eius absentia detrimento fuerat quod omnis generis merces plurimum viles esset, omneque commercium refrigeret. Veruntamen nec reditus bono fuit. Porro rex pecuniae egens cum intellexisset in causarum actionibus ius a civibus violatum, et quendam monachum furti damnatum ex publica custodia per negligentiam custodum aufugisse, propter id civitatis magistratus Ricardum Hardell praetorem ac binos vicecomites Robertum Belyngton et Rodulphum Aschewye ad se vocavit, maleque accepit, atque acriter mulctavit. Haud multo post concilium habetur, quo in concilio primum de reipublicae statu plene provisum est, secundo loco Edouardus regis filius, ut maturius ad res gerendas graviores experiens redderetur, sit Walliae princeps, simulque Aquitaniae ac Hyberniae praefectus, et Edmund alter regis filius minor natu Lancastri comes creatur. Unde natum ut deinceps unusquisque rex hoc secutus consilium filium maiorem natu Walliae principem facere consueverit. His temporibus Ludovicus rex misit dono Henrico elephantum, animal post hominum memoriam rarissime in Anglia visum, ex quo rei novitatis causa certatim populi ad belluam visendam concurrebant. Prodigia simul aliquot a vulgo notata sunt, quod mare praeter solitum excreverit, apparueritque cometes, ac crebro loca eminentiora de coelo tacta. Haec prodigia secuta est mors Gualteri Eboracensis antistitis, viri magnae virtutis, qui annos quadraginta eam provinciam pontificalem obtinuerat. Cui successit Sevallus antistitum ordine quartus et trigesimus, vir pariter doctrina atque animi integritate ornatus. Intercessit deinde totum triennium cum nihil fere habemus scribere memorabile dictu, nanque regi nihil prius fuit quam in omnibus conciliis, quae eo tempore frequenter habuit, pecuniam exigendam curare, ob id praesertim, quod Aleonora soror Alphonsi regis Castellae deducta est in Angliam ad Edouardum virum suum, quae ingenti patrum ac iuvenum laetita accepta est. Venit ad has nuptias celebrandas Alexander Scotiae rex cum Margarita uxore, qui ab Henrico comiter acceptus est ac, factis nuptiis, recepit comitatum Huntyngtonam, quam paucis ante annis Gulielmus eius avus amiserat.
  26. Insecutus est inde annus humanae salutis MCCLVII, qui fuit Henrico a gubernatione regni sui quadragesimus, quando inter principes Germanos Gulielmo Hollandiae comite, paulo ante Romanorum rege facto, a Frisonum gente interfecto, de imperatore cooptando contentio orta est. In quo certamine duo eliguntur, Alphonsus rex Castellae et Ricardus Henrici frater comes Cornubiae, quare neuter confirmatus est. Atque ita interregnum eatenus prorogatum tradunt scriptores Itali quoad anno a natali Christi MCCLXXI Rodulphus Habspurgensis comes ab electoribus Germanis rex et imperator renuntiatus a Gregorio Decimo pontifice ea conditione admissus est ut proximo anno Romam peteret coronae accipiendae causa. Verum ex Anglicanorum annalium memoria constat, Ricardo imperatori creato, Aquisgrani Coloniensem antistitem diadema imposuisse, atque eum apud Germanos imperium obtinuisse. Item et Innocentium pontificem Romanum post mortem Federici imperatoris, ut Manfredi illius ex concubina filii tyrannidem a cervicibus Siculorum depelleret misisse legatos ad Henricum, qui dicerent regi sibi in animo esse, pulso Manfredo regem Apuliae et Siciliae creare Edmundum eius filium, et Henricum fidem habentem dictis iuvisse pontificem pecunia. Sed neutrum affirmant qui vitam illius pontificis scripserunt, quia liquido constat Urbanum Quartum, sui secundo loco post Innocentium pontifex creatus est, obtulisse illud regnum Carolo Andegavensium comiti, qui deinde in Italiam cum exercitu profectus a Clemente, qui Urbano successit, rex Siciliae factus est.
  27. Quoniam aut accidit ut Ricardi mentio facta sit, ut non praetereamus quod scitu est operaepretium, de eius vita altius reeptendum ducimus. Is mira ingenii natura ab ineunte aetate praeditus, magnam sui omnibus expectationem fecit, qui deinde singularis et animi et prudentiae vir factus, tantum apud omnes nominis assecutus est ut Henricus eius in primis opera tam in rebus domesticis agendis quam in bello, sicut supra docuimus, usus, ac ad Germanorum imperium, quod omnes fatentur, vocatus fuerit. Quod sive quindecim annos, ut Anglicis scriptoribus placet, obtinuerit quibus vixit, posteaquam ab electoribus imperator dictus, sive minime, prout alii volunt, assecutus fuerit, satis constat eum talem fuisse, qui merito ob insignem artis militaris, cuius longe peritissimum erat gloriam, ac animi probitatem, cum quibusvis et Romanorum et Anglorum regibus conferri possit. Obiit mortem, aetate iam decursa, in Anglia ad Berchanstedum pagum, qui distat ab urbe Londino circiter millia passuum quinque et viginti, cuius loci ipse dominus erat. Corpus ad sepulturam datum est in coenobio Haylensi ab ipso prope Glocestriam ad duodecim circiter milliaria aedificato, quod amplis possessionibus locupletabit, eoque loci monachos Cistertientes ordinis collocavit. Genuit ex Cynthia uxore Edmundum et Henricum filios. Is Edmundus dum pater in Germania regnum obtinebat, ut adolescens apprime pius, cum forte Germanorum regum monimenta quae ad cultum divinum pertinebat studio attrectaret, vas quoddam aureum reperisse fertur, quo ex titulo cognovit ut, ut fama est, ac credere minus a pietate abhorret, portionem quandam sanguinis Christi continere, cuius rei factus cupidus ita egit ut partem a custode impetraverit, quam postea non minore cura quam veneratione secum in Angliam detulit, identidem cogitabundus ubi loci tam nobile nostrae religionis monimentum locaret, qui ad ultimum arbitrans post mortem utriusque parentis se debere cum primis coenobium Haylense tanto munere ornare, in quo illorum corpora sepulta essent tertiam sanguinis partem ad ipsum locum doni nomine tulit, ubi ferebant crebra et magna quotidie existere miracula. Reliquas duas partes secreto penes se usque eo custodiendas putavit dum divinitus moneretur quo in loco servandas perpetuo poneret. Qui interim ad divinum cultum augendum animum adiungens, a Deo, ut credere par est, admonitus coenobium egregio opere in colle sylvestri extruxit, qui parum supra Berchanstedum eminet, ubi ipse villam id temporis magnificam habebat, cuius etiam nunc bona pars extat. Loco nomen est Asheruffium. Ditavit bonus princeps coenobium amplis possessionibus illudque viris novae religionis non antea in Anglia visus, qui Boni Homines appellantur, incolendum dedit. Hi divi Augustini regulam profitentur et observant, vestimentum coerulei coloris induunt, eadem pene forma factum atque habent fratres quos vocant eremitani. Fuerunt in eo coenobio quocunque tempore, velut etiam sunt hodie, monachi et sanctitate vitae et doctrina praeclari. Edmundus igitur comes Cornubiae posteaquam hoc coenobium primo extruxerat, deinde Bonos Homines in illud introduxerat, postremo reliquum dominici sanguinis suis manibus  eodem loci reverenter posuit, monimentum Christianae pietatis salutare. Nam multis mortalibus qui fidem rei non abrogant in gravissimo morbo saluti esse aiunt, qui ad id sacrum quasi passionis Christi pignus visendum quotidie illuc confluunt. Sed eo unde digressi sumus revertamur.
  28. Walli, qui quanquam victi sese tamen saepe efferebant et ad renovandum bellum facile revirescebant, David per idem tempus mortuo, Leolinum Griffini filium, qui, ut dictum est, in turri Londinensi interierat, sibi principem constituunt, atque ab Edouardo, quod nimis superbe dominari coepisset, deficiunt, praesidia Anglica aut pellunt arcibus aut prodita per fraudem opprimunt. Qua re nuntiata, Henricus confestim Stephanum Bausanum, qui summam rei militaris scientiam habebat, cum magno militum numero ire contra hostem iubet. Ille ubi in Walliam pervenit, praeventus insidiis cum magna suorum parte interficitur. Qua de re rex permotus statuit facinus acrius vindicandum. Itaque paucis post diebus ipse cum maiore quidem militum manu in hostes profectus est, cuius adventu Walli territi, more solito in sylvas atque paludes sese compingentes nequaquam in certamen pro tempore descendum iudicarunt. Est deinceps saepe cum Wallo pugnatum, qui nunquam victus, sed bene longe defatigatus bello, pacem tandem petiit atque, ut infra apposite demonstrabitur, impetravit. Henricus vero existimans non esse suae dignitatis sylvestres adversarios per loca invia persequi, Rogerio Mortimero regionis praefecto constituto, Londinum statim post rediit. Per idem tempus sepulcrum divini Albani in coenobio ei dicato divinitus reperitur, ubi edi miracula crebrius solito et maiore coepere.
  29. Aderat iam annus humanae salutis MCCLVIII, et regni Henrici alter et quadragesimus, cum ingens numerus Pictorum in Angliam confluxit, qui regio favore insperato gaudentes se sumptuosius insolentiusque iactare, erigere, praedia quae alias possedissent repetere coeperunt. Eodem quoque tempore venere in Angliam Odomarus sacris initiatus, Gulielmus, Gaufredus, et Guido fratres Henrici regis ex Isabella eius matre geniti et Hugone Marchiano comite. Ii in summa statim gratia cum rege esse coeperunt, ut qui cum illo cognatione coniuncti essent. Item summa apud eum authoritate valere multum sibi assumere, cum nobilibus honore aequare, eos non facere plurimi, viamque sibi ac aliis advenis ad suas opes amplificandas mirifice invenire. Sed in primis dignitate auctus est Odomarus, qui Vintoniensem episcopatum adeptus, dein suis opibus alios maxime iuvabat. Non potuerunt ferre eam fenestram externis patefactam ad serviendum suis cupiditatibus et illorum superbiam principes Angli, qui passim vociferabantur pernimium indignum esse se turpiter in sua patria exteris hominibus contemptui esse, quod rex pati non deberet, cuius interesset suos tantummodo tueri, sublevare, sustentare. His igitur vocibus principes ad extremum impetrarunt ut, odii tollendi ac constituendarum rerum causa, concilium Oxonii haberetur. Quo ubi convenerunt, de consilii sententia decretum est ut Pictones omnes cum caeteris peregrinis exterminarentur, et ne rex aut Edouardus princeps clam illis opem adversus plebem ferret, rogarunt ut iureiurando promitterent se contentos fore concilii decretis, et quamprimum reddituros antiquas leges et instituta, id quod ambo magis metu quam voluntate fecerunt. Nam optimates, toties ante elusi, armati ad concilium venerant. Spoponderunt et pro illis Ricardus Caesar et Simon Montisfortensis, iureiurando itidem adacti. Pictones cum fratribus regis facile fuit expellere, at leges promissae sed non restitutae fuerunt, eo quod ex regis usu minime essent. Illo eodem anno Sevallus Eboracensis antistes moritur, cui Gotthofredus successit, quem non multo post mortuum secutus est Gualterus episcopus Bathoniensis et Wellensis, qui fuit ordine archiepiscoporum Eboracensium trigesimussextus. Hoc tempore cum frumentum propter siccitatem angustius provenisset, ita fame laboratum est ut homines carne et lacte ut plurimum victitantes etiam ederint varia herbarum radicumque genera quae in usum necessitas verterat, donec mercatores viciniores, praesertim Germani, populum Anglicum in tanta caritate annonae magno frumenti numero suppeditat levarint. Hi enim septentrionalis Germaniae populi et Oceani accolae cum omni tempore parati essent ad iuvandum suis opibus regnum Angliae, rogarunt Henricum regem ut sibi privilegia a superioribus regibus olim concessa confirmarent, ac eadem de integro irrogaret quo possent tutius commodiusque apud suos Anglos mercaturam facere. Rex, recenti eorum beneficio affectus, et memor patrem Ioannem regem usum esse opera et auxilio eorum etiam in bello, quod suis ducibus pro Ferdinando Flandriae comite cum Philippo rege Francorum prospere gessisset, illos immunitatibus atque privilegiis liberaliter donavit, qui remisit non utique parum de vectigalibus ac portoriis impositis rebus, quae per ipsos venirent in Angliam, ut scilicet minus quam caeteri mercatores solverent, quo principis beneficio etiam nunc memoria nostra utuntur, fruuntur. Sed scire licet istos industrios negotiatores ultro citroque commeantes et varias merces undique importantes reportantesque a principio societatem foederatam inter se coisse, quae quidem sociatas Anze Theutonica eorum lingua nuncupatur, nanque Anze vox significat iuxta et non procul a mari, quae idcirco valde apta et apposita est gentibus maritimis. Ii deinde emporia aliquot in quibus suos mercatus haberent sibi constituere, et cum primis quatuor, unum Brugis, quae civitas est Flandriae, alterum Londini ad Thamesis fluminis ripam septentrionalem, quod vulto Stiliard vocitatur, tertium Novogardiae in Sarmatia, ac quartum in Noruegia.
  30. Interea cum pro se quisquis tranquillitati suorum temporum serviret, varium erat populi atque regis studium. Populus enim gratulabatur alia in Oxoniensi concilio esse decreta facta per quae facile libertatem et leges toties promissas sibi restitutas ducebat, atque illis uti incipiebat. Sed quia sine consensu regis ea minime rata habebantur, idcirco quotidie a rege flagitabat ut quae iureiurando recepisset tandem aliquando praestaret. Rex vero, qui videbat non esse e re sua ut statuta per concilium confirmaret, et dolebat exteros homines ex regno eiectos, in animo habebat nunquam in ea parte desiderio populi satisfacere, et quoniam id palam aut repente facere periculosum putabat, propterea de industria eatenus procrastinandum constituit quoad ita res externas componeret ut si bellum domi oriretur, adversariis resistere posset. Itaque primo per legatos cum Alexandro Quarto Romano pontifice agit, ut eius autoritate fiat ne iureiurando teneatur quod in Oxoniensi concilio dedisset, neve promissis stare cogatur, id quod facile impetravit, cum affirmasset se eam sponsionem non sponte sed metu fecisse. Deinde cum multis ante legationibus nequicquam ultro citroque de pace inter se et Francum missis, nihil certi haberet, statuit sibi in Galliam eundum ut externas controversias finiendi causa cum Franco quoquo modo posset tandem transigeret. Ita statim post Lutetiam ad Ludovicum regem proficiscitur. Hic, indicto principum concilio, postquam diu de pace agitatum est, his demum conditionibus convenit, ut Anglus in perpetuum cederet Franco Normaniam, quam aiebat Rollonem per vim sibi a principio ademisse, et se ure recepisse, cum Andegavensibus et Cenomanis, et ille adnumeraret Anglo pro impensa bellorum facta millia aureorum centum et quinquaginta, ac in singulos annos vectigalis nomine dena millia. Anglus vero contentus esset Aquitania, quam a septentrione Carantus flumen, et a meridie Pyrenaeus mons terminaret. Atque his legibus Henricus, cum domesticum bellum iamiam impenderet, pacem cum Ludovico facere coactus est. Fuit is annus salutis MCCLIX, qui multa turbulenta, multa acerba, multa tristia habuit. Revertitur exin in Angliam Henricus, qui ubi Londinum pervenit se in turrim receipt atque, parato confestim exercitu, iam palam praedicare coepit se nolle constituta per concilium neque confirmare, neque permittere ut illis populus uteretur, frueretur. At iis rebus cognitis, magnae in regno discordiae versari coeperunt. Nam optimus quisque valde fremebat quod rex, foris regni finibus diminutis, domi etiam omnia deteriora reddere conaretur. Quare passim ad arma conclamando principes qui populares erant iniuriam armis ulciscendam ducunt, et in his cum primis Henricus Montifortensis, Hugo Spenserius, Balduinus Wake, Gilbertus Giffordius, Ricardus Graius, Ioannes Rossus, Gulielmus Marmyonus, Henricus Hastyngius, Ioannes Fizioannes, Gotthofredus Lucy, Nicolaus Mosgravus, et Ioanes Veseius, qui uno omnes consensu sibi statim duces optant Simonem Montifortensem, virum magnae scientiae in bello, Lecestriae, Gilbertum Clarentiae dominus, Glocestriae, ac Robertum Ferrysum Derbii comites, cum nonnullis aliis militaris disciplinae viris longe peritissimis. Simon enim ut datam populo fidem suam liberaret, solveret, servaret, contra Henricum venire coactus est, pro quo sponsor praesesque  erat. Rex itidem fretus auxilio Ricardi fratris, qui paucis ante diebus ex Germania redierat, in armis erat, cum optimates quidam authores esse coeperunt ut armis abstineretur, ad resque componendas incumberetur. Sedatus paulisper tumultus, habitoque concilio, cum nihil quod ad levandas iniurias pertineret sit actum, ad arma rursus utrinque concurritur. Sed prius quam manus conserant iterum de concordia agendo Ludovicum regem omnium controversiarum finiendarum disceptatorem faciunt, qui cum secundum Henricum sententiam tulisset, princeps, quorum animi valde saucii non serveritatis sed lenitatis medicina indigebant, haud contenti iudicio eius, quod iniquum esse dicebant, in Walliam invadunt, cuius Rogerius Mortimerus praefectus erat. Venit subsidio eius Edouardus princeps, qui in insidias lapsus capitur.
  31. Hic iterum ab armis paululum cessatum est. Nam Edouardus cum promitteret, reciperet, sponderet se curaturum ut pater promissa praestaret, dimittitur. Sed iuvenis ulciscendi cupidus, magis iniuriae quam promissi memor, ut ad suos rediit, infestis armis Glocestriam aggreditur ac oppidum momento per vim ingressus diripit, atque inde Oxoniam, quo pater paulo antea a Londino venerat, eoque loci maiorem exercitum cogebat, proficiscens, omnem agrum passim devastat. Hinc ambo iunctis armis Northantonum oppidum Simonis comitis oppugnatum pergunt, quo primo accessu capto, Lecestriam contendunt, ac puncto temporis oppido, tradentibus oppidanis, potiti Nothyngamiam pergunt, aedificia passim et vicos incendentes. Capti sunt his in locis equestris ordinis viri Gulielmus Ferrysus, Petrus Montifortensis, Balduinus Vacius cum Nicolao fratre, Adam, qui ex Novomercato erat, Rogerius Beltramus, Thomas Mansellus cum bene magno aliorum nobilium numero. Quae res effecit ut Rogerius Clyffordius, Henricus Percius, Ricardus Graius, Philippus Bassetus, Ricardus alter Suardus, et Hubertus Cantii comes, sociorum infirmitatem veriti, protinus ad Henricum regem defecerint. Henricus, bene in longinquis locis re gesta, proxime hostes rediit, et Vintoniae habito concilio, adversarios omnes patriae hostes iudicandos curavit. Estque satis pro tempore reipublicae consultum atque provisum, cum Simon interea Londinum profectus urbem in fidem recepit ac praesidio firmat, atque inde Rocestriam oppugnatum properat, cuius loci praefectus erat Ioannes Varanius, vir fortis et industrius. Sustinuit hostium impetum praesidium quod intus erat, quoad rex suis auxilium ferens urbem obsidione liberavit. Quo confecto feliciter negotio et relicto idoneo praesidio quod locum tueretur, proficiscitur ad oram maritam quae contra Galliam est, illic expectaturus dum euis fratres Gulielmus, Gaufredus et Guido Marchiani comitis filii cum aliqua militum manu veniant, quos a nobilibus paucis ante mensibus regno pulsos ipse ex Gallia accersiverat, qui non multo post affuerunt. His auctus viribus Levisum, quod est oppidum maritimum et vulgo Lewis vocitatur, ubi loci coenobium monachorum etiam nunc extat ordinis divi Pancratii, revertitur ac secundum oppidum castra ponit. Non multo post Simon cum exercitu adfuit, factisque prope castris, ad Henricum sic scripsit: “Volo, rex, me tibi esse purgatum ut ne in meam vertas contumeliam quae salutis populi causa egerim. Porro ego semper reipublicae commoda meis privatis necessitatibus potiora habuit, et nunc illud ispum me cum maxime facere cogit iusiurandum quod pro te, populo dedi, et te pariter atque me obligat ad fidem servandam, quam facile liberabis si promisso satisfeceris. Proinde in manu tua pacem esse scito, si tuis similiter ac regni volueris prospicere rebus.” Respondit ad omnia rex, et dum inter se magis de iniuriis conquerentes altercantur quam de conditionibus pacis agunt, eductis evestigio in aciem utrinque copiis, pugna committunt. Erant in altero cornu in acie hostium Londinenses, quibus Nicolaus Polygraphus praeerat. Hos Edouardus princeps a longe ubi vidit (illos enim speciatim peius reliquis omnibus oderat, quod Aleonoram matrem paucis ante diebus e turri egressam convitiis et sibilis consectati fuissent), inflammatus ira concitat calcaribus equum atque, dato signo ut se sui milites sequantur, cursum in eos dirigit, clamitando “In haec miles seditionum scelerumque omnium capita nunc fortiter adiicito tela.” Londinenses, ut gregarii milites, impetum invadentium non tolerantes, sese in fugam conferunt. Insequitur avide Eduardus, passimque caedem ingentem facit. Verum cum ita caedendo hostem temere a suis longe abisset, pulcherrimam victoriam de manibus amisit. Atque ita ab ira et furore ut nihil unquam honesti, sic haud quicquid utilitatis proficiscitur. Nam ubi Simon animadverterit Edouardum ferocem iuvenem cum robore militum persequi Londinenses, quibus ipse ob imperitiam militaris disciplinae parum confidebat, tum maiore animo suos cohortatus hostem premit atque uno momento fundit. Rediit interim ad suos victor Edouardus, sed cum inclinata iam esset acies, eam ad certamen revocare nequivit. Henricus, confosso ex utroque latere equo, capitur cum Ricardo fratre et Edouardo filio atque aliis ducibus. Caeteri partim caesi, et in iis tres comitis Marchiae filii, partim pulsi fugatique sunt. Non nemo tradit Edouardum non fuisse tunc captum, sed postea una cum Henrico filio Ricardi obsidum nomine in hostium potestate venisse, quo illi vitae Henrici patris ac Ricardi patrui parcerent. Sex millia hominum et quingentos ex regio exercitu desideratos tradunt annales.
  32. Optimates tanta victoria statim post male usi sunt. Nanque filii Simonis comitis, Henricus, Guido, Simon, ac alter Henricus nomine, qui eo praelio egregie pugnarunt, ita insolentiores effecti sunt ut prae se reliquos principes despicerent et stulta arrogantia nominatim parum honeste appellarent Gilbertum comitem Glocestriae. Qua re ille permotus cum Simone patre graviter de temeritate filiorum saepius conquestus est, qui ad extremum, cum videret se parum proficere, tum demum alienatus iniuriae vindicandae causa omnibus principibus grave exhibuit negotium, immemor eorum calamitatem cum republica esse coniunctam. Edouardus enim paucis post diebus, ope ipsius Gilberti, e manibus hostium aufugit et Vigorniam profectus exercitum confestim parat. Quod audiens Simon comes, accepto novo militum ex Wallia supplemento, ad Evershamum vicum contendit, ut ad arcem Keneluorthem pergeret, quae opere magnifica ab urbe Vigornia distat millia passum circiter tria paulove amplius, qui se cum Simone filio coniungeret, qui ex agro Eboracensi magnam manum militum secum adducebat. At Edouardus et Gilbertus comes, cognito Simonis consilio, celeriter superveniunt, praeclusisque omnibus viarum aditibus hosti pugnandi copiam faciunt. Tum Simon, posteaquam sine magno incommodo progredi non posse se videt, in eo temporis articulo instruit aciem, impedimentis ex acie remotis, ac in fronte aciei ponit Henricum regem, quem secum captivum ducebat, atque suis armis induit, ut si fortuna adversa sit, dum ille imperatoris personam gerens ab hoste petitur, ipse interim fuga saluti consulere possit. Instruuntur contra et hostes et animis et viribus superiores. Committitur utrinque pugna, quae diu anceps stetit. Henricus inter primos hostium ictus non pugnat, sed regem Henricum se esse clamando indicat, quod ei saluti fuit, quia a suis cognitus servatur. Walli ut semel primo concursum est fugam parantes aliis timorem iniecerunt. Quod ubi Simon animadverterit, suos cohortans in medios hostes prorumpit, qui a multitudine circumventus praeliando occiditur cum Henrico filio. Cognita ducis morte, bona pars salutem fuga quaesivit, occisis ad hominum millia quatuor, in quibus fuere equites Hugo Spenserius, Rodulphus Bassetus, Ioannes ex Bellicampo, Gulielmus Iorcus, et alter Gulielmus Baliolus homo Gallus. Hanc cladem discordia inter Gilbertum et filios Simonis orta nobilibus pro libertate pugnantibus attulit. Corpus Simonis comitis foede inhumaneque laceratum esse fertur. Inhaesit in hominum mentibus opinio constans deinceps, hunc qui ob patrima ac iurisiurandum servandum pugnando vitam amisisset, interiisse martyrem, id quod et vitae sanctitas non patitur negatum iri, et miraculis constare memoriae proditum est. Quare iam tum fuere qui eius memoriam ut divi cuiuspiam colere coeperint, compluresque illud ipsum dubio procul fecissent si regis iram non pertimuissent. Rex per hunc modum e manibus hostium cum Ricardo Caesare fratre ereptus Varvicum, quod esset proximum oppidum natura munitum, proficiscitur, ibique coacto exercitu, pauculos dies moratur, quia primum omnium inimicos persequendos statuerat. Itaque recta Elym insulam petit, adversariosque qui se illuc continebant facile in potestatem redigit. Reliqui principes qui arma in regem moverant sibi timentes Londinum confugiunt, quae civitas adhuc in eorum fide permanebat. De qua re rex certior factus, ne spatium parandi vires hostibus detur, propere Londinum pergit, sed, clausis a civibus portis, prope muros castra ponit atque ad oppugnationem urbis machinas bellicas studio comparat.
  33. Iam fere totum triennium civile bellum duraverat, et agebatur annus humanae salutis MCCLXII, ac cum regnare coeperet Henricus xlv, cum Urbanus Romanus pontifex, qui Alexandro successerat, certior factus de intestino bello inter Henricum et eius optimates, misit in Angliam Othobonum diaconum cardinalem divi Hadriani legatum qui omnes tolleret controversias concordiamque conglutinaret. Is Londini erat cum civitas regi venienti portas clausit, et quoniam contra atque cives volebant admonebat in turrim coniicitur. Sed dum ita generatim omnium irritabiles animi odiis ardebant, Gilbertus comes ac nonnulli alii magnae autoritatis demonstrantes permultis argumentis pacem vel iniquissimam in republica iustissimo etiam bello praeferenda esse, cum civilis belli victoria semper esset civibus luctuosa, ita egerunt ut Londinenses atque optimates omnes qui hactenus contravenissent, redierint in gratiam cum rege, ab eoque receperint bona et privilegia quibus ante paucos menses, uti supra dictum est, concilii Vintoniensis decreto privati fuissent. Reliquis vero qui tardius ad sanitatem rediere bona publicata redimendi potestas facta, praeterquam Roberto Ferryso de sententia deduci non facile potuit. Est et Othobonus carcere liberatus, qui pro sua humanitate imperitae multitudini acceptam iniuriam ultro remisit. Inter eos fuit etiam Simon comitis Simonis filius, Nam duo alii fratres superstites in Gallias profecti sunt. Guido secutus Philippum Ludovicum filium stipendium faciebat. Henricus vero, qui sacris initiatus Eboracensis thesaurarius, quem vocant, erat, Lutetiae interim literis operam dabat. Is Simon posteaquam regi reconciliatus est arcem Keneluorthem, quam pater Simon tenuerat, ei restitui iubet ne ea possessio sibi deinceps fraudi sit. Sed praefectus id facere recusans miro studio eam munit seque ad resistendum accingit. Rex, cognita praefecti pertinacia, arcem obsessum ire maturat, et ne ab illis qui erant eruptio in suas fiat, locum primo circumvallat, deinde militibus negotium dat qui interdiu quive noctu oppugnent. Verum, multis vulneratis compluribusque interfectis, parum continuos sex menses oppugnando profecere donec in arce coeperit fames dominari, ac ita qui intus erant, tradita ad ultimum arce, incolumes a rege dimittuntur. Simon post haec, contentus annua pensione, Lecestrensis comitatus possessione cessit ad Francosque transivit, apud quos, ut vir multae virtutis, in multo fuit honore.
  34. At Henricus, eo confecto negotio et pace ubique parta, ingentem pecuniam a populo exigit, quia in primis filium Edouardum iuvaret qui iter habebat in Syriam ut nostris Christianis principibus auxilio esset. Fuit is salutis humanae annus MCCLXVI, et cum regnare coepit Henricus xlix. Quo etiam anno Othobonus legatus concilium sacerdotum frequens Northantoni, et alterum Londini habuit, ubi posteaquam res quae ad religionem pertinerent commodiorem in statum perduxerat, legesque tulerat quibus etiam nunc Anglia utitur, denuntiavit impios esse episcopos omnes qui principum partes non iuste secuti fuisset, quos ipse mox, quoniam delicti poenituerat, partim absolvit, partim Romanum pontificem adire coegit. Atque, his peractis rebus, illo ipso qui insecutus est anno, perfunctus legationis officio Romam rediit. Henricus vero post annum quinquagesimum alterum quam regnare coeperat concilium convocavit Marleburgium, quiest pagus celebris comitatus Wilceriae, sicut libro xij supra diximus. Qui in eo convento primum leges ab se ante latas, et praesertim Magnae Chartae, de consilii sententia approbandas, dein alias condendas curavit, quae ad statum et commodum regi maxime conducerent.
  35. Per idem tempus Edouardus princeps cum ingenti classe in Asiam traiecit Syriae recuperandae causa, usque eo Ptolemaide commoraturus (ita enim inter Christianos duces fuerat constitutum), dum Ludovicus rex Franciae, qui eodem tempore adversus Saracenos bellum gerebat, ex Africa victor cum maiore exercitu adesset. Sed dum Edouardus belli socios expectat, nihil factum propius fuit quam ut domestica fraude periret. Nam cum aliquando in cubiculo solus esset, ab Arsacida quodam, quem ipse quod multa de suae gentis moribus narrare soleret, paulo ante in familiaritatem acceperat, tribus petitus vulneribus aegre ex mortis periculo evasit, adiuvante cubiculario qui manum Arsacidae retinuit donec a reliquis famulis in vestigio trucidatus est. Saraceni Arsacidas vocant sicarios, id est hominum genus infidum et superstitioni suae devotum, qui arbitrantur se aeternam promereri beatitudinem si, hoste publico quovis modo interempto, ipse morte etiam crudelissima afficiantur. Edouardus autem ubi ex vulneribus convaluit, audiens Ludovicum quem expectabat per idem temporis in Africa morbo confectum interiisse, amissa spe bene gerendae rei, in Angliam, factis cum hoste induciis, rediit incolumis. Praemiserat Romam Edouardus dum in Syria agebat Theobaldum pontificem renuntiatum a collegio cardinalium revocatumque in Italiam, quem magnis donavit muneribus. Is Romani pontificis legatus cum Edouardo rem Christianam in Syria curabat, quando Viterbii pontifex factus est. Quo tempore Carolus rex Siciliae ac Philippus Ludovici filius ex Africa redeuntes Viterbium profecti sunt, ut creandi pontificis autores essent. Nam post obitum Clementis Quarti biennio fere pontifex nullus fuerat, donec Theobaldus Viterbii electus pontifex Gregorius Decimus dictus est. Venerat id temporis Viterbium Henricus Ricardi Caesaris et comitis Cornubiae paucis ante mensibus demortui filius, negotia quaedam apud Romanum pontifice procuraturus, qui ibi malo fato sublatus est. Porro cum iuvenis forte in principe aede pro maxima ara rei divinae interesset, contigit ut eo per idem tempus venerit Guido Simonis Montifortensis comitis filius cum rege Philippo, apud quam, quamadmodum supra diximus, a principio stipendium meruerat, et postea in Italiam ad Carolum regem profectus fuerat, qui ubi a longe Henricum vidit, inflammatus ira incautum agressus uno atque altero ictu interfecit, ultus hoc modo patris Simonis mortem, qui, ut supra memoravimus, in praelio ad Eveshamum facto interfectus est, et ultra mortem, ut in eius corpus Henrici ac Ricardi istius Henrici patris acerbitas progressa. Guido vero post Henricum occisum ad Rufum socerum comitem Anguillarium, qui tunc Hetruriae praefectus erat, nemine homine persequente, incolumis evasit, id quod et Philippo et Carolo regibus Anglus postea crimini vertit, quod illi tantum facinus impune praeter suos oculos fieri minime pati debuissent.
  36. Dum ista geruntur, iam aderat annus salutis humanae MCCLXXII, et ab eo quo Henricus regnare coeperat lv, cum Bonifacius Cantuariensis antistes post annum quam sedere coeperat xxvij e vita excessit, in cuius locum tribus fere post annis Gregorius pontifex Romanus Robertum surrogavit, qui fuit antistitum ordine sextus et quadragesimus. Id temporis orta est ingens discordia inter monachos et cives Nordovicenses, quae ita brevi tempore crevit ut populus, facto impetu, principem aedem inflammarit. Quo cooperto facinore, rex eo propere contendit, affectis supplicio nefandi incendii authoribus ad coenobium divi Edmundi voti causa perrexit. Quo in itinere haud belle habere coepit, sed aliquantulum confirmatus ibidem concilium habet, At inde, urgente morbo conventuque dimisso, Londinum (sentiebat enim se vocari ad exitum vitae) quam celerrime potuit se recepit, ubi xvj Calendas Decembris e vita migravit, qui fuit annus salutis humanae MCCLXXII. Vixit annos lxv, regnavit lvj. Corpus ad Westmonasterium delatum ad sepulturam datur. Genuit ex Aleonora filios mares Edouardum Valliae principem, qui in eius locum successit, et Edmundum comitem Lancastrium. Poscit locus ut hic parumper divertamur. Extiterunt longo post tempore qui tradiderint hunc Edmundum fuisse maiorem natu Henrici regis filium, sed quia deformis esset idcirco Edouardum regnum obtinuisse. Quippe hinc postea duae factiones, id est duae nobilissimae familiae ortum habuerunt, quarum vulgus etiam nunc alteram rosam rubram, alteram albam appellat, quod rosa alba unius, et rubra alterius familiae insigne sit, ut infra fusius diceretur. Atque ita commentati sunt quo Henricum Quartum iure regnum repetivisse probarent, qui ad Edmundum genus suum referebat, quique per vim repetivisse probarent, qui ad Edmundum genus suum referebat, quique per vim in regnum invasit et obtinuit. Nunc ad rem revertor. Filias vero Henricus sucepit tris, Margaritam, quam locavit Alexandro regi Scotiae, Beatricem, quae nupsit duci Britanniae, et Catharinam, quae nondum matura viro mortem obiit. Fuit corpore compacto et robusto, statura iusta, facie satis honesta, alterius oculi palpebra demissiore, ut pupillam pene tegeret, ingenio miti, animo magis nobili quam magno, praeterea cultor religionis et adversus inopes liberalis. Non caruit tamen infamia quod in rebus agendis inconsiderate interdum se cupiditate habuisset, item et regnum non modo non adauxisset sed Normaniam cum Andegavensibus, quam pater Ioannes antea amiserat, postquam bellando recuperare non potuerat, concessisset Franco iureque concessit. Qui vero tempore Henrici fuerint viri aut literis armisve praeclari, cum supra apposite exposuerimus, libuit hoc loco illud ipsum repetendi labore velut supervacaneo perinde supersedere, atque meminisse Hugonis Balsami Elyensis episcopi, qui cum Henrici rege vixerat. Is vir tam frugalissimus quam homo ornatissimus, literarum studia in primis sibi augenda constituit, quod ea omni aetati et utilitatem et solatium afferrent, quando literae, quemadmodum Cicero ait,  adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium praebent. Hugo itaque Cantabrigiae collegium collocavit in aedibus quas ipse aedificarat, illudque divi Petro dedicavit, in quo memoria etiam nostra bonae artes vehementer celebrantur. Caeterum opus illud hoc cunctis mortalibus gratius fuit, quo id temporis discipulorum collegiae multo rariora erant

 

Perge ad Librum XVII