XXII | XXV |
POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXIIII
DOUARDUS post Henricum profligatum, partim tanta victoria, partim communi principum populorumque ad se defectione elatus, triumphantis imperatoris ritu Londinum revertitur, convocatoque more maiorum concilio ad Westmonasterium ad iij Calendas Iulii rex creatur, qui post Primum Gulielmum Normanum regem Quartus Edouardus nuncupatus est. Fuit is annus salutis humanae MCCCCLXI. Eo ipso anno iterum Edouardus concilium habuit in quo primum regni status quasi de integro collocatur, quod valde fuit e republica propter civile bellum diu neglecta. Dein ex eius sententia omnia, Henrico rege, constituta in conciliis olim habitis rescinditur, antiquantur, tolluntur. Postremo duo eius fratres natu minores Georgius Clarentiae et Ricardus Glocestriae duces, item Ioannes Ricardi Varvici comitis frater Montacuti marchio et Henricus Burscherius frater Thomae Cantuariensis archiepiscopi Essexiae, ac Gulielmus Facombrigius Cantii comites facti sunt. Huic Henrico Burscherio, viro longe nobilissimo, optimo, rerumque gestarum ornamentis clarissimo, Ricardus dux Eboracensis nuptum dederat Elizabeth sororem suam, ut eum in primus certum belli ac fortunae socium omni tempore haberet. Posthac illud idem fecit ut Edouardus rex ipsius Ricardi filius eundem Essexiae comitem crearit, quo et pater et filii iuxta sui adiutores essent. Susceperat enim Henricus ex Elizabeth uxore filios mares quatuor, Gulielmum, Thomam, Ioannem, et Henricum, atque unicam filiolam nomine Isabellam, quae pauculos vixerat dies, in quibus in agendo industria, in negotiis labor, in periculis fortitudo, et in providendo summum fuit consilium, sed cum primis in Gulielmo maximo natu eiusmodi extitere virtutes. Is in matrimonium duxit Annam summo loco natam et probatissimam puellam, Iacobi Lucemburgensis divi Pauli comitis filiam ex qua creavit filios Henricum, qui nunc comes est Essexiae de quo libro xxvj plura dicemus, ac Ceciliam atque Isabellam. Haec ante ante aetatem nubilem morbo periit, illa Gualtero Ferryso nupta est. Sed ad suum redeat oratio exorsum.
- Dum ita omnia Edouardo belle cadebant, Henricus Somerseti dux, iam rebus Henrici regis diffidens, ad eum deficit, a quo perbenigne acciptur. Sed ducem protinus facti poenituit. Nanque interea Henricus rex, comparato apud Scotos non modico exercitu, ex improviso in Dunelmensem agrum advolavit. Quo audito, Somersetensis clam ad eum se contulit, multique regis amici eum sunt secuti, sed multo maximus hominum numerus spe praedae undique celeriter convenit, adeo ut Henricus existimaretur armis non longe impar hosti. Cuius rei famam augebat, quod quaquaversum ille pergebat, oppida, agros vastaret, incenderet, praedasque ageret. Pervenit ita populando ad pagum quem Exhamum vocant, ubi loci Ioannem marchionem Montacuti obvium factum invasit, commissoque acri praelio, ut crebro ante acciderat, profligatur, amissa maiore exercitus parte. Ipse cum paucis continuato cursu in Scotiam se recepit, alii alio dilapsi salutem fuga quaesiverunt. Capti sunt Henricus dux Somerseti, Robertus comes Hungerfordi, et Thomas Rossus. Somersetensis mutati consilii poenas capite luit, ille vero Novumcastrum ducti morte quoque non multo post affecti sunt, quo alii sperare desinerent cum suis principibus aegrotis non amplius animas esse viderent. At rex Edouardus, etsi ea nova victoria res demum suas satis confirmatas esse pro tempore arbitrabatur, tamen magnopere curabat ut ne Margarita Henrici uxor ad solicitandos hominum animos in Angliam rediret. Quocirca toto litore praesidia disponebat maritimos aditus claudendi causa, scribebatque ad singulos australis populos ne mulierem venientem reciperent neve ulla re iuvarent, qui si recepissent aut iuvissent se eodem loco illos quos adversarios habiturum. Ad eam item partem quae ad Scoticum agrum pertinet custodias habebat ne quispiam ad Henricum ex regno adiret. Sed quicquid pericli ab Henrico imminebat statim sublatum est, quippe ille, sive metu deposito sive mentis errore atque adeo affectus haud in occulto diu fuit, qui in Angliam persona per vestitum dissimulata redire ausus, vix pedem intulerat cum a locorum custodiis excipitur, Londinumque ad Edouardum ductus in custodiam traditur. Tum, capto Henrico, regni status pacatior fuit, cum homines eius factionis minus deinceps rebus novis studendum sibi omnino iudicarent. Quare Edouardus ab hostili metu pene vacuus, convocato ad Westmonasterium totius populi concilio, rebus domesticis belle constituendis totum fere quadriennium proximum liberius impertivit. Qui, ut est in veteri verbo, laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere, primum omnium de sententia et autoritate concilii suis militibus bene meritis agros illorum qui Henrici partes sequebantur distribuit, dein generatim populum ad sui benevolentiam omni genere liberalitatis incendit, amplissimaque munera principibus suis largitur atque, ut ab universis gratiam iuxta ineat, sese cum plebis tum nobilibus hominibus ultra quam par esset familiarem praebet, quod vitae institutum postea non mutavit. Item leges partim corriguntur, partim novae eduntur. Moneta tam aurea quam argentea quae hodie in usu est dividitur, quos numos aureos alios regales, alios nobiles argenteos vero grossos appellant. Postremo, edicto toto regno pervulgato, omnibus adversariis qui depositis armis sese in eius fidem permitterent iniuria condonatur, ut qui non permisissent, ob id illi merito poenas subirent. Haec officia quantum in eius rem fuerint, qualive ob ea ipsa populus erga eum animo extiterit facile illud planum faciebat, quod solo populi favore fultus vinci posthac minime posse videretur.
- Atqui Edouardus, non contentus suorum benevolentia, novas externorum quoque principum amicitias quaerendas et eas affinitate firmandas statuit, ut vel illi, quando opus esset, sibi auxilio forent vel saltem non nocerent. Itaque primum Margaritam sororem Carolo Philippi Burgundionum ducis filio collocavit, deinde Ricardum Varvici comitem in Gallias legavit qui puellam nomine Bonam Carlottae reginae Franciae sororem ac Ludovici ducis Sabaudiensium filiam sibi uxorem peteret. Dum comes in Galliam profectus cum Ludovico rege, apud quem erat Bona puella, quae reginae sorori ancillabatur, de nova affinitate agitat, Edouardus, mutato repente consilio, Elizabeth Ricardi Riverii comitis filiam, quae olim nupta fuerat Ioanni Graio equiti, qui ex ea binos liberos Thomam et Ricardum susceperat, in matrimonium ducit, de eoque matrimonio ob mulieris humilitatem non modo necessarios principes, verum etiam Ricardum patrem mulieris caelat, Qua de causa, ubi fama rei actae per regnum pervasit, cuncti protinus mortales mirari, principes vero fremere passimque voces emittere regem ex sua dignitate non fecisse, easque nuptias ei crimini dare, dedecori assignare, quod caeco amore, non ratione ductus esset. Sed inde vel initium profectum est simultatis postea ortae inter Edouardum et Varvicensem, vel occasio latentis odii effundendi captata putatur. Nanque Edouardus postquam per Varvicensem, ut nemo homo ignorabat, regnum adeptus est, coepit eius autoritatem, quam summam fecerat, sic suspectam habere ut eam minuendam duceret, qui pro sui iam iure cuncta domi ac foris ageret. Ita usu venit ut amici inter se perraro paria paribus respondeant, imo saepissime ingentia beneficia ingenti culpa animi ingrati compensent. Haec Ricardum Varvicensem non fugiebant, qui, etsi magnam sibi gratiam relatum iri sperabat, tamen pro tempore eatenus dissimulandum putabat quoad facultas daretur talis, qua per impotentiam regis liceret beneficia exprobrare. Nec abhorret a veritate Edouardum tentasse, ut aiunt, nescio quid in domo comitis quod ab honestate omnino abesse, cum homo esset qui facile puellis oculos adiiceret easque deperiret. Caeterum quicquid fuerit, sive iniuria sive aemulatio imperii, quamobrem amicitia violata sint, posteaquam comes per literas amicorum cognovit ipsum regem occulte habere uxorem, et irritum infectum evasisse quicquid ipse in ea legatione de nova affinitate iugenda apud Ludovicum regem egisset, tanta repente animi indignatio eum cepit ut iam tum ipsum Edouardum ut hominem imperio minime dignum omnibus modis regno pellendum iudicarit. Fama tamen etiam nunc in vulgus circunfertur discordiae causam extitisse quod comes dehortatus fuisset regem Margaritam sororem Carolo Philippi ducis Burgundiae filio collocare, quem ipse peius quam mortalem quempiam odisset, ac propterea quod Edouardus noluisset eius audire consilium tantum simultatis inter eos ortum, perinde quasi ea res tam parvi momenti potuisset aut debuisset comitem alienare a suo principe. Et haec mera vulgi fabella. Sed ad propositum redeamus. Varvicensis ita stomachatus, commotus, iratus, ut ne se atque consilium suum praecipitaret, dissimulanter tandiu tantas iniurias patiendas decrevit, quoad tempus ad perficiendum negotium idoneum adesset, qui cum paulo post regias literas de reditu accepisset, quam optime potuit apud Ludovicum regem excusavit Edouardi mutationem consilii, illud quodammodo assignans amori, in quo nullus unquam inesset modus. Atque ita in Angliam reversus regem more suo audivit atque legationem sine ullo, ut potuit, conceptae irae indicio renunciavit. Exin non intercesserunt multi dies cum comes non sine regis commeatu in suum comitatum cum animi tum valetudinis causa, sicut praedicabat, se contulit. Fuit is annus salutis humanae MCCCCLXVII et vj cum regnare coepit Edouardus. Quo etiam anno Georgius Nevyllus comitis frater in Gulielmi archiepiscopi Eboracensis nuper demortui locum surrogatur, antistitum ordine quinquagesimussecundus, et Philippus Burgundionum dux moritur, cui successit Carolus filus, vir et animi magnitudine et belli scientia longe praestantissimus.
- Erat in suo comitatu Varvicensi Ricardus, ut diximus, cum ad se evocavit Georgium archiepiscopum Eboracensem et Ioannem Montacuti marchionem fratres, cum iis post unum atque alterum diem de variis rebus locutus, et tandem, querendi de rege appositam nactus occasionem, suum consilium communicat, hortaturque multis verbis atque rationibus ut una secum velint Henrici regis partes sequi, iuvare qui in regnum restituatur, sic aiens: “Non me levitis animi, a qua longe remotus sum, fratres, sed iudicium movet quod modo mihi faciam licet de Henrico rege et Edouardo. Ille porro vir est sanctissimus, suorum amicissimus, ac beneficii memor, qui filium habet Edouardum, ad laudem, ad gratiam, ad liberalitatem natum, a quo unusquisque expectare plurima poterit, qui patrem in calamitate sublevandum curarit. Hic contra homo contumeliosus, ingratus, voluptati deditus, et iamiam omnis laboris fugiens, qui novos homines potius quam veteris prosapiae viros in honore habendos statuit, quare futurum et ut aut ille nobiles vel eum nobiles brevi tempore perditum eant. Sed ante omnes, nobis non ferendum est qui primi laesi sumus. Is enim, non ignoratis, credo, post adeptum regnum primo secreto, deinde palam honori domus nostrae invidere, de eoque quotidie aliquid detrahere coepit, perinde quasi ille nos eo honore, non nos eum dignitate auxerimus. Ac ob id nuper ab eo in legatione Gallica nullo numero habiti sumus, quo existimationis fama, quam ipsi apud omnes principes regni partim virtute patris, partim nostris laboribus collegimus, penitus minueretur, infirmaretur, pro nihilo putaretur.” Duxit his rationibus facile in sententiam suam archiepiscopum, at marchionem non item, quippe qui a principio moveri non potuit ut quicquam in Edouardum tentandum esse probaret, sed ad ultimum cum Varvicensis multorum principum operam et opes pollicetur, tractus tandem in societatem belli est. Post haec, Varvicensis, vir sagacissimi ingenii, praesentiens Georgium ducem Clarentiae, nescio quam ob causam, non esse bono erga Edouardum fratrem animo, primum apud eum tentandi gratia de rege paululum conqueritur, deinde cum dux idem apud eum faceret patefaceretque nonnullas iniurias a fratre acceptas, tum maiora dicere ausus aperit consilia sua dici, rogatque ut ea sequi velit. Sed ne ulla levitatis suspicio oboriatur, docet quam illa cauta, quam expedita, quam evigilata suis cogitationibus sint, atque hortatur ut ipse etiam de tanto negotio curam et cogitationem suscipiat, quo omnia provisa, perspecta, certa quodammodo habeantur, cui post multas pollicitationes filiam quam habebat nubilem despondet. Dux suasu rogatuque Varvicensis fatigatus ex eius voluntate omnia se facturum recipit. Varvicensis, ita cum duce communicato consilio, Caletum, cuius loci adhuc prefectus erat et ibidem uxorem ac filias servabat, redire statuit. Sed ut initium tantae seditionis, qua postea per plures annos Anglia agitata est, tandem aliquando fieret, iussit archiepiscopum Eboracensem et marchionem fratres statim post discessum suum aliquem tumultum in agro Eboracensi conflandum curare, quo ita bellum civile dum ipse longe gentium abesset inchoaretur. His constitutis rebus probatisque consiliis, cum duce Caletum proficiscitur. Hic postquam iureiurando dux promisit fidem datam se perpetuo servaturum, Isabellam filiam comitis natu maiorem sibi desponsam in matrimonium ducit. Quo expedito negotio, maturius ambo de bello gerendo consilia et rationes inter se conferre incipiebant, cum non secus ac praeceptum erat ingens ortus est tumultus in agro Eboracensi, cuius initium ductum est ab impietate.
- Erat Eboraci vetus et opulentissimum xenodochium, id est domus hospitalis, divo Leonardo dedicata, ubi mendici et inopes homines hospitio accipiebantur curabanturque aegroti. Huic domui tam sanctae tota est provincia pietatis causa numerum quendam frumenti ut frugum omnium primitas, qui pauperibus usui esset, quotannis contribuebat, quem quidem frumenti numerum agrorum cultores, persuasu quorundam Varvicensis factionis principum, velut fama erat, dare primo recusant, argumentantes id quod dabatur non pauperibus sed divitibus loci praefectis dari. Deinde procuratores hospitalis debitum frumentum flagitantes armis invadunt. Ex ea re conventus occulti coniurationesque fiunt ita ut intra paucos dies ad quindecim millia hominum in unum convenerint, instructoque agmine Eboracum versus approperarint. Ubi fama frequens tanti motus pervenit in urbem omnia metu replevit, cives animo excubantes mutuo pavore suspensi incertique manebant utrum obviam furenti agrestium turbae irent extra muros an intus se continentes eorum violentiam ex muris propulsarent. Sed marchio eius regionis praefectus metum continuo civibus ademit, qui consilium vitandi periculi peropportunum capiens factus est venientibus obviam ad ipsas urbis portas, ubi post longum certamen Robertum Huldernum ducem cepit atque ilico capite mulctavit. Quo facto, suos multa iam de nocte a pugna revocatos intra moenia recipit. Plebs, morte ducis nihil territa sed magis furore accensa, Eboracum quod oppugnare non poterat sine bellicis machinis quas secum non habebant praeteriens, Londinum versus contendit cupida turbandi omnia. Quod autem marchio ducem plebis concitatae a suis conspirationis sociis supplicio affecit, illud idcirco fecisse videtur, ut vel consilium tegeret vel quia iam tum destinasset animo cum Edouardo stare, cum quo, uti postea apparuit, gratiae coniunctionem habebat. At rex, cui iam coeperant tam Varvicensis quam Clarentiae ducis fratris consilia nota fieri, id quod erat ratus, ubi crebris nuntiis ac literis quae ad eum volebant significatum est eam hominum multitudinem infestis armis Londinum petere, continuo Gulielmum Harbertum, quem biennio comitem Penbruchi fecerat, cum magna Wallorum manu obviam mittit, mandatque ut si uspiam facultas detur cum multitudine confligat. Comes celeritate usus haud longe a Northantono Eboracensem plebem castra habere reperit, ubi et ipse, positis castris, postero die cum ea praelium fecit, in quo ad punctum temporis profligatur. Eboracenses eo secundo praelio contenti subito refrigent, qui non progrediuntur sed praeda onusti domum repedant expectaturi dum Varvicensis veniret, qui haud multo post cum duce Clarentiae genero ad eum tumultum Caleto profectus adfuit, multitudinisque ducibus collaudatis ac omnibus militibus generatim congratulatus victoriam, exercitum mature parare coepit. Rex vero, nihil territus quod comes Penbruchensis rem a primo male gessisset, eum rursus cum supplemento quod pro rei necessitate paratum habebat adversus hostes mittit, ipse cum paucis subsequitur. Qui, ut ad omnia paratior esset, in itinere suas utcunque potest copias ex hominibus suae factionis ad se confluentibus auget, omnibus dictitans se stirpem sceleratorum homimum perditum ire. At Varvicensis, ubi cognovit adversarios appropinquare, sine mora ad Clarentiae ducem, qui cum exercitu in propinquo erat, mittit ut celeriter ad se copias adducat, significans praelii committendi tempus adesse. Dux, accepto nuntio, confestim ad comitem accedit. Ita, ambo exercitu coniuncto, ad pagum quem Banbericum vocant, ubi hostes castra posuisse intelligebant, pergunt, ibique edita pugna Penbruchensem capiunt, caeso aut fuso omni eius exercitu. Inter alios interfectus est Ricardus comites Riverius pater Elizabeth reginae, ac eius filius Ioannes Udevilla. Rex Edouardus circiter extremum diei tempus cum mediocribus copiis deinde advenit, cognitaque suorum strage ad quinque passuum millia revertit. Varvicensis cum victore exercitu ad oppidum suum revertit, ubi biduo post comes Penbruchi cum reliquis ex nobilibus in pugna captis securi percutitur. Interea agi de pacificatione coeptum est, propter quod frequentes ultro citroque nuntii a rege ad comitem et a comite ad regem commeabant, cum iam rex in spem concordiae adductus minus caveret minusque extrinsecus timeret, perinde quai res omnis transacta esset. Qua per exploratores rei bene gerendae facultate cognita, Varvicensis cum valida ac expedita militum manu de nocte quam occultissime potest ad regia castra venit, caesisque militibus qui pro vallo excubabant, regem ex inopinato capit secum Varvicum ducit, et, ut fallat amicos, inde eum nocturnis itineribus in agrum Eboracensem ad arcem quam Middelamiam vocant custodiendum mittit. Sed nullus locus tam longinquus erat quo fama capti regis non repente pervaserit, quae multos mortales pavore atque trepidatione affecit. Ipse vero, ubi in arcem coniectus est, coepit ita praefectum ac custodes arcis blande appellare, rogare, atque tanta praemiorum spe onerare ut ab illis promissorum copia corruptis missus factus fuerit, tametsi rumor dissipavit id non invito Varvico esse factum, quod credibile esset si comes postea ab armis discessisset. Sed hoc fuit infelicitatis Henrici regis, quando hinc mehercle perspicere licet iam tum extremum eius domus fatum venisse quod nullo potuit neque consilio neque humanis opibus averti, ita fortasse Deo cordi erat. Varvicensis enim ac eius amici unius in primis Henrici iuvandi, defendendi, conservandi causa sua corpora periculis opponebant opesque effundebant, quod pro certo haberent, vivo Edouardo, neque se neque Henricum posse rerum potiri, et tamen illi in potestatem redacto spatium effugiendi periculi dederunt. Adeo quando res nostra ad nihilum casura est, nobis omnes mentis partes nunc metus, nunc audacia, nunc amentia, nunc angor adimit. Sed domum redeamus.
- Atqui Eduardus ita ab inimicorum manibus ereptus se protinus Eboracum contulit, ubi a civibus magno gaudio acceptus duos in urbe dies causa faciendae armandaeque alicuius militum manus moratus est. Sed cum ibi exercitum conficere non posset idoneum, et sibi Londinum etiam per medio hostes proficiscendum constitueret, inde Lancastrum petit, ubi Gulielmus Hastyngius eius cubiculi praepositus considebat. Hic adiutus a Gulielmo copias suas auget, ac illis instructis Londinum incolumis pervenit, qui ut cura, labore, consilio, rebus suis tempore turbulento non desit, nihil prius habet quam ex principibus iam alienatis sibi amicos, ex valde titubantibus firmos reddere, et populi animum rerum novarum motu suspensum ad pristinum officium, ad sui studium et benevolentiam revocare. Caeterum Varvicensis et dux ubi regem Edouardum per proditionem suorum e manibus evasisse suis, ac uno puncto temporis omnes priores conatus male cecidisse cognoverunt, dolore disrumpuntur, torquentur, anguntur, et statim principes amicos in unum convocant, consilium rurus communicant, rationes hostium explorant quo aliud initium belli faciant, quod, capto rege, iam finitum putarant. Iis principibus augebat interim animum quod bene multi quibus prae discordia minime pax cordi erat gratuito se novo bello servituros pollicerentur. Studebat et rex pari atque hostes diligentia rebus bellicis, ut adversarios per vim aut ad sanitatem reduceret aut deleret, quo per suos tandem aliquando omnibus esse tutis liceret.
- Erat per eiusmodi principum seditiones status regni longe miserrimus, quando templa passim domusque spoliabantur, agri vastabantur, oppida, civitates fame suffocabantur, aliaque mala accidebant quae ex saevitia bellorum proficisci solent. Quas ob res multos ex optimatibus casus republicae miserebat, qui ex saevitia bellorum proficisci solent. Quas ob res multos ex optimatibus casus reipublicae miserebat, qui quotidie tam apud regem quam apud Varvicensem et ducem de reconciliatione accurate agebant, suadentes eis vicissim vellent plus beneficiorum gratiam apud seipsos quam iniuriae dolorem valere, et recordari cum nefarium sit non alere parentes, multo nefarius esse patriam communem parentem per contentionem perditum ire, quo tandem seditio intestina ec exitiosa medio tolleretur. Flexit principum cum autoritas tum deprecatio ita mentem regis et comitis ut ultra data acceptaque fide comes ipse cum duce Clarentiae Londinum modica omnino per pericula magnitudine armatorum caterva stipatus venerit, atque ad Westmonasterium cum rege longum de compositione sermonem habuerit, ubi inter irarum plenos nulla ad ultimum de pace actio esse potuit. Itaque, rege divi Thomae Cantuariensis voti causa mausoleum visente, comes cum duce Varvicum discedit, novumque exercitum in Lincolniensi agro parat, ac illi praeficit Robertum equitem filium Ricardi Welles, virum bello strenuum. Haec celeriter Londinum perlata movent regem vehementer, qui adversarios ad aliquas potius concordiae pactiones quam amplius ad arma venturos sperabat. Sed quo magis praeter spem rumor novi belli incidit, hoc properantius exercitum conscribit atque eodem tempore crebris nuntiis vocat ad se Ricardum Welles. Ricardus ita accitus primo valetudinem ac occupationes excusat, deinde cum excusatio non admitteretur, sperans se factum suum facile apud regem purgaturum Londinum proficiscitur, ducitque secum Thomam Demoke equitem, cum quo sorore nupta erat, qui ubi Londinum pervenit ab amicis fit certior regem sibi valde succensere, ita ut timore affectus in asylum quod est ad Westmonasterium raptim cum Thoma confugerit, ibi mansurus dum ira principis defervesceret. Edouardus vero, qui sperabat sine armis istum tumultum supprimere, data fide, eos ex asylo ad se vocavit. Ille fide regia freti veniunt. Tunc rex iubet Ricardum admonere Robertum filium ut ab armis discedat, atque interim paratis copiis in hostes ire pergit, ducens secum ipsum Ricardum et Thomam, vixque bidui aberat a Stanfordia oppido, ubi hostium castra erant, cum intellexit Robertum nihil paternis literis motum in armis esse, qui ea re indignatus tam Ricardo quam Thomae contra ac fides data erat pessimo exemplo protinus caput cervicibus abscindi iussit. Robertus vero, ubi vidit regem accedere atque accepit patrem cum Thoma morte esse affectum, se ad proximum vicum, qui Egecot nominatur, retulit, ibique aliquantum dubius stetit pugnaret necne, quod magni periculi res esset cum tantis copiis dimicare ante adventum Varvicensis. Sed ad extremum iuvenili animi fiducia fretus, instructa confestim acie, in certamen descendit. Pugnatur per aliquot horas magno conatu, multisque utrinque cadentibus, denique Robertus dum retinere suos iamiam se fugae dantes cupit, ab hostibus circumventus capitur una cum Thoma Delalante equite multisque aliis. Quo ita capto, omnis exercitus depulsus dissipatusque est. Rex victoriae potitus Robertum et Thomam cum nonnullis aliis eodem momento morte mulctavit. In hac pugna fama tenet ad decem millia hominum caesa.
- At comes Varvicensis, qui id temporis ad oppidum suum erat atque propediem ad exercitum venturus, ubi cognovit celerius opinione sua praelium commissum ac a suis male pugnatum esse, quamvis rebus suis iam minus confideret, tamen necessario dissimulandum ratus, quod in bello saepe vana pro veris valere soleant, ut socios quibus res desperata videbatur iamque omnes in fuga erant consolaretur, verbo pariter atque re novas coepit parare copias, et simul multis promissis niti ad studium sui perducere Thomam Stanleium, qui eius sororem in matrimonio habebat. Quod cum efficere non potuisset, negante Thoma se arma in Edouardum laturum, tum demum, videns nihil esse quod diutius tempus tereret ac desperans posse se inimicorum viribus resistere, cum duce Clarentiae genero Exoniam proficiscitur, dumque hic pauculos dies moratur, cum nullam haberet facultatem eorum quae opus forent ad bellum, deliberat Ludovicum Francorum regem, cum quo amicitiam paucis annis annis, dum apud eum legationis munus obiret, conciliarat, quamprimum adire, spe aut alicuius habendi auxilii aut commovendi regis in Edouardum, et ad iter interim naves undique conducit ac in portum quem Dermouth vocant adducendas curat, quas non multo post armis caeterisque rebus necessariis instructas ambo cum uxoribus et magno suorum familiarum numero conscendunt, atque primo vento in Normaniam navigant. Quos praefectus eius regionis liberaliter accepit, statimque Ludovicum regem de adventu Varvicensis certiorem facit. Coeperat iampridem Ludovicum ex fama rerum gestarum admiratio Varvicensis tanta ut nihil ei optatius esset quam homini gratum facere. Qui ubi cognovit terram Galliam attigisse, magno perfusus gaudio misit illi obviam aliquot principes mandavitque ut dicerent se diu optasse occasionem qua liceret eum iuvare, et nunc oblatam non omissurum, ac propterea rogarent ut non gravaretur Ambasiam (est ea regia villa ad Ligerim posita) ad se venire cum duce genero, quoniam futurum esset ut nunquam eius laboris poeniteret. Incidit haec Varvicensis fuga in annum nonum cum Edoaurdus regnare coepit, qui fuit salutis humanae MCCCCLXX. Fuga adversariorum curam Edouardo maxime acuit, quod Varvicensis absentia in dies magis magisque augebat omnibus desiderium eius videndi, quippe qui solem excidisse sibi e mundo putabant, adeo celebre huius hominis nomen apud populum erat ut non aliud magis coleret ad coelumque ferret. Quid quod illud unum loco cantilenae in ore vulgi potissimum resonabat, cum plausus daret? Quo factum est ut comitis factio intra paucos dies mirabilem in modum adaucta sit. Quocirca rex duplici solicitudine angebatur, qui timebat hostem foris et domi. Sed reditum Varvicensis in primis sibi cavendum existimabat. Itaque primo quoque tempore ad Carolum ducem Burgundae, quem supra demonstravimus Margaritam eius sororem in matrimonio habere, nuntios rogatum misit ut ipse, qui cum Francis in foedere esset, Lodovicum regem admoneret ne Varvicensem et ducem Clarentiae hostes Edouardi regis socii sui ac sibi affinitate arctissima coniuncti armis aut pecunia iuvaret. Carolus non modo id impigre fecit sed etiam Ludovico minatus est multa si illis opem ferret. Ea tamen tantum abfuit ut Francus ponderanda duxerit ut etiam facile contempserit, qui ad illa respondit se integro foedere posse et velle iuvare amicos, et praesertim eos qui suis haberentur factis clari, cuiusmodi esset Varvicensis comes, et id si faceret neque ei oneri neque sumptui fore. Haec ubi in Angliam nuntiata sunt, molestiam asperserunt, multoque graviorem curam Edoaurdo attulerunt ut diligentius per questionem captivorum exploraret qui essent adversariorum amici. Quare factum est ut permulti sibi metuentes partim in asyla fugerint, partim in regis fidem venerint. In iis fuit Ioannes Montacuti marchio, qui rursus sese Edouardi amicitiae dedit devovitque, quem ille multa comitate blandisque modis accipiebat ut ad amicitiam alios invitaret.
- Interea Varvicensis cum duce Ambasiam proficiscitur, cuius videndi causa passim per totum iter populorum concursus fiebant, adeo eius fama inter Gallos etiam celebris erat. Ubi accipitur a Ludovico comiter prolixeque, cui sui adventus causam longo sermone exposuit. Ludovicus non minus praesentia amici quam fama captus delectatusque opes suas ei non defuturas pollicetur. Adfuit non multo post Margarita uxor Henrici cum Edouardo filio principe Walliae, Gaspare Penbruchi, et Ioanne Oxonii comitibus, qui paulo ante ad Margaritam traiecerant. Hic posteaquam multa inter se communicarunt quae ad salutem pertinerent, ad forma sanciendi foederis venitur, autore Ludovico rege. Primum omnium Anna Varvicensis filia, quam secum adduxerat, Edouardo principi despondetur. Deinde comes et dux iureiurando promittunt se non prius arma deposituros quam Henrico aut Edouardo Angliae regnum restitutum foret. Postremo regina et princeps se facturos comitem et ducem reipublicae gubernatores, qui eatenus id imperii obtinerent quoad Edouardus per se ad tale munus obeundum idoneus esset, eaque omnia sanctissime observaturos recipiunt. Multae praeterea conditiones quas tam ratio quam negotii magnitudo poscebat inter eos conferuntur. Iuncto sic foedere, Ludovicus rex largitur Varvicensi arma, viros, naves quibus instructus Angliam tutius adire queat. Rhenatus quoque Margaritae pater eundem pro sua parte iuvat. Iam exercitus non contemnendus conscriptus et classis ad Sequanae ostium parata in anchoris stabat cum comes ab amicis ex Anglia literas accepit quibus significabant tantam eius reversionis hominibus passim toto regno expectationem fieri, dari, moveri, ut iamiam in armis ubique essent eius adventum praestolantes, et propterea iter maturaret sine ullis etiam copiis, quoniam ut primum litus attingeret multa statim armatorum millia ibidem, uti mox contigit, praesto adessent ad omnia munia obeunda. Et istuc plebis studium, sed multos quoque principes esse quam paratos suppeditare pecuniam in bellum, dare arma, mittere commeatum, et manibus et opera iuvare. Acceptis literis, comes mirifice laetatus statuit tantam bene gerendae rei facultatem non omittere, et quia Margarita cum filio nondum ad iter expedita erat, ipse et dux aque Oxoniensis et Penbruchi comites cum parte exercitus ac paratae classis praecedere decreverunt ad tentandam primam belli fortunam, ut si illa bene succederet, tum Margarita cum principe subsequeretur. Rem igitur administrandam sine ulla mora et confestim gerendam Varvicensis ratus cum duce at reliquis sociis, postquam quantum potuerat gratiis agendis Ludovici merita in Henricum regem, in se, extulit, ab eoque dimissus est, ad classem venit, suisque militibus in naves impositis, Angliam cursu petiit. Interea Carolus dux Burgundiae iniquo animo ferens comitem a Ludovico rege adiutum contra Edouardum exercitum ducere, classem multarum navium circa Normanicum litus disponit ut eum venientem intercipiat. Sed Varvicensis, nullo a Burgundionis classe affectus incommodo, incolumis cum omnibus sociis in Dermouth portum pervenit unde sexto ante mense in Gallias traiecerat. Ubi in terram descensum est, comes per praeconem nomine Henrici regis edici iubet ut omnes qui per aetatem id facere possint arma capiant adversus Edouardum ducem Eboracensem, qui in praesentia contra quam ius fasque esset regnum occuparet. Quo facto, dici non potest quam celeriter fama adventus Varvicensis per omnes regni partes pervaserit, atque ad primum nuntium quot una armatorum millia ad eum convenerint. Comes, tantis copiis refertus, Londinum versus iter facit. At Edouardus rex ubi cognovit Varvicensem accedere, amissa in praesentia omni spe sui defendendi, ac eo in posterum tempus extremos conatus reservandos ratus, non de parando exercitu cogitat quo adversariis resistat, sed de sua ipsius salute anxius cum Ricardo fratre duce Glocestriae Lynum maritimum oppidum petit, ibique navem ad iter paratam nactus in Flandriam ad Carolum, vento admodum saevo, ac ob id non sine magno vitae periculo, navigavit. Elizabeth vero eius uxor per idem temporis gravida ad Westmonasterium confugit seque asylo inclusit ubi filium peperit, quem Edouardum nominavit. Cognita fuga Edouardi, Varvicensis magis accelerat, cunctisque cedentibus Londinum pervenit et civitatem Cantianorum tumultu, qui sub fugam Edouardi suburbia spoliarant, turbatam ilico pacatam reddit, eoque beneficio gratius ab omnibus acceptus inde ad turrim venit ac Henricum regem carcere liberat, regioque indutum vestitu ac comitatum in primis Ricardo Lee urbis praetore binisque vicecomitibus Roberto Draper et Ricardo Gardener cum toto civitatis senatu ad tempum divi Pauli per mediam urbem, populo dextra sinistraque gaudente, plaudente, gratulante, ducit, ibique pro re ex animi sententia gesta Deo gratias agit. Fuit ille annus quo Henricus in regnum est restitutus humanae salutis MCCCCLXXI.
- Ita Henricus toties victus regnare iterum incipit. Post haec, circiter vj Calendas Decembrias concilium ad Westmonasterium habet in quo primum Edouardus patriae hostis declaretur quod regnum occupasset, eiusque fortunae omnes publicantur, eademque sententia in omnes fertur qui illius partes secuti fuissent, atque simul de omnibus captivis eiusdem factionis supplicium sumendum decernitur. Deinde omnia decreta, constituta, acta ipsius Edouardi rescinduntur. Postremo vero Varvicensis comes, ut de patria bene meritus, fit regni gubernator, cui Clarentiae dux collega datur. Sic respublica in novum pervenit statum. Venit ad id concilium Ioannes Montacuti marchio, qui multis verbis crimen diluens, quod metu scilicet mortis ad Edouardum paulo ante transisset, veniam obtinuit, ut id invitus faciens nihil dein communi commodo inserviret. Porro si is cum Edouardo stetisset, dubio procul minus hostis quam fucosus amicus laesisset, quoniam quae cavemus raro haudve graviter nocent. At Margarita regina per omnes dies ex eo die quo Varvicensis in Angliam profectus est incerta expectatione eventus solicita non cessabat orando victoria a Deo poscere, quam ad ultimum ubi ex viri literis cognovit partam esse, confestim cum Edouardo filio navem conscendit ac in Angliam redire tentat. Sed quia hyems aspera erat, vi tempestatis ad terram reiecta in aliud tempus iter suum differre cogitur. Per idem tempus Gaspar comes Penbruch reversus est in Walliam ad comitatum suum, ubi reperit Henricum Edmundi comitis Richemondiae fratris filium, vix decimum agentem annum, ut captivum custodiri, caeterum liberaliter educari apud uxorem Gulielmi Harbarti, quem supra memoravimus Edouardum fecisse Penbruchi comitem ac in bello captum Varvicensis iussu securi percussum. Hunc Margarita mater filia unica Ioannis primi ducis Somerseti vix quatuordecim nata annos peperit, quae deinde licet Henrico filio Humfredi ducis Buchyngamiae et tertio loco Thomae comiti Derbii nupserit, nullos tamen amplius ex se genuit liberos, quasi rata satis sibi fuisse unicum et talem in lucem edidisse filium. Gasper itaque puerum Henricum ab uxore reguli Harberti accepit eumque secum aliquanto post Londinum rediens ad Henricum regem duxit. Rex ubi puerum vidit aliquantum tacitus illius altam indolem contemplatus principes qui aderant sic affatus dicitur: “Iste nempe iste est cui nos ac nostri adversarii rerum possessione cedemus.” Ita vir sanctus praedixit futurum ut Henricus quandoque regni potiretur. Eo ipso anno (ut suo memorem loco quod supra libro ix dixi me non omissurum) Sixtus Quartus Romanus pontifex, certior factus a Iacobo Tertio rege Scotiae episcopos Scotos non habere primatem, quem eis liceret per civilia Anglorum bella consulere de his quae ad religionem pertinerent, et rogatus ut provideret opportune, creavit episcopum sancti Andreae totius Scotiae primatem, ut propter tumultus et civiles et externos quae saepe inter utranque nationem oriebantur ne amplius ipsi episcopi suo capite carere dicerentur, quanquam ad id multum reclamante Georgio Nevyllo Eboracensi archiepiscopo eique duodecim subiecti episcopos Glasguensem, Rossensem, Brechnensem, Doukeldensem, Doumblacensem, Aberdonensem, Cathanensem, Candidae Casae, Lismorensem, Moravensem, Orchadensem, et Sodorensem: huius sedes in Mona insula locata est, quae Eboracenses censetur dioeceseos.
- Dum haec alibi gerebantur Edouardus, etsi extra patriam erat, non desperabat tamen recuperandi regni opportunitatem. Nam partim Burgundio magnum illi pollicebatur auxilium, partim quotidie a suae factionis viris per literas et nuntios secretos ad reditum solicitabatur, ac continenter bene multi aut legum metuentes sive odio rerum praesentium acti, ac suarum cupiditatum licentiam obtinere aventes, ex Anglia ad eum confugiebant, qui magis atque magis ad iter urgebant. His promissis stimulatus Edouardus haud quicquam miserius quam diutius uno die remanere, aut optatius quam evolare ratus, vix duobus armatorum millibus contractis paratisque nonnullis navibus, cum primum ver apparere coepit in Angliam traiecit, delatus ad litus Eboracensis agri in portum quem dicitur Ravenisportum. Hic, expositis in terram militibus, cum suis belli ducibus agitat quorsum primo sit eundum, propter enim armatorum paucitatem nullum satis videbatur tutum esse iter. Post longam consultationem placuit omnibus ut aliquot levis armaturae equites ad propinqua loca quocunque mitterentur qui agrestium voluntatem explorarent tentarentque si vellent pro Edoaurdo rege arma sumere. Illi profecti diligenter etiam atque etiam officium faciunt. Simile vero videtur esse Edouardum virum prudentem nequaquam cum tam modica militum manu ausum fuisse Angliam adire, nisi certo scivisset se magna habiturum confestim auxilia. Quo argumento neutiquam dubium est, ducem Clarentiae cum eo iam tum secreto in gratiam rediise et marchionem Montacuti simul in eius societatem venisse, cuius quidem rei post manifesta indicia extiterunt. Qui exploratum ierant, tentatis vicinorum populorum animis, quantum facultas dari potuit, postremo die ad Edouardum revertuntur et renuntiant omnes vicinitates stare firmiter in fide Henrici, ac non esse quod amplius solicitentur, cum licet hortati sint plures ut eius fidem sequerentur, neminem hominem tamen voluisse ob metum Varvicensis quicquam de ea re audire. Quibus rebus cognitis, Edouardus necessario consilium commutat, ac ubi a principio se regnum repetere praedicarat, nunc tantummodo suum principatum Eboracensem quaerere divulgat, ut ea iusta de causa apud omnes plus sibi favoris conciliet. Dictu incredibile est quanti ea res tametsi ficta momenti fuerit, tanta est apud cunctos mortales iustitiae vis. Ubi enim homines audiverunt Edouardo nihil cupiditate regni remotius esse, nihil propius quam patrimonium repetere, misericordia moti vel illi favere incipiunt vel omnino non obsistere quo minus suum Eboracensem principatum recipiat. Reperto hoc modo leniendi aut sibi reconciliandi hominum animos, Edouardus iter Eboracum intendit ac Beverlacum proficiscitur.
- Comes qui per eos ipsos dies Varvici erat, ut rescivit Edouardum revertisse in Angliam et Eboracum contendere, statim per literas et nuntios Montacutenem fratrem, qui cum bene magna militum manu ad Pontifractum hyemarat, monet quanti periculi res sit, si hostis Eboracum perveniat, atque iubet ut vel venienti occurrat cum eoque confligat sive eatenus transitu prohibeat quoad ipse cum maioribus copiis, quas impigre comparabat, in tempore adsit. Et quoniam certum non habebat per quam partem hostes iter haberent, primum ad singula oppida Eboracensis agri, deinde Eboracum certos misit nuntios qui nomine regis iuberent omnes in armis esse ac portas Edouardo claudere. Interea Edouardus, nullis resistentibus, Eboraco appropinquat. Quod ubi cives cognoverunt, sumptis repente armis ad portas tuendas concurrunt, atque duos primarios civitatis obviam mittunt qui suis verbis moneant ne accedat, neve se periculo obiiciat, quod omnibus modis eum armis arcendum sibi constitutum esset. Edouardus, auditis legatis, nonnihil animo turbatur, in magnisque curis haec maxime eum solicitabant. Nanque si pedem referret, timebat ne se ut fugientem agrestes praedae cupiditate insequerentur; sin procederet, ne ab Eboracensibus, eruptione facta, subito circumveniretur. Qui idcirco non armis sed mollissimo modo agendum ratus, legatos suppliciter rogat ut suo nomine civibus dicant se non venire repetitum regnum Angliae, sed principatum avitum Eboracensem, ac propterea velint suum iuvare principem, qui si per eos illum reciperet, perpetuo eius beneficii memoriam retineret. Ita blande loquendo eos domum dimisit, ac simul expedito agmine portis appropinquat. Cives Edouardi responso aliquantulum deliniti, quod ille videretur nihil, ut aiebat, esse in regem Henricum moliturus, de muro cum eo colloquuntur, iubentque ut alio abeat, quod si quamprimum faceret, nullum affirmant eum accepturum esse detrimentum; sin minus, non longe abesse a periculo vitae. Ille autem comiter singulos principes nominatim ac honorifice appellando multaque pollicendo rogat per eos sibi liceat in urbe sua salvo esse. Toto fere die in eo colloquio consumpto, ad extremum cives spe praemiorum onerati ad pactionem venerunt, ut si Edouardus iuratus promitteret se cives suos benigne accepturum et Henrico regi in posterum dicto fideliter audientem fore, eum reciperent moenibus opibusque iuvarent. His conditionibus laetatus Edouardus postero die prima luce, facta per sacerdotem ad portam qua urbem intraturus erat re divina, inter sacra utrumque se sanctissime servaturum iureiurando promittit, ac ita urbe recipitur. Qui tamen tantum aberat ut alterum servare in animo haberet, sicut statim post perspicuum extitit, ut etiam nihil prius sibi curandum quam Henricu persequendum de regnique possessione deturbandum statueret. Ita plerunque principes, viri similiter atque humiles cupiditate caeci, et omnis religionis pariter ac honestatis obliti, solent per Deum immortalem iurando fidem dare quam tamen fallere iam antequam dent sibi certum est. Atqui ii exemplis non ignotis uno omnino vel altero tempore meritas periurii poenas luunt, ita ut ea labes saepenumero ad eorum etiam nepotes perveniat. De haec non pigebit memorare in vita Ricardi Tertii regis loco perapposito, ubi fortasse cognosci licebit Edouardi progeniem istius quoque periurii noxae non expertum fuisse. Edouardus, sic sedato populi tumultu, Eboracum ingreditur, deposita omni iusiurandi memoria urbe praesidio firmat ut ne aliquid in ea innovetur, atque copias auget et, illis iam paratis, eo minus sibi cessandum ratus quo audiebat adversarios segnius rem agere, Londinum versus proficiscitur, qui de industria omissa recta via quae Pontifractum ducit, ubi loci diximus Montacutensem cum exercitu esse, quae cum transisset, nullo ab hostibus facto motu, in rectum iter parum ultra eum locum regressus Nothyngamiam petit. Caeterum id Edouardi facinus magnum civibus Eboracensibus inussit dolorem, quod puderet tam belle deceptos esse, ne dicam inhoneste.
- At ubi fama divulgavit Edouardum sine aliquo accepto incommodo Nothygamiam pervenisse, tum passim principes ad eum deficere incipiunt, quippe qui arbitrabantur marchionem aut noluisse adversarios armis aggredi quod cum eis sentiret, aut non ausum exire de castris quod minime par hostibus foret. Igitur, utrum esset, putabant tutius esse ad Edouardum iam magno fultum exercitu se adiungere quam cum periculo pro Henrico stare. Ea re animo sublatus Edouardus, motis repente castris, Lecestriam venit, ubi cognovit comitem ad Varvicum esse, eodem Ioannem Oxoniensem comitem cum bene magna militum accessisse, ut ambo in se copias ducerent. Qui id praevertendum ratus eodem cum exercitu discedere statuit, spe aut dimicandi aut coniungendi se cum fratre duce Clarentiae, quem Londino cum exercitu venientem ante uspiam adeundum putabat quam ad socios perveniret, veritus ne de sententia deduceretur, quod cognosceret ducem non admodum constantem esse. Comes quidem Varvicensis interea moerebat et angebatur quod cum ipse raptim omnibus providisset, marchio tamen non modo eo ubi hostium arma primum concrepuissent non ivisset sicut monitus erat, sed etiam passus esset illos cum tam parva armatorum manu praeter suos oculos sine certamine transire. Qui proinde ut in tempore cum adversario, qui more amnis vires eundo acquirebat, acie in itinere confligat, copias undique cogit, ad seque celeriter accersendum curat ducem Clarentiae, qui Londini exercitum conscribebat, quem cum cunctari ac ut dubium belli atque pacis omnia negligenter agere accepisset, iam tum suspicatus eum a fratribus corruptum sine mora cum suis copiis Coventriam proficiscitur ut hosti venienti obviam fiat. Inter haec Edouardus pervenit Varvicum vacuamque praesidiis occupat, inde ad comitem contendit iuxtaque eum castra ponit, ac postride quam eo pervenerat, omnibus copiis eductis, acie instructa, comiti potestatem pugnandi facit, qui se a duce, ut diximus, in fraudem deduci suspicans moenibus continebat, cum intera nuntiatur ei ipsum ducem cum ingenti exercitu appropinquare. Quod ubi Edouardus intellexit, sublatis castris, illi obviam fit et, ne compositus dolus videatur, acie instructa incedit tanquam pugnam facturus. Itidem et dux facit. Sed ubi in conspectum ventum est, Ricardus dux Glocestrensis perinde quasi omnis controversiae constitutus esset disceptator, cum duce primum in secreto colloquio congreditur, deinde ad Edouardum redit, et illud idem facit. Ad ultimum non ad arma sed ad pacem conclamatur, tum, depositis utrinque armis, fratres in amplexum concurrunt.
- Secundum haec Edouardus eodem loci per praeconem edici iubet ducem et qui eum secuti essent sine fraude in perpetuum fore. Placuit et Varvicensem ad defectionem tentare, ad quem dux certos principes ex amicis allegavit qui primo suum factum excusarent, deinde eum hortarentur ut vellet, dum licebat, aliquam pactionem cum Edouardo facere. Audivit comes mandata ducis, omnibusque precibus illum detestatus est, quod contra fidem datam ad Edouardum tam turpem transitionem fecisset. Ad mandata vero nullum aliud dedit responsum nisi quod mallet sui quam perfidi ducis similis esse, ac ideo non prius ab armis discederet quam aut vitam amitteret aut ulcisceretur inimicos. Exin Edoardus ita firmis auctus copiis magna cum fiducia Londinum proficiscitur, quo ubi fama pervenit ducem Clarentiae ad fratres revertisse atque simul omnes adventare, tanta cives trepidatio invasit ut nescirent quorsum se verterent. Sed brevi timor eos in Edouardi partem flexit. Sub idem tempus venere literae a comite ad Henricum regem, ad Edmundum Somerseti ducem, ad Eboracensem archiepiscopum reliquosque regis consiliarios, ut intenderent civitatem in fide per biduum aut triduum retinere post adventum adversariorum, quoniam ipse interim cum ingentibus copiis adesset. Illi officium impigre fecerunt, quod frustra fuit. Porro Ioannes Stockton eques, urbis praetor, et Ioannes Crosby ac alter Ioannes Warde vicecomites, in eo temporis articulo in suam curiam convocato civitatis senatu, mature inter se agitare coeperant utram partem sequi praestaret. Ad ultimum cum secum reputarent Henricum talem esse qui per se non valde multum rebus publicis moderaretur, contra Edouardum non ad alterius, sed ad suam praescriptum consuesse regnum gubernare, ac talem esse qui se et suos ab iniuria defendere posset, omnibus placuit ad eum adhaerescere. Quo cognito consilio, plebs, novarum rerum cupida, ubi Edouardus accessit nullo imperio coerceri potuit quin illi alacris obviam ierit venientemque regem consalutarit. Quo viso, Somersetensis ac reliqui pro se quisque diffugiunt. At Henricus ut hostia immolanda in aedibus episcopi, quae ad divi Pauli templum sunt, solus relinquitur, ac nescius quid consilii caperet ut quem molestiae iam hebetiorem reddiderant, ibi ab Edouardo capitur rursusque in custodiam traditur. Introivit Edoaurdus Londinum ad iij Idus Aprilis. Post mensem autem sixtum quam in Flandriam traiecerat, concioneque advocata, civium fidem plurimum collaudavit egitque speciatim senatoribus gratias quod populum in officio erga se continuissent. Alios autem nonnullos sive cives sive mercatores exteros, quos sciebat pecuniam contulisse Henrico ad parandum exercitum, multis verbis castigavit, et de eorum peccatis valde conquestus ad extremum sine metu esse seque eis delictorum veniam dare edixit, qua lenitate multitudinem sibi valde devinxit.
- Comes interim, videns in celeritate omne positum esse certamen, hostes magnis itineribus insequitur, ut si qua difficultate essent tardati, uti sperabat, prius cum eis manum sereret quam Londinum accederent, quod facere multum referre putabat, cum eum non fugeret eam urbem omni commeatu vacuam nullis munitionibus circumvallatam non posse obsidionem tolerare, ac propterea solere ut plurimum victorem sequi. Itaque iam bene multum itineris confecerat cum audivit Edouardum Londino potitum coniecisse Henricum in carcerem. Qui tum rem huc necessario deductam animadvertens ut omnia uni demum praelio committenda essent, ad Fanum divi Albani constitit partim reficiendi militis, partim capiendi consilii causa. Erant in exercitu principes Ioannes Exoniensis dux, alter Ioannes Oxoniensis comes, Edmundus Somerseti dux, et tertius Ioannes Montacuti marchio frater comitis, quem ipse comes iam perspiciebat invita, ut dicitur, Minerva, huic bello servire, et propterea nesciebat quantum illi confidendum esset, attamen fraternis amor omnem fere tollebat suspicionem. Sed quicquid de eo vel aliis sentiret, ipse unus intrepidus statuit sibi in hostes eundum, atque ita a Fano Albani digressus ad pagum qui in medio spatio est inter ipsum Fanum Albani et urbem Londinum, distatque ab urbe millia passuum decem, quem Barnetum vocant, venit. Est pagus iste in colle positus, qui planitiem ad dimicandum aptam in summitate habet. Hic comes, positis castris, hostes expectabat. Rumore interea Londinum perlato de comitis adventu, Edouardus ad exercitum quem paulo ante ad urbem secum duxerat novum ex robore iuventutis statim conscriptum adiungit, item nova undique quaerit auxilia, arma, tela, equos, et caetera instrumenta militiae de integro parat, et denique toto animo ac opibus in hoc bellum incumbit, quippe quod omnium laborum finem sibi allaturum sperabat. Ita, parato immenso exercitu, it obviam hostibus, ac ut, si usu veniat, paratior sit ad dimicandum, ubicunque eos offendat quadrato incedit agmine. Ducebat secum Henricum captivum, eo fortasse consilio ut adversarii videntes in praelio regem suum captum perterrerentur, aut, si ei fortuna bella adversa foret, per eum servari posset. Pervenit post meridiem in collem ad Barnetum, ibique haud procul ab hostibus castra ponit, quae ut ne ea nocte in certamen descendere cogatur novis subito munitionibus sepit. Mora enim ei utilitati erat quod undique multi ad ferendum auxilium venirent, contra hostibus damno, quia illi, longe a suis, nihil spei in novis praesidiis habebant. Pernoctavit tamen uterque in armis. Nanque ob vicinitatem castrorum tantus utrinque hominum equorumque fremitus audiebatur ut neuter exercitus quieti se dare auderet. Atqui ubi coelum albescere coepit, Varvicensis suas sic acies instruit. In sinistro cornu marchionem fratrem ac Oxoniensem comitem cum parte equitatus locat, dexterum ipse cum Exoniensi duce tenet, in medio inter utrunque cornu dux Somerseti praeerat. Ita instructos ad certamen milites multis verbis adhortatur uti forti atque parato animo essent, ac meminisse vellent se pro libertate patriae contra tyrannum qui regnum perperam invasisset pugnaturos esse. Edouardus idem facit, qui postquam omnes suos ordine locavit, quia ingens adhuc militum copia superarat, cum continenter gratificandi gratia ad eum principes concurrerent, eam omnem multitudinem in unum cogit ad subsidium ferendum, quos ita in aciem ductos multis adhortationibus incendit, commemorans se illos duxisse ad dimicandum adversus seditiosos homines qui nil aliud nisi mortalium omnium dissidium, nisi civium caedem, nisi patriae exitium quaererent.
- Postquam illucescere coepit, edito utrinque signo, itur in certamen. Primum sagittis res eminus geritur, deinde gladiis cominus pugnatur. Edouardus, fretus multitudine militum, qua longe praestabat, acriter instat. Comes pristinae virtutis memor haud timidus resistit. Ita maxima vi ubique certatur, multis passim cadentibus, quibus integri subinde succedebant. Interea omnes milites intenti in pugnam eventum expectabant, cum post longam dimicationem comes suos a multitudine premi animadvertens cum expeditis equitibus in prima acie laborantibus succurrit, hostemque pedem parum referre coegit. Quod ubi Edouardus vidit, alios subito suis ad subveniendum mittit. Tum praelium maiore caede quam hactenus factum sit restituitur. Iam a mane prope ad meridiem dubia victoria pugnatum erat, cum Edouardus, quem iam taedebat longioris praelii, copias quas ad subsidium extra pugnam habebat impetum facere in hostes iussit. Ac comes, ubi vidit subsidiarios hostium milites in certamen venisse, tum non territus sed in spem victoriae adductus suos etsi iam fessos maxime cohortatur, vehementer incitat, impense rogat ut hunc extremum laborem magno animo ferant, identidem inclamans finem esse pugnae. Verum cum illi longo labore defatigati nihil fere eiusmodi vocibus excitarentur, ipse animo invictus inter medios hostes vadens, dum incautus longe a suis caedendo hostem incurrit, ibi pugnans confoditur una cum marchione fratre, qui eum iamiam victorem sequebatur. Post mortem comitis reliqui in fugam coniecti passim capiuntur. Hunc exitum vitae habuit Ricardus comes Varvici, qui ei per tot varios casus ob magnitudinem animi longe ante decursam aetatem obrepsit. Caesa sunt ex utraque parte decem circiter millia hominum, captivorum autem numerus tantus fuit ut nullo pacto computari potuerit. Edmundus dux Somersetensis cum Ioanne comite Oxoniensi, cursu non intermisso, dum Scotiam petit, mutato consilio propter itineris longitudinem, in Walliam ad comitem Penbruchi se recepit, et alii alio pro se quisque fugit. Dux vero Exoniensis aegre ad Westmonasterium confugit ibique in asylum se abdidit. Edouardus, quamvis non incruentam victoriam adeptus, eius tamen laetitia maiorem in modum sublatus cum Henrico captivo more imperatoris triumphantis Londinum revertitur. Corpora comitis et marchionis eodem postea convecta sunt, quae priusquam terra humarentur toto biduo in aede divi Pauli in feretro iacuere, ut ab omnibus exanimata cernerentur ne populus ob aliquam simulationem nominis Varvicensis ad novas deinceps solicitaretur seditiones. Caeterum fertur rex Edouardus non adeo gavisus esse ob Varvivcensis caedem quin summe summe doluisset interitum marchionis quem, ut demonstravimus, pro amico habebat.
- Interea Margarita regina, certior facta ob reditum Edouardi in Angliam omnia iterum turbata esse, facto ex delectibus statim non mediocri exercitu in insulam cum Edouardo filio quam citissime potest redire nititur, sed, obstante fato, tardata adversa maris tempestate serius quam res requirebat applicuit se ad portum quem Vaymuthum vocant. Hic ubi descendit in terram intelligit Edouardum rerum potitum, Henricum virum a suis desertum et captum, Varvicensem interfectum cum fratre, eiusque copias partim deletas, partim dissipatas, et denique plagam acerbissimam acceptam cum re tum tempore, His auditis, misera mulier metu corruit, dolore disrumpitur, includitur, torquentur, tempus calamitosum, fortunam adversam, aerumnam deplorat, fatum Henrici incusat, quod iam venisse pro certo habebat, et denique se afflictat ac prae morte vitam aspernatur, quo fortasse animo provideret deteriora quae supra caput erant iamque impendebant. Potuit tum Margaritae in mentem venire se magna ex parte in istiusmodi incidisse mala ob indignam Humfredi Glocestrensis ducis caedem, cuius consilii quanquam forte particeps non fuerat, peccavit tamen quod bonum virum servare potuerit. Sane eo uno vivo ac rempublicam regente nunquam Henricus tot adivisset vitae pericula. Utinam eiusmodi eventorum causas bene multi ponderarent qui aequum et iustum potentia et voluntate saepissime metiuntur. Ad rem redeo. Margarita, videns nihil esse quod bellum compararetur, iamque pene suam et filii salutem iuxta desperans, ad proximum coenobium ordinis Cistertiensis, quod est ad vicum quem Bellilocum vocant, profecta est, ac in asylum quod ibi est se recepit. Rumore interim de eius adventu divulgato, Edmundus dux Somerseti cum Ioanne suo fratre, Thomas Corteneius comes Devoniae (is ab initio alteram partem est secutus), Gaspar comes Penbruchi, Ioannes Venlochius, et Ioannes Longstrotherus Rhodiorum militum praefectus celeriter Bellilocum conveniunt reginamque adeunt. Mulier plena tristiae ubi vidit principes amicos paulum animo exhilarata, paulumque respirans a metu, ut ne dicatur quicquam imprudenter fecisse, multa cum eis disserit et docet causam quamobrem in tempore adesse nequiverit, ac qua ratione ad id asylum confugerit, rogatque singulos ut velint filii saluti primum omnium fideliter consulere, et cum in praesens desperaret posse se aliquod armis proficere, iterum, si modo per anni tempus, per hostes liceret, in Galliam sibi eundem iudicabat, illicque usque eo manendum donec Deus meliorem belli gerendi facultatem daret. Dux cum aliis postquam reginam multis verbis consolatus est, incipit de ratione belli longo sermone permulta conferre, primumque sentit nullas interponendas esse moras, ut ne per eas ipsi infirmentur et fortior fiat Edouardus, qui exercitum paratum non haberet cum, proximo facto praelio, omne pene iuventutis eius factionis robur infractum foret, quique nuper secundam belli fortuna adversus Varvicensem habuerit, merito adversam futuro bello sentire posset, cum rerum bellicarum non raro magna commutatio ad punctum temporis accidere soleret. Deinde affirmat bonam principum partem pro Henrico rege stare, ac sua sponte homines militares ad opem ferendam venturos si modo ipsa velit (ut alias saepe fecisset) dux agminis esse in hostem, atque ad haec ipse magnas copias pollicetur, maioresque nomine utriusque comitis promittit. Et postremo, postquam permultis argumentis victoriam in manibus esse demonstravit, omnes rogat ut bono animo sint, et quia celeritate opus est, non amplius de ratione belli, sed de ipso iam bello gerendo statuant. Regina, cui maximae curae erat non de sua quidem sed de filii salute, quae ob id anxio et solicito animo erat, quae nihil boni fere opinione augurabatur, ad ea respondit se hanc sententiam facile probaturam si nullus charioris rei praeterquam vitae suae iacturam fieri posse videret, sed suspicari ne dum illi vellent affectis succurrere rebus, Edouardi principis, in quo omnis spes domus sita esset, vita non pericitaretur, ac propterea aut bellum in aliud tempus reiiciendum aut filium in Galliam remittendum, qui in tuto ac in arcano operiretur dum primi belli exitus obreperet. Nimirum mater non iniuria consulere conabatur vitae filii cum ei secundum virum, quem pro perdito putabat, nihil illo esset amabilius, charius, iucundius. Ita regina prudentissima rogabat ut principes bellicae artis periti ea antea secum bene considerarent, quod postea si bellum sumendum iudicarent, se non negaret in eorum sententiam venturam. Sed longiori disputationi locus haudquaquam fuit, affirmante duce omnibus decretum esse, dum vita suppeteret, bellum adversus inimicos gerere, ac propterea quod summo consilio statutum esset summo etiam consensu faciendum esse. Ita omnibus ad unum ad bellum incitatis, pro se quisque exercitum comparat. Dux per totum principatum suum diligenter delectum militum habet, idem facit comes Devoniae, comes etiam Penbruchi ad comitatum suum copias conscribendi causa discedit. Regina in hanc spem benae gerendae rei tandem adducta, “Hoc bene sit,” inquit, ac statim Bathoniam de sententia ducis pergit, illic expectatura dum socii redeant. Sed quoquo esset gentium itura paucis notum erat, ut ne eius consilium adversariis prius patefieret quam quo ibat perveniret.
- Rex autem Edouardus, ubi cognovit Margaritam in Angliam venisse ac ducem Somersetensem et eius socios exercitum conflare, confestim aliquot levis armaturae equites quaquaversum mittit exploratum quantae sint hostum copiae quove iter habeant. Illi, ut iussi erant, celeriter profecti postquam bonam ad occidentem regionis partem obierunt, quae cognovissent diligenter retulerunt. Rex cum nihil certi de itinere hostium ab exploratoribus accepisset, statuit eis uspiam prius occurrendum quam Londino appropinquarent. Itaque cum eo quem Londini contraxerit exercitu in Oxoniensem agrum proficiscitur, locumque castris idoneum quaerens ad Abyndoniam deligit, eoque ad se copias quae alibi cogebantur venire iubet. Hic ubi omnem exercitum in unum coegit atque cognovit adversarios Bathoniam pervenisse, ibique, causa maioris colligendi militum numeri ex illis qui ad eos undique confluebant, moram facere, inde digressus Marlebrigium, qui pagus distat a Bathonia circiter millia passuum quindecim, contendit eoque properat ut prius cum hostibus, facta potestate pugnandi, possit acie confligere quam in Walliam eant, quo suspicabatur, id sane quod erat, illos concessuros ad coniungendum se cum comite Penbruchi, qui illic ingentes parabat copias. Atqui regina, ubi cognovit Edoaurdum ante se esse, Bathonia discedit Bristolliumque petit, ac inde aliquot equites praemittit exploratum si per Glocestrensem agrum tutum iter ad Walliam pateat quo, augendi exercitus gratia, primo sibi eundem, ac mox sine mora in hostem ubicunque stativa haberet infestis signis tendendum statuerat. Equites cito reversi renuntiant Glocestriam oppidum stare in fide Ricardi ducis fratris Edouardi, et licet primum promissis, deinde minis, oppidanos ad defectionem tentarint, illos tamen nihil moveri. Ea re cogita, regina Bristollio se movet ac in vicum ad Sabrinam flumen situm, quem Teuchisberiam vocant, proficiscitur, praeteriens Glocestriam, ut in oppugnando oppido ne tempus conterat. Hic positis castris, Somersetensis, audiens Edouardum, qui eorum vestigia sequebatur, haud procul esse, suos in aciem ducit, non magnopere id consilium probantibus caeteris belli ducibus qui Penbruchensem expectandum iudicabant. Adfuit non multo post Edouardus cum instructo exercitu, datoque utrinque signo praelium committitur. Post longum atque acre certamen Edmundus dux, sentiens suorum paucitatem a multitudine hostium valde premi, protinus milites ad signa revocat ut conferti facilius obsistant. Recreavit ea res paululum militis animum, qui ferocius caedere coepit. Sed cum regina non haberet milites integros, quos sauciis et defatigatis summitteret, a multitudine oppressa demum vincitur, suis fere ad unum caesis aut captis. Occubuere mortem in pugna ex nobilibus Thomas comes Devoniae, Ioannes Venlochius, Ioannes Somersetensis frater, cum bene multis aliis. Capti sunt Margarita regina, Edouardus princeps, Edmundus dux Somerseti, Ioannes praefectus divi Ioannis, ac equites amplius viginti. Ii omnes biduo post praeter Margaritam et filium in eo vico capite mulctantur. Edouardus princeps, adolescens praestantissimus, aliquanto post ductus ad colloquium cum Edouardo, interrogatur ab eo cur eius regnum ingressus ausus esset id armis divexare. Cui praesenti animo respondit se avitum regnum recuperaturum venisse. Ad ea Edouardus nihil respondens tantum manu adolescentem procul submovit, quem in vestigio qui circunstabant (circunstabant autem Georgius Clarentiae, Ricardus Glocestriae duces et Gulielmus Hastyngius) crudeliter trucidarunt, eius corpus cum reliquis interfectorum cadaveribus in proximo coenobio monachorum ordinis divi Benedicti humatur. Margarita vero captiva Londinum ducta, et non multo post redempta ab hoste dimittitur, quae in Gallias profecta in perpetuo moerore iacuit, nec tam id propter se aut propter virum, quorum aetas provectior erat, quam propter amissum Edouardum filium, quem ipsa, quem pater Henricus superstitem vitae ac dignitatis suae relinquere sperabat, ex quo nihl ambobus in omni vita acerbius accidere potuerat. Edouardus ob victoriam, quae civilium bellorum finem fecit, immortaliter gavisus, postquam eam omnem regni partem in qua adversarii in unam convenerant diligenter lustravit, Londinum revertit, ubi tridui supplicatione gaudium miris hominum studiis celebratum est. Haec summa rerum bellicarum Edouardi. Fuit ille annus salutis MCCCCLXXI, et ipsi Eduardo a gubernatione regni xj.
- Sub Edouardi reditum Thomas Facombrigius, filius Gulielmi Facombrigii comitis Cantii ex concubina genitus, homo summae audaciae et factiosus, quem ad perturbandam rempublicam mali in primis mores stimulabant, magnam conflavit seditionem. Is enim alias a Varvici comite praefectus maris constitutus, qui transitum est inter Caletum et Doverum tueretur, quo nulli qui Edouardi partes sequerentur impune transirent, postea factus egens tam amicis quam inimicis infestus, coepit palam latrocinari. Quo factum est ut brevi tempore multarum navium classe munitus omnia circum litora latrociniis turbaret, qui ad ultimum in Cantium delatus in terram descendit, contractaque non parva Cantianorum manu Londinum recto itinere petiit, spoliavit primo accessu, clamante turba se venisse liberatum Henricum regem suum. Sed ubi cognitum est Margaritam praelio victam esse, tum Gulielmus Edouarde urbis praetor, et Ioannes Eleyn ac alter Ioannes Chelley vicecomites cum bona armatorum manu, facto repente impetu, Facombrigium praeda exutum profligant, multis in fuga Cantianorum aut interfectis aut captis. Iste tumultus quanquam parvus, si paulo ante ortus fuisset, haud dubie res Edouardi in magnum adduxerit discrimen. Fuit nempe Edouardus in istis postremis bellis longe fortunatissimus quod diverso tempore a suis adversariis vexatus fuerit armis. Sane si per idem temporis quo Varvicensis Londinum cum paratissimis copiis properabat, Margarita regina ex altera parte terram Angliam cum exercitu attigisset, quod mulier ter summe conata est, et haec a tergo, et ille ante eodem momento urgere coepisse, aut si Edmundus Somerseti dux ad Teuchisberiam non prius suis pugnandi signum dedisset quam Gaspar Penbruchi comes cum auxilio advenisset, vel si Facombrigius simul Londinenses vexasset unum sive alterum modis omibus futurum erat ut Edouardus necesse haberet aut fugam rursus quaerere aut turpiter manus dare. Ac tantum in omni re, sed in bello potissimum, valet bona hominis, ut vulgo dicitur, fortuna, quanquam forte illud potius venit ex infortunio familiae Lancastrensis quod viri sapientes divinae iustitiae adscribendum iam tum existimarunt, quia regnum ab Henrico Quarto Sexti Henrici avo per vim quaesitum non potuisset perdiu ab eo possideri familia, atque ita avi peccatum ad nepotes redundasse. Nunc ad rem redeo. Facombrigius celeriter ad naves ex fuga se recepit, sed aliquanto post ad Suthantonensem portum, quo inconsulte accessit, captus luit capite poenas. At Gaspar comes Penbruchi, ubi intellexit reginam ad Teuchisberiam commisso praelio victam esse et nullam amplius spem salutus superesse, de itinere cum militibus quos secum ad socios ducebat retro Chepstollium abiit. Dum hic moratur moerens, quod festinatio, quae improvida semper est et caeca, omnes ad extremum Henrici opes perdidisset, cum suis quid consilii foret capiendum agitabat, cum eo mittitur ab Edouardo Rogerius Vuagham, vir fortissimus, qui comitem per dolum caperet. Comes, insidiarum certior factus, Rogerium intra oppidum capit aque capite mulctat. Ita Rogerius passus est a comite mortem quam ei per dolum intentabat. Hinc cognoscere licet eum oportere suspicari sibi pestem paratam esse quod alteri exitium parat. Comes inde digressus se Penbruchum recipit, quem statim Morganus Thomas ab Edouardo missus circumsidet, fossa et vallo septum tenet, fuga prohibet. Sed ille octavo post die a David fratre Morgani amico fideli obsidione liberatus confestim ad oppidum maritimum quod Tynby vocant discedit atque inde, parato actutum navigio, in Gallias cum Henrico nepote ex fratre comite Richemondiae paucisque familiaribus navigat, qui forte in Britanniam delatus Franciscum ducem suppliciter adit, expositaque sui adventus causa, eius se fidei atque Henricum nepotem committit. Dux accipit comites hospitio libenter, tractat honore, humanitate, gratia non secus ac si ei fratres essent, dataque fide pollicetur apud se deinceps procul ab iniuria fore, atque ultro citroque quocunque voluerit tuto ituros.
- Edouardus, pacato per hunc modum regno, ut ne amplius novi fieret motus, totum Cantium, quod illunc proximus tumultus duce Facombrigio profectus esset, paucis diebus obivit, ultusque est acerbe eos quod seditionem fecissent. Quo confecto negotio, ut omnibus videretur iam parta quies, utque omnia ab inimicorum metu vacua esset, Henricus Sextus paulo ante regno deiectus in turri morte affectus est. Hunc, ut fama constans est, Ricardus Glocestriae dux gladio percussit, quo ita Edouardus rex eius frater omni hostili metu liberaretur. Sed quisquis sanctissimi viri percussor fuerit, satis liquet tam parricidam quam parricidii autores dedisse commissorum poenas, qui cum deinde non habuissent inimicos in quos saevitiam explerent, saturarent, in seipsos, sicut infra perapposite declarabitur, crudelitatem exercuerunt. proprioque sanguine suas polluere manus. Exin Henrici corpus ex turri nullo cum honore ad templum divi Pauli delatum toto die in capulo iacuit, ac postridie ad coenobium monachorum ordinis divi Benedicti quod est in vico quod Chertesseius vocatur et distat a Londino quindecim milia passum, deportatum est illicque sepultum, sed non multo post ex eo loco ad Vindesorium castrum delatum in aede divi Georgii novo mausoleo infertur. Illud autem coenobium ad Chertesseium quondam posuit divus Erchenvaldus Londinensis episcopus circiter annum salutis DCLXXIX, ut supra libro quarto ostendimus. Regnavit Henricus annos xxxviij, et post receptum regnum menses vj. Vixit annos lij. Suscepit ex Margarita Edouardum unicum filium principem Walliae. Fuit statura procera, corpore gracili, cui membra per omnia respondebant, facie decora in qua continue renitebat illa bonitas animi qua maxime praeditus erat. Abhorrebat suapte natura tam corporis quam animi vitia omnia, ex quo iam inde a puero honestus fuit, integer mali expers, boni capax, contemptor rerum omnium quae animos mortalium labefactare solent. Item iniuriarum quibus identidem affectus est sic patiens ut non vindictam appeterent sed ob illud ipsum Deo optimo maximo gratias ageret quod per id sua delicta dilui putaret. Quid quod vir bonus, gratus, pius, modestus, sapiens, tot sibi mala cum suis tum suorum maiorum permultis peccatis vitiisque venisse praedicabat? Quapropter non quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum, quem filium, quos amicos amisisset magnopere cogitabat aut dolore torquebatur, sed in qua apud Deum offensa esset id curabat, id lugebat, id dolebat. Haec et eiusmodi verae sanctitatis officia fecerunt ut eius nomine, dum vivebat, miracula a Deo edita fuerint. Ex quo Henricus VII rex non immerito abhinc paucos annos eum inter divos referendum apud Iulium pontificem Romanum curare coepit, sed morte post statim obita id officium praestare nequivit. Fuit praeterea Henricus animo liberali, qui bonarum artium studia mirabatur et eos diligebat in quibus eas esse videret, quare suos ipse quoque iuvet ut doctrina erudirentur. Condidit enim scholam magnificam ad Hetonam pagum proximum Vindesoram, in qua collocavit collegium sacerdotum puerorumque magno numero qui inibi nutrirentur docerentur grammaticam gratuito. Idem Cantabrigiae autor fuit collegii Tegii quod hodie ita disciplinarum cultu floret ut facile omnium collegiorum sit princeps. Ad rem redeo.
- Sic rex Edouardus, bona curarum ac formidinis aculeorum parte abiecta, ut ne qua factionis adversae vestigia remanerent, inimicorum reliquias omnes ubique gentium extinguendas statuit. Itaque Georgium Eboracensem archiepiscopum Varvici comitis fratrem vinculis maceratum Guinas mittit, ubi diu in custodia fuit, sed postea dimissus statim ex angore animi periit. Cui successit Laurentius Bothus et, Laurentio triennio post mortuo, Thomas Rotheramus episcopus Lincolniensis, qui fuit antistitum ordine liiij. Rex item Ioannem comitem Oxoniensem, qui non multo post cladem ad Barnetum pagum acceptam in Cornubiam profectus montem divi Michaelis occuparat, in suam potestatem redegit misitque protinus ad arcem transmarinam quam vocant Hammum, ubi loci amplus deinde annos xij in custodia fuit. Multi praeterea in diversis locis ob minimam etiam suspitionem capti aut in vincula ducti aut graviter mulctati sunt. Secundum haec, ut ne vicinitates perfugarum receptacula forent, cum Iacobo Scotorum rege inducias in viginti annos fecit. Sed ne solicitudo vel omnis penitus metus regis menti decederet, per idem tempus intellexit comites Penbruchi et Richemondiae in Britanniam delatos a duce perliberaliter hospitio acceptos, id profecto quod longe molestissime tulit perinde quasi mens eius aliquid praesagiret mali, quod malum ut adverteret confestim secretos legatos ad ducem misit qui magna munera illi pollicerentur si untrunque comitem sibi traderet. Audivit dux legationem regis Edouardi libenter, et ubi cognovit comites tam opulentam esse praedam non sibi dimittendos sed apud se diligentius solito retinendos statuit, qui legatis respondit se ob datam fidem non posse comites tradere regi, sed eius causa ita eos custoditurum ut omnino nihil esset quod suspicaretur quicquam periculi ab eisdem sibi procreari. Legati postquam quod petebant impetrare non potuerunt, eo responso contenti ad regem rediere. Rex tum ad ducem rescripsit ut quod sponte recepisset pro sua dignitate, gratia et constantia faceret, ac simul pecuniam, auxilium et ingentia munera promisit deditque deinceps quam plena manu in singulos annos. Tum dux, videns comitum mansionem ex re sua maxime fore, ut ne forsan alio terrarum se conferrent, eos divulsit, remotisque Anglicis ministris quos secum illi duxerant, alios Britannos homines dedit qui eis inserviret custodiaeque essent. Interea rex ad iij Idus Octobris anno postquam regnare coeperat xxij, qui fuit salutis humanae MCCCCLXXIII, convocavit concilium ad Westmonasterium in qui primum revocantur in pristinum usum omnia ab eo constituta et leges quae paulo ante fuerunt ab Henrico Sexto rescissae, ac de publicandis vendendisque adversariorum bonis, item de reducendis de exilio qui ut patriae hostes paucis ante mensibus ab adversariis damnati fuissent statuitur. Secundo loco pecunia, cuius incredibiles erant angustiae in regio aerario, imperatur. Tertio tam publicae quam privatae discordiae quae inter principes, qui admodum pauci erant, bona eorum parte domesticis cladibus absumpta, ortae erant placantur, sedantur, tolluntur. Iuvit illud negotium quantum in eo fuit summopere rex, qui ut sui exemplo alii iniurias obliviscerentur odiumque deponerent, omnibus qui eo tempore in regno essent ac hactenus alterius factionis fuissent, poenam criminis laesae maiestatis aut legum violatarum remisit, ac non longe post in gratiam recepit mercatores Germanos qui in Anze Theutonica nati fuerent, quos prius in carcerem coniecerat, bonis publicatis, quod naves aliquae Linuenses interceptae fuissent a Dacis ob homicidium cuius Angli rei haberentur, eiusque facti negotiatores ipsi Germanici dicerentur autores. Verum controversia vi veritatis sedata, Edouardus mercatores in integrum restituit, qui posthac cautiores effecti cum a Ricardo Tertio, tum ab Henrico Septimo regibus privilegia accepta diligenter sibi conservarunt.
- Dum ita Edouardus rebus domesticis componendis vacat, ecce tibi, vocatur a Carolo duce Burgundiae ad bellum externum adversus Ludovicum regem Gallorum sumendum, ne non semper esset aliquid quamobrem quies domestica turbaretur. Non poterat rex in eam belli societatem multis de causis non venire, quarum duae potissimum erant: una, quod Ludovicus eius hostis esset, quippe qui Varvicensem contra ipsum in Gallias armasset, altera quod Burgundioni extra affinitatem, multis in sua fuga acceptis ab eo beneficiis, obligatissimus foret, quapropter postquam de tanto bello faciundo cum suis principibus communicarat, Burgundioni respondit se venturum in partem belli contra Francum. Sane per idem tempus ingens bellum inter Carolum et Lodovicum flagrabat, et quia Ludovicus, vir durus et asper, et iuxta amicis atque inimicis contumeliosus erat, multi Francorum principum eius importunitatem abhorrentes aut palam vel occulte cum ipso Burgundione sentiebat. In iis erat Ludovicus Lucemburgensis magister equitum, qui clam consilia afficiendi aliqua clade Ludovici, quo vel resipsiceret vel periclitaretur, cum Burgundione et bene multis de nobilitate hominibus conferebat, adeo ut Gallia domestico pariter atque externo premeretur bello. Burgundio consilia omnia cum Edouardo communicavit, ut facilius ad bellum alliceret. Quae res omnino ut incitamentum victoriae regem tandem ad bellum traxit, quo primo quoque tempore exercitum cum classe parare coepit. Et quia magni impendebant sumptus in illum exercitum, et pecunia paulo ante ex tributo collata in rei domesticae sumptus abiverat, venit in mentem rationem aliquam inire qua posset amicos locupletiores artificio quodam incitare ad erogandam pecuniam, ut qui id non fecissent crimen ingrati animi subirent. Itaque suis quaestoribus praecipit ut ad se locupletes generatim accersant, eisque sigillatim explicent causam belli gerendi, et aerarii regii inopiam, ac rogent ut pro sua in regem fide, voluntate, gratia velint aliquid suppeditare pecuniae in belli sumptus. Sed ne plura, ita ars valuit, ut alii acceptorum beneficiorum memoria, alii pudore, alii metu permoti cum pro opibus quisque suum studium navare cuperet, regem pecunia iuverint. Rex autem ut beneficium sibi gratum fuisse ostenderet, eiusque memoriam perpetuaret, id tributum gratuito collatum benevolentiam appellavit, tametsi complures fortasse cum malevolentia eam benevolentiam praestiterunt. Ita Edouardus, rebus bellicis paratissimus et exercitu ad viginti armatorum millia conflato, Caletum quarto Nonas Iulias traiecit, ad quem Carolus statim adivit congratulatusque ei victoriam magnopere hortatus est ut huic bello totis viribus operam daret, per quod haud dubie res tandem suas de Franco reciperet.
- At Ludovicus, ubi cognovit Eduardum iam in continentem cum exercitu venisse, copias auget et quo plus periculi a tot simul potentissimis hostibus imminere videt, hoc celerius obviam periclo eundem statuit. Qui cum iis copiis quas celeriter contraxerat praemittit ad Atrebatium fines Robertum Stotevillensem summum ducem, qui primum venientis Angli impetum excipiat. Ipse interim Sylvanecti morabitur, cogitationem habens quonam pacto res ad pactionem deducere posset. Nam cum a suis relictus esset quos ipse reliquisset, animo providebat longius fore bellum et sibi periculosius si semel sanguis hauriri coepisset, proinde nil ei potius erat quam concordiam amplecti. Talia Ludovicus meditabatur, cum Edouardus se Caleto commovit in Atrebatesque venit, ad quem confestim legatos de pace misit. Audivit Anglus legationem, eaque audita coepit aliquantum frigere, minus a pacificatione abhorrere. Nam etsi vir fortis erat et confisus rerum fama gestarum, bellum quam pacem cum Franco haud antiquo nominis Anglici amico malebat, tamen cum secum recoleret civilia bella ita consumpsisse opes Anglicas ut, si opus foret novo militum supplemento, fere desperaret se id posse commode ex suis conficere, ac non ignoraret vacuum domi esse aerarium, ut non posset diu stipendium militi dare, putavit omnino necessitati parendum et abstinendum bello quod honorificis conditionibus componere posset, cum praesertim quereretur Burgundionem ac Lucemburgensem non servare, quae a principio promissa fecissent. Igitur, legatis orantibus ut vellet in colloquium cum suo rege venire, respondet tandem id se facturum, ac ita, tempore et loco constituto, eos dimisit. Illi ubi responsum prout in desiderio erat datum retulerunt, Lodovicus simul exercitu, simul auro munitus Pinquiniacum, quod est oppidum in Ambianorum agro ubi loci congressus regum futurus erat, prior quod optabiliter accessit, quo et non multo post Edouardus frequenti etiam stipatus militum manu venit. Hic reges in ponte qui est in Somma flumine congressi longum inter se sermonem habent, qui ad extremum inducias in multos annos his conditionibus paciscuntur, ut Lodovicus pro impensis im apparatum belli factis det in praesentia Edoardo septuagintaquinque milla aureorum, ac deinde in singulos annos quinquagena millia.
- Post haec, ut nova amicitia necessitudine confirmaretur, corroboraretur, stringeretur, Elizabeth Edouardi filia Carolo Ludovici nato pacta est. Ita facta pace ac accepta pecunia, Edoardus Caletum revertit, et inde in Angliam. In eo bello extra Ioannem ducem Exoniensem interiit nemo. Is in asylo, uti supra ostendi, erat, et secutus regem, postea contra ac fides data fuerat, subito e medio est sublatus. Fuit ille annus salutis humanae MCCCLXXV. Ludovicus deinceps fideliter promissum vectigal Anglo pependit usque ad initium anni quo ille est mortuus est. Id, opinor, tum solvere negavit perinde quasi futurae sortis sciens. Unde argumentum sumere licet a principio non inducias sed foedus convenisse inter reges quod ambobus commodo fuit. At Burgundio et Lucemburgensis, ubi cognoverunt Edouardum fecisse pacem cum Ludovico, vehementer indignati ad eum literas aculeatas, minaces, odiosasque dederunt, quod per eum stetisset cur minus Ludovicum ulti essent. Quas tantum abfuit ut ille post tot bellorum nexus solum se militaribus occupationibus tandem relaxare vel plene exolvere cupiebat, curandas existimaverit ut ne flocci quidem fecerit. Atqui Lucemburgensi in primis Edouardi alienatio, per quam coniuratorum consilia patefacta fuerunt, malo fuit, qui paucis post diebus captus Lutetiae securi percussus est, ultimus apud Gallos conestabilis quem vocant.
- Edouardus rex per hunc modum, rebus tam militiae quam domi pacatis, quanquam tot bellorum victor longe beatissimus habebatur qui in summa iam quiete aetatum tuto degere posset, tamen cum Henricus adolescens Richemondiae comes reliquus unus ex sanguine Henrici Sexti superstes esset, multum sibi abesse, ac eam solam rem usque eo suam felicitatem turbare iudicabat, ut in metu quasi perpetuo esset. Quare decrevit iterum solicitare Franciscum ducem Britanniae largitionibus, promissis, precibus ad illum sibi prodendum, quem sperabat post extinctam prope Henrici Sexti ab se factionem facilius esse suis satisfacturum optatis. Itaque legatos grandi auri pondere onustos quamprimum ad ducem mittit, et ut postulatio honestior videatur, iubet eos declarare duci se ideo Henricum petere ut sibi affinitate coniungat, atque ita funditus reliquae factionis adversae evellantur. Quanquam illud non per affinitatem, etsi postea consecuta est, sic ut rex divinasse visus sit, sed atque adeo per necem Henrici efficiendum erat. Audivit legatos dux humaniter, et primo negare ac multa excusare coepit quamobrem id facere sibi non liceret. Ad extremum cum precibus defatigatus, tum pretio victus, Henricum legatis tradidit quem per literas magnopere Edoardo simul commendavit, nequaquam ratus se commendare ovem lupo, sed filium patri, quippe qui credebat Edouardum daturum omnino Elizabeth maximam natu filiam Henrico in matrimonium. Legati, tam desiderata praeda potiti, magno cum gaudio ad Fanum Maclovii urbem maritimam pergunt, ut inde, conscensa navi, in Angliam navigent. Henricus, qui sciebat se ad mortem trahi, ex moerori animi in itinere in febrem incidit. Interea Ioannes Chenlettus inter Britannicos principes talis cuius paucos pares ea terra tulit, et duci maxime acceptus, ruri erat, ac ubi id factum rescivit, rei indignitate permotus celeriter in aulam rediit, suoque more adivit familiariter ad ducem, tacitusque ac tristiculus stetit aliquandiu sic ut dux, miratus eum tam deiectum gerere vultum, petiverit ecquid sibi vellet illa animi tristitia quae prae se ferret. Ad ea Ioannes inquit, “Dux illustris, iste pallor vultus nuntius mortis mihi est, quae si ante hunc diem mihi accidisset, profecto minus multo nocuisset, quod ad tantum non fuissem servatus dolorem quem animo meo recens factum tuum incredibilem inussit, qui haud dubie me vitam sive statum amittere, sive perpetuo deinceps longe miserrimum vivere coget. Tu enim, dux, famam virtutis habes optimis actibus collectam, quam cuncti mortales uno ore ad coelum ferunt. Heu, hanc tamen ingentissimam (tua bona venia dictum sit) minime omnium conservandam curare videris, qui nuper, immemor datae fidei, Henricum comitem Richemondiae, adolescentem innocentissimum, carnificibus tradidisti laniandum, discruciandum, ac denique necandum. Quocirca qui te amant, inter quos ipse unus de multis sum, non possunt non dolere, cum videant celeberrimum nomen tuum tantae perfidiae nota in perpetuum maculatum iri.” Ad ea dux continuo respondit, “Tace, quaeso, mi Ioannes, nil tale futurum est de Henrico, illum enim Edouardus rex sibi generum optat.” Tum Ioannes subdit, “Mihi crede, illustrissime dux, Henricus iam pene periit, quem si semel tuis finibus pedem efferre permiseris, nemo mortalium posthac a nece eripere poterit.” His Ioannis vocibus dux motus, qui antea vel Henricum ab Eduardo fraude peti haud suspicatus erat, vel pecunia ab honestate, fide, probitate deductus, quid deceret non consideraverat, ilico Petrum Landosum quaestorem suum mittit qui Henricum intercipiat. Petrus celeritate usus statim post Anglicos legatos ad Fanum Maclovii pervenit, simulatoque negotio dum eos longiore consulto sermone instituto detinebat, per suos Henricum vix semivivum in asylum quod in ea urbe est inviolatissimum bono modo induxit, atque non multo post, metu mortis liberatum, ac ob id iam satis confirmatum, ad ducem reduxit. Hinc equidem cognoscere licet verissimam esse illam Graecam paroemiam homo homini deus. Siquidem Henricus adolescens suo immerito ad mortem proditus repente opera Ioannis Chenletti optimi principis servatus est. Dii faxint ut talia exempla documento sint illis qui aliis praesunt, si qui sint officii monitoris egentes quo addiscant tandem aliquando et recipere in suam familiam, in suum consilium, qui sciant bene admonere et eorum monita non aspernari. At legatis Anglicis sic pretio et merce spoliatis, ac ob id maxime querentibus ut ne penitus vacui domum redirent, Petrus pollicitus est se daturum operam ut Henricus aut retineretur in asylo, in quod per eorum incuriam aiebat eum se recepisse, aut apud ducem in carcerem rursus coniiceretur, adeo ut pertimescendus non esset. Atque Anglus tanti de Britanno emit inimici custodiam tridui.
- Edouardus rex, qui interea scire cupiebat quid cum duce actum esset, et idcirco singularem horarum expectatione torquebatur, cum per legatos intellexerit nihil propius factum fuisse quin ut Henricus ad se captivus duceretur plurimum doluit negotium non successisse, sed lenitus quod audivisset eum custodiri, rem deinceps familiarem, quae admodum angusta erat, reliquis curis praevertendam censuit. Itaque aliquantum suis accurate servivit commodis, sed honestatis memor, postquam satis aerarium numis impleverat, ut ne in avaritiae crimen incurreret, iam se per liberalitatem, bonum atque utilem republicae principem praebebat, cum ecce tibi, in immanissimum incidit facinus. Georgium enim fratrem ducem Clarentiae comprehendi subito iussit ac necari, extinctus, ut aiunt, in dolo vini Cretici, pessimo in omni memoria hominum exemplo. Causam autem necis, licet ipse de multis qui id temporis inter consiliarios regis non mediocris autoritatis fuerat quaesierim, nullam tamen certam habeo tradere. Fama in vulgus iam tum exiit regem territum vaticatione hominis fatidici contra Georgium fratrem venisse, qui praedixisset ita futurum ut post Edouardum regnaret unus aliquis cuius nominis prima litera esset G. Quod quia sic solent daemones suis praestigiis hominum mentes implicare qui eiusmodi illusionibus delectantur, dixerunt postea vaticinationem illam non caruisse successu, cum post Edouardum Glocestrensis dux regnum occuparit. Alii vero aliam ferunt necis causam, quae eiusmodi est. Per id enim tempus, gliscente veteri odio inter fratres, quo nihil est vehementius, dux, amissa uxore, per operam Margaritae sororis petebat sibi nuptum dari Mariam unicam filiam Caroli ducis Burgundiae. Edouardus, invidens fratris felicitati, eam affinitatem impedivit. Inde, redintegrata simultati, quidam ducis administer eodem tempore veneficii damnatus afficitur supplico. Contra id factum cum dux non potuisset se tenere quin vehementer reclamaret, rex ob eam querimoniam valde commotus ducem in carcerem detrusit ac non multo post, iure sive iniuria, maiestatis damnatum morte affecit. At mox Edouardum eiusmodi facti poenituisse certum est argumentum, quod ferunt, si quando pro cuiuspiam damnati vita oraretur, solitum esse inclamare, “o infelicem fratrem, pro cuius salute nemo homo rogavit,” manifeste innuentem illum principum invidia interiisse. Reliquit dux bino liberos, Margaritam, quae postea nupsit Ricardo Polo, et Edouardum, quem rex Varvici comitem fecit. Haec eo anno gesta sunt qui sunt salutis humanae MCCCCLXXX et xix cum rex Edouardus regnare coepit. Ita, deposita bellorum et domesticarum seditionum quae accidere antea potuissent omni cura, rex severius solito nobilium crimina notare et avidius pecuniae conciliandae studium habere coepit, propter quod multi persuasum sibi habebant illum deinceps evasurum durum principem, cum post mortem fratris se a cunctis timeri animadverteret, et ipse iam timeret neminem. Sed per brevitatem vitae id fieri non licuit. Ac res interdum secundae tam malo sunt potentibus quam adversae patientibus bono.
- Sub idem tempus Iacobus rex Scotiae egit per legatos cum Edouardo ut Ceciliam filiam collocaret Iacobo filio, quam illi iuveni libens despondit. Haec erat aetate minor Elizabeth, quam supra dixi Carolo Ludovici regis Galliae filio iam pridem desponsam fuisse. Verum nec una nec altera consecuta est affinitas, cum bona principum pars soleat saepenumero magis id quod in rem suam praesentem esse videt quam quod honestum sit postremo sequi. Nam Ludovicus rex, postquam hostili metu liberatus est, non affinitatem modo cum Edouardo iam fide firmatam sprevit, sed promissam pecuniam pendere prope palam negare coepit, qui ita tergiversando unius iam anni vectigali Anglum omnino fraudarat, cum eam ille iniuriam armis vindicandum sibi constituit. At Scotus, certus ac perpetuus Francorum socius, ubi audivit Ludovicum non strare promissis, sibi etiam licere quod libebat arbitratus, fractis induciis, Anglicos fines repentina incursione vexavit. Quare Edouardus valde commotus statuit illi bellum facere. Postea tamen cum Iacobus illud factum non suo consilio sed quorundam suorum insolentia excusarit, leniri facile potuisset, nisi ad ultimum a fratre ipsius Iacobi ad id bellum sumendum solicitatus fuisset. Porro Iacobus, homo acris ingenii, suo ipsius ultra quam par erat, et consilio semel capto et sensu confidens, non facile bene admonentes audiebat, et cum nollet reprehendi, homines novos ad consilia capienda adhibebat, ita nobilibus infestus quotidie alios criminando, alios mulctando cogebat, aut sua sponte in exilium ire, aut simulatis negotiis aliquo terrarum fuga petere. In iis fuit Alexander dux Albaniae eius frater, qui cum in Gallias iter haberet, apud Edouardum moratus non cessabat eum ad suum decus mature ulciscendum incendere, eiusque desiderium augere. Igitur cum Edouardus in animo haberet, ut dictum est, vindicare recentem iniuriam, et incitaretur a duce arma in Iacobum movere, et ille simul magna auxilia polliceretur, istud tandem non gravate faciendum censuit, tum quod Iacobus praeter violatas nuper inducias opportuna ministrasset Henrico Sexto ac eius factionis viris auxilia, tum vero cum confideret ducem sibi fore fidelem, si sua opera, expulso fratre, Scotiae regno potiretur. Itaque Ricardum fratrem ducem Glocestrensem, Henricum quartum comitem Northumbriae, Thomam Stanleium, et ipsum Albaniae ducem cum valido exercitu adversus Scotos protinus mittit. Iacobus interea, certior factus de Anglorum adventu, copias quas in praesentia scribere potuit subito instruxit, ac obviam hostibus factus usque Bervicum ad tuendos fines accessit. Verum ubi cognovit Anglos et armatorum robore et numero praestare, militemque suum non satis sibi fidum esse persensit, de media se nocte movens Edimburgum rediit, ibi hostem expectaturus. Dux Glocestrensis Scotiam ingressus agros late vastabat, urebat, ac longius procedendo haud procul ab hostium castris erat, cum animadvertens nullum ex gente Scotica ad ipsum Albaniae ducem confluere, non iniuria fraudem suspicatus est, qui idcirco cum Iacobo rege inducias fecit atque recta via Bervicum contendit, quod interim Thomas Stanleius non sine suorum caede expugnarat. Iacobus autem, qui suos Scotos sibi infestos habebat, eam iniuriam capti oppidi post factas inducias necessario devoravit. Dux Albaniae postea dolens fuisse se autorem belli quo et patriae et sibi nocuerat, cum iam apud Anglos nullo haberetur numero, in Gallias proficiscitur atque non multo post Lutetiae equestri certamine interficitur. Reliquit filium nomine Ioannem.
- Hoc feliciter expedito negotio, alterum quod instabat bellum rex Edouardus sibi primo quoque tempore gerendum statuens concilium convocat, atque ratus prae iniuria praesenti a Francis facta praeteritas omnes pro nihil existimandas, principibus commemorat ab illis foedus nuper violatum, vectigal negatum, nuptias filiae repudiatas, ac propterea hortatur ut velint patriae decus mature defendere. Quibus rebus omnes aeque permoti respondent sese non ignorare optatissimum esse cum Francis dimicare, quos saepe vicissent, et pro dignitate patriae nullum non ferendum laborem, et idcirco paratos armis tantas offensas persequi, eiusque dictis audientes esse. Cognita principum voluntate, seorsum etiam sacerdotibus, quod eis arma ferre per leges minime licitum sit, pecunia in bellum gerendum insumenda imperatur. Sed ecce, dum de his rebus curam et cogitationem suscipit Edouardus, repente incipit ex morbo omnibus medicis incognito laborare. Quare sentiens se ad exitum vitae vocari, primum more Christiano reconciliavit se Deo, quem putabat peccando saepe offendisse, ut, extincto corpore, anima per illius divinam gratiam ad eundem remearet. Deinde fecit testamentum, filios haeredes scripsit, quos Ricardo fratri suo Glocestriae duci in tutelam tradidit, ac multa bona pie distribuit. Ita paucis post diebus quinto Idus Aprilis ad Westmonasterium, ubi loci conventus fiebat, excidit e vita annum agens aetatis circiter quinquagesimum, quod fuit xxiij cum regnare coepit, salutis vero humanae MCCCCLXXXIII. Corpus ad Vindesorium castrum funerali pompa deportatum in templo divi Georgii ad sepulturam datur. Sucepit ex Elizabeth uxore filios decem, reliquit superstites septem, mares duos, Edouardum principem Walliae et Ricardum ducem Eboracensem, ac tertium ex concubina nomine Arthurum, natum ad probitatem et gratiam; foeminas quinque, Elizabeth, Ceciliam, Annam, Catharinam, et Brigidam, quarum alia aliis viris nupserunt praeter Brigidam, quae monacha facta est. Fuit Edouardus corpore procero ac eminenti, quippe qui inter omnes excelleret statura, honesta facie, laetis oculis, patenti pectore, caetera ad pedes usque modulo corporis aequalia, ingenio acri, animo magno, memoria tenacissima eorum quae semel imbibisset, in rebus gerendis solers, promptus in periculis, in hostes vehemens ac horribilis, in amicos et hospites munificus, in bellis gerendis longe felicissimus, libidini indulgens, in quam suapte natura propensus erat, cuius pariter rei atque humanitatis (quae plurima ei innata erat) causa saepissime inter privatos ultra quam maiestatis honos posceret sese familiarem praebebat, quapropter rumor percrebuit illum interisse veneno. Paulo ante exitum vitae, supra diximus eum coepisse sensim in avaritiam labi, olim summa in omnes semper liberalitate usum. Caeterum regnum quod propter bella civilia populatum ac tam viris militaribus quam opibus pene exinanitum acceperat, rebus omnibus post sedatas civiles discordias multo opulentissimum reliquit. Honores praesertim sacerdotales praeclarissimis quibus viris deferendos semper curavit, eosque in primis ad consilium adhibuit. Reliquos vero quos ex vulgo dilexit opibus honestavit, non dignitate, id quod multi principes, nulla habita honoris ratione, minime faciunt. Quibus virtutibus ita populorum suorum animos sibi devinxerat ut magnum apud eos sui desiderium mortuus reliquerit.
Perge ad Librum XXV