Jump to content

Anglica Historia/XXVI

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XXVI

 XXV XXVII 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXVI

UAE post mortem Edouardi gesserit Ricardus ac nobilium defectionem, praeterea eius interitum, superiore libro explicavimus. Nunc autem quae postea acciderunt commodum exequemur. Henricus rerum potitus a primo sibi seditiones extinguendas statuit, qui priusquam Lecestria discederet Robertum Wyllugby in agrum Eboracensem misit qui duceret ad se Edouardum comitem Varvici Georgii ducis Clarentiae filium, decem et quinque annos natum, quem Ricardus in arce quam Schereshutton vocant hactenus tenuerat. Enimvero Henricus non sine causa verebatur ne per hunc puerum ab hominibus audacissimis sibi aliquando noceretur, qui, permultis ab ineunte aetate pressus malis, nihil potius optabat quam in pace esse. Robertus ad arcem profectus Edouardum a praefecto sibi traditum Londinum deduxit, ubi misellus puer ad calamitatem natus in custodiam protinus coniicitur. Erat in eadem arce Elizabeth virgo, Edouardo filia aetate maior, quam Ricardus ad connubium sibi servabat, quemadmodum supra demonstravi, verum tantum aberat ut puella ad id consentiret ut etiam maximopere detestaretur perhorresceretque. Quid quod omnis populus eam longe importunissimam libidem non modo Ricardo, sed eius domestico senatui summo crimini verterat, quod tam nefarium hominis consilium corroborasset? Proinde Deus castam virginis mentem iuvit, ab eoque defendit, quae paulo post multis cum viris tum matronis comitata Londinum ad matrem revertit. Interea Henricus iter Londinum versus facere coepit, ingenti passim rura incolentium laetitia et congratulatione eum regem appellantium. Sed ubi appropinquavit urbi, Thomas Hylle praetor ac Thomas Bretayn Ricardusque Chester vicecomites, et cum his totus senatus atque omnis civitas in eum summe officiosa obviam effusa est, non modo universi salutabant, verum etiam pro se quisque victrices venientum dexteras quae tyrannum occidissent contingere cupiens alius gratulabatur, alius gratias agebat, quod eorum opera incolumis esset respublica, sublatis malorum autoribus. Igitur gaudium generatim celebratum, ac Deo aliquot dierum supplicationibus ad omnia divorum templa passim honor habitus est. Caeterum amici speciatim laetita exultabant quod animo cernerent factionem adversariam exterminatum iri. Secundum haec concilium more maiorum indicitur ac dies dictus quo Henricus Elizabeth puellam in matrimoniam duceret. Ea porro res et gaudium principibus adauxit, et Henrici nomen in magna apud populum gratia posuit, pro certo habentem venisse diem cum factionum fons et seminarium tandem aliquando exhauriretur. Postea, coacto ad Westmonasterium concilio, pridie calendas Novembris Henricus principum atque populi iussu rex creatur. Dictus est Henricus eo nomine Septimus. Fuit ille annus salutis MCCCCLXXXVI. Henricus sic regnum adeptus est quod Dei nutu atque concilio provisum est, quamdo abhinc ex hoc anno salutis 1486 annos dccxcvij memoriae proditum fuerit vocem divinitus Cadovalladro ultimo Britannicorum regi, ut supra memoravi, redditam eius progeniem rursus regnaturam. Istius vocis fato Henricum ductum regnum obtinuisse opinio per animos hominum iampridem pervaserat, quod et Henricus Sextus futurum praedixerat.

2. Igitur Henricus rex rite factus primum omnium vetus Atheniensium exemplum, ut dicitur, sibi revocandum putat, hoc est, omnem actarum rerum pariter ac iniuriarum memoriam delendam. Itaque post fundatum in eo concilio patrum ac populi autoritate regni statum, placuit publico edicto omnibus parci ac bona restitui qui in Henrici fidem venirent in eiusque verba iurarent, et qui non venissent post xl dies quam potestas venienda facta foret numero hostium patriae haberi. Quo factum est ut bene multi qui se asylis tenebant ad sanitatem redierint, studiorum diversarum partium obliti. Deinde de amicis ratio habita, et alii dignitate, alii opibus quisque pro meritis aucti. In iis Gaspar Henrici patruus dux Bedfordiae, Thomas Stanleius comes Derbii, Aegidius Dabeneius et Robertus Wyllugby reguli creantur (regulos, sicut alibi diximus, vulgus dominos vocat), et Edouardus filius maior natu Henrici ducis Buchyngamiae restituitur in paternam dignitatem atque possessiones, quas Ricardus rex publicaverat, una cum aliis exulum bonis. Postremo in eo conventu quaedam a Ricardo ac Londinensibus decreta rescinduntur, atque leges quae id temporis e republica esse videbantur populo dantur. Constitutis rebus publicis ac dimisso concilio, Henricus absentium etiam rationem habendum ratus Thomam Dorcestriae marchionem ac Ioannem Burscherium, quos Lutetiae pro accepta pecunia quasi pignori reliquerat quamprimum redemit, atque Ioannem Elyensem episcopum ex Flandria accersendum curavit. Item consilium domi constituit, de cuius sententia cuncta iuste et recte gubernarentur, causaeque ad ipsum relatae sine litium acerbitate deciderentur. In quod quidem consilium a principio viros propter prudentiam singularem, fidem et gravitatem claros delegit, Ioannem Oxoniensem comitem, Gasparem ducem Bedfordiae, Thomam Stanleium Derbiensem comitem, Georgium regulum Strangium eius filium, et Gulielmum fratrem sui regii cubiculi praepositum, Robertum Broke regulum, suae domus regiae praefectum, quem stouardum dicunt, Reginaldum Braium, Ioannem Mortonum Elyensem episcopum, Ricardum Fox, Ioannem Dynham, quem postea fecit Angliae thesaurarium quem vocant, id est quaestorem, Aegidium Dabneium, Ricardum Gildforium, Ioannem Chenium, Ricardum Tonstallem, Ricardum Eggecombium, Thomam Lovellum, Edouardum Ponyngym ac alios deinde sapientes homines sibi consiliarios optavit, ac consiliaque rerum gerendarum continenter adhibuit, quo in numero erat Ricardus Thomas homo Wallus, Morganus Kydvellus, Thomas Graius marchio Dorcestriae, homo bonus et prudens, Georgius Talbotus Salopiae comes, vir nobilis, sapiens, ac in omnibus vitae partibus moderatus, Ioannes Rysleius, Thomas Ormondiae comes, homo Hybernus, Henricus Marneius, Gulielmus Say, vir sui equestris ordinis primarius, Gulielmus Ody, Gilbertus Talbotus, Gulielmus Udallus, Thomas Troys, Ricardus Nanfantus (is aliquandiu Caleti praefectus fuit), Robertus Poyntus, Iacobus Hubertus, Carolus Somersetus, homo paratus atque nobilis, Thomas Havardus comes Surrae, vir prudentia, gravitate, constantia summa, Henricus Burscherus Essexiae comes, singulari bonitate praeditus, Gulielmus Blontus Monioii regulus, disertus, ornatus, Ioannes Buscherius, Ioannes Fyneux, Petrus Eggecombius, Hugo Conveius, Thomas Terellus, Henricus Wyat, Robertus Throgmortonus, Thomas Brandonus, homo fortis ac experiens, Ioannes Vyngfildus, nobilitate aeque ut virtute praeclarus, Edmundus Dudleius, Edouardus Belknapus, Ricardus Hemsonus, ac deinceps plerique alii consilio boni. Restabat ad corroborandum praesentem rerum statum ut Henricus Elizabeth puellam Edouardi filiam, perinde ac pollicitus erat, sibi matrimonio iungeret, quod et fecit. Ex illo quies Anglicano populo iam parta visa est, quod Lancastria et Eboracensis, duae praepollentes aeque opibus ut nobilitate familiae, tandem aliquando in unam coivissent domum, unde certa regia proles ventura esset quae in posterum tempus regnum obtineret. Quibus rebus actis, etsi omnia quieta ac tuta videbantur, Henricus tamen praeteritis malis doctus sibi adhuc inimicorum insidias pertimiscendas ducebat, quod mortales ab incunabulis odio factionum imbuti non facile solent virus ex animo expuere. Itaque primus omnium Angliae regum stipatores corporis habere coepit, quod a Francis principibus sumpsisse fertur. Caeterum quia ad cavenda pericula parum interdum foris arma valent nisi sit consilium domi, idcirco suum domesticum senatum, quemadmodum supra dictum est, constituit, in eumque gravissimos quosque ac sapientissimos viros, et praesertim eos quos omnium suorum consiliorum, periculorum, calamitatum iam inde ab initio socios, adiutores, participes habuerat, adscivit, utpote qui cunctas suas curas in republica recte regenda sibi designandas putabat, memoria tenens se ad imperium a populo Anglico eius rei causa eum vocatum, ac propterea sua permagni interesse curare quo regnum legibus, institutis, moribus pariter refloreret, atque spes cunctis renascerentur fore melius. Atque tale gubernationis fundamentum Henricus a principio iecit.
3. Eodem anno novum morbi genus pervasit per totum regnum sub primum Henrici in insulam descensum, dira quidem lues, et quam nulla sit aetas antea, quod constet, perpessa. Subito enim sudor mortifer corpus tentabat, ac simul dolor caput stomachumque vehementi caloris ardore affectum angebat. Quo in morbo homines qui a principio erant, quia alii aestus minus patientes si in lecto erant, stragula dimovebant; si vestiti, vestes deponebant; alii sitientes frigidum potum sumebat, alii demum patientes caloris foetorisque (nam sudor grave olebat) additis stragulis sudorem provocabant, aeque omnes aut ilico aut non multo postquam sudare coepissent moriebantur ita ut ex omni aegrotantium numero vix centesimus quisque evaderet. Neque ulla interim medicorum ars aut scientia quicquam opitulabantur, quod morbi novitas omnem illorum excluderet peritiam. Verum post vigintiquatuor horas (tanto temporis spatio vis eius morbi durabat), abeunte sudor, nonnulli confirmabantur. Non eo tamen expurgati erant quin iterum atque iterum in morbum reciderent, multique inde perirent. Sed ea res remedium tanto malo ad ultimum monstravit. Nam qui semel primo sudarant cum deinde rursum aegrotarent, observabant ea quae in prima curatione profuissent, et illi pro remedio utentes addebant semper aliquid ad curationem utile. Item et illi idem cum iterum in idem valetudinis genus inciderent, ex priore observatione earum rerum per quas se confirmassent ita se curare didicerunt, ut vim sudoris illius facile tolerarent. Quibus rebus ita usu venit ut post ingentem mortalium stragem, remedium unicuique promptissimum inventum sit, quod huiusmodi est. Si quis interdiu sudore corripiatur, cum vestitu protinus cubatum eat. In noctu et in lectu, tum quiescat, nec se e loco moveat usque ad vigintiquatuor horas exactas. Interim ita se stragulis oneret quo non provocetur sudor, sed sua sponte molliter stillet. Cibi nihil capiat, si tandiu famem tolerare possit, neque plus potionis consuetae ac calfactae hauriat quam modice satis sit ad sitim extinguendam. Inter hanc curationem in primis caveat ne manum quidem aut pedem sui refrigerandi recreandique causa extra stragula proferat, quod facere letale est. Hoc remedium est novo morbo inventum, qui tantum Angliam id temporis pervasit, et posthac saepe graviter afflixit. Atque annus primus cum regnare coepit Henricus tali fuit peste insignis, id quod iam tum in vulgus opinio tulit prodigium esse duri eiusdem regis futuri imperii. Atqui potius, si quid veri vana potest monstrare religio, portendit Henricum usque ad extremum vitae spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum esse ducturum, quando ab initio coepit suorum seditionibus vexari, adeo ut nunquam ei postea per illas licuerit esse quietum securumve. Ad rem redeo.
4. Postquam Henricus Londini res suas ex desiderio constituerat bonoque loco esse viderat, reliquas regni partes sibi obeundas censuit quo animos hominum factionum contagione contaminatos purgaret, et ante omnes Eboracensem provinciam adversariarum partium in primis studiosam in officio contineret. Itaque primo quoque tempore Eboracum proficiscitur, et quia Paschales festi dies instabant, eius rei causa iter Lincolniam convertit, qui dum ibi commorabatur, factus est certior Franciscum Lovellum regulum cum Humfredo Staffordio abiisse ex asylo Colcestrensi, sed quo terrarum se contulisset neminem hominem pro certo habere. Qua de re id minus curandum existimans Eboracum, prout constituerat, perrexit. Quo simulac pervenit rumor repente per totam urbam divulgavit Franciscum cum bene magnis copiis adesse ac infestis armis ipsam urbem petere, et Humfredum cum Thoma fratre in Glocestrensi agro inter agrestem multitudinem seditionem concitasse, atque inter se partitos, qui portas urbis, qui muros, qui vias occuparent. Ad primum nuntium, ut incertum, rex parum movetur, sed ubi cognovit ex literis suorum vera esse quae ante rumor attulisset, ingenti afficitur trepidatione quod non exercitum, non arma quibus suos armet parata habeat, non eo denique loci sit ubi militem eo temporis puncto scribere possit, in ea civitate scilicet alias inimica, cui Ricardi nominis memoria recens in animo haereret. Sed quia res diligentiam requirebat, ut ne spatium daretur adversariis vires augendi, Gasparem Bedfordiae ducem cum tribus militum milibus leviter armatorum, quia bona eorum pars ex coriis thoraces sibi fecerat, propere ire obviam hostibus iussit, et quid sui consilii esset commonefecit. Ipse interim undecunque potest militem cogit. Bedfordiensis more tumultuarii exercitus raptim profectus, ubi castris hostium appropinquavit et paulisper cum suis ratiocinatus quomodo sine certamine illorum conatus reprimere posset, confestim praecones edicere iussit omnibus impunitatem dari qui arma deposuissent. Quae equidem res permagni fuit momenti. Nam Franciscus, sive ob id minus suis confidens sive timore perterritus, de media nocte a suis clam discessit. At illi, cognita fuga ducis, sine mora cuncti ad pedes Bedfordiensi iacentes veniamque precantes in regis potestatem se tradiderunt. Sic impetus adversariorum, qui in regem fiebat, ex quo caedes multorum esset consecuta, Bedfordiensis opportuno consilio repente resedit, atque Franciscus magis periculi timens quam gloriae appetens, non tentato certamine, in comitatum Lancastrensum perpetuo cursu se recepit, adivitque ad Thomam Brogtonum equitum magna in ea regione autoritate, apud quem aliquot per menses latuit. Humfredus etiam, ex Francisci fuga pavore affectus, discedit a suis in asylum quod vocant Colnamum, abest ab Abyndonia circiter millia passuum duo, et quia id asylum perfugio non est illis qui contra regis maiestatem commisissent, Humfredus inde extractus capite mulctatur. Thomae vero fratri qui una cum eo erat, venia datur quod non sponte sed fratris impulsu in id bellum ingressus fuisset. Rex, sic sedato tumultu qui eius animum magno timore impleverat, et Eboracensis provinciae statu diligenter collocato, Londinum revertitur, ac paucis post diebus Vintoniam petit, ubi loci Elizabeth regina eius uxor puerum peperit quem Arthurum appellavit, atque Londinum aliquanto post regreditur.
5. Interea ex parva fictaque re initium maioris motus ortum est, quod pro artificio rei facinus audax censendum est, at pro tempore nulla admiratione dignum, quoniam iampridem permulti homines inter seditiones quas superioribus libris memoravi aut orti aut nutriti, nec in armis diu nec in otio esse poterant, partim domi sedentes ac male cogitantes, partim per licentiam bellorum omnia praedae esse cupientes ac ad ulciscendas partium iniurias vehementer ardentes, qui neque belli neque pacis iura ulla esse volebant, ex quo ut improbi facile aut odio emolumentove in fraudem impellebantur, nec deerant turbarum ac seditionum duces autoresque. In iis fuit Ricardus Simondus presbyter, homo sordido loco natus, cui fraudes et doli a primo cordi erant, caeterum non indoctus, et propterea discipulum sibi elegit Lambertum Symenellum puerum non malo usquequaque ingenio, per quem fallaciam eiusmodi confinxit. Venit perfidioso homine, aeque improbo ac facinoroso, qui iam ab alterius factionis principibus subornatus fuerat, in mentem facere suum Lambertum regem, et se Anglorum antistitum primarium. Cuius consilio materiam dedit, quod in vulgus fama valeret filios Edouardi regis aliquo terrarum secreto migrasse atque ita superstites esse, ac Edouardum Varvici comitem ducis Clarentiae filium vel necatum vel brevi necandum. Hi rumores, quamvis vanissimi, spem fecere Ricardo Simondo ut venturum tempus putaret cum Lambertus apte posset alicuius ex istis regii pueris personam sumere et regnum repetere, ut qui certum quasi haberet omnino non defuturos qui eum iuvarent, cum odia ex factionibus orta ut plurimum aeterna sint, quod ille ex seipso metiebatur. Ita ea spe ductus suum Lambertum Oxonii, ubi literas studebat, regalibus moribus instituere, bonis erudire artibus, regiam prosapiam edocere miro studio coepit, ut cum opus foret, vulgus pueri indolem miratus fidem suo commento facilius haberet. Haud ita multo post fama passim dissipavit Edouradum comitem Varvici in carcere interiisse. Quod ubi Simondus rescivit, existimans esse tempus obire destinatum facinus, mutat adulescentulo nomen vocatque eum Edouardum, quod illud nomen filio ducis Clarentiae fuisset, qui et id aetatis puer erat, ut alter alteri annis non praestaret, ac protinus cum eo in Hyberniam traiicit, ibique secreto convenit nonnullos Hybernorum principes quos parum fidos esse Henrico ex fama cognorat, dataque ab illis fide, narrat se servasse filium ducis Clarentiae a morte ac duxisse in eam terram quam audierat semper unice amasse nomen et genus Edouardi regis. Res facile ab illis credita inde aliis aperitur, sicque pro vera habetur sine controversia, ut Thomas Gerardinus insulae cancellarius specie veri deceptus in primis puerum ut regia stirpe procreatum acceperit hospitio, summaque ope iuvare ingressus sit. Primo enim, convocatis suis clientibus, indicat de adventu adolescentis et quemadmodum ei reliquo ex virili regia prole regnum Angliae debeatur, et propterea eos hortatur ut cum suo tum pueri nomine se sequi velint, atque pro se quisque ipsum in avitum regnum restituendum curare. Deinde cum reliquis principibus rem communicat qui, cognito eius consilio, in illum multo fere officiosiores fore ostendentes operam suam pollicentur. Per hunc modum fama celeriter ad omnes Hyberniae civitates perfertur, quae confestim in fidem pueri veniunt, eum regem certatim appellantes, ita ut, secta iam praepollente effecta, principes statuerint alios alibi belli socios adiungendos, qui continuo dimittunt certos nuntios in Angliam ad eos quos sciebant Ricardi regis partes secutos esse, qui orent, rogent, obtestentur ut in fide maneant atque velint regum adolescentem opibus iuvare. Alios itidem nuntios mittunt in Flandriam ad Margaritam sororem Edouardi, qui nupta fuerat cum Carolo duce Burgundiae, rogatum etiam auxilium. Carolus enim, nullis ex Margarita susceptis liberis, unicam ex priore uxore reliquit filiam nomine Mariam, quam in matrimonium duxit Maximilianus Frederici imperatoris filius, ex qua duos genuit filios, Philippum et Margaritam. Hosce Maria, quae haud diu post superstes fuit, et Maximiliani liberos Margarita Caroli alter uxor materno complexa amore mire charitate nutriebat, accipiebat, fovebat, studioseque rebus domesticis operam tribuebat, quae eiusmodi officiis magnam apud Flandros sibi autoritatem compararat. Ista igitur Margarita, etsi non ignorabat domum suam Eboracensem a Ricardo fratre duntaxat funditus eversam esse, tamen non saturata odiis, quibus omnis fere Henrici Sexti progenies extincta esset, nec memor affinitatis qua ad ultimum, ut supra ostendimus, reliquus alterius familiae sanguis alteri in perpetuum admistus foret, in Henricum regem pessime animata iraque simul accensa, non cessabat omnia tentare quamobrem hominem ut alterius factionis caput opprimeret, perinde quasi eius sanguine suae domus interitum lui vellet, adeo magna vis est civilium simulatum ut interdum sapientissimos quosque ab honesto avertat praecipitetque. Igitur mulier, certior facta de nova subito orta in Henricum factione, quamvis rem, prout erat, simulatam non item parvi momenti arbitraretur, non modo promisit nuntiis se opem laturam, sed operam quoque laturam quo maiora auxilia ipsis czonspirationis sociis adiungerentur.
6. Quibus rebus in Angliam Henrico nuntiatis, haud secus atque par erat valde commotus est, quod fraude unius longe sordidissimi improbissimique hominis tantum in se bellum compararetur. Verum, ut vir sciens homoque prudens, iudicabat genus belli crudelissimi fore si in campum descenderetur in quo saepe area multorum scelerum esse soleret, ac idcirco primum omnium tentandum sibi constituit si sine armis, quorum exitus semper incerti, posset suos ad sanitatem ante reducere quam malum nondum late disseminatum per terram Angliam manaret. Itaque, convocato principum concilio ad Cartusianorum coenobium quod parum abest a regia villa quam ipse postea appellavit Richemondiam, quonam pacto mota temporis procella devitari possit diligenter consilium exquirit. Cunctis primo consessu videtur utile factu ut, priusquam caetera agitentur, illis omnibus venia commissorum praeteritorum proponatur qui in officio deinceps permanserint, ut ne si id differatur, interim Thomas Brogtonus eques, qui Franciscum Lovellum apud se diu servarat praesensque aderat, atque alii eius amici tempore tam difficili ac periculoso desperata venia, palam erumpant. Nam quanquam ii eius coniurationis consiliorum affines esse putabantur, quia tamen id nullo certo constabat indicio, non videbatur conducere quicquam in praesentia in eos gravius constituere, partim ut ne tumultus augeretur, partim vero ut si post hac ab officio discederent id eis suo merito fraudi foret. Quare statim, edicto tota Anglia divulgato, cunctis generatim sontibus etiam capitalium rerum condemnatis parcitur poenaque remittitur. Deinde post longam consultationem, quorundam mentes et sententiae eo inclinabant ut in rem praesentem esse ducerent filium ducis Clarentiae populo ostendi, quo illa opinio vana puerum esse in Hybernia decederet de mentibus hominum. Sunt simul multa quae ad statum republicae pertinebant decreta. Inter caetera, Elizabeth quondam Edouardi regis uxor omnibus possessionibus mulctatur, propterea quod se ac filias Ricardo regi commisisset contra atque ab initio factae conspirationis in Ricardum promiserat ac receperat principibus illis qui, cunctis suis fortunis neglectis quas in Anglia habebant, eius potissimum rogatu et causa ad Henricum in Britanniam transissent, ab eoque iusiurandum exegissent quo ille obligarat se ad ducendum illius filiam maiorem natu in matrimonium, et id per eam non stetisset, quin irritum fuerit, ac principes Henricum secuti perpetuo exularint. Grave quidem certe delictum, sed eius exitus ex eo minus omnino legibus visus est vindicandus, quod tantum abfuit ut aliis vel Henrico nocuerit ut iam adiumento fuerit, cum per id Ricardus rex facinus facinore cumulare ausus religionem neglexerit neptis connubio petendo, et ob istuc Deum magis iratum sibi fecerit, unde eius ruina erupit. Hinc profecto cognoscamus licet improbos non humani iudicis consilio trahi, sed Dei nutu, perinde quasi sua sponte ad meritum exitum properare. Atque ita regina sua in se levitate magnam derivavit invidiam, qua confecta miseram deinceps vixit vitam. Tales res nostrae sunt semper inconstantes, quales ipsi sumus. Atque unum Elizabeth regina opus fortuna diminuere non potuit. Illa enim dum Edouardus vir regnabat Cantabrigiae loco magnifico optimarum disciplinarum atque artium studiosorum adolescentium collegium instituendum curavit, deditque fundos ad eorum victum. Vocatur Reginae collegium, eo ipso certe dignum nomine, quod omni tempore doctissimis hominibus ibidem assiduo studio eruditis affluit. Sed ad rem revertamur.
7. Rex, dimisso concilio, Londinum venit, ac insequenti die dominico educi per mediam urbem ex turri iussit Edouardum filium ducis Clarentiae ad templum divi Paulo. Hic adolescens, ut edoctus erat, sese omnibus ostendens interfuit in supplicatione in caeterisque sacris, ac simul collocutus est cum multis principibus et praesertim cum iis qui coniurationis participes habebantur, quo illi facilius intelligerent Hybernos ex re vana novos dementer facere motus. Sed animis male sanis nihil haec profuit medicina. Nanque Ioannes comes Lincolniensis, Ioannis Polae ducis Suthfolchiae et Elizabeth Edouardi regis sororis filius, hanc novandarum rerum facultatem haudquaquam amittendam ratus statuit Hybernorum conatus, ut ne male caderent, modis omnibus corroborandos. Sane vir ingenii acrimoniae pleni et consilii non modici, veneno civilium inimicitiarum iampridem infectus, non poterat in animum suum inducere ut patienter videret Henricum adversae factionis hominem regnare, qui propterea, inito cum Thoma Brogtono ac plerisque aliis amicis consilio, decrevit ad Margaritam materteram traiicere et, eius opibus nixus, ad novae seditionis autores adhaerescere. Itaque statim post dimissum a rege principum conventum comes clam in Flandriam ad Margaritam venit, quo aliquot ante diebus Franciscus Lovellus se receperat. Hic pro sui quisque sensu ac desiderio in rerum gerendarum rationem locutus est, quarum post longam disputationem summa fuit ut comes cum Francisco propere Hyberniam peteret, Lambertum fictitium nepotem regio honore honestandum curaret, Hybernorum auxilia cum novo rege in Angliam adduceret, amicis undique ad arma vocatis, bellum Henrico faceret, et, si res feliciter caderet, tum, Lamberto in ordinem redacto, Edouardum comitem Varvicensem verum nepotem carcere primum liberaret, ac postea ex autoritate principum amicorum regem constitueret. Rex Henricus interim, qui sperabat suos principes post visum Edouardum filium ducis Clarentiae quieturos, nec esse quempiam tam improbum putabat qui de eo quicquid fingeret, nec tam furiosum qui crederet, solum studebat Hybernorum temeritatem compescere, cum repente de fuga comitis Lincolniensis cognovit, qui ob eam rem valde animi perturbatione commotus inimicorum iniurias, quas nullo consilio vitare se posse animadvertebat, iam tum aperte persequendas vindicandasque armis statuit. Itaque certos belli duces quaquaversum missos exercitum parare atque in unum locum cogere iussit, ut omni multitudine in eam partem impressionem facerent qua adversarios venire constiterit. Ipse interim, timens ne non plures in Flandriam ad comitem transfugerent, omnem oram quae ad orientem solem spectat obire passim praesidiis, custodiis, vigiliis munire coepit, et iam ad coenobium divi Edmundi pervenerat cum intellexit Thomam marchionem sui purgandi causa ad se approperare, quem, misso obviam Ioanne comite Oxoniensi, de itinere in turrim Londinensem duci iussit ut, si esset amicus (sicuti revera erat), illud tantillum indignitatis eius salutis causa subire haud aegre ferret; sin inimicus ne noceret. Quo facto, Nordovicum petit, et ibi Christi die natali acto, Walsingamiam progreditur, ingressusque divae virginis tempum, quod in eo pago ob summam miraculorum religionem sanctissimam est, orat, precatur, atque vota facit ut ope divina et virginis Mariae ductu sibi liceat inimicorum insidias cavere, et se et patriam ab instanti periculo defendere eiusque vitiosas partes sanare. Ita precatus Cantabrigiam et inde Londinum celeriter revertitur.
8. Interea Ioannes comes Lincolniensis et Franciscus Lovellus, accepto a Margarita exercitu duorum circiter millium Germanorum, quibus praeerat Martinus Suardus, homo Germanus summo genere natus ac rei bellicae scientia praestans, in Hyberniam traiiciunt atque Dublini Lambertum puerum perinde quasi regia stirpe ortum more maiorum regem creandum curant. Post haec, Hybernorum egentium ac fere inermium coacti ingenti multitudine, quorum dux erat Thomas Gerardinus, cum novo rege in Angliam navigant ac, dedita opera, haud a Lancastro procul in terram descendunt, freti opibus Thomae Brogtoni, qui princeps erat coniurationis socius. Rex autem Henricus, qui suae causae non indormiebat, quod acciderat suspicatus, paulo ante adventum hostium dimiserat per oram ad occidentem spectantem aliquot equitum turmas, cum ad observandum adversariorum accessum, tum ad aliquos de Hybernia profectos excipiendos, ex quibus hostium consilia cognosceret, et ipse, copiis coactis quibus Gasparem Bedfordiae ducem et Ioannem Oxoniensem comitem praefecerat, Coventriam petebat, quo vix pervenerat cum equites officio functi renuntiarunt comitem cum suo collectitio exercitu ac novo rege in oram Lancastrensem esse appulsum. Quod ubi intellexit de obviam itione cum suo domestico senatu agit, cum res non inanis videretur postulare consilium pariter ac celeritatem. Cunctis una mente probatur ut ipse adversarios venientes excipiat quoquo gentium ierint seque receperint, nec illis spatium detur maioris faciendi exercitus. Ita capto consilio, rex Nothyngamiam petit, ad proximamque sylvam, quae Bonrys vocitatur, castra ponit, quo non multo post cum magno armatorum numero convenit Georgius Talbotus comes Salopiensis, Georgius regulus Strangius, ac Ioannes Cheneius, egregii belli gloria duces, cum pluribus aliis rei militaris peritissimis. Nam Henricus ex vicinis comitatibus nobilissimum et fortissimum quemque partim ad se evocat, partim iusserat ut qui arma ferre possent quam paratissimi forent subsidio venire, si opus esset. Itaque uno prope tempore militum delectu, magnae copiae coactae sunt, quarum centuriones et duces erant Rodulphus Longfordius, Ioannes Montigomerius, Henricus Vernonus ex Pek, Rodulphus Shurlieus, Gotthofredus Folgehan, Thomas Grysleius, Edouardus Suttonus, Humfredus Stanleius, alter Humfredus Stanleius, Gulielmus Hugtonus, Guielmus Meryngus, Edouardus Stanopus, Gervasius Clyftonus, Brianus Stapultonus, Henricus Wyllugby, Gulielmus Perpoynt, Ioannes Babyngtonus, Gulielmus Bedyllus, Robertus Brundellus, Ioannes Markham, Gulielmus Merbury, Eduardus Aborogh, Gulielmus Trywitus, Ioannes Huseius, Robertus Shefildus, Gulielmus Neuportus, Rogerius Ormestonus, Thomas Tempesta, Gulielmus Knyvettus, Henricus Wyllugby, Edouardus Hastyngus regulus, Ioannes Dygby, Simon Dygby Haryngotonus, Ricardus Sacheverellus, Ioanes Vyllers, Edouardus Fyldingus, Thomas Pulteneius, Nicolaus Vaux, Thomas Grynus, Nicholaus Gryfinus, Edmundus Lucy, Edouardus Belknapus, Robertus Throgmortonus, Georgus Graius ex Ruthyn, Guido Volstonus, Thomas Fynderius, David Philippus, Thomas Cheneius, Robertus Cottonus, Ioannis Sancti Ioannis, Ioannes Mordantus, Thomas Terellus, Ioannes Raynsforthus, Robertus Payntonus, Robertus Daniel, Henricus Marneius, Edmundus Armidellus. Accurrebant usque ab ultimis finibus simul alii principes viri et centuriones, et in his erat Georgius Oglius, Rodulphus Nevyllus, Ricardus Latemerius, Gulielmus Bulmerius, Ioannes Langfordius, Gulielmus Norres, Ioannes Nevyllus e Thortinbrigio, et Ioannis Gulielmus. Ita regi in horas singulas mirum in modum exercitus augebatur.
9. Comes Linconliensis interea Eboracensem agrum ingressus cum sociis lento incedebat gradu ac sine ullo maleficio incolarum, quippe qui sperabat aliquem populi concursum ad se fieri, sed ubi vidit paucos se sequi et nihil esse quod de referendo pede cogitaret cum hostes in armis essent, statuit nihilominus tentare fortunam belli, sciens Martem esse communem, memorque Henricum biennio ante parva armatorum manu vicisse Ricardum regem, qui magnas secum habuerat copias. Quare suis confisus viribus ex agro Eboracensi Newarcum versus iter facere coepit, ut ibi auctis copiis in regem, quem venire obviam et vix bidui abesse intellexerat, recta via contenderet. Caeterum priusquam ille eo perveniret, Henricus, ui nulla hora operis comitis erat ignota, ad vesperam illius diei qui ante praelii diem illuxerat celerius opinione eorum obviam venientibus factus Newarcum accessit, parumque illic moratus tria millia passuum progressus est, ibique, positis castris, pernoctavit. Comes vero, cognito regis adventu, nihil territus ire pergit, eodemque die pervenit ad viculum proximum adversariorum castris quem vocant Stoke, ubi castra facit. Postero die rex ex omnibus copiis triplici instructa acie Stoke proficiscitur, ac prope castra comitis consistit, atque facit aequo in loco pugnandi potestatem. Potestate facta, comes copias educit, signoque suos dato, in certamen descendit. Pugnatur untrinque fortissime ac acerrime, neque Germani homines asperi et exercitati in armis, qui in prima acie erant, Anglis in dimicando cedebant, sicut nec etiam Martino Suardo eorum duci animi et corporis virtutis omnino multi praestabant. Contra Hyberni, etsi magnis animis praeliabantur, attamen cum patrio more nullis armis corpora tecta haberent, ante omnes passim cadebant, eorumque caedes aliis multo maxime formidini erat. Dimicatum est plus tris horas aequo praelio, cum ad ultimum prima regia acies longe confertissima firmissimaque, quae sola pugnam commiserat continuabatque, tanta vi in hostes impetum fecit ut primum alios sibi resistentes adversariorum duces interfecerit, deinde caeteros omnes fugarit, qui in ipsa fuga aut capti aut caesi sunt. Verum confecto praelio, tunc magis apparuit quantum animi roboris fuisset in exercitu hostium, siquidem illorum duces Ioannes comes Linconliensis, Franciscus Lovellus, Thomas Brogtonus, Martinus Suardus, ac Thomas Gerardinus Hybernorum ductor in eo ipso loco omnes interfecti sunt quem vivi pugnando cepissent. Caesa ad quatuor millia hominum, et in iis duces quinque quos memoravi. Rex dimidio minus ex suis, qui primum fecere impressionem, amisit. Lambertus vero puer rex commentitus cum Ricardo suo praeceptore capitur, sed vitae utriusque parcitur, quod ille innocens nihil per aetatem peccasset, utpote cui nihil pro suo iure facere licuerat, et iste sacerdos esset. Qui tamen ut intelligeret lapidem solere super eius caput cadere qui illum in altum emiserit, ut aiunt, aeternis tenebris vinculisque demandatus est. Vivit adhuc Lambertus ex rege accipitrum domitor factus postquam aliquantisper in coquina regia veru verterat aliaque viliora munera obiverat. Atque ita primus Margaritae conatus male cecidit, quae continuo ut illud ex rumore in Flandriam perlato cognovit, coepit miserandum in modum afflictari, lugere, moerere, ac iam tum excogitare simul quo pacto aliud quodpiam gravius negotium Henrico regi facesseret, quemadmodum infra apposite demonstrabimus.
10. Henricus postquam sic res magni momenti non magno item motu, summum periculum brevi tumultu, bellum intestinum optato eventu sedatum est, duplici eodem puncto temporis liberatur metu, praesenti et futuro. Porro cum ille animadvertisset adversarios quibus ipse numero armatorum ac viribus longe praestabat, tanta animorum constantia in se arma ferre, atque ad extremum haud segniter in certamen descendisse, suspicatus est illos plures habere sui  consilii socios qui tempore et loco opportuno eis auxilio essent. Quare cum vidisset in praelio hostium aciem manifeste inclinatam edixit ne quis Ioannem Lincolniensem comitem interficeret, ut ab eo totius coniurationis fons aperiretur, sed ferunt milites noluisse eum servare, veritos (id quod forte fuisset) ne, unius vita servata, multorum vitas perderet. Incidit hoc domesticum bellum in annum salutis humanae MCCCCLXXXIX, et iij cum regnare coepit Henricus, qui etiam nobilis fuit morte Thomae Burscherii Cantuariensis archiepiscopi, viri sane et doctrina et moribus clarissimi, in cuius locum substituitur Ioannes Mortonus Elyensis episcopus, par nempe virtute antistes, quem Alexander Sextus Romanus pontifex cardinalem, et Henricus Angliae cancellarium fecit, qui fuit ordine Cantuariensium archiepiscoporum lxiiij. Secundum haec rex, occisorum spoliis collectis ac corporibus sepulturae datis, Lincolniam proficiscitur, ubi dum moratur primum Deo trium dierum supplicationibus gratias agendas curat, ac statim signum militare quo vicerat ad Valsygnamiam templum mittit ut ibidem velut victoriae, quam Deo per precis in primis divae virginis auxiliatricis acceptam referebat, trophaeum monumentumque statuatur. Deinde de quibusdam captivis supplicium sumit, et paucis post diebus Eboracum petit, provinciam quaquaversum lustrando ubi adversarii exercitum in eum conflarant, quam severe purgare nititur, multis in vincula datis, ad quos aliquid criminis pertinere comperisset. Haec faciendo Novumcastrum pervenit, etiam magnam aestatis partem in ea regione manserat, cum postremo indidem misit in Scotiam Ricardum Fox, qui paulo ante Exoniensis episcopus creatus erat, et Richardum Eggecombium equitem legatos ad Iacobum regem. Summa legationis erat ut foedus induciasve cum Scoto facerent. Magni enim aestimabat Henricus si cum finitimis regibus amicitiam ac pacem haberet, et praesertum cum Iacobo rege, quo suos Anglos ei re scientes, et ob id se ad vicinitates receptum habituros desperantes, facilius in fide contineret. Legati perbenigne accepti auditique sunt a Iacobo rege, quippe qui eis a primo suum in Henricum regem studium, summam voluntatem, egregiam fidem, at non item suorum esse ostendit, ingenue fassus suos Scotos natura et voluntate diversos non facile posse promiscue cum Anglis consentire. Quare ne eorum animos offenderet, legatos rogavit ut septem annorum induciis contenti essent, quibus pollicebatur se cum Henrico pacem continuam secreto habiturum, ac inducias in totidem annos saepe deinde renovaturum. Hoc agebat Iacobus quod sciret suum nomen bonae populi parti ita odio esse ut ille nullum eius factum magnopere comprobaret. Legati, perspecta Iacobi erga Henricum benevolentia, inducias quas obtulit ultro firmarunt, domumque reversi legationem regi ordine renuntiarunt, qui Scotum in se optime animatum pro tempore ex sua maxime re esse iudicans, mira affectus est laetitia. Sed haec aliquanto post acciderunt.
11. Henrico a Novocastro interim Londinum discedenti ad Lecestriam occurrunt legati a Carolo rege Francorum missi, qui significarent ipsum recuperasse nonnulla loca quae a Maximiliano rege prius tenerentur, ac bellum habere cum Francisco Britanniae duce, quod ille aliquot Francos principes adversarios hospitio accepisset. Eorum caput esse Ludovicum Aurelianensium ducem, et propterea orare pro communi coniunctione et hospitio, ut vel iuvare vellet vel se medium esse nihilque de alterutra parte iudicare. Rex, quamvis Carolum, quo paulo ante adiutore regno potitus erat, diligeret, attamen, non ignarus qua ratione illud bellum in Britannos suscepisset, minime grato animo eum nuntium audivit. Siquidem Franci nullam cum duce nisi imperii fines propagandi causam belli habebant, quod ille senex et lethargicus sine liberis maribus esset, quamobrem in spem occupandae Britanniae facile veniebant, primique non inviti, etsi id vafre dissimulabant, bellum facere incipiebant. Hoc Henricus animo cernens nequaquam sibi utile fore ut Britannia, amica populi Anglici et quae ei saepe usui fuerant, a Gallo occuparetur, statuit sibi succurrendum duci, ubi videret res eius in periculo versari. Quod etiam ut faceret, accendebatur charitate illa paterna qua eum dux iam inde ab initio, cum in Britanniam venisset, complexus semper fuerat. Contra recens memoria accepti beneficii a Carolo faciebat ut ingrati animi crimen horreret, suaderetque ne quid in illum tentaret quod inhumanitatis vitio dari posset. Res ita per se difficilis erat, quia rex in capiendo consilio nihil praetermittebat, et tamen non explicabat quicquam quod satis placeret. Sed postremo ad belli casum rationes suas accommodandas censuit, ut, si usu veniret quo Britannus, cuius summa in ipsum merita constarent, in periculum adduceretur, tum illi palam opem ferret, vi et armis ab iniuria eundem defensurus. Atqui interim ut ne alterius partis odium subiret, legatis respondit se operam daturum ut pacificatio aliqua inter regem et ducem amicos communes consequeretur. Itaque, demissis a se Caroli legatis, confestim Christophorum Ursychum ad Carolum legat, cui dat in mandatis ut primo congratularetur Carolo suis verbis adeptam victoriam adversus Maximilianum, deinde eum certiorem faciat de adversariis ab se deletis, ac postremo offerat ipsum fore pacis conciliatorem inter eum et ducem, et si id Carolo cordi sit, tum quamprimum ad ducem proficiscatur concordiamque conglutinandum sedulo suo nomine curet. At ubi Henricus Londinum victoriam reportavit, cives propter eam valde laetati sunt, quod pericula quae antea suis rebus imminere suspicabantur, iam devictis quietis violatoribus, penitus sublata esse viderent. Ipse quoque rex, odii inimicorum faces paulo ante ardentes extinctas putans, non poterat non gaudere, qui idcirco multo se in cunctos humanissimum, aeque in eos longe liberalissimum, praestabat, qui bona, qui fortunas, qui seipsos in communionem periculorum contulissent, atque non multo post Thomam marchionem custodia liberatum in pristinam gratiam et familiaritatem recepit, quod eius virtus et fides satis probata foret.
12. Interea Christophorus cum mandatis in Galliam profectus accipitur comiter a Carolo, qui posteaquam mandata Henrici exposita sunt, placuit, sicuti ostendebat, ut Henricus disceptator pacis esset. Quo viso, Christophorus sine mora in Britanniam transivit, ac pro parte regis sui ducem convenit, exposuitque mandata diligenter. Et quia duci Francisco ex longo morbo mens integra non erat, adhibitus est Ludovicus Aurelianensis dux, qui una cum eo et aliis eius consiliariis legatum audiret. Is ubi cognovit ab Henrici legato de pace agi, quam sibi commodo fore non putabat, respondit protinus convenire potius Henrico pro veteri hospitio quod ei cum Britannis olim fuerat auxilium ferre Francisco duci necessario suo, hostium ferro, manu, copiis, oppugnato, quam vanam tentare concordiae compositionem, et si nulla esst apud ipsum memoria beneficiorum acceptorum, debere tamen considerare Britanniam esse instar munitissimi valli Anglis adversum Gallos, ac illud si a Gallis expugnaretur, hostes multo proxime regnum suum fore. Haec Aurelianensis homo Francus suiipsius commodi causa, quod hostis patriae esset, in praesentia dicere coactus est, qui sciebat illud idem atque Henricum non fugiebat, haudquaquam in rem Anglorum esse ut Britannia a Francis possideretur. Caeterum Christophorus, accepto responso a duce, qui dixit se, si Henricus de reconciliatione gratia  ageret, facile aequis conditionibus contentum fore, ad Carolum primo iter flectit, ac apud eum paucos dies moratus quae cum Francisco de pace egisset illi renuntiat, deinde in Angliam revertitur. Dum haec gerebantur, Carolus dura obsidione premebat Nanetes, et quo magis ad eam rem incumbebat, hoc studiosius apud Anglum literis, nuntiis, cohortationibus de pacis negotio instabat, quaerendo moram subdole rei conficiendae, scilicet veritus ne per eum victoriae pene partae sibi potiri non liceret, quippe quem propediem suspicatur Britannis opem laturum esse. Quocirca Bernardum Dobenensem, honestum equitem, propere ad Henricum misit rogatum ut controversiae quovis modo finem faceret. Rex, huiusce etiam rei cupidus, qui malebat negotium pace quam armis terminari, ut ne ipse cogerentur in societatem belli contra Francos venire, libenter in istam pacificationem quam consecuturam esse confidebat quasi de integro se interposuit. Sui statim tris designavit oratores, sanctum monachorum ordini divi Benedicti Abyndonensis coenobii abbatem, Ioannem Lilium natione Lucensem, pontificis Romani quaestorem, iurisconsultum, ac bonis moribus ornatum, et Ricardum Tonstalum equitem, virum aetate et prudentia gravem, qui reconciliandae amicitiae causa primo ad Carolum, deinde ad Franciscum ducem irent, quibus mandata ad rem conficiendam dedit opportuna. Sed per eos ipsos dies, Ioanne Lilio ex pedibus laborante, Christopherus Ursvychus in eius locum surrogatur, atque ita oratores in Gallias proficiscuntur, qui ubi cum Carolo de forma foederis faciendi agitarunt, Ricardus cum Christophoro ad ducem discessit. Hic de summa rei agitur, et id quidem frustra, quia Britannus constanter omnes a legatis propositas conditiones repudiavit, ut qui odorabatur Francum aliud moliri atque Anglus existimabat. Quae cum ita essent, legati, spe et actione concordiae sublata omissa, ad Carolum redeunt, et quae gessissent narrant, eodemque tempore per literas Henrico cuncta significant.
13. Inter haec Edouardus Udevylla, homo fortis et animosus, de quo superiore libro memini, sive <taedium> otii fugiens sive amore quem erga ducem habebat motus, magnopere orat Henricum regem ut sibi per eius voluntatem liceat cum aliqua armatorum manu ire Britannis amicis subsidio, et ne ut id ei a Franco crimini verti possit, ait se clam et sine commeatu discessurum, quo fugae haudquaquam simulatae fidem faciat. Rex, qui sperabat pacem suorum legatorum opera factum iri, tantum abfuit ut Edouardi ardori indulserit, ut etiam summopere prohibuerit ne id genus strategematis moliretur, ratus suae dignitatis alienum esse offendere Carolum, cui cuperet in primis gratum facere ob rem modici momenti, quam nihil Britanno profuturam opinaretur. At Edouardus, ubi a rege quod optabat agere prohibitus est, id sibi pro suo iure, eo insciente faciundum statuit qui raptim at secreto profectus in Vectam insulam, cuius ipse praefectus erat, illic, contracta armatorum manu numero circiter quadringentorum, in Britannos traiecit, seque cum illis adversus Francos coniunxit. Eius rei rumor in regiam Caroli perlatus non mediocrem legatis Anglicis timorem incussit, quippe qui optime gnari Francorum ingenia ad ulciscendas iniurias esse subita, formidabant ne ab se manus abstinere non possent. Vicit tamen ius gentium, et veritas simul eos ab iniuria defendit. Dum enim legati in metu sunt et Franci id factum esse fraude ab Henrico suspicantur, ecce tibi, nuntius ab ipso Henrico qui se amico purgatum volebat venit ad Carolum, qui de transitu Edouardi ad Britannos verissimo docuit argumento quod Udevylla abiisset cum exigua armatorum copia, quam neque decuisse regem mittere nec posse rem Britannicam multum iuvare perspicuum esset. Huic nuntio tametsi Francus non magnam fidem habuit, tamen, ira in praesens mitigata, rem belle dissimulavit. Legati post haec, renovatis in duodecim menses cum Carolo induciis, domum rediere. Rex multa de rebus transmarinis a legatis liquidius eruditus intellexit Francum omnia suo simulationis artificio tractare, quod nihil ab eo remotius abesset pace, nil eidem pluris foret quam bellum, et illud omnibus rebus manifeste anteverteret. Quod ubi compertum habuit, id quod principio decreverat maturandum ratus, confestim suorum principum convocato concilio, de auxilio Francisco duci ferendo deliberat, dein pecunia in futuri belli sumptus decreta. Post haec, permulta statuta sunt quae pro tempore ac rerum occasione multo reipublicae utilissima visa fuere. At, dimisso concilio, rex celeriter delectum militum haberi iubet, sed ut ne amicitiam qua cum Carolo coniunctus erat disiungere videatur, mittit continuo legatos in Franciam qui ei exponant ipsum nuper fecisse suorum principum conventum reipublicae causa, et in eo conventu cunctis placuisse optimatibus pro vetere hospito ac mutuis studiis mature subveniri Britannis vicinis, qui alias diu sub Anglico fuissent imperio, quique Angliam cum externis tum domesticis hostibus laborantem saepe armis atque caeteris opportunis iuvissent auxillis. Ac idcirco ipsis principibus cum tot causas in illis tuendis defendendisque haberent, visum esse nullum in amicos officium sine maxima culpa posse praeterire, et propterea commonefaciant eum aut ab eo bello desistere, vel, si id abnuat, aequi bonique facere, si oporteat ex voluntate suorum principum Britanno praesidium ferre, opitulari, auxiliari. Verumtamen ut id fiat amicitia incolumi, eius verbis polliceantur suum exercitum iturum esse adiutum Britannos, non persecutum Francos, nisi quatenus in terra Britannia morentur. Cum his mandatis legati propere in Gallias profecti Carolo ordine omnia exponunt, qui eam rem parvi omnino facere visus est, quia sperabat illud auxilium ad tempus non adfuturum. Dum ista Anglus agit, a Britannis commisso praelio, ad Fanum Albani, qui locus illorum est, male pugnatur adversus Francos. Ibi Ludovicus dux Aurelianensium inter alios capitur, qui postea in arce Biturigensi diu fuit, et ad extremum poenas capite solvisset nisi fuisset Ioanna eius uxor altera Caroli regis soror, quae eam iniuriam viro condonari a fratre impetravit. Interfecti sunt multi copiarum duces, et in iis Edouardus Udevylla ac Iacobus Galeotus, homo Italus Neapoli natus, vir belli gerendi peritissimus. Hoc praelio in Angliam nuntiato, Henricus rex, videns properatione opus esse, quam celerrime potest Robertum Broke regulum, Ioannem Chenium, item alterum Ioannem Midletonum, Rodulphum ex Heltona, Ricardum Corbettum, Thomam Legyntonum, Richardum Laconum, et Edmundum Cornevillum, strenuos duces, cum octo millibus miltum quos electos paratosque habebat, Britannis subsidio mittit. Ii, secundo vento usu, eo celeriter perveniunt ac postquam ex labore suos recrearunt, instructa acie praeter castra hostium consistunt. Franci, cognito Anglorum adventu, quos alias experti sciebant in praelio, praesertim dum recentes sunt, penes invictos esse, sese primo in castra metus causa perite et callide contrahunt, deinde equites levis armaturae dimittunt qui illos defatigandi studio tumultuose diversis in locis pugnent. Ita aliquot per dies levibus praeliis certatur, sed plus detrimenti a Franco accipitur, quod sagittarii Anglici vehementer eos divexabant,cum Franciscus dux moritur. Tum Britanni principes partim pecunia, partim factionibus solicitati in diversa abeunt studia, adeo ut non amplius patriam tueri sed perditi iri visi sint. Quod Anglia animadvertentes, qui iam anni tempore, ineunte hyme, excludebantur, necessario post mensem quintum quam eo ierant domum revertuntur. Reliquit Franciscus moriens Annam filiam et alteram aetate iuniorem, quae non multo post eius obitum interiit.
14. Placuit patribus, quemadmodum supra ostendimus, ad faciendos sumptus in id bellum Britannicum conferre pecuniam, tributo generatim in singula capita imposito. Postea Eboracenses pariter atque Dunelmenses eam solvere recusarunt, sive magnitudine summae gravati, sivi monitu quorundam qui novum aliquod negotium Henrico exhibendum secreto curabant. Illi qui cum imperio praefecti erant ad exigendas pecunias, postquam nihil se proficere animadverterunt, ad Henricum Northumbriae comitem eius regionis praefectum rem deferunt. Is vero, haud in re segnis, regi per literas significat populum ardentem dolore clamare sexcentis incommodis se his paucis annis nullo suo delicto affectum, non posse nec velle imperatam pecuniam persolvere. Rex mandat comiti ut omni modo pecuniam exigat, ac recusantes ad id faciendum compellat, quo concilii decreta a rudi plebe non rescindantur. Populus, audito regis responso, in comitem tanquam eius iniuriae caput impetum facit atque eum occidit. Quod admissum facinus maius multo statim sequitur. Nam cuncti deinde, sumptis raptim armis, Ioannem Egromontum equitum, hominem factiosum, sibi ducem constituunt, seque contra Henricum regem libertatis tuendae causa ituros palam vociferantur. Sed ubi ad discrimen ventum est, consedit ac remisit se subito furor. Nam aliis alio, sicut in re fieri solet a qua consilium abest, diffugientibus ea manus dissoluta est, atque dum pro se quisque suae saluti consulere laborabat, pene singuli poenas dederunt. Etenim rex, audito tumultu, statim Eboracum se contulit, cuius adventu seditiosiores quique subito territi passim se fugae mandarunt, quos ille ad supplicium requisivit punivit captos graviter. Ioannes vero Egromontus illorum ductor in Flandriam ad Margaritam confugit. Rex, ex animi sententia sedato tumultu, reliqui tributi exigendi negotium dedit Ricardo Tonstallo, equiti amplissimo, ac statim Londinum rediit, iam tum recte edoctus populum suum Anglicum deinceps tam non perdifficilime passurum se emungi quam gravatissime nimium emungi. Fuit is annus salutis humanae MCCCCXC, et iiij cum regnare coepit Henricus.
15. Accepit his temporibus Scotia funestam plagam illatam ex quo quod nomen Iacobi regis summo esset nobilibus odio. Nobiles enim cum male accepti essent a suo principe, sicut in extremo libro vigesimoquarto supra memoravimus, postquam diu tolerarunt id incommodum, et ea gravi patientia nihil melius agi cum rebus suis animadverterant, se ad extremum armis in pristinam libertatem vindicandos statuerunt. Itaque, coniuratione facta, regi propalam mortem intentant. Sed ne videantur contra patriam facere, filium eius nomine Iacobum adolescentem ad virtutem natum, etsi nolentem, sibi ducem constituunt, vociferantes passim se malum regem, non regnum, eversuros, afflicturos, deleturos, quo ita ab sese omne perfidiae vitium propulsent. Qua re cognita, Iacobus subito ancipiti malo mordetur, torquetur, angitur, quod se conserere manum cum suis civibus, quorum dux filius esset, quo secundum seipsum nihil in terris charius haberet, nihil aliud esse censebat nisi caput cum caeteris membris pugnare, non resistere vero periculosum esse, quod augeretur animus inimicis. Sed ut ad utrunque malum tentaret remedium, primum ad cohibendum furorem concitati populi exercitum paravit, deinde legatos ad filium atque principes de pace misit, item alios cum literis ad Carolum et Henricum reges rogatum ut curare vellent delere tam nefarium bellum inter ipsum ac eius cives, quorundam perditissimorum hominum impulsu ortum. Simul etiam ad Innocentiam Romanum pontificem literas eodem exemplo dedit, quibus orabat ut pro sua fide, gratia, probitate, quam celerrime posset legatum aliquem mitteret ad principes eius adversarios, qui eos suo nomine iuberet impia arma de manibus deponere. Infelix senex, sperans diem tempusque simul, et preces ac amicorum rogatus lenituros iras sanitatemque animis allaturos, haec omnia remedia adhibere tanto nascenti morbo prius voluit quam in tam foedam dimicationem ingrederetur. Veruntamen, irritatis nobilium animis, nulla salutaris medicina fieri potuit. Primum legatis ab eo ad principes missis atrox datum est responsum, id est, si ille se imperio abdicaret posse agi de pace. Idem deinde oratores a Carolo et Henrico regibus amici vicem alienam pro sua quasi iniuria dolentibus missi retulerunt. Legatus vero ab Innocentio pontifice missus, de quo infra plura dicemus, tarde advenit. Ubi igitur nihil flectere potuit animos principum, ad extremum utrinque ad arma concurritur, commissoque praelio post multam factam caedem Iacobus rex interficitur. Tum principes Scoti, sic acceptas iniurias ulti, Iacobum eius filium huiusque nomine quartum regem faciunt.
16. Legarat Innocentius Romanus pontifex Hadrianum Castellensem, hominem Hetruscum natum Corneti, quod veteres Castrumnovum vocarant, qui in Scotiam proficisceretur ad tollendas ipsius autoritate ex illorum principum animis discordias. Is, quamvis magnis sit itineribus profectus, tamen cum pervenit in Angliam cognovit ab Henrico rege, ad quem etiam a pontifice mandata habebat, se tardius venisse quam res requireret, quare eius monitu sibi iam pedem referendum ac ex Anglia non excedendum ratus, vix bidui moram fecerat cum nuntius caedis Iacobi regis venit. Mansit deinde Hadrianus in Anglia aliquot menses, in quem a primo Ioannes Mortonus Cantuariensis archiepiscopus omnia humanitatis officia conferre studuit, hominis doctrina ac moribus ductus, quippe qui eum in summa etiam apud regem gratia posuit. Atque Henricus cum hominem sibi a Mortono commendatum videret, non minime est usus, iam tum mirifice diligere coepit, eiusque opera cum apud Innocentium tum apud Alexandrum Sextum pontifices ita deinde usus est ut primum Herefordensem et, eo mox relicto, Bathoniensem et Wellensem episcopatum ei detulerit. Caeterum Hadrianus brevi post tempore Romam reversus per omnes honorum gradus in collegium cardinalium venit. Nam Innocentius eum primo collectorem, id est quaestorem pontificum, in Anglia, et protonotarium unum ex septem creavit, postea Alexander pontifex eundum diu secretiorem familiarem habuit, cardinalemque fecit. Sed quotusquisque est qui ista quae ignavis iuxta atque solertibus et dari et auferri possunt miretur? Alia nempe Hadriani laus est, et haec quidem aeterna. Erant in eo plurimae literae non vulgares sed reconditae, ac summum bonorum verborum delectus iudicium, qui memoria nostra primus omnium post illud disertissimum Ciceronis seculum suis scriptis mortales excitavit ad perfectas literas de doctissimorum autorum fontibus hauriendas, docuitque modum pure, nitide ac luculenter loquendi sic ut, eo doctore, in praesentia ubique gentium Latinitas ab integro renascatur. Nunc redeo rursus eodem.
17. Res Britannicae interea nondum sedata discordia rursus omnia obturbant. Maximilianus enim id temporis celebs nuptias cum Anna Francisci ducis filia per procuratorem facit, et ut puella quod promisit servare religione teneatur, novo res modo peragitur. Nocte enim insequenti Anna nuda torum coniugalem, matronis nonnullis ac principibus testibus, ingreditur, et procurator mariti vice, cuius in eo negotio vicarius erat, alterum crus genu tenus intra stragula iniicit, perinde quasi ita cum puella cubando matrimonium pro consummato habeatur. Sed parum valuit istaec religio apud eum qui hanc praedam alteri eripere avebat. Carolus porro rex Annae nuptiis inhiabat, et eas cum Maximiliano factas pro nihilo ducebat, qui propterea non cessabat interim Britannos bello promere, quo tandem et puella et principatu simul potiretur, cui utrunque obtinere iam certum erat. Caeterum suo huic desidero solum putabat Henricum regem impedimento fore, veritus ne non in se novum mitteret exercitum, quippe qui una cum Ferdinando Hispaniae rege summe Annam ac Britannos sibi iuvandos statuerat, ut ne inviti cogerentur in Francorum potestatem venire, cuius rei causa ambo foedere coniuncti erant ad eam iniuriam propulsandam. Quare primo quoque tempore misit Franciscum Lucumburgensem, Carolum Marignanum ac Robertum Gaguinum, ministrum ordinis sanctae trinitatis quem vocant oratores, ad Henricum qui de pace agerent. Ii in Angliam profecti honorifice a rege accipiuntur, qui rogati ut mandata referant petunt ut per eum liceat Carolo iure dominatus quod in terram Britanniam habet de nuptiis Annae suo arbitratu decernere. Contra Henricus illud in primis quaerit, ut ne puella quae Maximiliano iam rite matrimonio iuncta esset, contra quam ius fasque sit, cogatur quempiam alium invita virum habere. Ita, multis diebus inaniter consumptis, ad ultimum tamen de conditionibus foederis actio non inanis futura videbatur, cum illius sanciendi causa commodissimum visum est ut Henricus legatos ad Carolum mitteret qui eius similiter nomine ac autoritate id negotii mature conficerent. Itaque rex quamprimum Francos oratores magni donatos muneribus ab se dimitttit suosque, hoc est Thomam Goldestonum, Cantuariensis coenobii praefectum, et Thomam Ormondiae regulum, viros prudentes atque integerrimos, illos sequi iubet cum mandatis ad Francum quibus omnem sui consilii rationem recte declarabat. Inter haec Alexander Sextus Romanus pontifex, qui Innocentio paulo ante mortuo successerat, ad Carolum legarat in Franciam Leonellum episcopum Concordiensem, virum summa industria operaque probata, cui inter caetera mandata dederat etiam negotium reconciliandae concordiae inter reges. Is in Galliam profectus, postquam mandata pontificis exposuerat ac ea fere omnia quae postulasset a rege facile impetrarat, aliam deinde rem quae in motu erat aggressus Carolum principesque Francos est multis verbis hortatus ad pacem inter se et Henricum conciliandum, a qua ubi sensit Francorum animos non abhorrere, idem apud Anglum officum facturus in Angliam quamprimum proficiscitur, cui venienti oratores Anglici cum Francis ad Caletum obviam fuere. Ibi de communi negotio postquam inter se aliqua commodum contulerunt, ille in Angliam, isti ad Carolum sunt profecti. Henricus amice accepit Leonellum venientem, audivitque benigne se luculenta oratione ad conservandam retinendamque amicitiam Francorum hortantem, eique suum desiderium planum fecit, quod erat ut iam in honesto otio per istas exitiosas inimicitias acquiescere sibi liceret. Leonellus, cognita regis sententia, quasi de pace nihil esset quod amplius dubitaret propere in Gallias revertitur, cupidus ut Concordiensem decebat episcopum, omnibus superioris temporis iniuriis funditus evulsis, reducendae confirmandae concordiae. Anglici oratores interim cum Carolo congressi de integro cum eius consiliariis de pacis negotio agitare coeperunt, quod untrinque artificio summo gerebatur. Angli enim legati, ut pauca tandem quae cupiebant assequerentur, permulta postulabant. Franci autem, ut nihil in fine concederent, omnia repudiabant, stomachabantur, pernegabant, qui interim largitionibus confisi, quas more patrio in omni re peragenda effuse faciunt, ac prae illis minus interdum spei in armis ponunt, non desistebant principes Britanniae singulos solicitare, appellare, hortari, item Annam puellam verborum omnium illecebris irretire quo vellent se in fidem Caroli permittere, sed speciatim puellam per illas etiam honestas matronas quibus in disciplinam tradita erat aggrediendam curabant, ut tam splendidis nuptiis non recusaret se Carolo regi potentissimo iungi. Et ne virgo legum pertimiscens religionis metu commoveretur, ac ab auditione de ea re averteretur, eius auribus instillabant facta cum Maximiliano sponsalia nullius esse momenti, quod iniussu Caroli regis, ad quem dominatus Britanniae proprietas pertineret, facta forent, essetque matrimonium non consummatum. Haec nimirum causa est cur nulla concordiae actio firma esse posset. Praeterea Franci, quoniam Carolus iam diu apud se servarat Margaritam filiam Maximiliani sibi pactam, itidem affirmabant ea sponsalia non teneri, quod puella id aetatis esset qua nondum posset neque dari neque duci in matrimonium, ac ob id integrum esse Carolo eam repudiare. His artibus puellam nesciam mali in eam adduxere sententiam ut ad extremum, nonnullis Britannorum principibus pretio deductis ab officio adiutoribus, credens se iure posse facere quod Franci petebant, non negaverit venire in fidem Caroli atque illi nubere, ut hoc demum pacto se atque patriam bello liberaret, quo duriter premebatur. Quod sane remedium principes illi Britanni qui cum Franco sentiebant ideo rebus quoque publicis magnis consentaneum iudicabant, quod iam pro certo haberent se frustra expectare subsidium a Maximiliano. Tum Carolus, hoc pacto negotio ex desiderio suo cum Anna principe clam confecto, Anglicos oratores, re infecta, domum redire facile permittit, ac quantum potest nuptias maturat.
18. Henricus interea usque eo patientia usus dum res in quo casu esset luculentius appareret, antequam legati redierint animadvertens Francos astu omnia agere, non amplius legationibus pacificatoriis sed armis controversias omnes finiendas statuit, et id quidem non sine molestia, quod meminerat illa superiora in se Caroli officia, quae eius animo infixa perpetuo mansisset, nisi fuisset tam iusta de causa ad bellum vocatus. Sed cum culpa vacaret, non dubitavit captum necessario consilium sequi. Igitur, convocato principum concilio, primum exponit causas belli sumendi contra Francos, deinde eos poscit pro bello pecuniam. Causas belli cuncti generatim probant, suamque operam pro se quisque offert. Rex, collaudata suorum virtute, ut populus tributo non gravaretur, cui gratificandum existimabat, voluit molliter ac leniter pecuniam a locupletioribus per benevolentiam exigere. Fuit id exactionis genus ab Edouardo rege excogitatum, uti in eius vita scripsimus. Itaque egit cum amicis ut sponte in sumptus belli pecuniam corrogarent, quod ipse ex ea re benevolentiam singulorum mensurus esset, ut qui scilicet plus daret, plus diligere se censeret. Hinc videre licet perinde in republica valere quod semel actum sit ad principis utilitatem ac in iudiciis rem semel constitutam ad praeiudicium iudicaturis praebendum. Rex ita bene magnam pecuniae summam commode confecit. In eo item conventu nonnulla decreta sunt quae ad praesentem regni statum maxime conducerent.
19. Dum haec in Anglia fiebant, Maximilianus domabat Flandros, a quibus paucis ante diebus per tumultum captus in custodiam traditus fuerat, cui rex Henricus opem ferens miserat in Flandriam Aegidium Dabeneium Caletum praefectum cum tribus armatorum millibus. Sed haec aliquanto prius acciderant. Ad ultimum ultus Flandros Maximilianus in Carolum sibi manu vindicandum statuit, quod ille ad se Margaritam filiam repudiatam per eos ipsos dies remisisset, quodque, prout suspicabatur, Annam Britannorum principem praeripere conaturus esset. Sed quia tantum belli molem per se diu ferre non poterat, Henricum regem sibi socium quaerendum putavit. Quo capto consilio, mittit Iacobum Contibaldum, virum gravem, in Angliam qui regem ad eam societatem hortaretur eiusque verbis recipiat ipsum serviturum bello amplius duobus annis, cum decem minimum armatorum millibus, et cum ipse prior paratus fuerit in bellum exire, tum admoniturum Henricum ante sextum mensem quam in hostem eatur. Maximilianus hoc nuntio maxime excitavit Henricum, qui decreverat, sicut supra memoravimus, Britannis ultimo saltem in discrimine opem ferre, quod iam advenisse tempus ratus sua sponte bellum comparabat, cum illi graviter divexarentur quo Francos libertati ipsius populi Britannici, vitae, sanguini imminentes cohiberet, arceret, propulsaret. Verum ubi audivit Maximilianum illud idem facturum, maiore animum ad id studium incumbens respondit Iacobo se daturum operam ne offendereter imparatus a Maximiliano belli socio. Atque, ita compositis rebus, Henricus legatum ab se dimisit. Interea Carolus Annam Britannorum principem in fidem recepit in matrimoniumque duxit, eius principatu dotis nomine potitus. Sic denique Britanni in Francorum potestatem venere. Hoc ubi Maximilianus rescivit, nimia ira percitus quod Francus non satiatus iniuria repudiatae filiae etiam Annam sibi pactam eripuisset, Deum tantorum facinorum ultorum devocare, ac omnia in Carolum maledicta conferre, eidemque iamiam sexcentas mortes intentare. Sed post paulum, ut se collegit, suum decus armis ulciscendum existimans continuo oratores ad Henricum misit cum mandatis, ad quem et literas dedit quibus commonefaciebat regem ut quamprimum exercitum pararet ac se brevi tempore praesto fore ut Franco bellum faceret.
20. Credit promissis Maximiliani Henricus quod non ignorabat capitale odium inter eum et Francum exardere, et protinus delectum militum habendum militesque armandos ac classem instruendam curat, qui celeriter nuntios in omnes regni partes dimittit, vocatque ad se optimos quosque bellipotentes. Quo audito nuntio, haud mora summi, medii infimique homines, sumptis certatim armis, conveniunt partim cupidi operam navandi suo principi, partim conserendi manu cum Gallis, cum quibus Angli non inviti confligere solent. Itaque primo quoque tempore pro se quisque cum bene magno militum numero Londinum approperat, et ante alios Ricardus Thomas cum ingenti Wallorum manu, item Thomas Derbii, Georgius Salopiae, Thomas Harundelli, Edmundus Suthfolchiae, Edouardus Devoniae cum Gulielmo filio adolescente, animi pariter atque corporis viribus florenti, Thomas Ormondiae, Georgius Cantii comites, Thomas Dorchestriae marchio, Ioannes Chenius, Aegidius Dabneius, Ricardus Gilfordius, Ioannes Ranysforthus, Iacobus Terrelus, Ioannes Savagius, Thomas baro ex Heltona, Guilielmus Bulmerius, Edouardus Stanleius, Gulielmus Percius, Thomas Tempesta, Ioannes Fortiscudus, Ioannes Wyngfildus, Georgius Nevyllus Burgavenniae  regulus, Thomas Terellus, Edouardus Ponyngus, Gulielmus Say, Robertus Wyngfildus, Ioannes Verneius, Ricardus Polus, Ioanes Darellus, Gulielmus Bulleyne, Ioannes Donne, Ioanes Rysleius, Robertus Littonus, Georgius Veruis, Gilbertus Talbotus, Edouardus Havardus, Henricus Haydonus, Robertus Brandonus cum Thoma fratre, Guilielmus Knyvettus, Ricardus Beaucampus, Ricardus Delabere, Gualterus Baskervillus, Matthaeus Brunnus, Ioannes Peche, Thomas Bursherius, Ricardus Cornvallus, Ioannes Harundellius, Gulielmus Trevanionis, Ioannes Bassetus, Thomas Berynfildus, Ioannes Mortimerius, Thomas West regulus Delaware, Ioannes Suche regulus, Edouardus Hastyngius regulus, Ioannes Polus Cobani regulus, Gulielmus Sandes, David Ovinus, Henricus Ross, Gulielmus Matreversus, Alexander Baynham, Robertus Clarentius, Henricus Hogardus. Ita, exercitu valido conflato, cuius praefectus erat Gaspar Bedfordiae dux et Ioannes Oxoniensis comes, rex non multo post, caeteris rebus omnibus paratissimus, mittit Christophorum Ursychum et Ioannem Ryseleium equitem ad Maximilianum, ut nuntient se in armis esse celeriterque in continentem venturum, si modo intelligat eum quoque paratum esse. Illi in Flandriam profecti officioque functi ad regem literas dederunt, quae cum vehementer perturbarunt curamque animo maiorem iniecere. Equidem significarunt nihil imparatius, nihil impeditius, nihil inermius Maximiliano, quod ille totus fere iaceret ex numorum caritate labans, adeo ut in eo nihil esset, nullus usquam delectus, nullae copiae, nulla arma, et denique omnia deficere praeter voluntatem, et propterea nil esse quod eius viribus confideret. Haec Henrico et formidinem et moestitiam attulerunt, qui recte ponderabat si tantum bellum solus sumeret, illud magis periculorum sibi futurum, sin vero omitteret, omnes se vaecordiae accusaturos esse, sed suos Anglos illud neque boni nec aequi facturos suspicabatur, qui merito tantum belli apparatum eodem ilo pertinere arbitrari possent, ut per simulationem belli lucrum faceret, pecunia iam speciatim exacta. Quare simul multa timebat, simul dolebat a Maximiliano autore belli suscipiendi, ita societate defraudari. Qui dum quid consilii in re ancipiti caperet assidue animo excubabat, cum suoque domestico senatu agitabat, statuit ad ultimum suo Marte fortiter viriliterque rem obire, non ignorans militarem gloriam hoc praeclariorem haberi quo difficilius colligatur, cum praesertim videret se non posse incolumi fama a bello discedere. Edicit itaque suis militibus expeditionem in Galliam, quibus tamen nequaquam aperit Maximilianum se fefellisse, ut id rescientes ne minus alacrioribus animis in id bellum intendant, simulque omni futuro periculo providendi causa ante copias suc auget quam traiiciat, ut etiam solus formidini hostibus esse possit. Igitur, conflato ingenti exercitu viij Iduum Septembris Caletum petit, ibique, positis castris, aliquot dies ad armandum militem commoratur. Quo in loco reversis Anglicis legatis ex Flandria, omnes tum demum cognoverunt nihil auxilii venturum esse a Maximiliano. Quae res non metu Anglis, satis suis viribus confidentibus, sed admirationem cunctis attulit qui eam fabulam exaudierant quod Maximilianus, accepta a Franco nuper tam insigni iniuria, non adesset, non instaret, non urgeret, non denique potius opponeret sexcenta corpora, si tot haberet, quam desereret Anglos in communem hostem se moventes. Verum Maximiliano non animus ulciscendi, sed facultas belli gerendi defecit, qui et pecunia et milite in terra Flandria parum omnino amica carebat.
21. Carolus vero rex interea, tametsi animo pariter atque armis paratus venientibus Anglis obviam ire statuerat, attamen prae se ferebat nil malle quam pacem, non quin sciret eam magno sibi constituram, sed omnes sumptus in pacem impendendos leviores bello ducebat, quod Britanniae principatum nuper adeptus timeret ne, se bello Anglico occupato, Britanni, quorum maior pars gravatissime eius imperium ferebat, subito deficerent. Item iuvenis gloriae cupidus per ipsos illos dies invitabatur a Ludovico Sfortia duce Mediolanensium ad bellum contra Ferdinandum rege Neapolitanum gerendum, quem haudquaquam gravate audiebat, arbitrans optatum negotium sibi in sinum Dei nutu delatum. Nam in primis cupiebat illud regnum armis recuperare diu ante sibi, ut asseveratione asservabat, debitum ex eo quod Rhenanus ultimus Siciliae rex olim sine liberis maribus moriens testamento fecisset haeredem Ludovicum regem eius patrem, cuius etiam rei causa diligentius curabat amicitiam sibi esse cum vicinis regibus ac principibus quo, domi compositis rebus, vacare posset totis viribus Italico bello. Itaque concordiae cupidissimus negotium dedit Philippo Desquerdo, viro primario summo offico ac virtute praedito, qui Annoniae praeerat, ut daret operam quo Anglum sibi reconciliaret. Is imperata faciens quamprimum ad regem Henricum antequam in continentem veniret literas dedit, quibus significabat se pro suo in utrunque regem officio et observantia curam et cogitationem talem suscepturum ut speraret posse eum et Carolum Maximiliani nomine distractos rursus in pristinam concordiam reducere, si liberet aliquos suorum ad fines agri Gallici mittere qui secum sermonem haberent, quibus tales pacis conditiones offerret ut omnino ei liceret cum honore ab armis discedere. Rex, qui iudicabat, re Britannica iam amissa, quam in animo fuerat cum primis conservare et, Maximiliano suae causae non satis servire in praesentia valente, expedire sibi negotium sine hominum caede conficere, quique Philippum bonae fidei virum esse sciebat, praemisit Ricardum Exoniensem episcopum Caletum, qui una cum Aegidio Dabeneio pacem conciliandum curaret inter se et Philippum. Hi simul congressi sine intermissione de foedere faciundo usque agitarunt dum tandem aequis conditionibus, sicuti infra dicetur, convenerit. Rex interea, ut diximus, Caletum transgressus, ubi omnia ad iter necessaria paravit, illinc discedens quadrato agmine Bononiam pergit, captoque idoneo castris loco, magna vi oppidum oppugnare aggreditur. Erat intus firmum praesidium quod impigre oppidum tuebatur, verum priusquam ad durum certamen veniretur, ecce, subito fama per castra divulgavit pacem a legatis esse confecta. Quae res quanto Francis gaudio, Anglis militibus tanto fuit dolori, qui parati dimicare nullumque pro sua laude periculum recusaturi fremebant, atque vociferabantur oblatam victoriae occasionem per conditiones nulli neque exercitui neque vix regi utiles turpiter amitti. Sed ordinum duces aliquot qui, spe gloriae onerati, aes alienum domi fecerant, suis possessionibus oppigneratis quo huic bello magis servirent, in primis dolebant atque Henrico succensebant quod perinde quasi hostes metuens intempestivam pacem admisisset. Ita cunctos indignantes rex edocet quanto detrimento et quot fortium virorum morte necesse esset expugnationem oppidi longe munitissimi constare, et ideo summae se iniquitatis condemnari debere nisi eorum vitam sua salute chariorem habeat. Sic suos consolatus exercitum Caletum reducit, quod iam tum odorari coeperat motus impendentes per quendam Ricardum alterum Edouardi regis filium apud Flandros, operatione Margaritae principis ab inferis ad superos subito revocatum. Quos quidem motus dubio procul bello quod flagrabat ipse Henricus implicatus, postea non sine suo malo comprimere coactus fuisset, atque tunc accipere ab hoste, non dare conditiones pacis, nisi voluisset uno momento et militiae et domi hostibus laborare. Haec animo prospiciens Henricus eo consilio rem cum Franco transegit ut, externo bello liberatus, expeditius domesticis futuris turbis occurreret. Summa autem pactionis foederis fuit ut Carolus primum solveret bene magnam pecuniae summam Henrico pro sumptibus in id bellum factis iuxta aestimationem legatorum, deinde in singulos annos millia aureorum vicena quina penderet per aliquot annos pro impensa ab ipso Henrico facta in copias quas Britannis auxilio misisset. Idem dedit et singulis Henrici consiliariis primariis munera, constituitque tam ex sua liberalitate quam more maiorum ut ex aerario suo quotannis eis pecunia promeretur quo consultando vel faverent rebus suis vel minus adversarentur, et id, rege Henrico non abnuente, quoniam humanitatis est a quovis amicitiae causa donum capere. Franci reges postea bello Italico implicati id annuum vectigal etiam Henrico Octavo Septimi filio pependerunt, quo tandem debitam pecuniam persolverent amicitiamque servarent. Henricus paucos dies Caleti moratus in Angliam cum exercitu rediit. Fuit is annus Henrico a gubernatione regni sui vij, et ab salute humana MCCCCXCIII. In ea Bononiensi oppugnatione, ut brevi, nulla caedes facta est. Ex Anglis in primis cecidit Ioannes Savagius, vir strenuus, qui cum Ioanne Ryseleio clam castris egressus, dum temere oppidi murus obequitaret a Gallis subito circumventus capitur. Sed ira accensus, cum etiam captus animi magnitudine reluctaretur, pugnando interficitur. Ioannes vero Ryseleius, concitato equo, ad suos incolumis se recepit. Henricus ubi fuit in Anglia nihil prius habuit quam Alphonsum ducem Calabriae in collegium equitum garterii ordinis adsciscere, cui haud multo post per Christopherum Ursvychum legatum suum misit insignem eius ordinis vestitum. Legatus Neapolim profectus tradidit duci religiosum amiculum quod ille summa cum reverentia accepit et reverentius induit, qui eo munitus et per id ab Henrico amicus appellatus adversa omnia inimicorum arma se tutum fore sperabat. Ea enim causa fuit quamobrem per idem maxime tempus in illud collegium venire voluerit, cum audiret Francos in se bellum comparare. Atqui iampridem ea consuetudo ferendi auxilii obsoleverat, cui rei memoria nostra testimonio fuerunt frequentes quorundam Italorum principum implorationes, qui patria pulsi neque vel a Francorum neque a Burgundionum sociorum equitum collegiis sublevati sunt. Alphonsus paucis post diebus legatum Anglicum amplissimis donatum muneribus domum dimisit.
22. Carolus secundum haec cum Ferdinando Hispaniae rege foedus icit, Ruscinone oppido, quod est positum ad Pyrenaeos montes, ei restituto. Item, adiutoribus multorum principum legatis qui regum animos lenire conabantur, venit et cum Maximiliano in colloquium pacemque ad tempus coagmentavit, quo sic bello Italico quod Ferdinando regi atque adeo omnibus Italis sibi faciendum statuerat maioribus viribus ac expeditius operam dare posset. Quibus rebus confectis, Carolus equitatu, peditatu, classibus, auxiliis Italorum paratus in Italiam irrupit, parvo negotio potitus est regni Neapolitani, cum Venetis secundum praelium fecit, domum victor revertit. Post eum Ludovicus rex, cum iam via pateret, iterum Italos invasit, recepitque regnum ipsum paulo ante amissum de Federico rege. Sub imperium ditionemque redegit Mediolanum, sed aliquanto post varia usus fortuna regnum amisit cum Mediolanensi principatu. Atque ita Galli tempestate nostra nihilo melioribus eventis in Italia bella gessere quam eorum quondam superiores fecisse memoriae proditum est, quippe qui quot primo accessu loca cladibus affecerunt, totidem postremo sua caede nobilitarunt, id quod tamen multos miseros mortales omnibus antea fortunis eversos parum omnino sublevavit. Inde Hispani in Italiam venerunt, qui, profligatis Gallis, Neapolitano regno potiti sunt, quod etiam nunc tenent. Germani quoque, hoc est Helvetii, novissime in partem praedae vocati aliquot oppida ceperunt habentque.
23. Inter hos vero post homines natos valde terribiles Italiae motus, nullus fere populus, nulla privata domus, nulla nobilis familia, nullus denique locus fuit quin acervis corporum ac civium sanguine redundarit, cladem, iniuriam, detrimentum, plagam acceperit atque sufferre oportuerit uno vel altero tempore, alia omnia mala quae ex inimicorum victoria extitissent. Quae equidem tanta reginae quondam terrarum labes non sua sponte facta est, sed ipsi Itali ruinae viam fecerunt. Nam aetate nostra ita usu venit ut principes Italiae, cum suas res sub manus succedere pari gaudio atque laetitia exultarent, et ob id desides domi sedentes ac mulierum quasi ritu inter se altercantes, discordias concitarent, inimicitias et simultates non cum hostibus, quemadmodum consueverant, at secum exercerent, facile pristinae gloriae immemores studio ulciscendi iniurias, per libidinem dominandi suae reipublicae fundamenta evertere affectarint, et quia de domesticis viribus desperabant, protinus externos homines pecuniis, donis, pollicitationibus tentare, concitare, solicitare, hortari, ac nuntiis frequentibus accersere placuerit. Illi autem partim praemio, partim spe imperii atque praedae adducti, magno cum agmine in Italiam advolarunt, eamque maiore ex parte devastarunt, spoliarunt, occuparunt. Ac ita Itali, velut furore acti, dum alii aliis nocere conati sunt Italiam, mari atque altis montibus naturae beneficio undique septam, exteris gentibus reserarunt, seque fere omnes perditum ierunt. O progeniem aeque iniquam ut impiam, tantine tibi discordia fuit ut aeternum patriae malum inureres? Et tandem multo miserrimam, quod visa ruina quam edidisti magis te poenituit  coepisse quam licuit desistere. Sic peccati dedisti poenas, simul cognovisti, etsi sero, in salute tuae reipublicae tuam salutem fuisse repositam. Istius autem mali caput fuit Ludovicus Sfortia, qui id temporis res Mediolanensium suo arbitruo, duce Ioanne Galeatio nepote ex fratre, gubernavit. Quamobrem, reclamante Alphonso duce Calabriae quod per id ipse Ioannes Galeatius eius gener suo fraudaretur imperio, Ludovicus solicitavit Carolum ad bellum Neapolitanum, quo Alphonsus, qui Ferdinando patri paulo ante mortuo successerat, primum regno, deinde vita privatus est. Sed Ludovico haud diutinae laetitiae inimici interitus fuit, siquidem a Ludovico rege, qui Carolo successerat, per Helvetios, quorum bene magnum conduxerat numerum, proditus capitur duciturque in Galliam, ubi miserrime vitae finem habuit, perinde ut in evangelico verbo est,  vae homini, per quem scandalum venit. Coepit haec malorum lues in Italiam id temporis pervadere cum Carolus in eam terram descendit, duratque etiam nunc, qui est annus salutis humanae MDXII. Plus nimio forte divertimus, sed ad filium Edouardi hominum astu ab Orco in lucem revocatum iam veniamus, qui regni quietem nonnihil obturbavit.
24. Margarita Burgundiae princeps, nutrita inter nobilium factiones, ut supra memoravi, non poterat non peius in dies singulos odisse Henricum Angliae regem, ex eo quod familia longe inimicissima ortus esset, quare dies noctesque peste aliquam in eum conferendam cogitabat, qua tandem aliquando, homine confecto consumptoque, sanguine inimici expleret odium suum, et imperium regni ad quempiam suae factionis virum perveniret. Itaque posteaquam vidit omnes Ioannis Lincolniensis comitis atque suos conatus paulo ante male cecidisse, ad antiquissimum officium reversa aliam ab integro ordiri coepit telam quae Henrico inextricabilis esset. Forte reperit iuvenem quendam hominem Tornacensem, forma non ineleganti, ingenio acuto, cui nomen erat Petrus, cognomine Varbechus, sed postea ob eius vecordiam contemptui ac ludibrio habitus appellatus est ab Anglis Perchinus, qui Anglicam nonnullasque alias callebat linguas, ac a paucis cognoscebatur, ut homo obscuro loco natus, et qui egestate pressus iam inde usque a pueritia vagari per diversas nationes et gentes coeperat. Hunc Margarita aptum esse existimans quem confingeret esse illum Edouardi regis sui fratris filium ducem Eboracensem, cui nomen fuit Ricardus, apud se aliquandiu occulte tenuit docuitque ita diligenter re rebus Anglicis deque Eboracensis domus institutis ac genere, ut ille postea omnia memoria teneret, facile narraret, mores repraesentaret, faceretque apud omnes fidem per ea se in Eboracensi familia procreatum, quia hoc generi hominum natura quasi datum est ut qui sunt eius stirpis cupide suorum maiorum laudes consequi nitantur. Margarita, ita parato negotio quod inimico exhibendum curabat, ubi audivit Henricum regem adversus Carolum bellum comparare, rata tempus idoneum esse ad res novas moliendas, misit Petrum clam in Hyberniam, uti ibi iuvenis vafer inter sylvestres homines, ad novos semper motus paratissimos, novae factionis semina iaceret. Petrus in Hyberniam delatus brevi tempore sua astutia tantum gratiae cum illis hominibus inivit ut bene multi principes dictis fidem habentes eum non secus ac si re, ut verbo praedicabatur, regis filius esset, honore et dignitate tractare coeperint, et sequi, et armis iuvare, ac caetera suppeditare quae ad bellum opus forent non negarint. Inter haec, fama eius rei ad Gallos perlata, Carolus vocavit ad se Petrum ut illum armaret in Henricum contra se venientem. Cepit laetitiam Petrus ex eo nuntio, seque iam in coelo esse putabat quod inciperet in familiaritates regum intrare, ac statim ad Carolum se contulit, a quo amanter accipitur ornaturque cohorte ac caeteris rebus quae hominem regio genere ortum decerent. Verum haud multo post, facta, ut dictum est, cum Anglo pace, Carolus hominem ab se ablegavit, qui ita de tanta spe deiectus ad Margaritam in Flandriam rediit. Margarita, cui a principio quotidie horae quibus expectabat certum scire quomodo cum iuvene actum esse longae videbantur, et postremo de eo repudiato a Franco dolor in animo haerebat, venientem Petrum perinde quasi nuper natum ac ab se nunquam antea, sicut belle dissimulabat, visum, tanto accepit gaudio ut vix prae laetitia compos mentis esse videretur, atque ut gaudium suum apud omnes notum faceret, primum congratulabatur palam nepoti salutem, iuvabat, delectabat iterum atque iterum audire quonam pacto ille a caede servatus per alienas partes evagatus fuisset postliminioque rediisset, quo sic cunctis persuaderet illum omnino esse Ricardum Edouardi fratris filium. Postea adolescenti summos honores habere coepit, quem etiam eius causa Flandri principes omnibus officiis prosequebantur, et quo commentum magis specie veritatis occludebatur, eo plures credebant adolescentem nutu Dei salvum esse, ac initio per quempiam fidelem Edouardi eius patris familiarem aliquo terrarum longe gentium deductum, atque sic evasisse e manibus Ricardi regis, qui tandem aliquando avitum regnum recuperaret. Pervasit uno fere momento fama non obscura tanti miraculi per omnes vicinitates, sed multo celerius per Angliam, ubi equidem operaepretium est non silere rem non modo in vulgus probatam et creditam, verum etiam statim fuisse viros quoque illustres qui id pro certo habuerint. Itaque ubi divulgari coepit Ricardum Edouardi regis filium vivere atque apud Flandros in summo haberi honore, non aliter actutum germinant seditiones ac, ineunte vere, solent arbores se in varios induere flores. Primum enim perditissimi quique homines qui se ob infinita edita scelera asylis continebant, aut egestate ac aere alieno opprimebantur, ad Petrum in Flandriam advolant, deinde principes quamplures inter se coniurant, quorum alios impellebat temeritas, alios certo quodammodo scientes Petrum esse Ricardum Edouardi filium studium factionis Eboracensis solicitabat, alios arbitrantes se male muneratos ab Henrico rege ob operam ab se in eum enavatam cum indignatio, tum avaritia urgebat, alios demum desiderum novandarum rerum praecipites in eam coniurationem agebat. Ita rumor non quidem raucus renati Ricardi ducis Eboracensis trahebat totam fere Angliam in partes, divexabatque spes et metus animos hominum, nec erat qui de tali re non vehementer laboraret, pro se quisque de suo sensu et periculum et commodum metiebatur.
25. Rex autem, ubi audivit de hoc importuno Margaritae commento, tam ipse quam eius amici haud mediocriter mirabantur potuisse cuiquam mortalium talem dari mentem ut confidenter auderet tam perniciosam atque non modo mirabilem sed omnino prodigio similem excogitare fabellam, per quam manifesta fallacia sic faciem veritatis prae se ferret, ut multi Anglorum optimatum (id etenim ille iam persentiebat) quod malitiose et stolide simulabatur pro certo haberent, ita ut iam tum animo cerneret eam fabulam pestilentissimam aliquid omnino ruinae edituram nisi mature constaret inter omnes fabulam nefariamque fraudem esse. Alii autem, quibus bella, tumultus, seditiones cordi erant, novitate hac gaudentes nihil in re tectum aut veteratorium, sed quicquid dissipasset syncerum et apertum esse ducebant, sibique illud lucro atque honori fore sperabant, quod in primis coniuratorum spem alebat. Et quoniam res magni erat momenti ac multorum opibus iuvanda, idcirco placuit coniuratis praemittere aliquos in Flandriam ad Margaritam qui cognoscerent quando Ricardo duci Eboracensi iter in Angliam commodum esset, idque statim sibi significarent ut ipsi sub eius adventum opportuna auxilia subministrare possent. Itaque de communi omnium consensu Robertus Clyffordius eques cum Gulielmo Barleio in Flandriam missus est, qui omnia amicorum novi ducis consilia Margaritae aperuit. Margarita, adventu Roberti valde laetata, illi facile persuasit omnia esse vera quae rumor de Ricardo duce divulgasset. Postea ostendit Petrum ipsum, qui Ricardi personam multa arte induerat, mirisque laudibus apud eum in coelum tulit quod esset omnibus virtutis bonis ornatissimus suorumque maiorum similissimus. Robertus, viso adolescente, credidit protinus eum regia stirpe ortum, illudque ad socios scripsit, et ut plus fidei dictis haberetur addidit se de facie recte novisse hominem. Tum, acceptis Roberti literis, principes novi consilii causa concitandi populi ad aliquos motus faciendos passim praedicant nihli a vero esse vacuum quod paulo ante de duce Eboracensi vulgo dictum esset. Sed id tam simulate faciunt ut audientes neminem unum eiusmodi rumoris certum autorem notare queant. At rex, ubi animadverterit rem vanam haudquaquam apud vulgus evanescere, iam sibi consulendum, iam patriae, cum qua suum malum coniunctum videbat prospiciendum putat, qui coniurationem aliquam iam factam suspicans ex quo quod Robertus Clyffordius clam discessit, continuo viros aliquot equestris ordinis cum electissimis militibus quocunque ire iubet, qui omnes maritimos exitus claudant ut ne cuipiam potestas sit navigandi neve ullus sine licentia continentem petat aut in insulam accedat, quin vias quoque omnes et calles ne quis ad litora eat vel uspiam hominum conventus fiant, diligentissime custodiri mandat. Post haec, ut ne in Anglia aut alibi homines eius rei credulitate, quae etiam in optimi cuiusque mentem facile irrepere potest, decepti vel obstinati diutius insaniant, exploratores ad omnes Belgicas urbes mittit qui originem Ricardi ducis promissis praemiis indicantibus perquirant, scribitque ad amicos ut idem faciant. Illi in Galliam profecti, dum alii alia loca peragrant, quidam Tornacum perveniunt ibique intelligunt Ricardum humili loco natum nomenque a primo habere Petrum, cognomento Varbechum, idque multorum testimonio constare. Ita conquisitores regii officio functi celeriter redeunt ac comperta demonstrant. Sed amici quidam regis per literas et secretos nuntios multo planiora ea omnia faciunt. Igitur Henricus patefactam fraudem primo quoque tempore non modo per Angliam, verumetiam per omnes transmarinas partes divulgandam magnopere curavit, qui confestim legavit in Flandriam ad Philippum archiducem eiusque consiliarios, cum ille per aetatem nondum ad gerendas respublicas idoneus esset, Edouardum Ponyngum equitem ac Gulielmum Varamum iurisconsultum, sacerdotem summa modestia et gravitate praeditum, qui palam declararent illum adolescentem sordido genere natum falso sumpsisse personam et nomen Ricardi ducis Eboracensis, qui olim una cum Edouardo fratre in turri Londinensi iussu Ricardi patrui necatus fuerat, sicut nemo homo nesciebat, et secus credere vel affirmare summae esse dementiae, cum satis etiam argumento non mediocri liqueret Ricardum regem tollendo e medio Edouardum maiorum natu Edouardi regis fratris filium nihilo plus securitatis habiturum fuisse, si passus fuisset servari Ricardum alterum filium, qui paterno nomine itidem regnum Angliae iure obtinere deberet, ac propterea rogarent Philippum eiusque principes consiliarios ut ne vellent tam manifesto commento singularis nequitiae pleno fidem habere, neve tam fucosae personae quae suum ipsius et nomen et genus fraudulenter mentiretur auxilium ferre adversus ipsum qui superioribus annis Maximilianum eorum principem bello Gallico pressum domesticisque seditionibus laborantem iuvisset. Cum his mandatis legati in Flandriam profecti humaniter a Philippo accepti sunt, atque postea, facta copia fandi, Gulielmus luculentem habuit orationem qua diligenter mandata regis explicuit, in extrema sua ipsa oratione nonnihil cavillatus in Margarita quod monstra pareret, quae, aetate iam decursa intra paucos annos duos Lambertum, cuius supra mentio facta est, et Petrum non octavo nonove, ut fit naturaliter, sed centesimo octogesimo mense enixa esset. Tot enim menses conficiunt annos circiter quindecim, quot quidem annos ambo pueri ante habuerant, quam illa eos quasi e partu in lucem edidisset, et illos quidem non infantes, ad id aetatis pueros qui statim nati bella regibus facerent. Caeterum istuc scomma etsi Margaritae magnum inussit dolorem maioremque fecit Petro, quod fraus iam diluxisset, tamen eo magis mulier inflammata quam territa nihl restinxit odium, sed ignem novum subiicere cupiens, tum Petrum adversus Henricum sibi armandum statuit. At Philippus et eius consiliarii post longam disceptationem an Petrus foret Edouardi filius necne, responderunt oratoribus se deinceps Henrico gratificandi gratia nullam Petro opem laturos, sed si Margarita ferret, non esse in manu sua ut illam impedirent, quandoquidem mulier libera in sua dotali terra omnia pro suo iure ageret. Hoc accepto responso, legati in Angliam redeunt actaque edocent.
26. Interea Henricus in rem suam vigilanter incumbens praestare existimavit procellas quae impendere cernebat consilio, non armis, si id per suos principes fieri liceret, avertere, optime gnarus saepe ex tumultu tumultum solere oriri. Itaque statim misit exploratores in Flandriam, alios quidem qui simulantes se ad Eboracensem ducem transfugisse, scrutarentur coniuratorum consilia eorumque omnia. Alios vero, qui Robertum Clyffordium ac Gulielmum Barleium, promissa impunitate, ad reditum hortarentur. Illi utrinque diligenter fecerunt, et nomina quorundam conspiratorum noverunt, et Roberto Clyffordio ut ab incepto, in quo nihil esset firmitudinis, desisteret persuaserunt. Gulielmus vero Barleius de sententia deduci non potuit, qui tamen non diu in ea voluntate fuit. Nam biennio post, data ab Henrico venia, ad sanitatem revocatus domum se retulit. His actis, qui in Flandriam missi fuerant ad indagandas inimicorum technas, alius post alium a fictitio duce clam discedentes, ad Henricum rediere atque nomina quorundam qui in coniuratione erant detulerunt. Nonnulli tamen illic remanserunt ut Robertum redeuntem comitarentur, quorum statio mirabilem in modum coniuratorum spem infirmavit, quod paulatim laederentur, et neminem hominem cavendum cerneret. Rex omnes coniuratos exploratorum indiciis patefactos comprehendi atque ad se Londinum perduci iussit, quorum principes fuerunt Ioannes Rateclyffus, Simon Montfordius, Thomas Thuartus equites, Guilielmus Dabneius, Robertus Rateclyffus, Ricardus Lescius, compluresque alii. Item sacerdotes aliquot, Gulielmus Richefordius et Thomas Pouys,  ambo monachi Dominicani ordinis, Gulielmus Suttonus, Gulielmus Urseleius decanus, quem vocant, divi Pauli, et Robertus Laybornus. Reliqui vero novae sectae socii, ubi audiverunt indicatum esse de coniuratione, in diversa asyla se receperunt. Illi omnes comprehensi proditionis damnantur, ex quibus securi feriuntur tres dutaxat, Simon Monfordius, Robertus Rateclyffus, et Gulielmus Dabeneius, ut capita et autores eius nefarii consilii. Caeteris autem una cum sacerdotibus ob reverentiam ordinis parcitur. Fuit et concessa vita Ioanni Ratclyffo, sed Caletum ductus ibique in custodiam traditus, quia corruptis custodibus fugere conatus est, mox ipse etiam capite mulctatur. Pauci deinde intercessere dies cum Robertus Clyffordius, partim Henrici promissis adductus, partim quia audierat plerosque, illustrata iam conspiratione, poena affectos ac incoepto negotio nil perditius, nil desperatius esse, clam ex Flandria discessit. Rex, de ea re certior antea factus, confestim in turrim Londinensem se contulit, ibi expectaturus dum Robertus veniret. Eo pertinebat illud consilium ut si Robertus principes aliquos eius coniurationis participes indicaret, sine suspitione possent accersiri ad eum locum in custodiam. Ponam prius quam caetera explicemus opinionem quae id temporis vehemens per animos multorum pervaserat de Roberti transitu ad Flandros. Fuere qui putarint Robertum exploratum ab Henrico missum fuisse, et ea de causa facile rediisse cum eo in gratiam. Verum secus atque creditum est certo argumento fuisse constitit, quod id consilium et Roberto malo fuit. Nam non mediocrem eius nomini notam inussit, et illius amici fraudi, quin posthac Robertus cum Henrico rege in minore gratia multo fuit, ut qui culpa non vacarit. Igitur Robertus Eboracensis familiae studiosissimus a principio causa nocendi Henrico ad Margaritam transisse visus est, ut errore ductus, qui Petrum pro Ricardo Edouwardi filio habuerit. Ad rem redeo.
27. Robertus interea venit, et regi ad pedes provolutus veniam primum petivit, deinde interrogatus totius coniurationis ordinem, et quae in Flandria gererentur aperuit, postremo sociorum nomina detulit, et in primis Gulielmi Stanlei. Ea re cognita, rex valde perturbatur quod Gulielmus eius culpae affinis esset, qui praepositus ipsius cubiculi erat, qui summam rerum omnium fidem habebat, cuius multa in se merita, sed maximum illud beneficium numerabat, quod eius praesertim opera Ricardum regem vicisset. Quas ob res non poterat adduci ut Roberti primum dictis crederet, sed ubi certae res veri indicii apparuerunt, deinde Gulielmum comprehendi atque examinari iussit. Ille nihil inficiatus, sed si quid peccatum erat ingenue fassus est. Peccatum eiusmodi fuisse ferunt. Orto enim sermone inter Gulielmum et Robertum de Petro, qui se falso Edouardo filium praedicabat, Gulielmus professus est se nunquam arma in eium iuvenem laturum si certum haberet Edouardi filium esse. Id arguit Gulielmum ira, ut sit, ad punctum temporis permotum alieno ab Henrico esse animo, unde suspitiones ortae, ad quas postea accessere ea quae Robertus indicaverat. Interea rex dubius animi erat quod de Gulielmo statueret, consilium capiendum eventu ponderabat. Nam timebat ne eius supplicio Thomae Stanlei fratris de se bene meriti animum offenderet. Contra si iniuriam condonaret, ne caeteri ea lenitate audaciores facti peiora molirentur. Itaque ad extremum placuit ut severitas vinceret, ac ita Gulielmus capite damnatus morte afficitur.
28. Quid autem fuerit cur syncera Gulielmi voluntas erga Henricum regem similiter versa sit postremo in malevolentiam atque regis amor adversus Gulielmum mutatus in odium, rationem utriusque rei hanc afferunt. Henricum enim ut caetera ab initio collata mutuo inter eos officia omittamus, in illo praelio quo denique Ricardum regem et vita et regno privaverat, paucis stipatus armatis cum repente ab ipso Ricardo circumventus esset, ita ut eius vita iamiam periclitaretur, Gulielmus, missus cum valida militum manu a Thoma fratre, qui prope locum pugnae cum suis copiis consederat, confestim ac peropportune subsidio venit, eumque a caede servavit incolumem, interfecto ibi eodem momento Ricardo rege, sicut superiore libro est a nobis abunde explicatum. Fuit certe hoc beneficium post hominum memoriam maximum, per quod Henricus a periculo mortis liberatus conservatusque regnum sibi quaesivit. Contra Henricus statim ut regnum obtinuit, gratiae non oblitus, de qua meminerat et praedicabat libenter, primum Thomam Stanleium fecit comitem Darbiensem, deinde Gulielmum magnis donatum muneribus cubiculo suo praefecit, summoque in honore habuit. At Gulielmus, tametsi magnum amicitiae locum apud regem tenebat, magis tamen dati quam accepti beneficii memor, mensuram adhuc confertam et superfluentem, iuxta evangelicum verbum,  sibi datum iri sperabat, adeo ut minoris merita regis in se collata faceret. Quae cum ei Henricus animadverteret sordere, coepit sic succensere ut irritatis animis uterque suae gratiae fructum amiserit. Atque ita usu saepe venit, ut ex eiusmodi iniqua meritorum aestimatione habita summum beneficium summa sequatur inhumanitas. Redeo rursus eodem. Caeterum videbatur tempus eius animadversionis quo seditionum vulnera retractari summopere incipiebant severitatem tum maxime poscere, cum homines perinde quasi ab omni metu vacui auderent passim iactare voces probri plenas in Henricum, veluti regem nullo iam numero habendum, qui Eboracensis ducis in singulas horas adventum praestolabantur. Verum cum eiusmodi probrosi sermones ad regis aures pervenissent, et aliquot meritas contumeliae poenas luissent, caeteri, videntes male cecidisse eorum conatus qui primi dementer res novas tentassent, simulque omnia provisa, parata, constituta adversus impendentes motus, coepere sua sponte quiescere ita ut viderentur universi non nolle in officio permanere. Post Gulielmi casum fit regii cubiculi praepositus Aegidius Dabeneius, vir fidelissimus moderatissimusque.
29. Solum restabat  ut Hybernia purgaretur, quo si qua semina novae sectae adversariorum inter illos homines feros a Petro Varbecho superiore anno iacta fuissent, mature extirparentur. Itaque Henricus primo quoque tempore Henricum Deneum monachum Langtoniensis coenobii praefectum, virum bonae frugi ac officii plenum, quem insulae cancellarium designaverat, et Edouardum Ponyngum cum bene magno militum numero eo misit, qui confestim loca lustrarent in quibus Petrus moratus eset, et quos reperissent tantae perfidiae affines in eos graviter vindicarent. Illi celeriter in insulam delati concilium nobilium regis nomine convocant. Quo coacto, Henricus cancellarius eos primum hortatur ut in fide maneant, deinde iubet, sumptis armis, sequi Edouardum copiarum ducem adversus homines plane insanientes, qui paulo ante, sive errore ducti sive libidine nocendi agitati, Petrum pecunia vel armis iuvissent. Promisit pro sua quisque parte auxilia, sed pauci postea ea subministrarunt ut qui Anglos plus fronte quam mente colerent. Postquam nuntiatum est Edouardum Ponyngum venisse persecutum omnes quos Petrus sui studiosos habuisset, non fuit quisquam omnium ad quem etiam leviter ea culpa pertineret quin raptim in proximas sylvas sese abdiderit. Hic simul more patrio consilia inierunt quibus in locis deberent aut Anglis insidias tendere aut cum illis, si ita necessitas ad periculum vocaret, manum conserere. In omni Hybernia duo sunt hominum genera, quemadmodum est a nobis loco perapposito supra decimotertio huius operis volumine demonstratum, unum mite et urbanam, ad hos ut magis tractabiles ac divites navigant frequenter vicinitatum continentis mercatores negotiandi causa, sed Angli in primis commeant, quorum mores illi facile imbibunt linguamque ex assiduo commercio maiore ex parte intelligunt, et omnes parent regi Anglo. Alterum genus ferum, incultum, stultum, asperum, qui a neglectiore cultu rusticisque moribus sylvestres appellantur, habent quamplures regulos qui inter se continenter belligerant. Qua de causa reliquos Hybernos ferocia praecedunt, ac novarum rerum longe cupidissimi secundum rapinas et latrocinia nihil tumultibus magis amant. Ad istos sylvestres Hybernos Petrus se principio contulit, eisque omnia facile persuasit quae de se falso praedicabat. Igitur Edouardus Ponyngus persecuturus generatim illos qui Petrum accepissent iuvissentque adversus sylvestres Hybernos arma convertit, cum praesertim ad eos etiam omnes alii eius culpae participes se recepissent, ut simul ab iniuria se iunctis armis defenderent. Sed cum nihil secundi accideret, quod principes Hyberni promissa auxilia non misissent, et sylvestres, per saltus vagantes ob suorum militum paucitatem, nusquam ad pugnam faciendam cogere posset, tum necessario pedem retulit, et iracundia ac stomacho exardens, quia suspicatus erat ea omnia dolo ac fraude Geraldi comitis Chyldariae, qui insulae praefectus erat, accidisse, prout ab inimicis comitis ad ipsum delatum ferat, eum de improviso cepit captumque duxit in Angliam ad regem. Huic postea, licet multa obiecta fuissent, non defuit tamen ingenium ad levandam culpam, quam facile in alios derivavit ac ita se purgavit ut a rege missus statim factus in Hyberniam redierit praefecturam rursus obtinuerit. Multa nempe Henrico venerunt in mentem quamobrem minus severe quam adversarii Geraldi factum pervolebant ea in re agendum iudicarit, primum hominis autoritas apud suos Hybernos, deinde conditio temporis, quo initium fieri alicuius belli sentiebat, et tertio loco fiducia iampridem in comitem collocata. Repressa magis quam compressa sic seditionum peste, rex nihil esse existimans quod in praesentia de bello curaret, ad viij Calendas Iulias animi recreandi causa in Lancastrium comitatum proficiscitur, ut ibi visat Margaritam matrem, quae cum viro suo Thoma comite Darbiensi in eo comitatu per illos eos dies erat.
30. Dum haec in Anglia geruntur, Petrus Varbechus in Flandria, quanquam summum accipiebat dolorem quod, patefacta coniuratione et sociis ab Henrico supplicio affectis, promissa auxilia non viderentur ventura, oblatam tamen imperii spem haud negligendam statuit, fretus ducibus suis, viris desperatis naufragisque, et in primis multitudine perditorum hominum undique ex vicinis populis ac asylis Anglicis ad se convenientium, quos spes praedandi ab agricultura et quotidiano labore revocarat. Itaque cum ea hominum caterva imposita in naves, quas ope amicorum paraverat, ex Flandria solvit petiturus eam partem Angliae in quam ventus deferret. Qui ubi ad oram maritimam Cantii pervenit, quia magna erat maris tranquillitas per quam naves secundum litus sine incommodo in anchoris teneri poterant, ibi cursum sistit, exponitque in terram aliquot suorum miltum, ut significent se omnibus esse refertum copiis spemque victoriae non dubiam faciunt, atque ita tentent si Cantiani velint secum stare ac se ducem sequi, qui alias sua sponte rebus novis studuerint. Cantiani, primum audito ducis Ricardi Eboracensis adventu, quia iam fabula satis divulgata erat, dubii aliquantisper fuere utrum illum sumptis armis iuvare et sequi an non recipere mallent. Sed ad ultimum memoria repetentes novos ab se antehac factos motus semper sibi malo fuisse, existimarunt ex re sua minus fore si se cum homine magis ad vastandam Angliam quam ad vincendum parato coniungerent, idque dubium non esse inter se disputabant quod Petrus non alium fere militem nisi externum haberet, qui templa, qui privata tecta, qui urbes, qui oppida, qui vicos, non patriam sed praedam putaret, igitur ab illis nil esse quod non metueretur, ac propterea ab officio non discedendum iudicantes, decreverunt in eos irrumpere qui descendissent postquam dum se armarent alios plures ex navibus in terram bonis verbis evocassent. Ita composito dolo, se ducem secuturos conclamant. Verum cunctando deliberandi attulit Petro suspitionem, utpote quem non fugiebat vulgus solere non consulto sed subito ac temere semper ad novos se incitare motus. Propter quod statuit non prius pedem e navi egredi quam omnia tuta videret. Permisit tamen aliquot plures suorum in terram descendere, qui ubi aliquantulo longius a navibus progressi sunt, ecce tibi, subito a Cantianis magno conatu contendentibus circumveniuntur, multisque acceptis vulneribus ad naves repelluntur. Comprehensi sunt in ea fuga bene multi qui postea omne supplicio affecti sunt. Petrus, omisso incoepto, in Flandriam unde venerat abiit, expectaturus illic dum tractaret cum suis amicis de rebus in posterum tempus cautius agendis. Rex vero, in itinere certior factus de hostium accessu, voluit Londinum pedem protinus referre, sed postridie illius die, refrigerato iam rumore ac altero accepto nuntio de re bene gesta, iter reliquum conficere perrexit, misso confestim Ricardo Gilfordio in Cantium, qui, ipsius nomine collaudata eius populi fide ac virtute, gratias generatim ageret pro officio amanter collato, polliceretur ipsum fore memorem, atque simul excubiarum munia circa litora more patrio obeunda curaret.
31. Petrus et eius duces in Flandria, omnia interim circumspectantes consilia, nihil reliqui habebant praeter unum tutissimum, ut incoeptos conatus continuarent postquam non essent cives aut populi cum quibus furorem suum, qui nihil refrigescebat, consociarent, ut ne tarditas belli gerendi aut spatium daret Henrico vinciendi loca opportuna praesidiis, quod audierint nihil esse quod ille potius faceret vel amicis quos in Anglia se habere confidebant animum admiraret. Itaque, reparato confestim exercitu, statuunt ad Hybernos primum transire et, ibi auctis copiis, inde, si ita expediat, proximam Angliae partem attingere. Si vero id non procedat, recto demum cursu ad Scotos se recipere, quod illis haud unquam soleat perpetua cum Anglis intercedere amicitia. Hoc capto consilio, Petrus, idoneam proficiscendi nactus tempestatem, Hyberniam petit, ubi paucos dies moratus quod intellexisset spem victoriae minime ponendam in solis Hybernis, qui nullis armis tegentes bellando corpora parum adversus Anglos in praelio valerent, cum ventus coepit flare secundus in Scotiam navigat, regemque Iacobum suppliciter adit sicque alloquitur: “Non arbitror, maxime rex, te fugere quae superioribus annis labes facta sit domus Edouardi Quarti Angliae regis, cuius, si nescis, ego filius sum servatus a caede Dei optimi maximi nutu. Edouardus enim pater moriens constituit tutorem filiorum Ricardum fratrem ducem Glocestrensem, quem quo maioribus affecerat beneficiis hoc magis filios amaturum speravit. Sed heu me miserum, quam secus atque ille putarat evenit! Is non tutor gentis nostrae sed extinctor pene fuit. Ecce, ex improviso tyrannus regnandi cupiditate captus Edouardum meum fratrem meque una interfici iussit. Ille autem cui tam immane atque horrificum negotium opprimendi nos miseros innocentes datum erat, quanto magis scelus abhorrebat, tanto magis non edere sibi timebat. Itaque dubius animi, ut demum et tyranno morem gereret et in parte culpa vacaret fratrem necavit, me vero conservavit ac in continentem raptum qui alio terrarum duceret, et cum longe gentium abessem subito, quemadmodum fecit, desereret socium dedit. Sic Ricardus regnum tanquam sui sceleris praedam occupavit. Ego vero ita salvus per aetatem tamen meiipsius fere oblitus usque eo per varias gentes vagatus sum dum tandem aliquanto qualis essem edoctus, ad Margaritam amitam meam, quae olim cum Carolo duce Burgundiae nupta fuerat, veni, quae me ut ab inferis ad superos revocatum summo cum gaudio accepit, et quoniam mulier cui nihl praeter dotem in ea terra est, non ita me iuvare sumptusque belli necessarios suppeditare potuit, quin mihi pro recuperando regno necesse esset alienas expectare opes. Idcirco eius monitu hac modica armatorum stipatus manu ad te confugi, a quo fama iampridem per orbem pervasit nunquam quempiam per iniuriam suis fortunis eversum aut finibus eiectum, perinde ut ipse a puero fui, auxilium frustra petiisse. Te ipse igitur nunc patria domoque exul et rerum omnium egens per maiestatem regni tuo rogo, vel atque adeo precibus omnibus oro et obtestor, ut mihi subvenias, vel de loco saltem commodes ut non sit amplius mihi errandum. Nam si tua opera et beneficio et gratia mihi licuerit avitum recipere regnum, non modo me, sed omnes reges qui ex nostra progenie orti illud posthac obtinuerint ita tibi obstringes ut illi in referendi gratia nunquam sibi satisfecisse putarint.”
32. Rex ad ea respondit ut bono esset animo, quandoquidem ita eum acciperet ut, quisquis esset, nunquam poeniteret in Scotiam pervenisse. Post haec, convocato principum concilio, interrogavit ecquid singuli sentirent de iis quae Petrus coram dixisset, ecquidque deliberandum censerent. Illi quibus sanior mens erat multis argumentis affirmabant ea omnia perinde ac somnia habenda, atque nihil esse quod longior consultatio solicitos tenerent. Alii vero non parum multi hanc dari novam belli gerendi adversus Anglos occasionem, e republica fore ducebant quod licet nihil eventorum exploratum esset, tamen videretur belle casurum modis omnibus negotium si Petri causa, qualiscunque esset, mature defendenda susciperetur, quando, bello inchoato, si Petri res bene iret, nihil ille suis adiutoribus negaturus esset; sin minus, Henricus nullas non pacis conditiones offerret ut ne Iacobus rex suis adversariis socius foret. Visa est haec sententia pluribus potior, quare rex, sive errore ductus misericordiaque commotus, sive simulans, coepit postea Petrum habere in honore, eumque iam palam Ricardum ducem Eboracensem appellare, et ut cunctis huiusque rei fidem faceret eidem Catharinam filiam Alexandri comitis Huntlei sibi genere propinquam nuptum dedit. Illo ea affinitas pertinebat ut rex partim levaret invidiam qua brevi futurum prospiciebat ut ex eo maxime flagraret quod inducias cum Anglo haberet, partim vero ut ne levitatis accusaretur si postea constituisset Petrum alium hominem esse atque ille praedicasset. Quibus constitutis, rebus, dum rex bellum comparabat Petrus, laetitia exultans quod ex animi sententia Scotos in studium sui duxisset, ut ne sibi deesset praedicabat magna auxilia ab Anglis amicis longe sibi obviam ventura, cum primum fama esset ad arma venisse. Scoti, etsi hisce promissis exiguam habebant fidem, tamen in spem prope certam praedae potius quam pugnae vocati se celeriter armant in finesque Anglorum contendere incipiunt. Rex vero, ut ne quid temere fiat, veritus ne Angli, cognito Petri accessu in Scotiam, circa fines praesidia disposuisset, aliquot equites premittit qui specularentur an agrorum coloni in armis sint necne. Equites, quaquaversum secundum hostium agros profecti, ubi omnia quieta esse cognoverunt, ad regem reversi nuntiant tempus aggrediendi ad bellum movendum aptissimum esse. Ille tum in Angliam invasit, qui primum omnium passim per praecones significandum curabat illis duntaxat parsum iri qui protinus in Ricardi ducis Eboracensis fidem venissent. Deinde metus iniiciendi gratia tam crudele bellum faciebat ut non homines, quorum humanitatis est caede satiari hominum et misericordiam impartiri infirmis, sed incendium ac calamitosa tempestas per agros, per vicos, per fortunas pervadere videretur, qui praedando longius progressus, iam Northumbrorum agro late populato, ultra iturus erat nisi vidisset novi ducis hominem Anglum studiosum esse neminem, et milites praeda onusti se sequi posse negassent, ac concursus agricolarum suspitionem insidiarum attulisset. Ita multum praedae secum trahens in Scotiam reversus est. Operaepretium est cognoscere hoc loco genus quoddam ridiculae misericordiae qua Petrus permotus visus est nihil alieno commodo habuisse potius. Dum enim, Scoto ita irruente in Angliam, nihil aliud nisi gemitus et ploratus exaudiretur, ille, sui semper similis, qui fraude omnia agebat, animadvertens nullos ad se fieri Anglorum concursus, et veritus ne ob id dolus eluceret habereturque contemptui, ratione quadam naturali machinae tegendae causa fertur inclamasse, “o me ferreum, qui meorum calamitate non moveor,” ac rogasse regem ut ne ultra suam gentem affligeret, neu patriam maiore incendio deformaret, perinde quasi patriae amore victus iam misereri cogeretur, et rex respondisse sibi videri eum non suam sed alienam vicem dolere, qui appellaret Angliam suam patriam suamque gentem, ex qua tamen nemo omnium bellum eius causa et nomine susceptum iuvaret. Ita rex hominis infantissimi levitatem perbelle coarguit, quem deinceps in dies magis neglexit, cum eius facta cum dictis et rerum successus cum promissis minime consentirent.
33. At nobiles Angli eius regionis, ubi ex fuga clamore incolentium rura cognoverunt Scotos adesse valde conterriti, subito ad loca munitiora confugiunt, ibique ad se undique accersitis armatis, ad resistendum se parant, praesidia circa vias disponunt, alia dimittunt quacunque putant hostes transituros, simul crebris nuntiis de improviso Scotorum accessu regem certiorem faciunt. Quibus rebus cognitis, Henricus subito malo perturbatur, domesticarum solicitudinum repente aculeis punctus, quippe qui non hostes tantum verumetiam suos principes pertimescendos putabat, ne eorum quospiam defectionis initium faceret, periculumque sibi crearet. Quare ipse quoque accepto nuntio rem magnam et multae cautionis esse ratus, opportuna remedia impigre parat ad primam periculi procellam propulsandam. Verum cita hostium fuga omnes Anglorum conatus extraxit. Scoti enim, facta omnis  generis praeda contenti, ocyus pedem retulerunt quam Angli se in unum collegissent. Atque hoc Scotici belli initium fuit. Rex Henricus, postquam cognovit Iacobum intra suos fines se recepisse, collaudata nobilium Anglorum eius regionis virtute qui in officio permansissent, destitit ab incoepto negotio occurrendi periculo iam praeterito. Sed ne hostibus ex eo maleficio animus cresceret, decrevit sibi quam primum armis vindicandum inuriam. Itaque, coacto principum concilio, quid causae instet, qui sit mentis suae sensus illis aperit, multisque rationibus docet ex reipublicae usu maxime esse bellum ab hoste inchoatum persequi. Placuit cunctis, qui non minus quam ille stomachabantur ob tam iniuriosum Scotorum facinus, ut bellum fieret, ac ad id gerendum aliquid pecuiae tributum penderetur, quod et factum est. Nam post longam disputationem de concilii sententia, tributum haud omnino grave in singulorum hominum capita indicitur, sed id tamen generis actionis quod agrestium turba omni tempore abhorruit graviterque tulit. Deinde eo in conventu leges nonnulla perpetuatae, aliae novae latae sunt, quae statui regi optimo conducerent. Ac ita rex, dimisso concilio, bellum de integro comparat. Scotus interea nec suae causae deerat, qui prospiciens Anglos non quieturos esse diu, nequaquam minore studio in exercitu conscribendo haerebat, ut vel hostibus in se arma moventibus obviam iret resisteretque, vel rursus fines Anglicanos ingressus novas praedas faceret. Ita ambo reges rei bellicae iuxta studebant, sed Henricus lacessitus iniuria tantum animi adversus Scotum gerebat ut nihil procrastinaverit, qui longe prior valentissimas copias paravit, easque duce Aegidio Dabeneio in Scoticum agrum ire iussit. Ille rebus omnibus paratissimus iam iter facere coeperat cum domi gravior seditio derepente orta bellum externum interpellavit.
34. Quaestores interea passim dimittuntur qui decretam ac imperatam in bellum Scoticum pecuniam colligant, quam dum alii conferunt, Cornubienses, qui minimam insulae partem eandemque steriliorem incolunt, de tributo indicto recusant: eius gravitatem se ferre non posse vociferant, et dolore similiter atque iracundia ardentes primum parum modice regis nomini temperant, eius consiliariorum crudelitatem mali causam esse fremunt, conqueruntur, lamentantur, deinde palam furentes exitium autoribus tanti facinoris intentandum, eosque prorsus ad supplicium sibi petendos constituunt. Ita commoto populo, duo ex eo hominum coetu, Thomas Flammochus leguleius et Michael Ioseph faber ferrarius, viri audaces, sese seditionis duces profitentur. Ii ubi viderunt turbam ira et furore esse inflammatam, non cessabant multo acrius concitare, more amentium, exclamantes indignum esse facinus ut pro minimo motu a Scotis facto et puncto temporis sedato (putabant enim homines rerum omnium rudes id bellum iam restinctum, quod tum maxime ardere incipiebat) tanta cum acerbitate premerentur miseri cum primis Cornubienses tributo, qui loco minime frugifero nati maxime omnium mortalium victum sibi manibus quaererent, tantum in fodiendo plumbo dies noctes haerentes, et propterea quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque miseria versari. Sed eam culpam in primis assignabant Ioanni Mortono Cantuariensi archiepiscopo ac Reginaldo Braio, quod principes essent domestici regii senatus. Et talia praemia, ut plurimum habent illi qui apud principem autoritate valent, quia sic usu venit ut siquid recti fiat, illud principi acceptum referatur, si quid mali, id consiliariis crimini vertatur. Quod si bene multum secum vacuo animo ponderarent, haud ad illum locum multis laboribus aspirandum ducerent. Nunc ad rem redeo. Quocirca ductores ipsi hortabantur ut, sumptis quamprimum armis, se sequi non formidarent, promittentes ita futurum ut ipsi nihl damni facerent nec illi impune ferrent qui vexandi populi per exactiones autores fuissent. Atqui si quos videbant, videbant autem complures, suum imprudens, calamitosum ac nefarium consilium improbare dicereque summae dementiae esse capitis periculum adire pro re quam suppliciter principem poscere deberent, eos ut vecordes, stultos, pigros multis verbis male accipiebant, adeo se atque suos perditum ire avebant duces longe perditissimi. His vocibus bona pars plebis stimulata signa tandem consentientis multitudinis non incerta dedit. Illi, collaudata populi audacia, ubi ea quae opus essent ad profectionem pararunt agmen fluctuantis vulgi Welliam versus ducunt ituri Londinum, ubi se regem tenere audierant. Quae postquam Henrico per certos homines ab eius quaestoribus missos nuntiata sunt, eum valde pupugerunt quod uno tempore perincommode duplici vexaretur bello, externo ac domestico, et quoniam par periculum ab utroque imminebat, aliquantulum pependit animi utrum utri anteverteret. Inter haec factus est certior Iacobum Tuychettum regulum Audleium cum nonnullis aliis nobilibus societatem coivisse cum Cornubiensibus, et illos citato agmine Londinum approperare, tum videns domesticum bellum in foribus esse, deliberavit omnes vires in illud convertere, ut, eo sedato tumultu, deinde expeditius Scoticis rebus serviret. Itaque Aegidium Dabeneium in Scotos proficiscentem cum exercitu de itinere ad se evocat, habitoque novo militum delectu copias augendas curat. Item ut, se bello domestico praeoccupato, ne Scotus finitimos Anglos divexet, obturbet, violet, mittit Thomam comitem Surrae, principem praestantissime virtute praeditum, quem, bello contra Ricardum gesto, ut supra dixi, captum paulo ante libertate donarat biennioque post in locum Ioannis Dynham demortui regni quaestorem fecerat, in agrum Dunelmensem, qui ibi aliquam armatorum manum colligat atque una cum aliis regionis principibus hostes eatenus finibus arceat quoad Aegidium cum exercitu post debilitatum ac repressum Cornubiensium furorem, quod factu facilimum ducebat, illuc remittat. Cum interea, audito tam terribili motu, undique principes viri equitesque multo fortissimi Londinum properabant, manum aliquam armatorum factam pro se quisque ducebat, quo in numero erat Henricus Essexiae comes, Gulielmus regulus Monioii, Edmundus Suthfolchiae comes, Ricardus Thomas, Gulielmus Say, Thomas Havardus Surrae comitis filius, adolescens illustris ac strenuus, Robertus Lyttonus, Thomas Baudus, Robertus Clyffordius, Gulielmus Davers, Georgius Verius, Thomas Terellus, Richardus Fizleves, Ioannes Raynsforthus, Thomas Montigomerius, Ioannes Wyngfildus, Robertus Brugthonus, Iacobus Terellus, Robertus Fenys, Gulielmus Careus, Robertus Drurus, Ioannes Andelius, Robertus Wyngfildus cum Ricardo fratre, Robertus Brandonus, Thomas West Delaware, Thomas Fenys Dacres, David Ovinus, Henricus Rossus, Ioannes Denevyssus, Henricus Delengerius, Ioannes Paulettus, Thomas Troys, Gulielmus Sandes, Edmundus Graius e Wilton, Joannes Verneius, Thomas Brianus, Ricardus Polus, Thomas Harecortus, Ioannes Hampdenus, Edouardus Barkeleiensis, Gulielmus Bolleyne cum Thoma filio, Henricus Haydonus, Robertus Clarentius, Philippus Calthorpus, Robertus Lovellus, Iacobus Hubertus, Ioannes Wyndham, Ioannes Burscherius, Thomas Wodus, Matthaeus Brunnus, Ioannes Say, Thomas Frowicus cum multis aliis inferioris ordinis viris pugnandi peritissimis, ut simul vim advenientium hostium ab urbe et agris prohiberent. Per illos ipsos dies Carolus Francorum rex reversus a bello Neapolitano legatos ad Henricum misit, qui ei significarent ea quae ipse in Italia egisset et mandata quae pertineret ad benevolentiam conservandum. Nam Carolo nihil antiquius erat quam cum Anglo amicitiam perpetuare, et id quidem quia in varios Italici belli laqueos sese ac suam gentem induerat, ex quorum nullo illa ad hunc diem, qui est annus salutis MDXXIIII, se expedire potuit. Henricus ubi cognovit legatos Caroli Caletum pervenisse misit obviam aliquot heroes qui exciperent illos venientes, ad Doverumque de industria usque eo remorarentur dum seditio supprimeretur, atque curarent ne quid de eiusmodo rerum rumore ad legatorum aures perveniret, id quod diligenter factum est.
35. Interim Cornubienses Wellia, ubi loci Iacobum Audeleium suum principem ducem laeti acceperant, digressi, Sarisberiam primum accedunt, deinde Vintoniam, ac postremo in Cantium, sperantes Cantianam plebem in societatem belli facile venturam. Quae porro opinio eos valde fefellit. Celeriter enim sub armis fuit Georgius Cantii comes, item alter Georgus Burgenniae regulus, Ioannes Polus Cobani regulus, Thomas Burscherius, Edouardus Ponyngus, Ricardus Gilfordius, Gulielmus Scottus, Iacobus Cromerius, Ioannes Peche, alter Ioannes Darellus, Henricus Wyatus, Richardus Haulte, et Ioannes Foggus ac alii ad patriam ab omni maleficio iuxta defendendam atque ad populum in officio continendum attenti. Sed Cantiani, partim memores alias sibi novos motus damno fuisse, partim suorum nobilium custodiis interclusi, tantum abfuit ut voluerint ad agmen adhaerescere ut et iam eorum aditum sermonemque defugerint quo ne in suspitionem ullam apud regem caderent. Ea res adeo minuit animum ignavae multitudini ut statim post non exiguus illorum numerus deferbuerit clamque ex agmine noctu excedens domum repedaverit. Caeterum ductores agminis, postquam viderunt Cantianos minime se movere, tum suis freti viribus in collem proximum Londino quem Blakhethfelde vocant omnem multitudinem ducunt, ibique in planitie quae in vertice collis ampla est, positis castris, iubent se ad certamen instruere ut cum rege manum conserant si obvius fiat, vel urbem oppugnent. Nanque arbitrabantur regem terrore affectum hactenus non ausum fuisse quicquam de obviam itione cogitare, ac propterea maioribus animis quasi certae fiduciae potiundae victoriae pleni, urbem invadendam constituebant qua rex se inclusisset. Sed Henricus, secus atque illi putabant, omnia agebat qui consulto noluit venienti turbae se opponere, quo eam procul domo, unde nulla spes esset subsidii, longo itinere defatigatam, ac pene remisso furore, suae iam ipsius temeritatis poenitentiam uspiam intercludere armisque subito undique circumvenire tutius posset. Interim ingens in urbe trepidatio in singulas diei horas existebat, conclamabatur vicatim ad arma, concurrebatur ad portas, item custodiae ubique atque vigiliae mirificae erant ut forte noctu ne illa hominum inops multitudo derepente descenderet ad diripiendas civium opes moeniaque intraret. Ita civitas iussu regis et opera, cura, solertia Ioannis Tate praetoris, item Ioannis Shaa ac Ricardi Haddon vicecomitum atque totius senatus munita, armata, parataque erat ad defendendum sese adversus repentinos multitudinis incursus et impetus, cum rex eripuit cunctis protinus timorem, qui ubi cognovit Cornubienses in proximo colle paratos ad multumque diei intentos ad dimicandum esse, confestim mittit Henricum Burscherium Essexiae, Edmundum Polam Suthfolchiae comites ac Ricardum Thomam, duces belli excellentes, cum magno numero cum sagittariorum tum equitu cui collem dextra sinistraque circundent ut, insessis omnibus viis, spes omis fugae hostibus adimatur. Postea ipse cum instructo exercitu urbe egressus in collem fortissimo praestantissimoque animo contendit, praemittitque Aegidium Dabeneium cum militum robore. Is ubi in collem pervenit, tum comites cum Ricardo Thomas in hostem impetum faciunt, primaque impressione in fugam coniiciunt, occisione occidunt resistentes amplius duo millia, capiunt deterritos infinitos, et in iis ductores multitudinis, qui paulo post supplicio afficiuntur. In Michaele Ioseph altero ex illa faece hominum duce aliquid fuit appetitus laudis, quem ferunt dum ad mortem traheretur seipsum consolatum quod ob id facinus speraret sui nominis memoriam perpetuatum iri. Adeo medios ac infimos viros perinde ut summos gloriae cupiditas incendit. Rex vix trecentos ex suo exercitu desideravit, qui pro suo instituto reliquis captivis vitam concessit. At in duces non item lenis, quod non contentus eorum supplicio voluit ut more maiorum corpora Thomae Flammochi et Michaelis Ioseph in partes scissa diversis in locis suspenderentur circa Cornubiam, quo eorum poena notior testatiorque esset. Sed audiens caeteros qui domi erant nihil fere ob suorum acceptam plagam fractos animo ad res novas adhuc moliendas non imparatissimos esse, si modo stimularentur, mutavit consilium ne maioribus curis se eo tempore oneraret quo tantis habebat sedare domesticas seditiones, ut sic in Scoticum bellum promptius in posterum tempus incumbere posset, contentus in praesens re tam bene gesta.
36. Dum haec apud Anglos gerebantur, Iacobus rex Scotorum per speculatores fit certior nullum exercitum Anglicum contra se paratum, et regem Henricum ac nobiles aliquot cum plebe Cornubiensium in seipsos versos civili discordia detineri, qui idcirco anticipandum bellum quod hostem in se renovaturum cum primum per eas seditiones licitum foret certo propemodum sciebat iudicans, raptim fines Anglicos rursus ingressus agros vastat, urit, a nullo loco manus abstinet, ac dum pars suorum agrum Dunelmensem late populatur, ipse cum altera militum parte oppugnare aggreditur arcem Noramum ad limitem Angliae et Scotiae sitam, quam Dunelmensis episcopus tenebat. Hanc Ricardus Fox Dunelmensis episcopus paulo ante adventum hostium firmo praesidio muniverat, qui prospexerat ita futurum ut Scotus, cum intelligeret apud Henricum omnia plena esse discordiae, primo quoque die in fines Anglicanos excurreret. Is est Ricardus quem supra appellavimus episcopum Exoniensem, qui postea ob eius singularem animi virtutem ad episcopatum Bathoniensem et Wellensem, atque postremo ab illa sede ad Dunelmensem evocatus est. Hic omnia quae acciderant, quamprimum crebris nuntiis regi, qui tunc Londini erat, significat. Item per alios homines certos quam celerrime potest arcessendum curat Thomam comitem Surriae, qui in agro Eboracensi iam bene magnum militum numerum contraxerat. Thomas, certior factus rem non abesse a periculo, maturat iter suum, quem pari celeritate sequuntur ex omni parte principes, quorum unusquisque pro opibus quam magnam armatorum manum fecerat, et in his virtute bellique scientia praestantes reguli Rodulphus comes Westhumbriae, Thoma Dacres, Georgius Strangius, Rodulphus Nevyllus, Ricardus Latemerius, Georgius Lumleius, Ioannes Scroppus, Georgius Oglius, Thomas baro ex Heltona, Henricus Clyffordius, Gulielmus Conyers, Thomas Darcius. Item equites tam fortissimi quam prudentissimi Gulielmus Percius ac tres alii eodem nomine, Bulmerius, Gascognus et Penyngtonus, Rodulphi tres, Bigottus, Bouys ac Elarker, Thomas Apparus atque duo alii Vartonus et Stranguychus, Ioannes numero octo, Constabulus, Rateclyffus, Savellus, Goverius, Mosgravius, Mallerius, Aloder, et Everynghamus, Brianus Stapeltonus, Thomas Worteleius, Marmaducus Constabulus, Christophorus Pikerynus, ac alter Christophorus Wardus, Gualterus Stryklondus, Rogerius Bellinghamus, Gulielmus Heron, Rodolphus Graius, Nicolaus Ridleius, Gualterus Griffithus, Ioannes Heron, Rodulphus Fenevicus, Thomas Graius, ac Christophorus Curvynus, praeterea Robertus Varcoppus, Rolandus Tempesta, et Iacobus Metcalfus, compluresque alii viri tametsi inferioris ordinis, virtute tamen haudquaquam impares. At Scoti, postquam complures dies in oppugnatione arcis consumpserant et non parvo suorum detrimento, nullam partem munitionum convellere potuerant, iam sua sponte eam dimittendam statuebant, cum rumor attulit Thomam comitem advenire cum exercitu ac ferme bidui abesse. Tum rex, videns nihil esse quod de expugnanda arce amplius in praesentia laboraret, sublatis castris, hostium finibus excessit. Atqui Thomas, cognito regis discessu, magnis itineribus sequitur Scotiamque ingreditur, spe prope certa consequendi alicuiusve praelii faciendi. Sed longius abeunte rege quam ut conduceret ultra pedem inferri, ac deficientibus cibariis quae prae festinatione in pauculos dies secum tulerat, postquam fines late vastavit exercitum in Dunelmensem agrum reduxit, ubi, positis castris dum intelligeret quid Henricus consilii de bello cepisset, expectandum decrevit.
37. Inter haec pervenit in Scotiam Petrus Hyalas, vir ingenio ac prudentia multa, non item doctrina ulla praeditus, missus a Ferdinando rege Hispaniae ad Iacobum rege qui de pace concilianda inter reges ageret. Ferdinando enim ac Elizabeth eius uxori, mulieri cui noster Christianus orbis paucas pares tulit, amicitia cum Henrico intercedebat, nihilque optatius erat quam ut, locata Catharina filia Arthuro Walliae principi eius filio, intercederet et affinitas. Item par necessitudo erat cum Iacobo Scotiae rege. Igitur Ferdinandus se utrique regi libentius pacis faciendae autorem obtulit. Petrus statim coepit omni ope atque opera cum Iacobo agere quibus legibus pax coagmentanda esset, ac cum spes bona arrideret per literas rogavit Henricum ut aliquem suorum sibi sociaret rei conficiendae causa. Henricus, qui, quantum sine magno incommodo licebat, pacis amator ac, ut ita dicam, alumnus erat, vel potissimum id temporis quo suorum seditionibus vexabatur protinus dedit negotium Ricardo Dunelmensi episcopo, qui in propinquo erat, ut primo quoque tempore Petrum conveniret. Ita Ricardus et Petrus, ut arbiter pacis, cum legatis Scotis congrediuntur. Hic sexcentae proponuntur conditiones, sed post longam disputationem nulla satis placebat, unaque tantummodo res officiebat quod Henricus rex peteret sibi tradi Petrum Varbechum, sui regni quietis turbatorem. Contra rex Iacobus in primis negabat se quicquam concessurum quod ipsi deinde vitio dari posset, et quamvis iam tum coepisse percipere fraudem, tamen, quia ei cum Petro affinitas erat, longe turpissimum facinus iudicabat hominem ad caedem prodere. Multis itaque consumptis diebus, ad extremum cum in tam diversis mentibus pax ulla haud esse posset, induciae quae loco pacis haberentur convenere in aliquot annos his conditionibus factae, ut Iacobus confestim tota procul Scotia Petrum Varbechum ablegaret. Dum haec alibi fiebant, rex Henricus multa congratulatione audivit legatos Caroli regis, quos supra memoravimus in itinere retardatos ut ne ad eum adirent, dum Cornubiensium negotium tumebat. Pari etiam comitate accepit Philippi Flandrorum principis legatos, qui foedus et amicitiam petitum venerant, quam rem opportunissimam domesticis motibus gratissime concessit. Ita, conciliata finitimorum principum pace, gratias postremo ingentes Ferdinando et Elizabeth principibus per literas egit quod conciliatores fuissent pacificationis, quae nuper inter ipsum et Scotum secuta esset, Petrum vero eorum legatum digno remuneravit praemio. Incidit haec regum concordia in eum annum qui fuit salutis humanae MCCCCXCVIII, et cum regnare coepit Henricus xij. Petrus autem Hyalas mansit apud regum Henricum, qui sui negotii gerendi occasionem nactus ita cum eo egit ut brevi post facta sint sponsalia inter Arthurum Walliae principem eius filium et Catharinam Ferdinandi filiam, loco et tempore constituto cum puella ad virum ducenda foret. Ad Scotum redeo.
38. Non fefellit fidem datam Iacobus rex Scotus, qui iam certo sciens se fraude peti Petrum Varbechum ad se vocavit, suaque in eum officia collata modice commemoravit, hortatusque est ut aliquo terrarum migraret ubi usque eo morari tuto posset dum melior facultas sui negotii agendi daretur, cum ipse necessario pacem cum Anglo fecisset, ut ob id affinitas quam cum eo haberet sibi tanti haud esse posset ut deinceps liceret eius nomine amplius arma sumere, quod a principio libens fecerit, sperans ab Anglis eius amicis auxilia opportuna ministrari. Sed cum ea frustra expectata sint, demonstravit per haec oportere non moleste ferre moram, quae tandem aliquando posset rebus affectis adiumento esse. Haec atque alia huiuscemodi rex dicendo Petrum alio ire iussit. Ille autem, cognita regis voluntate, vehementer ea destitutione perculsus est, iam videns nihil sibi apud Scotos reliqui esse, sed multis acceptis beneficiis cum parem gratiam referre nequiret, ut non videretur ingratus, aequo animo regis mandata accepit, ac paucis post diebus cum uxore in Hyberniam discessit eo consilio ut in Flandriam ad Margaritam rediret, aut cum Cornubiensibus se coniungeret. Sed utcunque fit, sum in Hybernia moratur dubitationeque aestuat, per certos nuntios intelligit Cornubienses ex recenti suorum clade nihil domitos adhuc male in Henricum animatos paratosque esse rursus arma capere et iniuriam ulcisci. Quam ob rem putans sibi conducible fore oblatam occasionem non dimittere, nulla facta mora ad eos transvolat, solicitat, concitat, tantaque pollicetur ut dux eodem momento appellatus sit, cunctis se eius dictis obedientes fore clamantibus. Petrus per haec in bonam spem rursus adductus statuit nihil temere agendum, sed primum loca munita quaquaversum pergeret in potestatem redigenda quae sibi praesidio esse possent, ac deinde, auctis copiis, quibusvis contra tendentibus obviam eundum. Hoc capto consilio, Exoniam petit atque obsidet, et, quia tormentis carebat quibus moenia quatefaceret, portis tantum infringendis studet, quas caedere saxis, instare ferro, ligna circundare, ignem subiicere magna vi incipit. Cives, videntes hinc muros ob hoste cinctos et illinc incendium fieri, primo pavere incipiunt, qui statim de suo casu per nuntios noctu funiculis ex muro demissos regem certiorem faciunt, deinde magno animo ignem igne arcendum rati ligna, fractis iam portarum claustris, ad incendium addunt, quo flamma utrinque erumpens ac omnem aditum occupans perinde hostem ingressu atque suos exitu prohibeat, et ipsi interim fossas aliasque intus pro foribus munitiones faciunt. Ita omnibus obsidentium circa portas conatus male cecidit et cives flamma a flamma conservavit. Tum Petrus, necessario ad portas certamine omisso, diversis in locis quae debiliora videbantur urbem oppugnat, admotisque scalis saepius cum magno suorum detrimento summa murorum capere tentat, sperans interim cives aut metu aut commeatus inopia victos ad deditionem compellere.
39. Rex autem, acceptis nuntiis, haud segnius quam res requirebat exercitum Exoniam ducit, praemissis bene multis levis armaturae equitibus qui de eius adventu passim cunctos certiores facerent. Nam interea, duce Edouardo Corteneio comite Devoniae cum Gulielmo filio adolescente optimo, fortissimo, nobilissimi quique cum magna militum manu Exoniensibus subsidio ire maturabant, et in his erant Thomas Trencherdius, Edmundus Careus, Thomas Fulfordius, Gulielmus Corteneus, Ioannes Halevellus, Ioannes Crokerus, Gualterus Cortneius, Petrus Eggercombius, et Guilielmus Sanctimaurius. Haec ubi ad aures Petri pervenere, relicta obsidione, se Tantoniam (est id proximum oppidum) movet, ibi exercitum suum recenset, instruit ad certamen cum hoste futurum, quanquam eo exercitu parum confisus, uti postea apparuit, cuius bona pars dexteris duntaxat armatis, reliquo corpore inermis ac pugnandi nesciens erat. Henricus, cognita hostium discessione, iter protinus Tantoniam versus intendit. Eo venit Edouardus dux Buchyngamiae, adolescens magnitudine animi ac ingenii virtute singulari praeditus, post quem sequebatur ex vicinis locis multitudo nobilissimorum equitum cum armis, tum caeteris ad bellum gerendum necessarius rebus longe paratissimorum. Erat in eo numero Aegidius Briggius, Alexander Baynham, Mauritus Barkeleiensis, Robertus Tamius, Ioannes Guisus, Robertus Poyntus, Henricus Vernonus, Ioannes Mortimerius, Thomas Tremaylus, Edouardus Suttonus, Amisius Paulettus, Ioannes Byknellus, Ioannes Sapcotus, Hugo Luterellus, Ioannes Wadham cum Nicolao filio, Ioannes Spek, Ricardus Beaucampus e sancto Amando, Franciscus Chenius, Rogerius Tokettus, Thomas Longus, Nicolaus Latemerius, Ioannes Turbervilla, Gulielmus Stortonus, Rogerius Neuburgus, Gulielmus Martinus, Thomas Lyndus, Henricus Rogerius, Gualterus Hungerfordius, Ioannes Semerius, Edouardus Carellus, Mauritius Barous, Gulielmus Norres, Ioannes Langfordius, Ricardus Corbettus, Thomas Bluntus, Ricardus Laconus, Thomas Cornvallus, ac complures alii milites egregii. At rex interea cum appropinquasset, sive ne dimicandi moram faceret, sive belli fortunae metuens, praemisit cum militum robore Robertum Broke regulum, Ricardum Thomam, et Aegidium Dabeneium, qui praelium inirent, ipse vero sequebatur ut cum instare certamen videret, aut suis auxilio esset vel a tergo eodem temporis puncto se obiiceret. Caeterum non fuit quod rex eo uteretur consilio. Tantum enim abfuit ut Petrus expectaverat certamen ut postquam intellexerat hostes in armis esse, etiam clam et noctu se in fugam dederit continuatoque cursu in asylum quod est ad coenobium Belliloci sese abdiderit. Id Petrus animine vecordia, qua praeditus erat, an fraudem suspicatus fecerit perinde incertum est, ac satis constat illud bono fuisse regi qui ad manus venire non est coactus cum Cornubiensibus, quibus desperatio ita vires auxerat ut cunctis iuxta eo proelio aut ad unum cadere vincereve certum esset. Henricus, cognita fuga Petri, dimisit quocunque equites qui eum sequentes consequi niterentur, sed ille plurimum viae progressus non ante est visus quam in asylum se receperit. At non item eius duces, qui in fuga capti ad regem ducuntur. Caetera omnis multitudo, ubi neque Petrum neque ducum signa conspexit, ignara ubinam foret, iaceretne fraude aliqua interfectus an fugisset, non satis certum habebat quod sibi consilium capiendum quidve agere praestaret, sed ad ultimum, cognita eius turpissima fuga, cuncti actutum communi malo, communi metu, communi periculo oppressi, abiectis armis, manus tendere dareque coeperunt, quibus rex pro sua lenitate facile ignovit. Qui inde sine certamine victor Exoniam profectus, collaudatis civibus pro officio facto, gratias egit, ibique nonnullos ex Cornubiensibus recentis tumultus autores supplicio mactandos curavit. Equites regii interea, nullis prohibentibus, usque ad montem divi Michaelis currendo pervenerunt, ibique inventam Catharinam Petri uxorem ad regem captivam duxerunt. Henricus, mulieris venustatem miratus, non milite praedam sed imperatore dignam putavit, atque eam cum honesto matronarum comitatu Londinum ad reginam statim misit ut certam partae victoriae nuntiam.
40. Dum autem rex Exoniae moratur, haudquaquam se vicisse aut materiam seditionum sustulisse existimans nisi Petrum eius pestis caput in potestatem redigeret, primum duabus equitum turmis asylum undique sepit ne spes ulla fugae Petro supersit, deinde, venia omniumque oblivione proposita, per fidos nuntios iuvenem tentat si velit in suam fidem venire. Petrus, iam sine spe, sine sede, sine fortunis, qui animadvertebat se in summa rerum omnium difficultate versari quod illo desperatissimo uteretur perfugio, et omnem rei bene in posterum gerendae facultatem de manibus amissam duceret, ubi veniam propositam esse audivit, tum demum publica fide fretus sponte de asylo exivit atque sese in Henrici potestatem permisit. Ac ita tantus subito tumultus sedatur. Rex, sic gesto feliciter bello, animo mirabiliter laetanti, Londinum proficiscitur, ad quem quacunque transibat populi concurrebant Petri videndi causa, qui omnibus miraculo erat, quod homo alienigena et nulla re ipsa, quanquam verbo aliter canebatur, maiorum commendatione fultus, ausus fuisset tantum regnum divexare dolis, ac tot cum populos tum principes non sine multorum ex illis pernicie suis astutiis ad credendum ea adduxisset, quae de se falso hactenus praedicarit. Henricus ubi Londinum pervenit Petro custodes dedit, qui ab eius latere ne pedem quidem discederent ut ne aufugeret neve ad res novas solicitatus iterum regni quietem turbaret. At rumor in Flandriam perlatus Petrum nihil profecisse, sed in vincula datum, attulit Margaritae principi lachrymas multas, quae prius expectando nuntium rerum gestarum multas habuerat noctes plenas timoris. His rebus prospere gestis, Henricus, non ignarus maximam illecebram esse peccandi impunitatis spem, ut suos deinde in officio facilius contineret, quamprimum questionem habuit, comperitque tam in Devonia quam in Somerseto complures fuisse qui Cornubienses in ipsum bellum molientes ac postea fusos et fugatos domum redeuntes pecunia et commeatu iuvissent, quos omnes pro gravitate delicti, pro facultatibus mulctandos statuit, illamque provinciam dedit Annisio Pauletto equiti, cui non multo post Robertum Scherburnum divi Pauli decanum quem dicunt collegam adiunxit. Ii a primo velut procella per fortunas ferme omnium utriusque comitatus habitatorum pervadunt, quo ne quisquam omnium eius capitalis rei affinis sociusque ex merita labatur poena. Mitius tamen cum bene multis actum, qui metu aut vi, non autem voluntate, peccassent.
41. Eodem anno res subita et ab initio nullius momenti sic redintegravit simultatem inter Henricum et Iacobum reges, ut vix manus abstinuerint, quae eiusmodi fuit. Quidam iuvenes Scoti armati propter Noramum arcem accesserunt, tacitique circumspiciebant quasi vellent cognoscere quae ibi fierent. Sed cum nihl appararet hostile et iam gradum referrent, qui arcis praesidio erant non esse quod sciscitarentur rati, non moverunt se. Verum die postero cum iidem ad locum adirent, Angli, orta repente alicuius fraudis suspitione, conclamarunt ecquid ad se venirent, an speculandi causa. Ad ea Scoti multo ferocius responderunt. Quibus vocibus utrinque animis irritatis ad arma concurritur, et post multa utrinque accepta vulnera aliquot ex Scotis interficiuntur, reliquis a multitudine qua Angli praestabant in fugam coniectis. Haec ubi Iacobus rescivit clamare coepit nihil sibi incertius esse quam pacem cum Anglis habere, idemque Henrico per literas significavit, cum eoque de iis rebus iracundius ac vehementius expostulavit. Henricus, qui prae quiete et finitimorum principum amicitia nihil magnopere curabat, ut tandem aliquando sibi liceret in otio honesto post tot labores absque pueritia exantlatos acquiescere, respondit id non suo consilio factum sed militum temeritate, et propterea non putaret violatam esse fidem, quandoquidem ipse causam cognosceret, et si culpa apud suos foret, poena ab eis non abesset. Non potuit hoc responsum, etsi longe aequissimum, ingentem molem irae qua Scotus agitabatur excutere. Quare Ricardo Dunelmensi episcopo, qui praeter caeteros dolebat quod suorum qui arcem tenebat causa renata esset inter reges discordia, nihil potius deinde fuit quam Iacobum placare, ad quem crebras dabat literas rogando ut si qua offensiuncula facta esset eius animi errore suorum, daret se more suo ad lenitatem, humanitatem et gratiam. Rex, perspecta Ricardi fide et gravitate, ira iam defervescente, respondit humaniter ad eius literas, et quia venerat ei in mentem cum illo nonnulla sua communicare consilia, petivit ut ad se de iis rebus quae nuper accidissent agendi causa veniret. Ricardus postulata Iacobi quamprimum ad Henricum detulit, cui causa colloquendi adeo iusta visa est ut permiserit eum ire. Accepit rex comiter Ricardum ad coenobium Melrosae, id loci nomen est, secundum fines Scoticos, quod monachi Cistertiensis ordinis habent, et primum de recenti suorum caede questus facile iniuriam condonavit, deinde, remotis arbitris, docuit quam veteres quamque iustae causae necessitudinis sibi cum Henrico intercederent, et eas maiore quodam amoris foedere corroborari se summe appetere, atque illud procul dubio futurum si ille vellet sibi Margaritam filiam aetate maiorem in matrimonium collocare, ac iampridem in animo habuisse connubium per legatos petere, et id mature facturum esse, si non alia foret eius sententia, ne rem negandam posceret. Ricardus ad ea modice respondit operamque suam pollicitus bonam omnino oratores de connubio mittendi spem regi fecit, qui domum reversus omnia suo regi quae cum Iacobo egisset ordine retulit. Ea mirum in modum delectarunt Henrici animum, cui pax maxime cordi erat, et iampridem constitutum nulli causam dare bellorum. Neque intercesserant multi dies cum Iacobi legatio adfuit ad petendum Margaritae filiae regis coniugium. Henricus, auditis legatis, rem ad consilium detulit. Erant qui suspicarentur posse aliquando forte contigere ut haereditas regni Margaritae veniret ac propterea eam non externo principi locandam iudicarent. Ad ea rex respondit, “Quid tum? Si enim tale quid accideret, quod Deus omen avertat, video futurum ut nostrum regnum nihil inde damni faceret, quoniam accesio Angliae non ad Scotiam, sed ipsius Scotiae ad Angiam fieret, tanquam ad totius insulae caput multo nobilissimum, cum semper quod minus est soleat ad decus et honorem ad id adiungi quod est longe maius, quemadmodum olim Normania in ditionem et potestatem venit Anglorum maiorum nostrorum.” Ita laudata regis sapientia et cunctis una voce rem probantibus, Margarita virgo regi Iacobo pacta est.
42. Iam interim coepit dies fatalis mortis Petri Varbechi ed Edouardi comitis Varvicensis adventare, quando una procella ambos absorbuit. Porro Petrus, sive quod graviter ferret se custodiri, seu quod ad res novas ab amicis solicitaretur, seu denique quod sui perdendi libidine continenter stimularetur, fugam tentandum statuit, sperans non defuturam bene rei gerendae occasionem si se ab Anglorum manibus semel eriperet. Et quamvis non ignoraret nihil fere se agere, nihil moliri, nihil cogitare, quod Henrico latere valeret in tempore, spe tamen evadendi adductus, quae hactenus eius miseriam consolata erat, voluit potius illud conari quam praesentem calamitatem diutius sufferre. Itaque, deceptis custodibus, se fugae mandat, imo seipsum in arctiorem custodiam dat, in supplicium praecipitat. Nam cum ad litus properaret et parum itineris processisset, divulgato rumore de eius fuga, omnes subito viae a regiis satellitibus qui eum custodiebant insessae sunt, quorum ille insequentium clamore tremefactus ec animi pariter atque consilii inops alio versum atque coeperat iter necessario intendit, pervenitque ad Bethleemense coenobium monachorum Cartusianorum, ac praefecti loci se fidei commisit, suppliciter rogans ut ad regem adiret sibique ab eo vitam deprecaretur. Praefectus, hominis calamitatem miseratus, ad regem venit, de Petro indicat, de eius salute multis precibus orat, idque impetrat. Ita Petrus in aulam ad Westmonasterium reducitur, ignominiae obiicitur, qui compedibus vinctus in ipsius aulae vestibulo integrum diem, nullo non ludibrio a turba petitus exploditur. Postridie eius diei Londinum per omnium oculos traducitur, aliquotque horas in foro paribus probris exponitur, ac postremo in turrim coniicitur. At Edouardus Varvici comes in carcer ab incunabulis extra hominum ferarumque conspectum nutritus, qui gallinam ab ansere non facile internosceret, cum nullo suo delicto supplicium quaerere posset, alieno ad id tractus est. Siquidem monachus quidam Augustinianus nomine Patritius, uti comiti, credo, invidiam conflaret, discipulum quem habebat (nomen, quod sciam, non ponitur) subornare, eiusque auribus instillare coepit se illi regnum facile paraturum, si suum vellet sequi consilium. Discipulus non modo id se facturum non renuit, sed iterum atque iterum rogavit ut quod destinasset mature tentaret. Quotus enim quisque est tam legum aut periculi metuens quo nolit regnandi causa quidvis facere et pati? Itaque, subtiliter communicato consilio, confidenter etiam in Cantium alias ad res novas non surdum ambo proficiscuntur. Ibi adolescens primo clam nonnullis indicat se Edouardum Varvici comitem esse, et nuper ope at arte Patritii ex turri Londinensi aufugisse, et quia dictis habita fides, dein palam ad ipsum praedicat cunctorumque auxilium implorat. Verum seditio prius caput amisit quam illud efferret, evestigio praeceptore cum discipulo in vincula rapto et hoc necato et illo aeternis tenebris mandato quod monachus esset. Etenim tantum apud Anglos ordini tribuitur ut sacerdoti vel de maiestate damnato aliisve sontibus qui reliquis initiati sint ordinibus vita concedatur, id quot etiam fit, quia longa iam consuetudine episcopi in eiusmodi maleficiis causae cognitionem non habent, ex quo eis minus licet tales ita damnatos desecrare, aliter enim morte non sunt afficiendi. Quid quod ita usu venit ut qui legere sciant cuiusvis rei capitalis praeter maiestatis crimen damnati eodem loco habeantur? Quod per id ordinis affines censeantur, atque ita salvi in custodiam detrudantur. Iis ut si casu evaserint ne spes ulla vitae amplius sit in palma manus sinistrae sub pollice inuritur homicidis M litera, quia Anglice murdre homicidium dicitur, furibus vero T quod fur theft vocantur. Qui sic stigmatiae effecti si in peccato rursus inventi fuerint, tum meritas ilico dant poenas. Cuius sane instituti autor fuit ipse rex Henricus in concilio quod anno regni secundo habuit, illud a Gallis, opinor, mutuatus. Nam apud eos eiusmodi damnatis hominibus solet amputari altera auris, certa posthac maleficii nota. Custodiendi vero onus eius religionis causa episcopis imponitur, mulcta illis indicta, si eorum negligentia aliqui damnati effugerint. Quod equidem institutum belle furum sectam nutrit, auget, armat, cum postea sexcentae inveniantur via quibus ex carcere uno vel altero tempore multi illorum educantur, purgato utcunque furti homicidiive crimine, cum nemo homo iam reclamat. Nam si offensus et lassus actionem non prosequatur, tum reus furti iam inde ab initio liberatus discedit cum sua peste ac pernicie, cumque eorum exitio qui se cum eo congregarant insidiari. Quippe qui nonnullis ex custodibus corruptis fertur constituisse, interfecto arcis praefecto, se per vim eo carcere liberare atque rapere secum ad eandem libertatem Edouardum Varvici comitem, quem antea in eam spem impulisset. Sed dolus patefactus non processit, et ille de spe conatuque depulsus cum sociis ad iudicium trahitur damnaturque, ac ille paucis post diebus laqueo suspenditur. Hanc sui perniciosi commenti poenam Petrus habuit, qui ut vivendo suis nefariis fraudibus permultos magnos viros misere perire coegerat, ita moriendo nonnullos ad supplicium secum rapuit. In iis fuit Edouradus Varvicensis comes qui securi percussus est quod cum Petro, uti iam rumor dissipavit. consensisset ad fugam parandam, id quod tentare custodiis maxime capitale est. Is fuit annus salutis humanae cum haec acta sunt MCCCXCIX et xiij cum regnare coepit Henricus.
43. Annus qui secutus est insignis fuit et pestilentia quae cum multos alibi mortales, tum Londini plus triginta millia absumpsit, et memorabili incendio regiae villae ad Thamesim sitae, quam Henricus de integro condidit mutatoque nomine Richemondium appellavit, quod ipse olim eius regionis comes fuisset. Eius igitur pestilentiae vitandae causa rex Caletum traiecit, quo simul per otium provideret ut ne quid de consuetis vigiliis a suo praesidio remitteretur, quae eodem loci continenter aguntur adversus repentinos finitimorum incursus. Dum Caleti morabatur venit ad eum officii gratia Philippus Flandriae princeps, quem perhumaniter accepit, qui foedus quod paulo ante per legatos icerant novis pactionibus multo firmius corroborarunt. Interea, defervescente pestilentia, Henricus in Angliam rediit, quo vix pervenerat cum advenit Gaspar Pous homo Hispanus, doctrina partiter atque moribus clarus, missus ab Alexandro Romano pontifice, qui Anglis viam patefaceret qua coelum ipsum adirent. Agebatur iubileus Romae, qui annus salutis humanae erat MD, et ut longinqui populi eo proficiscendi labore levarentur, pius pontifex quaquaversum legatos misit qui eam coelestem gratiam impartierentur Christianis quibus per bella, per itinera, per inimicitias minus Romam petere liceret. Veruntamen non fuit gratuita liberalitas. Alexander enim saluti hominum prospiciendo per honestam causam suis quoque commodis serviendum statuerat, quare pretium suae gratiae constituit, et ut rex id fieri non impediret partem gratiae offerebat, ac <ut> populus libentius iuvaret, praedicabat se primo quoque tempore bellum adversus Turcas suscepturum. Ita pecunia non mediocris confecta est, at bellum nondum inchoatum in Turcas, qui de nobis multa interim oppida ceperunt, sed dii meliora. Ipsum illum annum trium antistitum mortes nobilitarunt, Ioannis Mortoni Cantuariensis, Thomae Langtoni Vintoniensis, alterius Thomae Rotherami Eboracensis. Huic successit Thomas Savagius Londinensis episcopus. ordine Eboracensium archiepiscoporum quintus et quinquagesimus, in cuius locum Gulielmus Varamus, de quo supra meminimus, surrogatur. At Cantuariensis Henricus Deneus Sarisberiensis episcopus archiepiscoporum Cantuariensium ordine lxv et Vintoniensis Ricardus Fox Dunelmensis episcopus fit antistes. Caeterum id temporis multo insignius facere duo longe splendidissima connubia. Henricus enim Margaritam filiam Iacobo regi Scoto, et Ferdinandus Hispaniae rex Arthuro Henrico filio Walliae principi Catharinam filiam locavit, et utrisque puellae nuptiae omnium generum ludis factae. Non invitus cum Scoto iunxit Henricus affinitatem, uti sopra ostendi, cui cum nihil antiquius esset quam tandem aliquando procul armis curriculum vitae perficere, putavit per eam coniunctionem facere ut nihil hostile amplius a Scoto in se tentaretur, ac nullus suorum deinceps receptum ad Scotos haberet. Quapropter ita inter reges convenit ut perinde non liceret Anglis adire Scotiam sine sui regis commendatitiis literis, ut Scotis commeare in Angliam. Atqui Arthurus, qui nuptiarum causa Londinum venerat, mox in Walliam in suum principatum cum uxore revertit, quo illum pater paucis ante annis miserat ut adolescens iam inciperet bene imperare, et ne erraret, eum probatissimorum hominum familia honestarat. Dederit enim ei praefectum cubiculi Ricardum Polum affinem suum virum optimum, ornatissimum, domus vero David Philippum. Fuere simul in consilio equites Gulielmus Vudalus, Ricardus Crofthus, Petrus Neutonus, Henricus Varnemus, Thomas Englefildus, vir probus, frugalissimus. Item Ioannes Walestonus, Henricus Marineus, et Gulielmus Smythus sacerdos consilii praefectus atque Carolus Bothus iurisconsultissimus. Hic nunc Herefordensis est episcopus, ille olim Lincolniensis fuit.
44. Caeterum cum usu ita veniat ut ex eodem fonte gaudium et moeror saepe fluat, operaepretium est ut repetamus Arthuri et Catharinae nuptias, posteaquam ea quae intercesserant explicuerimus. Paucis enim ante mensibus Edmundus Pola Suthfolchiae comes, filius Ioannis Suthfolciae ducis, ex Elizabeth Edouardi regis sorore genitus, homo audax, fortis, rapidusque in consiliis, reus parricidii fit quod hominem plebeium inter altercationem occidisset, et quanquam ei rex pepercit, ille tamen iniquo animo ferens quia ut reus ad iudicium subeundum vocatus fuisset (nam id ignominiosum est), paulo post in Flandriam ad Margaritam materteram sine regis licentia ierat, sed statim post ita se de facto suo Henrico expurgavit ut visus est carere crimine, atque idcirco sine fraude redierit. Is igitur dum nuptiae Arthuri et Catharinae Londini fiunt ac omnis populus se voluptati dat, et in primis Henrico gaudio perfunditur, in Flandriam cum Ricardo fratre rursus discedit, seu aere alieno pressus, quod ingens ob eas nuptias fecerat, sive a matertera sollicitatus, sive denique invidia stimulatus, ut qui non poterat aequis oculis Henricum hominem adversae factionis tot iam annos regnantem. Haec res, credo, tristis inter laetas accidit ut ne Henricus fortasse nimio gaudio repente spiritum afflaret, quod alias contigisse memoriae proditum est. Qui ubi de Edmundi fuga cognovit valde perturbatus iam tum coepit novos pertimescere motus, et se magnopere condemnare inertiae quod illi pepercisset, quamquam satis constabat eum fecisse id consulto ut eatenus cum Edmundo dissimularet quoad de coniuratione aliquod indicium haberet, quam modis omnibus iam factam animo cernebat. Quocirca statim ut comes e Flandria reversus est Robertus Cursonus, homo valens et meditatus, qui per regem in equitum ordinem venerat, Hammi arcis praefectus, perinde quasi unus aliquis ex coniuratis in Flandriam fugit, dubio procul explorandi causa quae apud Margaritam agitarentur. Haec opinio per animos hominum a principio pervasit, ac etiamnum tenet, et argumentum sumunt ex eo quod Robertus, nulla privatim affectus, quod quisque sciret, iniuria, ad inimicos Henrici transierit, et post omnia illustrata, patefacta, oppressa, vindicata, in gratiam ab ipso Henrico receptus sit. Verum utcunque res acciderit, morbo animi an artificio, post finitas nuptias tanta in Henrico fuit cura, diligentia, vigilantia, ut deprehenderet esse qui ei pestem aliquam partim machinarentur, partim haud syncero essent usquequaque in ipsum animo, eosque nominatum cognorit, quorum bona pars intra paucos dies comprehensa est. In iis fuit Gulielmus Corteneius Edouardi Corteneii Devoniae comitis filius, vir summa nobilitate, existimatione, virtute, qui habebat in matrimonio Catharinam Edouardi regis filiam. Alter Gulielmus frater ipsius Edmundi, Iacobus Terellus, et Ioannes Wyndham. Ambo Gulielmi suspitione magis quam peccato ob propinquitatem coniuratorum in custodiam traduntur, ut ibi si quid sit delicti luant. Quare Gulielmus Corteneius post aliquot annos ab Henrico Octavo, qui patri Henrico in regnum successit, missus factus est, fuitque apud eum in magno honore atque gratia, sed cum ad suum militaris artis studium continuo rediisset, facile in morbum incidit quem pleuresim vocant, qui cum apud Anglos rarus sit, ac idcirco minus cognitus, medicorum incuria periit. Filium unicum nomine Henricum reliquit suae virtutis superstitem. Alter Gulielmus est etiam faciliorem multo custodiam ab eodem rege consecutus. Iacobus vero et Ioannes supplicio mactantur. At Edmundus, ubi audivit amicos partim morte affectos, partim aeternis vinculis mandatos, sibi timere coepit et, omni in praesentia desperato successu, per varios Germaniae Galliaeque populos vagari, et cum nusquam tutam fidem intervenisset, ad extremum ut intelligeret gravem vitae exitum homini debitum nulla humana ope aut opera adverti vitarive posse, sese in potestatem Philippi Flandriae principis permisit. Ricardus vero eius frater, homo experiens, ita per idem pelagus hactenus est caute versatus ut in nullam diram incideret tempestatem.
45. Vix Henricum regem domesticae seditionis periculo defunctum maior cura excepit coercendi nonnullos qui eius conspirationis participes in diversa asyla se recepissent expectaturi dum melior facultas daretur. Nam venit ei in mentem his quoque religiosis claustris seras ponere quo ne aliqua inde mali labes fieret. Qui per literas et legatos cum Alexandrum Romano pontifice egit ut sua authoritate omnes Anglos exules religionis hostes decerneret, velut populi turbatores conciliatoresque turbarum, et asyla non amplius eis receptaculo fore qui ex illis semel exissent. Quod pontifiex concessit, et Henrico bono fuit quia metu eius ignominiae bene multi facilius ad sanitatem redierunt, et qui in tuto erant minus ausi sunt se periculo obiicere. Ita, rebus ex animi sententia Henrici compositis, multiplex repente ortus est luctus. Arthurus enim princeps post quintum mensem quam Catharinam in matrimonium duxerat e vita excessit. Tristem huiusce connubii exitum fertur Catherina puella iam inde ab initio pertimuisse ex eo quod ubi a parentum complexu discessit navemque conscendit, diu fluctibus atque huc atque illuc iactata per saevam tempestatem ad ultimum terram Angliam attigerit. Item non multo post Elizabeth regina, mulier electissima, enixa puellam quae paucos vixit dies moritur. Secutus est reginam in coelum redeuntem Reginaldus Braius vere pater patriae, homo severus ac ita recti amator ut si quid interdum peccatum esset, illud acriter in Henrico reprehenderet. Id officii vel naviter faciebat Ioannes Mortonus, qui biennio ante, quemadmodum supra diximus, mortem obiverat, ita ut ambo regiae potentiae moderatores iuxta essent, cum tamen vulgo opinio ferret eos regiae indolis potius corruptores, adeo semper tam errat vulgus, quam princeps, dum patitur et audit officii monitores neutiquam errare potest. Moritur quoque per ipsos dies Henricus Cantuariensis archiepiscopus, cui successit Gulielmus Varamus Londinensis episcopus, antistitum Cantuariensium ordine sextus et sexagesimus, et Varamo in Londinensem episcopatum Gulielmus Baronsus. Baronso vero post aliquot menses mortui, Ricardus Fiziames Cicestrensis episcopus, pater veteris prosapiae, magnae doctrinae, summae bonitatis. Interea Henricus concilium habuit in quo nonnulla e republica constituta sunt, et illud quoque ut fures et parricidae convicti qui beneficio trium literarum, hoc est quod legere sciant, servantur, stigmatiae fierent. De ea re paulo ante memini. Post haec pecuniae ad reipublicae usus necessarios decretae sunt, et exulum bona proscripta. Acta est et sacerdotum conventus, sicuti moris est, quo et illi pecunia rempublicam iuvarent. Fuit is annus Henrico a gubernatione regni sui xvj, et a salute humana MDII.
46. Hactenus aspera bella, nefarias seditiones, multorum mortes scripsimus. Nunc rerum familiarium certamina, fremitus mentium, et vota facta perapposite hoc loco perstringemus. Henricus enim rex, cum iam senectam agere inciperet aetatem, et ante id tempus domesticarum seditionum tumultuumque scrupulis ac aculeis graviter punctus morte magis bellum civile horreret, statuit ita providere ut omnis talis futuri mali materia tolleretur, quod omnino facturum se pro certo habebat si suos cives, praesertim locupletiores, aliquantulum attenuaret, optime gnarus homines ob rerum copiam facile insolentiores fieri, nihilque opibus fere charius habere, cum eas vel amittendum metu vel acquirendi spe adducti plerunque soleant pacem aut bellum amplecti. Sed ut non diceretur facere iniuriam cuius ipse esset publicus vindex, cogitationem suscepit quo id modo fieri posset honesto. Cui talia cogitanti venit in mentem suos Anglos consuesse acceptas leges sic negligere ut se de ea re quaestio haberetur, non dubium quin permulti, cum primis magni viri, item mercatores, artifices, oratores, pecuarii, illarum violatores deprehenderentur. Hoc capto consilio, coepit recognoscere leges, et qui non observassent leniter mulctare. Deinde constituit duos fiscales iudices, Ricardum Hemsonum et Edmundum Dudleium, iuris patrii sui consultos. Ii ut a principe maiorem gratiam certatim inirent, a primo caterva delatorum, qui reorum nomina deferrent, armati prae studio conciliandae pecuniae minus officii, periculi, humanitatis rationem habere potuerunt, tametsi a primariis viris saepenumero admoniti fuerant ut manus aliquando abstinerent. Sed rex postquam maximam fecerat pecuniam, populi finem eius mali a Deo assidue poscentis misertus suae clementiae,  humanitatis et gratiae ita meminit ut ambos iudices ab se ablegandos et pecuniam illis a quibus iniuste exacta esset restituendam statuerit.
47. His temporibus mortua est Elizabeth regina Castellae, Ferdinandi regis Aragoniae uxor, sine virilis sexus liberis, ex quo regni Castellae hereditas venit Ioannae eius filiae maiori natu ex Ferdinando genitae, quae nupta erat cum Philippo Flandrorum principe. Is igitur dotis nomine id regnum consecutus, bene magna parata classe, circiter Idus Ianuarii anno qui fuit salutis humanae MDV cum uxore ex Flandria solvit Hispaniam petiturus, qui vix in altum evectus erat cum, mala subito tempestas, ventis contra se flantibus, exorta est. Classis aliquandiu iactata fluctibus ad extremum, maxima vi ventorum superante, dissolvitur ac naves aliae alio versum circa Anglicanum litus propelluntur. Navis praetoria cum duabus aliis ad insulae partem quae solis occasum spectat delata, se in Vynmuthum portum compegit. Tum rex, qui marinorum fluctum insolens erat, aeque corpore atque animo defatigatus, sui ex languore nauseaque reficiendi causa scapham conscendit seque in terram protinus eiecit, etsi ducibus dehortantibus, quasi animo cernentibus futurum ut illia descenso esset omnibus molestiam longioris morae allatura. Cognito autem perigrinarum navium appulsu, fit confestim accolarum, praesertim nobilium qui secundum eam oram habitant, concursus ad litus ad arcendum hostem, si hostis esset. Cum intellexerant amicum esse, tum Thomas Trencherdius eques, dux multitudinis, ad regem adivit multaque comitate rogavit ut ad suum domicilium, quod in proximo erat, vellet accedere, ac putans se gratum suo regi facturum si usque eo illum retardaret dum ea de re certior fieret, eodem momento celeres nuntios ad Henricum misit qui omnia sigificarent. Inter haec longius rumore de Philippi accessu perlato, multitudo hominum continenter ad litus concurrebant. Ante alios advenit Ioannes Carous eques magna armatorum manu stipatus. Is itidem cum Thoma regem rogavit ut nollet prius abire quam cum Henrico suo amicissimo et affinitate coniunctissimo colloqueretur, cum praesertim certum haberet eum intra biduum ad summumve triduum venturum. Philippus necessitatem sui negotii excusans demonstransque se angustiis temporis maxime excludi, ac propterea moram sibi damno futuram, primum negavit expectare dum Henricus accederet, postea, fortasse veritus ne non sibi liceret ad naves redire si id tentaret, necessario annuit dictis. Interea Henricus, cognito Philippi accessu, incredibili voluptate afficitur, tum ob vetus amoris vinculum quo simul astricti erant, tum ob id quod iam tum prospiceret eius adventum e re sua omnino fore. Itaque primum per crebras literas et nuntios Thomam et Ioannem equites commonefacit ut bono modo regem morentur dum ipse veniat, deinde heroum catervas obviam mittit qui Philippum ad ipsum deducant. Verum Philippus, videns iam manendum esse, non expectavit Henricum, sed ad Vindesorium castrum ad eum perrexit. Secuta est haud multo post et Ioanna eius uxor. Hic reges post longa et varia colloquia inter se facta coepere de foedere renovando agitare. Anglus Edmundum Polam exulem in potestatem suam tradi poscebat, id Philippus in manu sua esse negavit. Et quamvis duceret facinus esse importunissimum se hospitis sui necandi autorem esse, ad extremum tamen cum nullam neque excusationem neque rationem accipi animadverteret ab Henrico, qui vitam Edmundo ultro concedebat, ex voluntate omnia se facturum promisit atque confestim Edmundum accersendum curavit. Secundum haec, Henricus, ut tempus extraheret usque dum optata potiretur praeda, Philippum duxit Londinum ut urbem regni caput videret, atque parum moratus eodem post eduxit. Interea Edmundus, qui Philippi adventum in Angliam sibi fatalem iam a principio horruerat et in externorum principum fide nihil amplius spei ponendum certum habebat, non admodum invitus venit, sperans futurum ut tandem aliquando post concessam vitam ab Henrico liberatem quoque consequeretur, sed si ea spes falleret, saltem in patrio solo moreretur sepelireturque. Ita renovato foedere, Philippus in Hispaniam proficiscitur, ubi paucis post diebus morbo affectus mortem obiit, nondum triginta natus annos. Genuit ex Ioanna filios sex, mares duo, Carolum et Ferdinandum, foeminas quatuor Aleonoram, Elizabeth, Mariam et Catharinam. Statura fuit iusta, facie venusta, corpore crasso, ingenio bono, animo forti et liberali. Illa tempestas qua Philippus conflictatus est loco prodigii a vulgo habita est, quando vis ventorum quae mare concitarat ex fastigio turris divi Pauli Londini aquilam aeneam quae lanceae infixa ut pinna ventorum flatum facile motu indicabat, evellit, deiecitque in terram, quae cadendo alteram aquilam proximae tabernae signum infregit. Hinc iam tum persuasum est religionis portentorum observatoribus Maximilianum imperatorem, qui aquilam gerebat insigne, facturum esse iacturam, quasi proculdubio fuit amittere Philipium filium.
48. Henrico, post Philippi discessum habita quaestione, fides Georgii Nevylii Burgenniae reguli et Thomae Gryni equitis in dubium venit, quod suspicaretur eos fuisse a principio Edmundi consilii participes, quare ambos in custodiam dedit, a non multo post iam purgatos educi iussit. Sed Thomas priusquam liberaretur e vita migravit. Georgius vero, princeps modestus atque probus, quia sui semper similis ab Henrico inventus est, paulo mox cum eo in gratiam multo maiorem rediit. Pax foris domique erat in futurum triennium duratura, nullaque amplius causa seditionum, cum Henricis coepit debilitate quadam tentari, et id ei ter in singulos annos circiter vernum tempus accidit. Sed quia principis mala plerunque solent populo communia esse, rediit et eodem tempore ille pestilens sudor de quo in principio huiusce libri memini, qui tamen, per multorum mortes invento iam remedio, minus nocuit. Tertia pestis repente erupit. Iudicium enim fiscalium de quibus supra memoravimus operatione paulatim permulti opulentiores viri iure patriae privati extiterunt. Res est tam dictu mirabilis quam factu miserabilis, et tamen ius appellatur, cum potus sit perversus iuris usus, ut fit, per iudiciorum corruptelas introductus. Quis enim alterum interdum imprudentem necopinantem inscientem apud iudices in ius vocat, ille iam reus statutis diebus nominatim in foro a nomenclatore inclamatur, qui demum si non respondeat (quomodo respondere potest omnis negotii ignarus, et saepe procul a foro amplius centum ducentisve passum millibus?) condemnatur, privaturque omnibus bonis, et ut patriae hostis perpetuus demandatur vinculis. Caeterum bona non actori sed principi cedunt. Qui ita condemnati sunt vulgo dicuntur extra legem esse, hoc est, omni iure patriae per legem homini dato privati. His technis bene magnus mortalium numerus circumventus postremo, uti infra explicabitur, extrema principis gratia conservatur.
49. Interea Alexander Romanus pontifex mortuus est, in cuius locum surrogatur Franciscus, homo Senensis, Pii Secundi nepos, qui et ipse Pius dictus est. Hunc Henricus iampridem apud pontificem sui regni protectorem constituerat, qui eius honoris accessione mira voluptate affectus confestim Gilbertum Talbotum equitem, Ricardum Beerrum Glasconiensem abbatem et Robertum Scherburnum oratores designavit, qui ipsius nomine pontifici gratulatum irent atque, ut moris est, obediendi promissum facerent. Sed Pius non expectavit congratulationem, qui post sextum et vigesimum diem quam sedere coeperat e vita excessit. Eodem quoque tempore mortem obiit Aegidius Dabeneius regii cubiculi praepositus, in cuius locum surrogatur Carolus Ioannis fratris Edmundi ultimi Somerseti ducis filius nothus, vir spectatus homoque honestus. Item non multo post rex Henricus cooptandum curavit in collegium equitum garterii ordinis Guidonem Ulbadum Urbini ducem, virum in militare arte probatum, ac Latinis Graecis literis iuxta doctissime eruditum. Petivit id decus Guido ut Federici patris, longe post hominum memoriam principis clarissimi, qui per Edouardum regem in illum ordinem antea venerat, honorum omnium particeps esset. Et quia fama divulgarat Iulium Secundum hominem Ligurem Pio successe, rex suam legationem ad eum misit, et per illam vestitum insignem Guidoni tradendum. Guido, accepto amictu, haud multo post Baldesarem Castellionem Mantuanum equitem honestum ac nobilem legatum ad Henricum misit, per quem equitem ei possessionem garterii ordinis tradiderunt. Dum haec alibi gerebantur, Ludovicus Francorum rex, desperata iam virili prole ex se creanda, Claudiam filiam aetate maiore, quam paulo ante Carolo regi Castellae desponderat, Francisco Valesio delphino Engolismensi duci locavit. Id factum ubi Henricus rescivit, statim duxit fore ut ex usu esset Mariae filiae, quam domi habebat Caroli aequalem. Ita, missis ultro citroque legatis, negotium tandem opera Ricardi Vintoniensis episcopi eius legationis princeps Caleti, quo Flandrenses oratores convenerant, conficitur, ac ita Maria virgo decimum agens annum Carolo pacta est.
50. Iam instabat finis triennii de quo supra memini, Henrico fatalis quippe qui iam manifeste languebat prospiciebat futurum ut sibi in paucos dies vita suppeteret. Quare statuit aliqua gratuita liberalitate sui desiderium apud populum reliquendum, qui primo quoque tempore, edicto toto regno divulgato, omnibus poenam remisit qui leges generatim violassent, in iis tamen esse noluit neque homicidas neque fures, quod ea facinora non ipsum sed alterum laesissent. Propter acceptum munus publice supplicationes pro salute principis decretae. Ille vero interim, morbo iam consumptus, ad xj Calendarum Maii a vita discessit in sua Richemondia villa, qui fuit annus salutis humanae MDVIIII. Corpus funerali pompa ad Westmonasterium delatum in sacello quid ipse condiderat sepulturae datur. Regnavit Henricus annos tris et viginti ampliusque menses septem, vixit lij. Suscepit ex Elizabeth uxore filios octo, mares quatuor totidemque foeminas. Reliquit superstites tris, Henricum principem Walliae, Margaritam et Mariam. Corpore fuit gracili sed bene firmo ac valido. Statura, quae parum iustam excederet, forma exima, vultu praesertim in sermone hilari, oculis glaucis, dentibus raris, capillo etiam raro, ingenio magno sagacique et a literis non alieno, animo excellenti atque forti in summis quoque periculis, et naturae ipsius habitu prope divino. Res consulto graviterque gerebat, quo suae prudentiae opinio per hominum animos facilius pervaderet, quippe non ignorabat suam vicem multorum oculis observari, ac ob id principem oportere tantum aliis sapientia antecedere quantum potentia praestet. Etenim quis illi quicquam tribuerit, cuius levitatem expertus est? Erat praeterea moderatus, honestus, frugi, comis, et benignus, et adeo superbiae atque arrogantiae abhorrens ut in eiusmodi vitiis notatos duris ac asper esset. Nemo homo tanta apud eum autoritate fuit ut vel posset auderetve quicquam suo arbitrio agere. Quid quod ne matri quidem, foeminae prudentissimae, istuc postremo permissum? Et eo se uti instituto dictitabat quo non immerito rex diceretur qui regere non regi vellet. Iustitiae severissimus custos, qua una re plebem sibi maxime devinxerat, cum illa vitam ab iniuriis potentiorum ac perditorum hominum maleficio vacuam traduceret. Atqui cum ista severitate coniuncta existebat misericordia quam ille laesis facile impertiebatur. Nam cives a suis iudicibus diminutos seu exinanitos uno vel altero tempore augebat sublevabatque quo sic pennas eis incisas renasci velle se testaretur, id quod argumentum non dubium erat eum, sicut ipse aiebat, studio coercendi ferocem populi inter factiones nutriti animum, non item cupiditate cogendae pecuniae, ea coepisse uti severitate, quemadmodum supra demonstravimus, quanquam saucii ista non tam severitatis quam avaritiae tela esse clamabant. Sane modestus princeps non emungebat suos fortunis immodice qui regnum rebus omnibus longe locupletissimum reddidit reliquitque, quod planum praeter caetera fecit immanis auri pariter atque argenti copia quae in annos singulos in insulam importata est a mercatoribus ultro citroque commeantibus, quos ille saepenumero pecunia ad tempus data gratuito iuvabat, ut mercatura ars una omnium cunctis aeque mortalibus cum commoda, tum necessaria, in suo regno copiosior esset. Atque ita vivendo Henricus rex virtute, fortuna, gloria, rebusque gestis clarissimus extremum edidit spiritum, qui dubitari non potest quin reversus sit in coelum ad eum locum ubi aevo sempiterno fruatur, quando quidem impiger fuit religionis iuxta observator ac cultor. Libenter enim rebus divinis operam dabat, intereratque dum fiebat, nec ullo negotio aut tempore ab eo officio excludebatur. Attente audiebat quotidie binas ternasve missas quas vocamus, et saepe conciones sacras, assidue inopibus hominibus eleemosynam dabat, et id quidem in occultum, cum libebat iuxta illud Christi servatoris praeceptum,  ut ne sciret eius sinistra manus quid dextera faceret, illiusque muneris obeundi causa domi ex maiorum instituto habebat ministrum qui eleemosynarius dicitur. Sacerdotio honorem habebat illudque pie colebat, libens iuvabat, large augebat, qui delubrum ad Westmonasterium et coenobia tria Franciscanorum quos Observantes appellant, unum apud villam suam Richemondiam, alterum Grenevychi, tertium Newarchi condidit ac iis assignavit totidem coenobia quae familia altera Franciscanorum qui Conventuales vulgo nuncupantur Cantuariae, Novicastri et Suthantoni diu habuerat. Item orabat multum, et festis praesertim diebus horas recitabat canonicas. Sed non suis adeo fretus est precibus quin sacerdotes cuiusque ordinis sui adiutores non expeteret. Quos etenim integros atque innocentes esse certo quasi sciret, illis secreto largitiones faciebat ut pro se orarent, ac toto passim regno certis in templis iusta quotannis sibi postquam mortem obiisset facienda constituit, ad idque ex suo mercedem paratam voluit ut cura atque opera in supplicando diligentius a rerum divinarum administris poneretur. Haec Christiani principis vita, qui. animo ex corporis custodiis liberato, duceret alteram esse vitam. et eam quidem multo meliorem, ad quam aspiraret. Fecit testamentum, et primum omnium iussit dari, restitui pecunias, si quae in aerarium per fiscales iudices iniuste delatae fuisset, deinde domum hospitalem paulo ante ab se in suburbiis Londonensibus ad eam locum cui Savoia nomen est, qui Thamesim tangit, inchoatam perfici, in eamque inopes hospitio accipi. Hoc mature factum est, illud vero hominum mulctam iure vel iniuria irrogatam iuxta repetentium importunitas perversitasque impedivit. Unde cognoscere licet in eiusmodi rebus pietatis causa distribuendis esse uniquique non aliena sed sua utendum manu.
51. Iisdem temporibus perfecta literae similiter Latinae atque Graecae ex Italia bellis nefariis exclusae, exterminatae, expulsae, sese trans Alpes per omnem Germaniam, Galliam, Angliam, Scotiamque effuderunt. Sed Germani cum primis eas in suas civitates adscripserunt, quando illi ut quondam minime omnium literati erant, ita nunc maxime docti sunt. Idem Gallis, Anglis, Scotis, ut de aliis sileamus, a Deo optimo maximo munus est impertitum. Quippe solae literae sunt quae quidem certe nostra benefacta cum aeternitate adaequent, nostrique nominis commemorationem servent, idcirco rursus quam multi magni viri foeminaeque nobilissimae ubique gentium coeperunt iuvare bonarum artium ac disciplinarum studiae, quae ut apud Anglos vehementius colerentur Margarita Henrici mater, mulier sanctissima, hortatu Ioannis Fiscerii Roffensis episcopi, viri summa doctrina, summa gratia, summa integritate. Cantabrigiae in loco nobili ac celebri binas extruxit magnificas aedes, in quobus duo instituit discipulorum collegia, et alterum Christo servatori, alterum divo Ioanni evangelistae dedicavit, deditque ad illorum victum largiter fundos. In ea etiam academia Ioannes Alcocus episcopus Elyensis, pater sanctimonia et virtute clarus paulo ante autor fuit collegii quod Iesu consecravit ut, eo duce, qui ibi ad bonas colendas disciplinas se darent non errarent sed ad veram gloriae et laudis mercedem accipiendam, quam ille bene semper agentibus promisit, recta via contenderent. Per id quoque tempus Guilielmus Smyth episcopus Lincolniensis, Margaritae exemplo ductus, Oxonii eorum adolescentium qui bonis disciplinis dediti se in literis exercerent, collegium collocavit in aula quam vulgo vocant Brasyn Nose, hoc est aeneum nasum, quod eo loci imago aerea facie admodum immani pro foribus extet. Item Ricardus Vintoniensis episcopus tale eiusmodi opus Oxonii effecit, appellavitque Corporis Christi collegium. Idem etiam virtutis et gloriae stimulus concitavit Ioannem Coletum decanum, quem dicunt, divi Pauli ad istiusmodi bonas literas propagandi studium. Is partim animi atque mentis virtute, partim vitae ac morum integritate ornatus, apud suos Anglos alter pene apostolus Paulus habitus est, quod natura sanctus ac religiosus, ut primum ex pueris excessit atque ab his artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informatur se ad divinarum literarum studium contulit, et Paulum sibi praeceptorem delegit, in eoque cum Oxonii et Cantabrigiae, tum in Italia ita exercuit ut homo factus ad unguem, sicut aiunt, cum domum rediit, coeperit Londini, ubi natus est, Paulinas legere epistolas et in templis saepe concionari. Et quoniam non secus docebat quam vivebat, idcirco mirum in modum mortales in eius optimis praeceptis acquiescebant. Erat anim homo continentissimus qui semel in die cibum capiebat, non sitiebat honores, non cupiebat opes, non quaerebat divitias, quae tamen eum fugientum secutae, tandem consecutae sunt. Sane accidit ut ex duobus et viginti filiis quos Henricus Coletus eius pater, civis summa modestia et gravitate ex Christiana uxore, nobili muliere, susceperat, solus ipse superstes fuerit eique paterna haereditas venerit. Tum Ioannes, videns plures suos cives naturae tantum habitu evadere viros graves et modestos, putavit illos ipsos multo excellentiores fore si excolerentur doctina. Quapropter statuit suis sumptibus iuvare pubem Londinensem ad percipiendam colendamque doctrinam, qui circiter ista tempora posuit in ea parte coemeterii Paulini quae ad orientem solem spectat magnificam scholam, deditque praeceptorem Gulielmum Lilium et alterum qui rudiores informaret pueros, quod in eo erat literatura, mores boni, diligentia summa. Nam Lilius vir, quemadmodum dicit Horatius  integer vitae scelerisque purus, postquam in Italia aliquot per annos perfectis literis operam dederat, domum reversus Anglorum primus apud suos eas docuit. Antea enim Cornelius Vitellius, homo Italus Corneti, quod est maritimum Hetruriae oppidum, natus nobili prosapia omnium primus Oxonii bonis literis iuventutem erudivit. Deinde secutus est doctrinae et morum magister Ioannes Righevus, einde Ricardus Ionys. Iis autem ludi literarii magistris Coletus ex suis facultatibus in annos singulos stipendium constituit, quo et illi et posthac alii omnino tempore gratuito docerent. Ac ut Londinensis iuventus e Paulina schola multo est politior, sic tota Anglia, multi studiis et doctrinis dediti, perfecta literatura florent.

Perge ad Librum XXVII