Jump to content

Anglica Historia/XXVII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XXVII

 XXVI

 

PROOEMIUM EIUSDEM IN LIBRUM XXVII

 

ERDIFFICILE est, quod sis cum spe magna ingressus, id non exequi usque ad extremum, si animus praesertim antea in laboribus minus fregerit. Sed de nobis loquamur licet, ut ostendamus navem nostram bene cursum confecisse, quae gubernatore hactenus neque valde nesciente neque inerti usa est. Quippe iampridem inchoaveram historiam Anglicam, quae exiguo tempore absolvi non potuit, cum in me interea senectus sensim irrepsit, quae hominibus aeque vires ac eorum animos diminuere solet, ego tamen historiam meam haud imperfectam mihi relinquendam statui. Postea vero quam Gulielmo Normano rege apud Anglos constitutum est ut unus deinceps rerum potiretur, reges usque ad aetatem nostra fuere sex et viginti, quorum quae in vita quisque egerit literis suo ordine mandavimus. Deinde secutus est Henricus eo nomine Octavus, numero vero regum vigesimus septimus, cuius res gestas usque ad trigesimum regni ipsius annum perscripsi, qui posthac octo regnavit annos cum ipse ad temporis in Italiam revocatus fui negotiorum causa, ubi perdiu mansi. At simulac inde reverti in Angliam, interrupta iam serie rerum publicarum, quas in dies singulos annotare prius solebam, non statim post idem mihi institutum tenere per valetudinem incommodam licuit. Igitur pars maxima rerum gestarum Henrici foras data est, simul cum aliis quas socius belli cum Carolo imperatore in terra Italia adversum Gallos curaverat peregeratque. Quibus in rebus exponendis noluissem profecto multus videri, si brevitas potuisset cuncta absolute complecti. Caeterum quod restat suo tempore in unum colligetur locum ad historiam perficiendam, quo liber iste tandem, more superiorum librorum, ipsius regis vitae exitu terminetur.

 

 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXVII

 

ENRICUS Walliae princeps statim ut patris funus fecit in matrimonium duxit Catharinam, quae Arthuri mortui fratris uxor fuerat, idque Romani pontificis autoritate lege solutus omnis scrupuli evellendi gratia efficiendum curavit, quod fas atque iura sinebant, cum Arthurus nullos ex ea puella suscepisset liberos. Nanque lex a Mose populo data est, de qua fit mentio in Deuteronomia capite xxv,  ubi legere licet, Quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque filiis mortuus fuerit, uxor eius non nubat alii, sed ducet eam frater ipsius, et primogenitum ex ea natum nomine fratris sui appellabit, ut ne deleatur nomen eius ex Israel. Hanc legem Christiana ecclesia postea receperat pacis confirmandae causa inter principes nostros. Atqui casus inopinatus intervenisse dicitur, quasi testis non violatae Catharinae virginitatis, quod ei per imbecillitatem naturae viri admodum adolescentis virginem adhuc esse licuerit, sicut illa sancte affirmabat, et cum ea testabantur foeminae probatissimae quibus cum ille de rebus suis secretioribus saepe communicare solebat. Post haec concilium ad certum diem edicitur, ut princeps more maiorum rex crearetur. Agebat Henricus annum aetatis decimumoctavum, ed ob id minus experiens, qui se a primo ad literas discendas dederat, idcirco ex principibus parentis familiaribus in primis sibi consiliarios delegit Guliemum Varamum Cantuariensem archiepiscopum regni cancellarium, Ricardum Vintoniensem episcopum, Thomam Hawardum comitem Surrae regni quaestorem, Georgium Talbotum domui regiae praepositum, Carolum Somersetum cubiculi praefectum, Thomam Lovellum, Henricum Viatt, Thomam Rutall, Edouardum Ponyngum, ad quos rerum administrandarum curam detulit. Illi, veriti ne copia et magnitudo opum (nulli enim regum antea cum in numerato tum in moventibus rebus maior venerat haereditas) malo non esset adolescentis indoli, coeperunt studiose Henricum ad consilium adhibere, negotiisque gerendis assuefacere, ut ille se paulatim ad res agendas sponte accommodaret, qui iam tum veluti tener iuvencus iugum gubernandi regni horrere videbatur. Sed primum omnium testamentum Henrici regis demortui, hoc est voluntatem conservandum summopere curabant. Itaque tota Anglia edictum proponitur ut si quis esset violatus bonisve privatus per iudices fiscales accederet ad regem resque suas repeteret, qui omnibus de iniuriis satisfacere paratus foret. Ubi edictum divulgatum est, cuncti a quibus aliquid iure vel iniuria detractum fuisset ad regiam accurrunt, et pro se quisque suam repetendarum rerum causam iustiorem esse argumentantes, iniuriam acceptam exponunt, queruntur, lamentantur. Consilium autem causas cognoscit, et quos manifesto laesos esse comperit, iis pecunias restitui iubet. Qua re audita, bone Deus, quanto caeteri impetu etiam merito puniti ruunt, urgent, instant, multa comminiscentes configentesque, quibus quovis modo amissa recipere possint, eaque de causa largitiones faciunt, amicorum opera utuntur, et denique nihil non intentant. Hoc vehemens studium atque cupiditas iudicibus fiscalibus pariter perniciei ac rerum repetitoribus damno fuit. Porro consilium, desperans posse se moderari desiderium populi eisque simul postulationibus satisfacere, statuit repetitores non amplius audiendos esse, iudices vero fiscales Ricardum Empson et Edmundum Dudleium in custodiam dandos cum accusatoribus atque delatoribus uti perniciosis hominibus, ad sedandum plebis animi motum et expectationem, quos illa in primis ad poenam vocabat. At paucis post dies iudices, viri graves iurisque periti, coram consilium causam suam constanter dicunt, et Ricardus aetate minor eiusmodi verba pro re facit: “Optimi patres, non ignoratis, scio, quantum leges sint consentaneae humanae vitae et utiles, sine quibus nec domus ulla nec civitas stare potest. Ipsae eae leges apud nos incuria atque negligentiam magistratuum partim labefactae, partim iam antiquatae erant. Quod quidem malum quotidie plus crescens Henricus Septimus princeps sapientissimus opprimere voluit, qui nobis negotium dedit ut curaremus ut leges usitate in suo permanerent statu, et inusitatae ad pristinum usum revocarentur, ac qui eas perfregissent, illi merita poena afficerentur. Igitur officium fecimus quam fidelissime potuimus ad reipublicae maximum profecto commodum. Proinde suppliciter oramus ut vos vestrae probitatis, humanitatis, et iustitiae simul memores, nihil de nobis grave decernatis, quin potius de referendis gratiis aliquid constituatis.” Haec multis eorum bene dicta visa sunt, sed plures, qui putabant eam legum recognitionem duce avaritia esse factum, sicut in vita Henrici demonstratum est, et non multo ante acriter mulctati fuerant, unde infenso erant animo, iudicarunt ut iudices qui eam causam egissent ac alienos pecunia mulctassent, ipsi morte mulctarentur, qui ab ea die mox securi percussi sunt. Accusatores autem delatoresque ignominia per urbem notati aut maerori animi periere multi, aut alii mulctantur, vel vinculis aeternisque tenebris mandantur.

  1. Iam dies concilii ad Westmonasterium habendi venerat, ubi Henricus cum Catharina uxore a Cantuariensi archiepiscopo corona redimitur sacraturque octavo Calendarum Iulias, anno qui fuit salutis humanae MDIX, quo eius pater e vita excesserat, qui dictus est Henricus eo nomine Octavus. Dum publicum gaudium celebratur, laetitiam moeror velut saepe comes sequitur. Margarita enim Henrici avia moritur, ob cuius obitum nonnihil respublica damni fecit, quippe mulier erat prudentissima atque sanctissima, quae cum videret Henrico per aetatem non licere suum officium praestare, ita a principio providere, consulere, prospicere coepit ut summa imperii penes optimos quosque principes esset, quo ne quid ipsa respublica detrimentum acciperet, quae aliquot menses communi multorum consilio gubernata, postremo ad duos, Ricardum Vintoniensem episcopum et Thomam comitem Surrae eius administratio pervenit, qui inter se secretas habebant simultates, quas autoritatis aemulatio in dies singulos magis magisque augebat. In iis diversa erat studia. Vintoniensis, suis amplis rebus contentus, regi tantum ac reipublicae utilitatem quaerebat. Comes vero, qui olim paternae haereditatis maiore ex parte propter civilia bella et factionum seditiones naufragium fecerat, suo interim privato commodo inservire cogebatur, qui idcirco ad latus regis assidue adhaerens bene magna identidem ab eo beneficia habebat, quae ille tam suis quam aliis postea ad arbitrium suum daret, tribueret, deferret. Ista Vintonensi visa sunt eo brevi tempore evasura ut comes primas apud principem teneret omnino, nisi mature obviam conatibus eius praeiretur, id quod sibi modis omnibus faciendum deliberavit. Accessit in eandem palaestram et tertius Gulielmus Conton in regio cubiculo primus minister, sed is cum magis rei familiari quam potentiae studeret, nihil dabat suspitionis. Interea Christophorus Benbricus Eboracensis archiepiscopus Romam legatus ad Iulium Romanum pontificem mittitur, et Thomas Ruthal designatur Dunelmensis episcopus.
  2. Dum haec in Anglia gerebantur, alibi Iulius pontifex, Maximilianus Romanorum, Ludovicus Francorum, et Ferdinandus Hispaniae reges, facto foedere, bellum in Venetos suscipiendum statuunt. Causa conspirationis erat quod Veneti, dum ardebat Italia bello, ipsi multis urbibus et castris quae aut Romani pontificis aut regum ditionis fuerant potiti essent. In his itaque arma sumunt, sua loca pro se quisque recuperaturi. Sed Ludovicus primus, qui id temporis Mediolanum tenebat, cum expedito exercitu ad manus venit hostemque una pugna vicit, capto Bartholomaeo Alviano duce exercitus. Mirum equidem dictu est quantum res Veneta eo praelio affecta sit, quando praeter Venetias, quicquid fere in continenti erat ad punctum temporis amissum est. Tum Veneti Galliam fidem experti sunt, vel potius meritam poenam habuerunt, qui paulo ante Ludovicum regem suis opibus adversus Ludovicum Sfortiam Mediolanensem ducem iuverunt. Ita uno tempore pontifex recepit Ariminum, Revennam, Faventiam, Maximilianus Veronam, Vicentiam, et Pataviam (sed hae duae civitates aliquanto post in Venetorum ditionem rursus per civium defectionem redierunt), Ludovicus Cremoniam, Brixiam, Bergomum, Ferdinandus in ora Apuliae Brundisium, Tranum, et Hidruntum, oppida paucis ante annis a Ferdinando rege Neapolitano Alphonsi filio Venetis oppignerata. Per hunc modum divisa eius belli parta praeda est. Ab illo tempore inter ipsos socios discordia orta est. Nanque Gallus totius Italiae imperium affectans Venetos prope iacentes in primis delendos putat, quos ut domi semper concordes ac rebus suis nunquam indormientes, et brevi vim habituros armatorum ad nocendum, et solos suis desideriis impedimento fore rebatur. Itaque, Alphonso duce Ferrariae in amicitiam suam accepto, quamprimum contra Venetos iturus erat, cum Iulius pontifex et Ferdinandus eius consilium intellexerunt, qui per id factum iam aperte foedus violatum arbitrantes, necessario cum Venetis pacem faciunt atque simul uno momento arma in ipsum Gallum convertunt. Ex quo deinde varie inter eos usque eo pugnatum est donec ad extremum fortuna belli, ut altius perappositus infra locus planum faciet, controversiam diremerit. Caeterum hinc pontifex causam arripiens Bononiam proficiscitur ac Alphonsum ducem sibi persequendum constituit. Alia fertur huius dissidii causa fuisse, quod cum Iulio pacatam Italiam reddendi gratia iampridem certum deliberatumque foret exterminare Gallum, voluit uti opera ducis, qui Romani pontificis beneficiarius esset, cum illoque consilium suum communicavit, et dux diffidens viribus pariter atque vitae pontificis ad aetatis hominis qui brevi moriturus videbatur, pernegavit ab amicitia Ludovici desciscere, a quo postea ei palam auxilia missa sunt. Commovit Gallus eodem tempore Bernardinum cardinalem Sanctae Crucis, hominem Hispanum, sic ut ille cum Francisco Borgia, Federico Sancti Severini, et Carolo Finario cardinalibus in Galliam profugerit, ibique cum aliis Gallicis cardinalibus contra Iulium facere coeperit. Interea in agro Bononiensi ab exercitu Iuliano male cum Gallo pugnatum, et ipse Iulius, amissa Bononia, Romam retro abiit, qui ubi eo pervenit, missis quaquaversum nuntiis, a principibus amicis praesidia petit, et ea in primis a Ferdinando rege flagitat, quod de eius re maxime ageretur. Ferdinandus, cui nihil prius erat quam rem Christianam continenter iuvare, exercitum sub armis aberat adversus Mauros, et ei Henricus gener Angliae rex opem tulerat, qui miserat Thomam Darcium equitem rei militaris scientem cum mille et quingentis sagittariis, sed ubi audivit res Italicas in periculo esse, omisso tantisper sacro bello, omnes copias duce Raymundo Cardona et Petro Navarra, viro longe fortissimo, peditum praefecto, in Italiam necessarie misit, quae suis ac pontificis rebus subsidio currerent. Ita nostra intestina bella semper Christiano nomini damno fuere. Tum, re infecta, Thomas ad Henricum rediit. Nec etiam alio memorabili expectato eventu, Edouardus Ponyngus missus auxilio Carolo Castellae principi adversum Carolum Geldrensem ducem proter locorum insolentiam domum per eos quoque dies revertit. Eodem tempore pervenerat Romam Christophorus Eboracensis archiepiscopus legatus, qui Iulio pontifici fuit multo acceptissimus gratissimusque, quem ille, ut maiorem ab Henrico rege gratiam iniret, fecit cardinalem, per eumque coepit evocare regem ipsum in societatem belli, uti Gallus undique oppugnaretur.
  3. Haud multi intercessere menses cum Ferdinandi copiae in Italiam advenerunt, seque cum pontificis exercitu coniunxere, qui tunc in agro Bononiensi stativa habebant, cui Franciscus Maria Urbini dux Iulii ex fratre nepos praeerat, homo animi magnitudine et rei bellicae scientia longe praestantissimus, atque una ambo Bononiam obsessum contenderunt. Item non solum ad commune periculum, sed etiam ad aciem praesto fuerunt et Venetorum copiae. Qui autem in urbe erant fortiter se defendebant, sed paulo post, superveniente Gallorum exercitu qui apud Regium erat, hostem procul summoverunt quotidianaque praelia cum eo faciebant. At Iulius pontifex, veritus ut iste ultimus conatus male caderet, primo quoque tempore conduxit ingentem Helvetiorum manum praebuitque illis legatum Matthaeum Sedunensem cardinalem, hominem etiam Helvetium, quem ipse paulo antea dignitate honestarat, simulque ex Helvetiis satellites ad custodiam corporis accepit, quo eam gentem tali beneficio devinctam haberet. Interim Gallus unque accersit amicos curatque in fide retinendos, et ante omnes Anglum, novasque in Iulium, cuius odium pertimescebat, machinas commolitur. Itaque, eo impulsore, cardinales qui in Gallia erant Bernardinum praesidem faciunt, et ille continuo sua autoritate consilium Pisas vocat, ac non multo post cum omni sacerdotum coetu eo concedit. In Pisano conventu primum omnium Iulio cuncta autoritas abrogatur, multaque in eum statuuntur, deinde publico edicto reliqui cardinales evocantur qui cum aliis de novo pontifice creando deliberent. Iulius contra, ut clavum clavo, sicut dicitur, truderet, Romae concilium habere coepit quod Lateranense appellavit. Atque ita natum schisma egregie utrinque alebatur, quod omnium bonorum animos valde perculit, cum inde Christiana religio maxime labefactaretur. Haec eo anno gesta sunt, qui fuit salutis humanae millesimus quingentesimus undecimus.
  4. Legatus interea Anglus Christophorus cardinalis literis et nuntiis significat Henrico regi Iulium pontificem auxilia ab Anglia expectare, et quo magis sciebat se pontifici ob delatum sibi cardinalatus honorem debere, hoc impensius obtestabatur rogabatque regem ut eius salutis rationem haberet ac neutiquam pontificem de reipublicae Christianae libertate optime meritum pateretur ab improbis hominibus oppressum iri, sed speciatim amicos rogabat ut animo et opibus in id bellum incumberent. Christophori studium ita Henricum permovit ut res ad consilium delata sit. Multae et variae sententiae in utranque partem dictae sunt. Rex, aetate florens ac opibus aeque ut viribus praestans, bellum suscipiendum censebat. Nonnulli id e republica fore negabant, argumentantes ita usu facile venturum ut, pulso ad extremum tota Italia Gallo, cum amici qui longe gentium absunt parta quiete fruerentur, ipsi in bello soli essent. Illud alii nihil esse quod pertimesceretur putabant, affirmantes nunquam posthac futurum ut Gallus manum ab Italia abstineret, quamvis in ea occupanda operam non sine detrimento perpetuo perderet, exempli causa, more culicis circa ardentem candelam volitantis, ac ad ultimum inflammatis alis graviter laesi cadentis, sed omnino praestare uti ex rerum successu postea consilium caperetur. In hanc sententiam bene multi venere, existimantes Iulium ab omni periculo vacuum ex eo quod haberet complures longe potentissimos belli socios. Postremo tamen vicit regis sententia, quam consiliarii potissimum probarunt, partim ut ne regii animi alacritas bellandi extingueretur, qui iam tum militarem disciplinam pluris quam caeteras artes faciebat, partim vero ne ingrati animi nota Angliae inureretur quae noluisset communem reipublicae Christianae antistitem iniuria prohibere. Ita bellum esse suscipiendum decretum est. Secundum haec de ratione gerendi belli agitatum, et post longam disputationem placuit sociare arma cum Ferdinando rege, quod finitima Galliae loca teneret, unde nullo negotio in hostem facere impetum liceret. Eaque res Henrico cum Ludovico Carrocio Ferdinandi legato convenit, ut Ferdinandus cum octo peditum et quinque equitum millibus bellum cum Franco ad Aquitanae fines gereret, et Henricus totidem sagittariorum millia mitteret, ac daret conferretque stipendium in partem equitum, et loca quae de hoste caperentur redirent in ditionem Ferdinandi aut Henrici quae eorum maiores olim possedissent. Quibus rebus ita peractis, exin de concilii autoritate populo generatim pecunia imperatur. Atque ut ne tanto bello sine iusta causa Henricus se implicare diceretur, quamprimum legavit Ioannem Iunghe sacerdotum ac iurisconsultum ad Ludovicum regem, qui eium suis verbis hortaretur ad pacem aequis conditionibus cum pontifice Romano faciendam. Erant conditiones eiusmodi, ut Bononia restitueretur, Pisanus conventus seminarium pessimi schismatis agi desineret, ac postremo causa Alphonsi Ferrariae ducis per aequos arbitros iudicaretur. Ad has equidem Francus conditiones dubio procul honesta descendisset nisi obstitisset quod iam ante factus erat certior de consilio belli adversus se capto per Antonium Pierrepontium equitem oratorem suum quem apud Henricum habebat, atque ita stomachatus minime dictis legati Anglici fidem habendam putabat. Porro consultationi de bello in Francum gerendo interfuit Hieronymus Bonvisus, homo Italus, patria Lucensis, qui paucis ante diebus opera Christophori cardinalis missus fuerat legatus ad Henricum a Iulio ut regem in amicitia retineret. Is prius a Franco in itinere depravatus, postquam Londinum pervenit cum Anthonio oratore Gallico clandestina colloquia facere coepit, et quae ille retulisset, Anthonius impigre suo regi significaret. Sed ea res tantummodo autori fraudi fuit, quae brevi illustrata Hieronymum pene perdidit, quando nihil propius factum est quam ut supplicio mactaretur. Post captum belli consilium, nullum Henrico regi maius studium fuit quam exercitum classemque parare, ac Maximilianum regem, qui cum Gallo stabat, in partem belli trahere. Itaque Robertum Vynchefildum equitum ad eum legavit, crebrisque literis agebat ut ab amicitia Ludovici regis disiungeret. At Maximilianus ad omnia more suo cunctabatur, cum ut demum quod ex re sua esse animo duceret, honestius sequi sibi liceret, tum vero quia non mediocriter Venetis unis foederatorum succensebat quod sibi multo ante Patavium et Vincentiam ademissent. Sed hanc controversiam pontifex ad tempus transegit, factis inter Maximilianum et Venetos annuis induciis ut eo tantulo temporis intervallo aliqua pax conciliari posset. Advenit hoc interim spatio ex Gallia Ioannes Iunghe renunciavitque Henrico et consilio legationem suam, cuius summa erat tantum abfuisse ut Ludovicus aliquam fando pacem habendi significationem fecisset ut etiam parum amice respondisset. Qua re audita, non fuit omnium quisquam qui dubitaret quin bellum Franco pacis abhorrenti merito inferretur, quod ei per certum nuntium mox est indictum.
  5. Haec dum alibi fiunt, Veneti animum ad Brixiam recuperandam intendunt, perinde quasi non dubitantes tempus esse cum id tuto periclitari possent, quod Galli satis haberent resistere hostibus qui in Bononiensi agro contra eorum castra considebant. Quare, tentatis ad defectionem civibus, duce Andrea Gritto cive suo Brixiam petunt moeniaque intrant, praesidio Gallico aut interfecto vel in arcem coniecto, ac subito copias quas supra demonstravimus esse in pontificis castris accersunt. cuius rei ubi Gasto Flussatium comes et Nemorsi dux Gallici exercitus praefectus certior factus est, non aliud in praesentia quod magis instaret praevertendum sibi esse existimans festinanter cum electa militum manu ex omni multitudine, qua hostibus longe praestabat, Venetorum copias quae iam bidui aberant sequi incipit, et in itinere consecutus profligat, inde pari atque discesserat ab exercitu continuato cursu Brixiam proficiscitur, suis auxilio succurrit, de mediaque nocte ad arcem accedit, atque per posticum admittitur. Postero die multo mane in praesidium Venetum erumpit, ac post mutuam caedam factam delet, capto Andrea Gritto duce cum nonnullis aliis. Tum Gasto, re feliciter gesta ferocior effectus, ac civibus defectionis poenas tanta crudelitate expetit ut nulli neque aetati neque sexui parcat, postea urbem hostilem miserandumque in modum diripit, bona militi pro tanto labore suscepto praedae nomine distribuit. His rebus ad punctum temporis confectis, nulla facta mora, ad exercitum in agrum Bononiensem revertit qui ab illo belli successo sibi statuit omnibus locis hosti occurrendum esse, atque etiam invitum ad certamen eliciendum, id quod postea mature fecit. Ita Brixia intra viginti dies bis capta est. Andreas Grittus in Galliam captivus ducitur, quo ante missus fuerat Bartholomaeus Alvianus ipsorum Venetorum dux exercitus. Interea pontificis et Ferdinandi exercitus, cognito detrimento a Venetorum copiis accepto, se in Adriaticam oram recepit ut, ibi loco idoneo positis castris, expectaret usque dum vel supplementum a pontifice mitteretur vel Helvetii in Mediolanensem principatum erumperent. Sed neutrum per Gallorum celeritatem fieri licuit. Nam Gasto secutus hostem propter Ravennam ad tria milla passuum collatis signis praeliari coegit, etiam ad Pascha summum diem festum. Hic itaque commisa acri pugna, a prima luce ad meridiem dimicatur, interfectis antequam ad manus veniretur bombardarum, quas vocant, ictibus plus decem tum hominum tum iumentorum millibus. Ad extremum, Raymundo Hispanarum copiarum duce, homine ante id tempus pugnae insolenti, pedem referente, Galli praeter spem victoria potiuntur, quae brevem tamen eis laetitiam dedit, uti infra explicabitur. Caesa sunt eo die utrinque amplius viginti hominum millia, et in iis Gasto cum multis aliis ducibus, qui ita sua crudelitate atque iracundia quam nuper post hominum memoriam teterrimam in miseros Brixianos exercuerat, poenam dignam habuit. Capti sunt in primis Ioannes Medices cardinalis, exercitus pontificus legatus, Fabritius Columnensis, Petrus Navarra compluresque alii ordinum ductores. At ubi fama acceptae cladis per finitimos populos pervasit, protinus legati ad duces Gallorum undique missi, qui pollicerentur quae imperarent se facturos. Quin etiam Romae trepidatum. Sed Galli sibi suorum vulnerum conscii pedum ultra ferre non sunt ausi, quippe qui procellam quae repente mota est animo cernebant, atque ita paulo post Mediolanum redeunt. Quo illi vix pervenerant cum Helvetii in Italiam descenderunt, et primum Veronam profecti Gallicum praesidium quod per speciem amicitiae eam urbem contra Maximiliani loci domini voluntatem tenebat turpiter demiserunt, deinde per Brixianum agrum iter facientes se cum Venetorum copiis, quas senatus nuper comparaverat, coniunxere atque una Gallum late fugientem usque fere ad Alpes persecuti sunt, quorum bonam partem agrestes in ipsa fuga trudicarunt. Tanta passim caedes facta est ut vix decima pars ex tanto exercitu incolumis evaserit. Ita novissime Galli memoria nostra Italiam, perinde ac saepe alias fecerant, suis cladibus nobilitarunt. Cum autem huiuscemodi tempestas et turbo impenderent, Bernardinus praeses cum suo sacerdotum coetu Pisis discedens Lugdunum se fuga recepit, in itinere amisit Ioannem Medicem cardinalem, quem velut praedam minime opulentam negligenter custoditum agrestes interceperunt in libertatemque vindicarunt. Et haec in initio anni gesta sunt qui fuit salutis humanae MDXIII et cum regnare coepit Henricus iij.
  6. Henricus rex in sociale bellum iam ingressus exercitum permagnum ex robore florentissimae iuventutis delectum, cum classe sexaginta navium armis ac omnibus rebus ad rem navalem pertinentibus instructa, conflaverat, et cum ver appropinquaret delegit viros aliquot cum fortes tum prudentes, quorum consilio res militaris administraretur, ac terrestribus copiis ducem praefecit Thomam Dorcestriae marchionem, virum strenuum, et classem Edouardum Havardum Thomae comitis Surrae filium, hominem fortitudine summa. Hi alacres et fiduciae pleni in Cantabros transeunt, seque in terram e navibus emittentes ad maritimum oppidum quod Fontirabeum vocant considunt. Adveniunt statim post aliquot equites a Ferdinando missi qui de ratione belli gerendi cum eis agant. Sed primum fit inter eos gratulatio, dein ad rem suam aggredientes statuunt Baionam proximam Aquitaniae urbem, quae ob eo oppido abest circiter millia passum duodeviginti, armis adoriri, et eo Ferdinandi copias qui missi fuerant quamprimum venturas renuntiant, id quod postea factum non est, unde accidit ut ab Anglico exercitu in ea terra nihil sit memorabile gestum. Quod Angli tanto molestius tulerunt quanto animi omnium magis erecti in expectationem praeclari alicuius facinoris toto eo tempore fuerunt quo ille exercitus aberat. Cuius quidem rei causa extitit inconstantia Ioannis regis Navarrae, quam exponendam ducimus. Blancha enim Caroli regis Navarrae filia olim regni haeres facta nupsit Ioanni, qui Aragonum postea rex fuit, et pater Ferdinandi de quo modo memini, quem ex secunda uxore sustulit, ex qua ille suscepit Carolum, qui sine liberis mortuus est, et Aleonoram. Hanc Gasto Flussatium comes uxorem habuit, ex qua creavit quatuor filios totidemque filias, sed de duobus duntaxat natu maioribus dicendum nobis est, de Gastone et Ioanne. Gasto autem, qui successit patri, duxit in matrimonium Mariam sororem Ludovici ducis Aurelianensium, qui in praesentia Francorum rex est eo nomine Duodecimus, ex eaque generavit Gastonem ducem Nemorsi, quem praelio ad Ravennam facto interfectum fuisse supra memoravimus. Ille vero habuit in matrimonio Magdalenam sororem Ludovici Undecimi Francorum etiam regis, ex qua genuit duos filios Phoebum et Catharinam, sed hic regnum occupavit, qui post aliquot annos quam regnare coeperat sine liberis moritur. Cui in regnum successit Ioannes Alanni Libretensis reguli filius, huic Catharina illius soror in matrimonium collocata erat. Verum quoniam hic plus potentia quam ius valuit, Gasto Ludovici regis ex sorore nepos ea potissimum re fretus coepit regnum Navarrae ut sibi debitum repetere, quod reliquus unus esset virilis sexus ex familia Gastonis olim viri Aleonorae Navarrae reginae. Contra Ioannes causam suam apud regem acriter defendebat, dicebatque ius ex eo secum facere, quod vir esset Catharinae Phoebi regis sororis, cui regnum iure haereditario obvenisset. Nec obstare legem apud suos Gallos observatam quae foeminis regni haereditatem abroget, quam Hispania non recepisset, cuius finibus Navarra continetur. Atque ita lis de regno Navarre sub iudice erat. Ioannes igitur rex, rebus suis metuens, se Ferdinandi amicitiae dedit, et ut ab iniuria Ludovici regis prohiberetur, accessit ad conditiones foederis cum Henrico icti, ed quod peropportune accidisse visum est, quod per eam terram quae ad Vascones pertinet longe commodissime liceret novos motus in Francos favere. Caeterum dum Ioannes bellum in Ludovicum cum foederatis parat, ecce tibi, de Gastonis adversarii caede nuntium accipit, quo ab omni prorsus metu et cura liberatus et sententiam mutat et in fide non manet, ac ut gratiam a Ludovico ineat mittit legatos ad eum qui significent se cum eo stare. Audivit libenter Gallus legatos, et quia ei res maxime expediebat, protinus cum Ioanne pacem facit. Qua re mature confecta, Ioannes, quem magnopere facti sui pudebat, iam tum coepit secum agitare quonam pacto sine fraude posset Ferdinandi amicitiam repudiare. Urgebat, instabat, flagitabat interim Hispanus ut cum promissis copiis in castra veniret, quo simul omnis exercitus Baionam oppugnatum pergeret. Ille vero primum se anni tempore excludi, deinde copias nondum coactas habere respondit, multaque incommoda excusare cum id intempestive ageret, facile suo delicto in suspitionem Ferdinando venit, qui ubi amplius opinione sua illum cunctari animadvertit, ut tandem aliquando hominis fidei periculum faceret petivit ab eo sibi obsides dari, in quorum numero eius filius esset. At Ioannes, qui omnia dolis agere cogebatur, id se facturum negavit, tantum pollicitus iter per suum regnum Hispanis copiis tutum fore. Tum Ferdinandus, iam satis diluxisse fraudem perspiciens, Federico Tolletano duci Albae, qui eius exercitui praeerat, mandat ut celeriter in Ioannem, hominem in se animo inimico, irruat. Federicus quod iussus erat ad faciendum paratus in Navarros proficiscitur, castris in eorum finibus positis, equitum turmas quocunque dimittit ad intelligendum ubi loci Ioannes esset, ut, facto in eum de improviso impetu, primum omnium in potestatem redigat. Verum Navarrus non expectavit dum dux appropinquaret, qui ubi cognovit eum in se contendere, in ipso articulo temporis saeva conditione astrictus, collectis fortunis quas secum deferre posset, cum uxore et liberis in Galliam aufugit, atque ita sponte se regno spoliavit, dum ne per vim amitteret vehementer laborabat. Hac audita regis fuga, cunctus populus, deditione facta, obsides dederunt. Dux, qui bene multa iam loca devastarat, post haec sine iniuria aut maleficio totam confestim obivit provinciam, positis passim praesidiis quibus facilius in offico contineretur.
  7. Eo negotio prospere confecto, Ferdinandus summe gavisus quod tanto regno repente sine ullo sui militis vulnere potitus esset, per quod tutum haberet accessum ab Hispania ad Vascones et recessum a Vasconibus ad suos, continuo misit ad castra Anglica nuntios qui marchioni exponeret suam diligentiam, et ad quem finem res Navarrica devenisset, ac propterea oportere necessario mutare consilium, ut quemadmodum a principio decretum fuisset, initium belli ad Baionam fieri, ita modo praestaret ducere exercitus in mediterraneos Vascones, quibus sine aliqua commeatus aut locorum difficultate bellum inferri posset, et idcirco hortarentur ut ad sua castra quam celerrime posset accederet, quo iunctis armis in hostem una sese moverent. Nuntii ad marchionem profecti de victoria docent, atque in quanto commodiorem statum res pervenisset demonstrant, quod antea aliena ope, id est Ioannis regis auxilio, nunc autem, eo fugato, fiducia virtutis nitendum sibi foret ad spem certam vincendi hostem. Ex quo commonefaciunt, rogantes multum ut ad castra regia veniat. Marchio, consilio convocato, de summa rei deliberare incipit. Erant sententiae eorum qui eundem censerent satis convenientes, cum si quid gravius accidisset, incolumis in Navarram receptus haberetur. Sed frequentes ierunt in alia omnia, qui arbitrarentur nullo casu, neque pro loco neque pro tempore neque pro rerum eventu, committendum esse ut contra praescriptum Henrici principis sui veniretur, qui iussisset ut Baionam primum oppugnare ingrederentur. Hanc sententiam nemo reliquorum omnium improbabat, perinde quasi quispiam exploratum habere posset domi quod militae gerendum foret, aut non liceret in re bellica longe semper incertissima unum vel alterum sequi quod recens causa posceret. Sed ubi omnis exercitus id quod agebatur percepit, vociferando Hispanisque haud valde benedicendo se ne digitum quidem discessurum a voluntate regia clamitando ita confirmavit excitavitque animos ut duces militem obedientem fore desperantes signa abeundi se daturos minus negarint. Itaque marchio nuntiis respondet se non habere mandatum a suo rege alio ut prius eatur quam Baiona expugnata sit, et propterea rogare ut rex Ferdinandus, promissi memor, suas copias primo quoque die ad se mitteret uti eo loci bellum instrueretur quo ab initio placuit inchoatum iri. Contra nuntii multa proponunt quapropter periculosum sit, relicto Navarrae regno, quod sub imperium redactum erat, alibi facere bellum, ubi ipsi sine ullo postea labore et commeatu prohiberi et itinere intercludi possint, si ita usu interim veniat ut Ioannes regnum suum recuperet. Et si nihil moveat, moveat autem ipsa rerum immutatio, quod Ioannes Navarrus amicus erat cum id consilii captum est ut Baiona prima omnium locorum armis invaderetur. At, eo nunc pro hoste habito, necessarie aliam habendam esse rei gerendae rationem. Etsi ille regno pulsus erat, tamen timendum, quandoquidem satis constaret eum illud ipsum vehementius laborare, ut scilicet recipiat. Veruntamen marchio ad istiusmodi argumentationes respondens inquit, “Fac ita futurum esse, at nostra interest administrandi belli modum a nostro imperatore constitutum tenere atque servare.” Ex quo ad ultimum tantum abfuit ut marchio adduci posset ut vellet mutare castra, ut palam responderit se de re prius rege consulturum quam aliquid suo arbitratu decerneret. Ita nuntii dimissi ad Ferdinandum rediere, qui, accepto responso, statim in Angliam ad Ludovicum legatum suum scripsit ut de eo ipso modo gerendi belli cum Henrico ageret. Scripsit etiam marchio sic, ut, re ad consilium delata, tandem Ferdinandi sententia omnibus cordi esse coeperit, ut animadvertebant expedire potius inde bellum moveri quo sine periculo recurri posset quam in locorum eiusmodi difficultates praecipitari. Quocirca Henricus celeriter per literas marchioni praecepit ut se protinus cum exercitu Hispano coniungeret. Atqui interea cum tanta in militibus Anglicis redeundi domum esset cupiditas quanta ab initio bellandi fuit alacritas, quippe a quibus iam omne bene agendi negotii studium cum spe discesserat, et hyems instaret, marchio ante redire in Angliam est coactus quam literas regis accepisset. Succensuit Henricus mirum in modum, marchionemque cum caeteris ordinum ducibus male accepit quod iniussu suo exercitus revertisset, et iam quaestionem habere coepit ut sontes puniret. Sed cum maiorem partem in simili culpa esse comperisset, consiliariorum rogatu omnibus iuxta ignovit. Revertitur haud multo post cum reliqua parte classis Edouardus Havardus, qui aliquid victoriae secum reportavit. Nam dum oram Aquitaniae obiret, emissa foras ex ipsa classe repentino in Britanniam militum manu, postquam aliquot vicos inflammarat, ingentem praedem abduxit. Post Anglorum discessum omnis belli moles in Ferdinando resedit, qui ut ne parta amitteret fortiterque ubique resistebat.
  8. Erat vel in armis Iacobus rex Scotiae, Francorum semper amicissimus, ut ubi audisset flagrare Aquitaniam bello, non dubitaret uti temporis opportunitate. Sed certior factus Anglos nihil tentasse pedem retulit, quo de suo facto Henricum caelaret. Qui tamen id quod erat suspicatus legavit ad eum Nicolaum West sacerdotem et iurisconsultum, qui eius voluntatem perscrutaretur et consilia cognosceret. Rex respondit se paribus Henrici et Ludovici regum beneficiis aequam ac mutuam voluntatem tribuere debere, et neutrum eorum contra alterum iuvare, idque facturum esse. Nicolaus postremo petivit ut eam voluntatem suam vellet literis Henrico significare, uti omnis suspicio in posterum tempus ab eius mente removeretur. At Iacobus illud abnuit, aiens non decere sua aperire consilia per literas, quae possent intercipi, quando ex sua etiam re esset cum Franco amicitiam, consuetudinem, familiaritatemque perpetuare, atque ita legatum dimisit. Sed Anglo verba dari non potuerunt qui, omnia sibi cavenda existimans, ilico misit Thomam comitem Surrae in agrum Eboracensem qui, conscriptis militibus coactaque hominum multitudine ac eadem armata, instructa, praesto esset ad resistendum si repentina vis ulla tempestatis ad septentrionem commoveretur. Ille quod praeceptum erat diligenter fecit, sed post haec, ubi cognovit circa fines Scotorum omnia quieta esse, dispositis ad loca opportuna praesidiis, Londinum rediit. Iam eunte aestate per exploratores significatum est Gallum ingentem classem secundum Britanniae litus paratam habere, et illam propediem in altum exituram ad reddendum totum undique mare infestum atque vastanda loca Angliae maritima. Qua re audita, Henricus iussit Edouardum Havardum suae classis praefectum ire cito obviam, qui oram Angiclam obeundo averteret Gallicam classem a cursu, si quem in insulam teneret, aut cum ea confligeret, si loco commodo potestas daretur dimicandi. Erant in classe duae maximae naves, quarum alteri praeerat Carolus Brandonus eques, alteram ducebat Thomas Chenevettus, vir etiam equestris ordinis plus animi quam usus habens in re militari. Hi, quos gloriae cupiditas in primis ad virtutem excitabat, inter se aemulatione famae et laudis certantes praeibant, Britanniamque cursu recto petebant. Sed Carolus velociore progrediens gradu prior ex alto conspexit unam Gallicam navem arcis instar, adeo magna et ingens immanisque erat, ante Brestanum portum in anchoris stantem, qui, ratus oblatum esse alicuis praeclari facinoris faciundi occasionem, nihil cum praefecto communicat sed in eam magno se impetu concitat. Franci Anglicas naves in se venientes conspicati sese expediunt, atque primam recto cursu accedentem bombardarum ictibus in fronte excipiunt. Facit idem Carolus, audacter procedens ut cominus manum conserat, sed interim, tormentorum vi fracto navis malo, retrorsum ire compellitur, id quod ei saluti fuit. Quem ubi Thomas avertisse se prospexit, vehementer gavisus veluti tali facultate data pro certo haberet vocari se ad victoriam, subito insequitur una tantum navicula comitatus, ac in Francam navem maiori animo quam consilio fertur, quia res periculosa non erat temere attentanda, cum hostem iam constaret non imparatissimum esse se defendere. His iniectis derepente catenis, pugna atrox committitur, et summa contentione pugnatur, non solum maritima sed prope terrestris, cum iam pateret a navi ad navem transitus. Bene multi propugnatores aut in vestigio interficiebantur aut in mare miserabiliter praecipitabantur, cum altera Anglica navicula extra praelium circumeundo Gallicam navem ita tormentorum ictibus perforavit ut diversis in locis aquam reciperet. Iam per hoc ab hoste non mediocri accepto detrimento, parum aberat quin Anglus superior esset, cum media dimicatione sive hostium desperatione ut ne perirent inulti, seu casu aliquo, ut fit, ingens flamma continuo emicuit ex Gallica nave irruitque in Anglicanam. Tum pugnantes ignibus undique circundati propere pro se quisque a certamine ad incendium extinguendum convertuntur. Verum cum naves catenis constrictae maxime inter se haererent, nulla humana vi flamma undique superans comprimi prius potuit quam utranque navem postremo una cum hominibus absumpserit. Erat spectaculum post homines natos longe miserrimum, cum hinc ignis devoraret, illinc mare absorberet. In hoc tamen ut illum effugerent multo plures sese eiecerunt, quorum nonnulli suorum occursu servati sunt. At ita pugna utriusque iuxta funesta atque perniciosa fuit, at victoria nulla. Periere ex Anglis plus sexcenti, et in iis Thomas navis praefectus. A Francis maior iactura facta est, etenim amplius mille homines desideratos fuisse fama percrebuit. At tandum cladis utrinque acceptum est ex eo, quod praelium commissum vorante flamma ocyus propemodum exitum habuit quam principium, quare a neutra parte valuerit pereuntibus subsidio quisquam currere.
  9. Per idem temporis in Italia studia hominum varia res variae turbabant. Florentini adhuc cum Ludovico rege Francorum foedere coniuncti erant, quod eius amicitia illis civibus praecipue conduceret, penes quos speciatim gubernatio civitatis existebat, qui in Gallia cum primis negotiabantur et ob id neque metu territi neque monitis edocti sententia desistebant, tametsi Iulius pontifex assidue admonebat, hortabatur, rogabat ut in tempore rebus suis providerent, neve expectarent dum per arma non liceret capere consilium, quando eis Genuensis exemplo esse possent, qui vel in Gallia quamvis mercaturam facerent, tamen, audita Mediolanensium defectione, Gallos ab se ablegarant ut Italiae quieti consuleretur. Id eo agebat vehementius Iulius quo certius habebat eam pertinaciam brevi Florentinis nocituram, qui iam coeperat autoritatem dare familiae Medices ut per eam cum liberet civitatem a Gallo alienaret. Nam ea de causa paulo ante Ioannem cardinalem Medices, ut exulum apud suos nullo habitum numero, legatum suo exercitui praebuerat ut ei civium Florentinorum benevolentiam reconciliaret. Porro ea famila Medices abhinc aliquot annos, fortunis omnibus exturbata, exilio mulctata est, quod Petrus Medices Ioannis cardinalis frater iniussu populi in potestatem Caroli Octavi Francorum regis, dum ille per Hetruriam inter Neapolim versus faceret, Pisas atque alia quaedam oppida magni omnino momenti tradidisset. Igitur cum Florentinorum mentes nullis monitis sanari possent, mandato Iulii et Ferdinandi regis Raymundus dux Hispani exercitus, qui id temporis ad Mutinam castra habebat, in Hetruriam una cum Ioanne cardinale legato proficiscitur, ibique vastitatem tectis atque agris primum infert, deinde Pratum proximum Florentiae oppidum ad oppugnandum aggreditur, quod intra biduum capit capitumque diripit, omni praesidio interfecto, ut fama crudelitatis ad Florentinos delata magis terreat. Interim Florentiae, cognita Prati oppidi expugnatione, populus tumultuari coepit, vociferans passim haud prudentiae esse opulentissimam civitatem ad extremum periculo committere ac plus diligere amicitiam Franci regis tota iam pene Italia pulsi quam patriam, quam liberos, quam coniuges. Augebant clamorem plebis adversae factionis optimates, qui familiam Medices in urbem recipiendam curabant. Dum ita populus in tumultu trepidationeque erat, Petrus Soderinus princeps senatus, id est confalonerius (quod nomen est summi honoris), in curia se magistratu abdicavit atque sui conservandi causa de urbe exivit. Tum cives legatos ad Ioannem cardinalem et Raymundum miserunt qui dicerent se imperata facturos, si sine iniuria moena intrare vellent. Ita Florentia in deditionem postremo venit, et, compositis ex Iulii sententia rebus, Ioannes cum Iuliano fratre (nam Petrus aetate maior fratre, fuso apud Caietam Gallorum exercitu, ante perierat) urbi praeficitur, qui mox, mutata populari civitatis forma, ad pristinam statum rempublicam redegit. Raymundus vero cum victore exercitu praeda onusto ad recuperandam Brixiam, quam adhuc Galli tenebant, et Veneti frustra aliquot dies oppugnarant, mature contendit, eamque ad primum impetum cepit, facta potestate Gallis abeundi. Potitus est urbis Hispanus, posthac dius Venetis reclamantibus quod id contra esset ac per foederis conditiones exceptum foret, nulla ei ratio pluris fuit quam pecunia qua Venetus senatus ad ultimum rem amissam ab ipso redemit, quemadmodum planius infra fiet. Per eosdem dies Matthaeus Gurgensis episcopus Maximiliani legatus duxit Mediolanum Maximilianum Ludovici Sfortiae filium, atque in avitum principatum restituit post annos decem et tres quam Ludovicus pater de illius possessione eiectus fuerat. Quo facto, Gurgensis cum Venetis de pace agere coepit, quae fieri minime potuit, Venetis conditiones a Maximiliano rege oblatas repudiantibus, qui ob id a foederatis iam in hostium numero haberi coeperunt. Exin Matthaeus Romam proficiscitur, novumque foedus cum Iulio icit, cuius summa fuit ut Maximilianus concilium Lateranense sua autoritate comprobaret et Piscanum rescindendum decerneret. Utrunque Gurgensis Maximiliani nomine praestitit, qui praemii loco cardinalis postea factus est. Haec in Italia gesta sunt cum Bernardinus praeses Lugduni eisdem armis reluctabatur atque Iulius pugnabat, qui sua authoritate omnia miscebat.
  10. Dum isthaec foris a foederatis Henrici amicis gerebantur, una domi cura Ricardum Vintoniensem episcopum et Thomam Surrae comitem solicitos habebat, quomodo alter fortunam alterius deprimeret. Sed Vintoniensis id anxius agebat, comitis potentiam iam pertimescendam ratus, quod consanguineos et affines in dies singulos honoribus opibusque augeret, quare hominem quaeritabat quem comiti obiiceret, qui eum tandem aliquando de gradu deiiceret. Erat in familia regia Thomas Volsaeus sacerdos, divinis literis non indoctus, unus ex eo numero quo quotidie coram principem rem divinam faciebant, homo sagax, idem et audax, ac ad quidlibet agendum multo paratissimus. Hunc Vintoniensis, quanquam ei non bene satis cognitum, ut par est credere, putavit idoneum quem ad latus principis adiungeret, et primum apud regem ipsum ad coelum laudibus ferre, deinde cum eo consilia iniri coepit, narrando quae cogitasset ac hortando monendoque ut se totum daret ad cogitationem reipublicae gerendae suscipiendam, ad quam ei iam gradum ipse fecisset, unde si anniteretur, pervenire ad summam dignitatem cum summisque viris aequari valeret. Haec Volsaeus non surdis audivit auribus, qui in eam protinus spem venit ut iam tum profiteretur se omnes certe vias persecuturum quibus ad id quod volebat pervenire posset, ad efficiendum ut comes ab omne curatione et administratione rerum deinceps vacaret, si semel apud regem locum obtineret ex quo voces quas missurus esset ad eius aures perdici at sine interprete percipi possent. Quibus rebus constitutis, Vintoniensis paucis post diebus Volsaeum praefectum largitionis regiae inopibus hominibus faciendae, quem eleemosynarum dicunt, creandum et in numerum consiliariorum regis adscribendum, adsciscendum, in consiliumque cum primis adhibendum curat, eique multum publice similiter ac privatim tribuit, de hominis prudentia, vigiliantia, industria summe praedicando. Non ignorabat comes quatenus ille Vintoniensis favor erga hominem novem pertineret, sed usque eo dissimulandum ducebat dum Thomas, ut nauta imperitus iam pelagum ingressus, navim suam ad aliquos appulisset scopulos. Atqui Volsaeus, ubi eam praefecturam est adeptus, et iam ad latus principis adhaerescere coepit, mirum dictu est quantum brevi gratus acceptusque fuerit ei iuvenum cohorti quam ille in delitiis habebat. Nam homo facetus, tam, persona sacerdotali abiecta quam nulla gravitatis ratione habita, saepenumero cum illis adolescentibus una psallebat, saltabat, sermones leporis plenos habebat, ridebat, iocabatur, ludebat. At extra iocum regi grandia de se pollicebatur, quod remotis arbitris commodius ageret, domi suae voluptatum omnium sacrarium fecit, quo regem frequenter ducabat, ibi eius auribus inculcabat, instillabat, iterabatque rempublicam per multos rectores male se habere, cum pro se quisque suo commodo inserviret, sed si sibi summa rerum administrandarum crederetur, non dubitandum quin longe melius cum rebus publicis ageretur sine molestia principis, quem potius deceret in flore suae aetatis animum literis ac interdum honestis voluptatis delectare quam affligere curis. Haec et eiusmodi identidem memorando in eam spem iuvenem impulit ut sibi persuaderet procurationem gubernandi regni tutius uni quam pluribus, at alteri quam sibi committi licere donec adesset maturitas aetatis, et iam tum eum rebus gerendis praefecit. Volsaeus per hunc modum magnam repente nactus potestatem caepit per licentiam rempublicam gerere, multa suo iure atque arbitrio agere, fretus potissimum Vintoniensis ope et auxilio, qui alumnum suum cunctis enixe anteponebat, propter quod cum a multis bonis male audiret, etsi vir bonae frugi erat, sensim se a publicis negotiis removebat. Ast Volsaeus rerum potitus tum primum omnium memor veteris proverbii, qui ipse sibi sapiens prodesse nequit, necquiquam sapit, fortunas suas admodum tenues sibi augendas statuit. Nanque non sunt nostrae e nobis utilitates omittendae, cum his ipsi nos egeamus. Qui brevi permagnis affluens divitiis et autoritate simul florens, animo statim effertur fitque plane superbus sic ut ad nobiles etiam viros haud multum haberet respectum, neque amicos, praesertim veteres, magni faciebat qui ad ipsum concurrebant (concurrebat autem maxima multitudo), partim congratulandi ei honorem tantum nuper adeptum, partim suorum negotiorum causa, quorum aliquos non libenter alloquebatur, aliquos vero ne intueri quidem volebat, quibus cum a pueritia coniunctissimus fuisset familiaritate, usu, consuetudineve. Etenim prioris aetatis eius tantus non solum animus, sed aures quoque a commemoratione abhorrebant, qui parentem habuit virum probum at lanium, id quod reminisci nolebat, ut rem non utique persona ipsius dignam. Quare secum totos dies cogitabat qualis esset, non unde esset, cum revera potuis gaudere atque gloriari debuisset se ex nihilo tantum evasisse virum. Ex quo factum est ut nemo homo auderet deinde de pristina amicitia meminisse quae ipsi cum illo fuisset. Atqui idem maius aeque ut clarius signum paulo post dedit quo licebat eius insolentiam facile cognosci. Primus enim ac novissimus, quod sciam, sacerdotum omnium, episcoporum et cardinalium, vestitum exteriorem sericum sibi induit, quo et sacerdotes aliquot qui ab eo gratiam inire cupiebant temere usi sunt. Quae same res, tametsi ridicula, magnam fecit ordini sacerdotali invidiam, id est odium concitavit. Pollebat apud regem vel Carolus Brandonus autoritate, de qua tamen cum Volsaeo minime certabat, quod inter se una et mente et voce consentiebant. Erant quoque plures in gratia cum principe, eius aetatis aequales, qui pro se quisque rebus suis diligenter inserviebant. Atque ita simultas quam Vintoniensis cum comite habebat fecit ut rex Henricus partem oneris sui Volsaeo impertiverit, qui ea tamen parte levatus, quoniam erat bene moratus institutusque et ad imperium natus, non discessit omnino ab officio, at simul ut tempus tam honeste quam utiliter traduceret, accurate vacabat literis, vacabat animi gratiae musicae, legebat studiose libros divi Thomae Aquinatis, et hoc agebat hortatu Volsaei, qui totus erat Thomisticus. Item, uti gloriae cupidus, incumbebat sedulo in rem militarem, cuius decus sciebat praestare cunctis aliis.
  11. Bellum paci interim praevertendum Iulius Romanus pontifex curare cogebatur, a quo Christophorus cardinalis incitatus suos Anglos literis ac nuntiis quotidie ad arma vocabat, significans Romanum pontificem omnes suas spes in Anglicis opibus sitas habere, qui ad hunc diem parum iuvissent. Sed multo magis id per amicos agebat, quorum magna erat eodem tempore autoritas. Itaque rurus ad consilii conventum res delata est, ut postquam tanta controversia aliter tolli non poterat, tandem aliquando armis dirimeretur. Henricus, qui animo magno fortique erat, ita cum nonnullis suis principibus viris agebat ut illi secum se reputarent populum Anglicum ea indole esse uti nullo alio duce nisi rege soleret saepius feliciter bellum gerere, idque bene ex multis constare exemplis, manifeste dicerent oportere ductu regis, cuius auspiciis bellum incoeptum erat, confici, et huc illud accedere quod si Gallus intelligeret contra se Anglum regem venire, multo facilius eum ipsum adductum iri ad aliquam pacis conditionem. Eam sententiam perpauci comprobabant, existimantes gravius esse bellum quam ut rex, qui nondum vidisset praelium aut cruorem fundi, obiectaret se periculo, et propterea praestare affirmabant ut ducibus id negotii daretur, qui rei bellicae scientes haberentur, cum eorum copia non deesset. Hoc consilium pluribus longe magis placebat quam regi, qui ad gloriam excitatus per virtutem et iustam belli causam avebat suam militiam inchoare. Dum in consultatione res versabatur, ecce tibi, literae veniunt a Maximiliano qui Iulii pontificis rogatu scribebat ut Henricus, qui tantum laboris hactenus pro defensione Romani pontificis suscepisset, vellet etiam nunc primo quoque tempore in continentem cum exercitu adversus Gallum transire, seque ei comitem cum aliqua armatorum manu fore pollicebatur. Quibus cognitis rebus, cuncti in priorem dictam sententiam ierunt, arbitrantes postquam iam oporteret Henricum id aetatis adolescentem usum rei militaris addiscere, nullo alio doctore felicius illud facere posse nisi Maximiliano belli duce veterano. Atque ita de consilii sententia bellum gerendum esse decretum est. Dum ad eam expeditionem cuncta parantur, Henricus misit Edouardum Ponyngum, Thomam Bulleyne, et Ioannem Iunghe legatos ad Maximilianum, qui euis nomine et Ferdinandi regis cum illo foedus percuterent, id quod mature factum est. Interea, parata classe, Edouardus Havardus praefectus in altum mittitur, qui maris imperium penes se obtinendum curet ut Francus traiicienti exercitui ne insidias faciat. Ita, classe praemissa, Henricus copias traducere parabat, cum Iulii pontificis mortis nuntium accepit, qui circiter nono Calendas Martias morbo perierat, quod ille graviter tulit, veritus ne tantus belli apparatus non frustra esset, si novus pontifex forte pacem quam bellum mallet. At paucis post diebus factus est pontifex Ioannes Medices cardinalis, dictus est Leo Decimus. Is haud aliud atque Iulius laboraverat, de continuando bello constituens, quamprimum foedus cum Henrico et Iulii amicis foederatis renovavit, sed speciatim se ac incoepti belli negotium Henrico commendavit, quae sane commendatio tantum habuit ponderis ut toto regno supplicationes pro felici Leonis statu decretae fuerint, et Henricus ad eum scripserit se eius causam fortiter defensurum. Haec officia bona ex parte eo pertinebant ut Leo in posterum benignior esset erga Thomam Volsaeum in petendis honoribus, cuius nutu autoritateque plurima gerebantur. Inter haec classis Anglica aliquot triremes Gallicas, quibus Ioannes Vasco Rhodianus miles praeerat, speculata, usque ad Britannicam litus insecuta est, sed cum illae secundum terram consedissent quo maiores hostium accedere nequirent, Edouardus, cogitans secum, si in eas cum parvis navibus invaderet, certamen in conspectu futurum ubi aut cupiditas gloriae aut ignominiae metus suos ad virtutem excitaret, tentandum statuit. Itaque, armatis subito aliquot naviculis quibus exiguitas aquae non officeret, magno impetu in triremes fertur, et dum alii alias aggrediuntur, ipse praetoriam acriter oppugnat. Franci, hostis audaciam mirantes, non pugnae student sed totis viribus nitentes catenas solvunt atque hostiles naviculas summovent. Quo facto, Edouardus a multitudine circumventus cum paucis suorum qui in eadem navi erant pugnando interficitur. Reliquae naviculae, cognito ducis interitu, non ultra conatae certamen reliquunt ad classemque se recipiunt, quae, amisso praefecto, recta domum petivit, cui rex praeposuit Thomam Havardum ipsius Edovardi fratrem, hominem animo ferocem et bellandi peritum.
  12. Veneti interim apud Italos initium rursus turbandi omnia fecerunt. Erat captivus apud Ludovicum regem Andreas Grittus cum Bartholomaeo Alviano copiarum duce, sicut supra memoravi, qui cum audiret principes foederatos suam magis utilitatem quaerere quam datae fidei rationem ulla habere, ut se in liberatem assereret, suum senatum ad novam amicitiam cum Gallo conciliandum non cessabat hortari. Senatus id cum compluribus de causis, tum maxime quod Hispanus sibi Brixiam et Maximilianus Veronam restituere negaret, faciendum iudicavit. Quaere novo foedere, hinc Veneti, illinc Franci bellum in Italia canunt. Cuius rei fama ubi divulgari coepit, permulti mortales admiratione obstupefacti illud iam trito sermone proverbium in utros, multis paulo ante factis ac receptis utrinque iniuriis, ab omni concordiae spe distractos iactabant, amici facti sunt Pilatus et Herodes. Ad foederati pro hostibus Venetos habere incipiebant. Quocirca Ferdinandus, iam certum sciens non licere per Venetos iam quiescere, ut uno tempore rebus Italicis iuxta atque Navarrensibus provideat, necessario inducias cum Gallo in duodecim menses ea lege paciscitur ut extra Italiam armis abstineatur. Eas inducias Anglus omnibus precibus detestatus est et non mediocriter socero succensuit quod, secus ac res posceret sua, qui sub armis exercitum habebat, a sociis desereretur. Coepit et Leo pontifex quovis modo quieti studere, qui iam tum minus vehemens in Gallum erat, et Bernardino Pisani concilii praesidi eiusque sociis veniam palam promittebat si vellent ad sanitatem redire, id quod paulo post fecerunt. At Ludovicus rex Venetorum societate gavisus, ut occasionem quam optat bene rei gerendae datam teneat, nullo praetermisso tempore novas copias, ducibus Ludovico Tramoliensis regulo, Roberto Marchia, et Iacobo Traucio homine Mediolanensi, Sofortiano nomine longe inimicissimo, in Italiam mittit, spe prope certa ductus recuperandi Mediolani. Ii postquam eo pervenerunt Novariam locum munitissimum in finibus eius Mediolanensis principatus proficiscuntur, quod, ea urbe recepta, Mediolanum se nullo negotio in potestatem redacturos confidebant. Ante Gallorum adventum Maximilianus dux cum parva Helvetiorum manu Novariam intraverat, eam defensurus usque eo dum maior Helvetiorum numerus quem conduxerat accederet, et tanta fiducia oppugnantibus Francis obsistere coepit ut, ita Helvetiis volentibus, portas patere non vetuerit. Interea Mediolani, ii qui Franco favebant, tumultum conflant urbeque eiiciunt Andream Burgensem loci praefectum sic ut nihil propius esset factum quam ut subita totius civitatis defectio sequeretur, cum Helvetiorum exercitus, numero circiter octo millium, advenit castraque posuit ad Olegium pagum, qui a Novaria paulo minus octo millia passum abest, ac nuntios ad ducem misit qui eum de suo adventu docerent. Verum nuntii, obsessis ab hostibus omnium viarum aditibus, ad ducem pervenire nequierunt, qui ad extremum ab hoste rem omnem cognovit, quippe Franci, ubi acceperunt subsidium appropinquare, simulantes velle se oppugnationem redintegrare, retro ad millia passum tria abeunt, factisque loco palustri castris, se quam maxime possunt eo loci muniunt. Tum dux egressus urbe se cum novo exercitu coniungit, atque hostem magno animo invadit. Primo impetu omnis Gallicus equitatus post desperatam victoriam sese in fugam confert, relicto peditatu, cuius numerus erat plus decem millibus, inter hostium fauces, qui omnes aut capti aut interfecti sunt. At ubi Mediolanum fama detulit hostium victorem esse ducem, actutum in eos saevitia adhibetur qui ex turbis in urbe nuper factis deprehensi erant Francorum esse amici. Altera ex parte Hispani qui Brixiae erant aggressi Venetorum copias, quae duce Alviano Francis subsidio ibant, uno momento profligant.
  13. Alibi dum ista a sociis belli geruntur, Henricus rex, exercitu ad triginta armatorum millia comparato, propediem in continentem iturus erat qum factus est certior a quaestoribus Eboracenses atque Dunelmenses populos recusare solvere pecuniam per tributum in singulorum capita impositum nuper imperatam, quod id genus exactionis semper peius quam quicquam odissent. Placuit duabus de causis illis parci, quarum erat altera quod Iacobi Scotorum regis fides suspecta erat consilio, quod verebatur ut motus nisi ilico sedaretur spem ei faceret moliendi aliquid in Henricum dum abesset; altera, ne rex, qui omnibus humanitatis ac clementiae officiis suorum animos allicere ad benevolentiam studebat, duriusculus diceretur. Itaque populo pecunia remissa est, at suspicio urbanae alicuius turbae non item, quae sine acerba severitate haudquaquam adimi potuit. Erat enim in custodia Edmundus Pola, qui post mortem Ioannis patris se ducem Suthfolchiae appellabat, quem, uti supra dictum est, in Henrici Septimi potestatem venisse demonstravimus. Hunc consiliarii nonnulli de medio tollendum sentiebant, quod periculum esset ne, absente Henrico, per populi seditionem in libertatem vindicaretur. Sententia a paucis dicta a paucis facile probatur, et Edmundus securi percutitur. Ita locum vacuum fieri oportuit quem fata iam Carolo Brandono promisissent. Sed ad propositum revertamur. Henricus Caletum transmisit circiter Calendas Iulii anno eodem salutis humanae MDXIII. Hic officia et imperia distribuit, levis enim armaturae equitibus Ricardum Thomam, sagittariis Edouardum Ponyngum, peditatui Georgium Talbotum et Carolum Somersetum. Hos deinde duos praemittit ad proximum oppidum Morinum, nunc Terrovana vocitatur, iubetque, capto loco castris idoneo, illud obsidere. Illi igitur cum parte bona copiarum profecti prope oppidum castra faciunt ad ripam fluminis quod incolae Blangium appellant, a quo duo colles pari acclivitate nascuntur, in quorum altero, qui ad septentrionem spectat, ipsa urbs sita est, et Blangio amne alluitur. Eodem loci vallam circunducunt, munitionibus sepiunt, muros interdiu noctuque tormentis verberant. Non offenderunt Angli locum a praesidio vacuum. Nam Ludovicus rex, ratus hostem ad Morinum armorum initium facturum, ante et commeatu et milite firmaverat, cui praepositi erant Antonius Crequius et Franciscus Thilynius, ambo reguli militaris gloriae fama clari. Erat praeterea haud procul Ludovicus Hallevinus Picaunae regulus cum magno equitatu, qui hostem frumentatione populatione atque commeatu prohiberet, repentinosque pro loco et tempore in eundem impetus faceret. Is loca frequenter castris hostium vicina obibat, itineraque intercludere nitebatur, insidiis modo in una, modo in altera parte collocatis, in quas aliquot hostium currus qui ex Caleto commeatum in castrum importabant casu inciderunt. Interim Caleti copiae augebantur, accersitis amplius quinque peditum Germanorum millibus cum turmis aliquot Burgundionum equitum. Item auxilia undique ferebantur. Nanque Maximilianus misit oratores qui pactionem nuper factam conficerent, et vicinarum civitatum legationes ad Henricum concurrebant, quae cibaria et omnia alia exercitui necessaria pollicitae sunt, si modo miles a maleficio manum abstineret. His rex gratias egit, responditque militem suum nemini hosti damno fore, sed atque adeo commodo omnibus, quando de amicis cuncta emeret, nihil raperet, qui statim post ad castra instructo agmine perrexit. Galli vero equites toto itinere novissimam aciem lacessiverunt, haud tamen propius accedentes quam quo telum adiici posset ne cogerentur dimicare. Caeterum regis adventu tanta spes est iniecta militibus, adeoque animus crevit, ut pro se quisque cuperet, admotis repente scalis, tentare ad muros oppugnationem, ita erant cuncto operam suam in bello navare parati. Advenit haud multo post Maximilianus, Ardea oppido vicisque hostium aliquot in itinere direptis ac incensis. Hic de summa totius rei agitur. Censebat Maximilianus optimum factu si rex cum parte copiarum transiret flumen secundumque moenia pro oppidi portis castra poneret, quo prohiberet ne commeatus importarentur neve praesidium ullum intromitterentur. Haec sententia haud omnibus probabatur, quod vererentur ne ita usu veniret ut intercluderentur, eodem momento praesidio eruptionem et equitatu a tergo impetum faciente, ac tum obstante flumine, quod eo loci nec pedibus nec equis transmitti poterat, exercitus alter alteri succurrere nequiret. Verum ad extremum ea sententia vicit ita ut rex ductum in aciem exercitum flumen traiecerit. Illo ipso die licuit videre quantum in bello inopinatus valeat casus, qui utrinque parti magnae fuit formidini. Contigit enim ut Francus uno tempore atque Anglus trans flumen se contulerit, ille causa commeatus ac praesidii in urbem inducendi, iste vero ut oppidum undique obsideret. Unde ortus timor et suspicio hoc accidisse quod alter alterius consilium ante intellexit, ut idcirco inter se insidias tendere constituissent, cum revera neutrum esset. Itaque rex, ubi Francum ad oppidum venire nuntiatum est, continuo suos ad pugnam expeditos esse iubet atque obviam procedit. Hostis, per speculatores cognoscens Anglum adventare, statuit sine peditatu, quo carebat, non conserendam manum, ex quo primum constituit ut daret spatium curribus, quos repente retro abire iusserat, ad castra redeundi, deinde pedem referre, ac postremo late fugere coepit. Equitatus Anglicus aliquot millia passuum secutus amplius ducentos equites cum sex militaribus signis cepit. In iis fuit Ludovicus dux Longavillae et Rhenatus Claramontus regulus. Est id Andegavensis agri oppidum. Ita profligatis hostibus, rex revertitur, positisque prope urbem castris, praesidium ac cives moenibus includit, qui iam tum subsidium pariter atque defensionem desperare coeperunt, quod murorum, qui iam undique quatefacti erant, magna ruina impenderet. Quare deditionem faciendam rati cum Anglo incolumitatem paciscuntur, atque se in eius fidem et potestatem tradunt. Rex primum omnium praesidium missum facit, deinde urbem ingreditur, et quid faciendum sit cum Maximiliano et suis consiliariis belli ducibus consultat. Post longam disputationem collibitum urbem est non retineri, sed muris nudatam reliqui parvo praesidio munitam usque eo dum alibi ad maiora facinora via daretur, et id erat ut iter ad Burgundiam aperiretur, quod Tornacum urbs imprimis firma et Francorum clientela munita intercludebat, quopropter illis modis omnibus in potestatem mature redigendum statuerunt. Ita, Morino muris  exuto, et multis in eo vicis adustis, ac omnium quae extra moenia fuerant hominum pecudumque praeda abacta, Tornacum itur. Interea in Anglia frequentes habebantur supplicationes, cunctis a Deo exposcentibus ut Henricus feliciter militaris disciplinae rudimentum poneret. Sed cum de victoria ad Morinum parta auditum est, tunc duplicatae preces atque gratiae actae quo caetera tanto initio deinceps responderent. At ubi Tornacum perventum est, rex, peropportune inita oppugnandi ratione ac paratis rebus, moenia passim milite circundat, ducibus imperat quod quisque curet, castra ipse tenet, pro quibus Edouardus Buchyngiamiae dux, vir veteris prosapiae et bello egregius, cum militum robore stat, deinde, signo dato, simul urbs acerrime invaditur. Ea res ut malum improvisum maxime cives terret, qui minime omnium bellum sibi cum Anglo futurum cogitarant, tamen suis freti viribus metum paulo post excutiunt, arreptisque armis se fortiter defendunt, nuntiosque ad Ludovicum regem petitum auxilium crebros mittunt. Sed cum ira resedit, vires melius metientes animadverterunt se intus annonam in paucos dies habere, et non esse quod sperarent aliquid importari posse, hoste omnes aditus obsidente, ac propterea videbatur praestare prius de pace legatos ad hostem mittere quam animi utrinque verbo et ferro irritati implacabiliores fierent. Itaque primos civitatis suae ad Henricum legant pacem aequis conditionibus oratum. Legatio audita est, et pax ea lege data, ut cives paterentur usque eo praesidium apud se esse dum placeret regi illud in urbe habere, darentque in eius stipendium in annos singulos dena coronatorum millia, ac in praesentia quinquaginta millia penderent. Quibus rebus peractis, Tornacenses demum se in fidem Henrici tradunt, qui postero die more triumphantis imperatoris urbem ingreditur. Biduo post Maximilianus cum Carolo Castellae principe et Margarita filia congratulandi gratia ad Henricum adivit. Hic Maximilianus cum rege de toto belli negotio agere coepit, qui videns res Gallicas iam aperte longe infirmissimas esse, plurimum hortabatur Henricum ad sequendam victoriam. Contra Henricus, iuvenis quieto ingenio qui non suae sed Romanis pontificis iniuriae vindicandae causa bellum susceperat, ratus Francum satis esse doctum ad erratum suum agnoscendum, in eo bello cessandum putabat, quae sententia cum iam hyems instaret postremo retinetur. Atque ita rex, firmata urbe praesidio, ad octo circiter suorum Anglorum millia cui Edouardum Ponyngum praefecit ingentis belli victor domum rediit, postquam civitatem ordinarat et militi bene merenti ac aliis praemia dederat, in quibus Thomas Volsaeus fuit, cui vectigalia episcopatus loci assignata sunt, ut ne episcopus, homo Gallus, illis deinceps potiretur. Maximilianus vero, dolens Anglum bene gerendae rei occasionem dimisisse, in suam mox Germaniam se recepit. Caeterum id equidem magno argumento fuit Angliam in statu rerum suarum esse perquam moderatam atque suis opibus contentam. Nanque si Henricus memoria nostra rebus Gallicis cum ab Italis tum ab Hispanis saepe male affectis nocere voluisset, dubio procul potuisset, ex eisque suas maximopere augere, sed placuit suo uti instituto, quemadmodum Christianum decet principem.
  14. Interea Iacobus Scotiae rex, cui iampridem constitutum erat, sicut supra dictum est, auxilio iuvare Francum non modo usque ad aras, veluti loco proverbii dicitur, verum etiam paululum ultra, si ita posceret necessitas, ubi audivit Henricum iter in Gallias habere sensim exercitum parat quo praesto sit ut amico opem ferat. Id Anglus per exploratores intelligens confestim tam per suas quam Leonis Romani pontificis literas Iacobum de iure amicitiae ac affinitatis, item de fide iurisiurandi dati monet, atque rogat ut se amicum inimicumve tandem aliquando profiteatur. Ille demum professus est se Anglo amicum, quanquam eum partim foederis religio, partim commodum quod ad se suamque gentem quotidie amplissimum a Gallis proficisci non ignorabat, summe tenebat et idcirco nolebat sine causa suum consilium de tanta re quod esset patefactum iri, sperans nequaquam sibi necesse fore aut religioni aut commodo officere. Qua re cognita, Henricus aliquanto liberius incoepto bello studere coepit, qui tamen tantum aberat ut Iacobi dictis fidem habendam putaret ut quamprimum miserit Thomam comitem Surrae Eboracum qui usque eo eam obtineret provinciam defenderetque ab iniuria dum bellum Gallicum conficeretur. At postquam Anglus se in Gallias traiecerat et Morinos bello premere ingressus erat, Ludovicus rex, suis viribus diffidens, coepit crebris nuntiis Iacobum urgere, hortari, rogare ut, facto in vicinos Anglos impetu, hostem a maleficio rerum suarum averteret domumque redire cogeret. Amici rogatu Iacobus motus ut prius omnia consilio tentaret quam iniustum bellum susciperet, protinus nuntium ad Henricum misit qui diceret se ante offensum ab eo, et in praesentia maiori affici iniuria, quod Ludovici regis Francorum, quibus cum vetus hospitium suis Scotis intercedebat, regni fines vexerat, et propterea, nisi evestigio manus abstineret, ipsum primo quoque die eius regni pari clade affecturum. Nuntius celeriter in Anglica castra profectus mandata retulit, cui Henricus respondit Iacobum regem nunquam ante id tempus de ullis iniuriis questum, et neque etiam nunc posse iure conqueri, si Romani pontificis solicitudines aliqua ex parte allevandi gratia in Francum motum sit, et ideo cum iussit suis verbis regi dicere suo ut fidem, perinde atque Christianum principem decebat, servaret, quando si contra religionem faceret non posset istiusmodi culpae poenam effugere. Cum his mandatis nuntius dimissus advolavit domum, et quae referenda erant diligenter exposuit. Atque fatum quod Iacobum infestum erat nulla ratio ad cavendum valuit, ita ille quod destinaret non exequi non potuit. Qui ubi vidit nihil se minus proficere, armis agendum putavit, quae multo iustior ducebat quia antea Anglo bellum indixisset. Itaque, instructo repente exercitu ad sexaginta armatorum millia paratisque omnibus quae usui forent, praedabundus in fines Anglorum contendit, primoque accessu Noramum arcem capit, captamque magna ex parte complanat. Inde circiter sex passuum milia progressus verticem montis quem Floddonem incolae vocant occupat, ibique, positis castris, regionem quaquaversum populatur. Cito ad omnia oppida et pagos totius eius regionis rumor adventus Scotorum perfertur, qui ubi maior atque illustrior incidit, clamore per agros excipitur pervaditque ad nobilium stationes quas circa fines Thomas comes frequentes disposuerat. Huic enim belli duci praestantissimo Henricus a principio bellum gerendum dederat. Qui ipse igitur ante omnes certior factus Novumcastrum proficiscitur, quo se Thomas classis praefectus eius filius cum mille circiter armatis in tempore applicuit, qua ille re non mediocriter gavisus nihil fere morae facit, sed statim Alnevichum pagum petit, indeque nuntios accersitum nobiles viros mittit. Nuntii properantes tanta diligentia usi sunt ut brevi eo convenerunt aliquot egregii duces, Thomas regulus Dacres, Henricus regulus Clyffordius, Richardus Nevyllus regulus Latemerius, Henricus regulus Scroppius, Gulielmus regulus Cognersius, Gulielmus Bulmerius, Philippus Tylneius, Edouardus Stanleius, Nicolaus Appliardus, Edmundus Hawardis comitis alter filius, Thomas Buttlerius, equites fortissimi, ac complures alii, quia tota regio iam in metu erat, et quisque pro se, pro, opibus, certum armaturum numerum duxerint. Hinc, habito inter se consilio, postquam officia partiti et de ratione belli administrandi deliberarunt, comes singulos nominatim hortatur ut communis salutis causa arma capiant et se sequantur.
  15. Quo facto, agmen instruit ac in hostem proficiscitur, ab eiusque castris mille passus castra ponit parum citra flumen quem incolae Tyllum appellant. Et quia in castris exigua erant commeatus copia, necessario ad manus veniendum ratus, quinto Iduum Septembris prima luce ad flumen accedit transire incipit. At rex, ubi cognovit Anglos petere flumen, suspicatus eos properare ad occupandum praesidiis alterum montem qui inter bina castra intererat, factus multo mane magnis ignibus ut fumus auferret hostibus viarum prospectum ac sublatis castris, quadrato agmine ire pergit ad antecapiendum eum montem, perinde quasi pro certo habeat hostes locum castris idoneum, non item certamen quaerere. Quid quod, despecta eorum paucitate, inerat in mente opinio illos vel in praelium non descensuros seu, si descenderent, in pedes se raptim daturos, id quod permultis olim imperatores exitio fuit, qui scilicet non aestimaverint neque formidarint suorum hostium vires? Interim Angli, transmisso flumine, ad radices Floddonis pervenere, duplex inde consecuti commodum, quod ab hostibus non poterant deorsum versus tormentorum ictibus peti, et ab ipsis illi descendentes sursum versus maxime feriri. Iam uterque exercitus ad radices montis accesserat  cum utrinque signum pugnandi datur. Praecedebat ad dexterum cornu Edmundus Havardus cum tribus circiter peditum milibus, in quem primus a Scotis fit protinus impetus. Instabat Edmundus fortiter cum sui subito territi in fugam sese dederunt, quos et ipse sequi cogitur. Hoc eiusmodi parum faustum dimicandi initium ecquis crederet Anglis commodo, Scotis damno fuisse? Quippe ubi Iacobus vidit primos terga vertisse, ratus totum hostium exercitum iamiam in fuga esse, equum dimittit ac, suis se sequi iussis, ire persecutum fugientes parat. Tum eius duces ne id faceret vehementissime rogabant, orabant, obsecrabantque, argumentantes nullum instare periculum quamobrem imperator deberet ab officio discedere, cuius interesset providere saluti omnium, castigare inertes, hortari fortes, submittere fessis integros, cani iubere receptui, et id genus obire munera belli, non autem pugnare nisi cum foret necessitate victus, et eum tunc haud plus uno homine valere, sed, si dignitatus gradum teneret, pro centum millibus unum esse sui exercitui. His precibus atque vocibus rex nihil motus, relictis ordinibus, cum nobilum caterva in primam aciem procurrit, ubi peditis officium faciens non fugientes Anglos sed acriter resistentes invenit, ab eisque interficitur cum tota acie, quae prima cum hoste manum conseruit. Reliqua pars exercitus, cui praepositus erat Alexander Hohomus regii cubiculi praepositus, tametsi suos videbat pereuntes a fronte et a tergo ab hoste circunclusos, tamen tantum abfuit ut iret subsidio, ut ne pedem quidem efferret e loco quo consistebat. Porro visa inconsiderantia regis, qui in mortem ruere voluisset, stupor omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenebat, intuentesque alii alios immobiles permanebant desperantes post amissum regem posse se victoriam gloriosam consequi, quae casu inaudito excidisset quasi e manibus. Non defuerunt tamen quid id crimini darent Alexandro solo quid invadendi signum non dedisset. Sed desine mirari. Sic Deo placitum ut Iacobus rex aut violatae nuper fidei aut impietatis maturam haberet poenam. Is enim admodum adolescens in bello civili dux hostium, sicuti superiore libro exposui, quamvis nolens arma in parentem tulit, interfuitque praelio in quo ille mortem occubuit. Si eiusmodi exempla ob oculos interdum haberemus, minus omnino peccaremus, quando serius citiusve nemo homo nocens poenas non persolvit. Caeterum res Angica longe felicissima extitit. Nam si Iacobus caute pugnasset, vel post eius caedem si Scotos principes ulciscendae mortis furor invasisset, prout fieri par est, dubio procul victoriam reportassent. Quid enim pauciores et defatigati adversus plures et valentes potuissent? Quocirca Angli divini beneficii bene memores etiam nunc victoriam Deo illam acceptam referunt. Pugnatum est amplius tris horas, cecidere quindecim millia hominum, quorum pars tertia ex Anglis fuit. Nocte insequenti Scotorum exercitus populabundus ea qua venerat via domum rediit, qui ubi intra suos fines pedem tulit coepit passim ab omnibus male audire, quod ut vecors et impius neque regis mortem vindicandam nec suis pereuntibus opem ferendam curasset, ac sic aeternas ignominiae maculas patriae inussisset. Sed Alexandrum multo magis universi sceleris damnabant, qui non ducis at hostis potius officium fecisset. Inter spolia hostilia corpus Iacobi, duobus acceptis vulneribus, exanime reperitur, qud etiam tum plurimum maiestatis prae se ferebat, deinde Londinum deportatur ad coenobium Bethleemicum Carthusianorum monachorum ordinis. At postea in plebis Scoticae mentibus inhaesit Iacobum vivere, sed eluendorum delictorum causa adhuc vagari, id quod Flandri de suo Carolo duce inaniter praedicant, quia viri laude digni etiam post mortem per famam vivere dicantur. Reliquit Iacobus rex filium nomine Iacobum et Margaritam uxorem praegnantem, quae alterum peperit, sed brevi post hoc mortuo, solus ille superstites extitit Iacobus eo nomine Quintus, aetate admodum puer. Ab initio, habito principum concilio, factus est gubernator regi Iacobus Betonus Glascuensis archiepiscopus, vir magnae virtutis et consilii. Tributi sunt consiliarii Alexander Hohomus cum Gulielmo fratre, item alter Alexander Gordonus Huntelius comes, Gavinus Dumbar Aberdonensis episcopus, et Ioannes Harrensis comes, qui rerum omnium agendarum potestatem haberent. Margarita autem regina haud multo post nupsit Archibaldo Douglassati Angusiae comiti, viro summo genere nato, singulari bonitate et modestia praedito, id quod mulier ex re sua atque filii potissimum fore putavit, verita si alteri externo principi nuberet ne filii tutela non reliquenda sibi esset.
  16. Bellum ab Henrico susceptum et tam felici successu hactenus gestum maximo usui fuit rei Christianae. Nam Francus tum demum, rebus suis perincommode cadentibus et male affectis timens, iam cum Leone pontifice Romano de compositione pacis, concordiae, amicitiae agere coepit, et primum omnium Bernardinum cardinalem cum sociis ad eum remisit, quos ille in pristinum honoris gradum restituit, deinde cum Maximiliano rege inducias fecit, et postremo ab Henrico de impetranda pace per amicos summe curabat, et quia per eosdem dies amiserat Annam uxorem, significabant amici eum etiam cupere uxorem ex Anglis habere. Interea Henricus expectabat quatenus Leo de summa rei statueret. Qui eodem tempore concilium ad Westmonasterium habebat, in quo primum de legibus actum per quas modus praesentibus hominum moribus poneretur. Deinde de pecunia quae more maiorum prophanis pariter atque sacerdotibus imperata. Postremo Thomas comes Surrae fit dux Northfolchiae, quem dignitatis locum Ioannes eius pater prius obtinuerat. Placuit id decus Thomae deferri eo quia paulo ante in bello Scotico egregiam pro republica navasset operam. Item Thomas eius filius Surrae comes loco patris, Carolus Somersetus comes Vigorniensis, Carolus Brandonus dux Suthcholchiae. Bene multi mirandum putarant tantum Carolo honoris haberi ut dux creatur, id quod eo pertinebat, sicut postea diluxit, ut honestius ille cum rege affinitate coniungeretur, quod futurum esse iam apud Henricum decretum erat. Sed aliquid in praesenti rem retardavit, quia rumor erat Gallum brevi cum pace novas nuptias quaesiturum, quod fecit ut rex Henricus fando deinde visus sit alienigenam hominem domestico anteferre, in collocatione sororis Mariae in matrimonium. Haec Lodovico regi facile ad aures pervenerunt, qui, ratus id sibi commodum fore, confestim per literas Leonis pontificis Romani et pacem et sororis connubium ab Henrico petivit et impetravit. Nam cum Leo, qui caput erat belli, pacem dandam suis literis decerneret, non equidem fuit quicquam negandum, cum praesertim Carolus princeps Castelliae, cui Maria pacta erat, impuber esset. Pax autem ea lege conficitur, ut Ludovicus rex augeret dotem puellae Mariae, assignatis agris ex quibus illa post mortem viri vectigal ad tricena bina millia coronatorum in singulos annos caperet et millia centum penderet quotannis Henrico usque ad quinquennium completum. Maria vero sponsa circiter quinto Idus Octobris, anno qui fuit salutis humanae MDXIIII, deducta est in Pontivum ad virum, ubi nuptiae plenae concordiae, plenae honoris, tranquillitatis et piae pacis Abbavillae coniunctae sunt. Quibus celebratis, Ludovicus, homo senex et qui valetudine informa erat, Lutetiam perrexit, quod Mediolani recipiendi causa iter in Italiam habebat cum copiis quas iam paraverat, sed per mortem, quae statim post accidit, ei non licuit novum bellum gerere. Atque ita Maria puella post octogesimum diem quam nupserat vidua relinquitur, id quod portendit, quemadmodum emanavit in vulgus, mala tempestas iam terra qua mari subito orta in eius transitu fuitque magna amplius viginti diebus, adeo ut omnis puellae comitatus valde iactatus ionge abiverit, ac alii ad alia loca delati tarde ad eam redierint. Ea autem affinitas comitata pace mirabilem in modum animos extulit Francis, ut sibi temperare nescirent, qui cum haberent Franciscum regem, qui Ludovico successit, iuvenem aetate florentem, et copias ingentes ad bellum Italicum paratas, omnibus aeque arma intentabant, iactantes se etiam Anglo formidini esse, quod, repudiata nuper Caroli principis amicitia, noluisset et pacem et affinitatem secum coniungere. Sed ea voces pretium pro pace datum facile reprimebat, ostendens dantis non recipientis metum. Res autem Anglicae per hunc modum in dies prospere procedebant, quarum prosperitate Thomas Volsaeus mirifice gloriabatur veluti autor solus tantae felicitatis ex quo, quod iam summa esset autoritate apud regem, sed et invisus inde magis cum propter eam insolentiam ac detractam simul opinionem probitatis, tum propter eius novitatem generis. Is ideo per id temporis factus est Lincolniensis episcopus, quorum sane honorum atque dignitatum ille perquam cupidus monimentum aliquod uspiam ponendi, rogavit regem ut vellet aedes magnificas eo loci aedificare ubi ipse habitabat, quod mature factum est. Nomen loco admodum imo ad ripam Thamesis est Briduellum, in vico divae Brigidiae, ad meridiem spectans, cui solus auster ventus flat. Ex quo aedes ipsae minus salubres, ut plurimum vacant. Ita Volsaeus, velut imperitus architectus, ad sui memoriam perpetuandam opus tam belle locavit.
  17. At rex Franciscus partim suis, partim exulum Mediolanensium opibus fretus, ineunte vere Italiam petit, Mediolanensis principatus recuperandi incensus studio. Cognito hostis accessu, Maximilianus dux Prosperum Columnensem cum exercitu quem ad id temporis punctum facere potuerat in Taurinorum agrum mittit, ut antecapiat locum castris idoneum hostemque arceat aut usque remoraretur dum, ope et auxilio Matthaei Sedunensis cardinalis, aliqua Helvetiorum manus accedat. Prosper profectus omnia opportuna itinera intercipit, ut pervadere expeditus nuntius aegre quisquam queat. Advenit haud multo post bene magnus Helvetorum numerus, et iis praepositus erat Albertus Lapiadensis, vir summae inter Helvetios autoritatis. Aderat vel Matthaeus cardinalis, ut suos consilio et autoritate praesens iuvaret. Prosper, ubi videt hostem appropinquare, propius montes pergit descensuque prohibere instituit, sed cum vellet solus rem militarem omnem obire, forte extra agmen parum vagatus ab equitibus Gallis capitur. Franciscus, capto hostium duce, Albertum pecunia tentat ut pedem referet dimittatque domum partem suorum auro onustam. Albertus, tanta spe ilico in pecuniis posita, incipit cum Matthaeo subdole ac versute agere de mutandis castris, multasque proponit difficultates quapropter id factu optimum iudicetur. Contra cardinalis omnia facilia fore docet, si modo a primo resistatur. Sed disputatio nequiquam fuit. Albertus, parte bona suorum domum dimissa ad colligendas fruges, quarum maturitas iam apparebat, retro abiit. Idem et Italus miles fecit. Tum Franciscus, nullo invento hoste qui prohiberet, recta Mediolanum venit ingrediturque. Sed animadvertentes civitatem magna ex parte pro duce stare, qui se in arcem receperat, pari atque venerat celeritate egreditur in agros castraque a millibus passuum sex minus facit. Cives fugientem hostem secuti usque ad castra prorumpunt ad pugnam elicere nituntur. Francus vero se ibidem, circunductis pro vallo tormentis, continet, de industriaque differt certamen, tum quia expectabat in horas Venetorum copias, tum quia sol in occasum praecipitabat et luna noctu non lucebat. At ad extremum, cum videret hostem insultare in castra et non esse quod tempus amplius extraheretur, ad manus venit. Praeliantur acerrime ad vesperum, postea multa nocte cuncti utrinque quasi cum tenebris luctantes, fractis iam passim ordinibus, inter se aliquandiu crudeliter pugnarunt, cum tandem sua sponte quievere. Interim longe post genus hominum natum calamitosissimo audientium aures clamore ubique misto sauciorum ac morientium gemitu calebant. Ubi vero coelum albescere coepit, tum pro se quisque ordinum dux suos in unum cogere maturans in praelium actutum redire iubet. Gallus, pene desperata salute, consilio et arte Iacobi Traucii tormenta omnia pro castris locat seque illis tegit munitque. Accedit ferox hostis temereque se tormentis obiicit, ubi loci circiter tria hominum millia miserabiliter dilacerantur. Quae strages finem certamini fecit, civibus expectandum censentibus dum supplementum a duce mitteretur. Sed ecce tibi, Venetorum copiae adfuerunt, quo viso, Mediolanenses in urbem continuo rediere, cum iam hostis multitudine recenti praestaret, quo sexto post die rex, instructo agmine, accessit per deditionemque recepit. Caesa sunt in eo praelio plus decem et septem hominum millia, quorum maior pars Gallorum fuit. Post haec Franciscus, opera et ingenio Petri Navarrae, arcem oppugnare aggreditur, iamque unam turrim complanare incipiebat cum dux Maximilianus deterritus se in eius fidem tradidit, Ludovici patris tandem fatum secutus. Rex, per hunc modum recepto Mediolano, Bononiam proficiscitur at Leonem pontificem Romanum, cum quo multo sermone de rebus in posterum tempus in Italia gerendis habito, in Galliam reversus est, cui postea nihl prius fuit quam Helvetios in amicitia retinere, certum habens non posse se res Italicas sine eorum ope diu possidere. Porro Helvetii circa Rheni fontes magna ex parte Alpes incolunt, habentque in Italia agros quorum fines ad Mediolanensem principatum pertinent. Gens est ferox et longe bellicosissima, utpote quae usque a pueritia se in militari tantummodo exercet, et Gallis ubicunque terrarum et gentium prae caeteris ad omnia semper praesto est, eorum liberalitate allecta. Caeterum fama de parta a Franco victoria et de colloquio inter Leonem et ipsum regem facto cum in Hispaniam pervenit, Ferdinando curam renovavit cavendi, qui iam tum rebus suis solerter providendum existimans exercitum compare coepit, qui regno suo JNeapolitano in primis praesidio foret. Atqui Henricus, ubi cognovit Franciscum regem domum revertisse, haud ulla interposita mora, misit legatos ad eum Carolum Suthfolchiae ducem, Ricardum Wynchefildum Caleti praefectum, et Nicolaum West, qui primum ipsius verbis illi victoriam congratularentur, deinde quaererent de eo utrum colliberet pactiones pacis ante cum Ludovico rege factas servare necne, ac postremo Mariam sororem cum dote promissa domum reducerent. Legati Lutetiam profecti mandata Henrici Francisco exponunt, qui omnia cupidissimo animo se facturum profitetur, solum non obscura significatione puellae discessus ei minime cordi fore videbatur, id quod Henricus ratus iusserat Carolum eam in matrimonium ducere, quod et factum est sicut prius statum fuerat, ut supra est dictum, quam Gallo nuberet, et Francisco admodum iucundum fuit, qui verebatur ne Carolo Castellae principi locaretur. Ita Maria, amisso priore viro, domum nupta rediit.
  18. Sub idem tempus Londini orta est rixa quae autori exitio fuit. Civis enim quidam nomine Ricardus Hun, vestium artifex, amisit infantem filium propter quod parochus sacerdos ab eo petebat, quemadmodum moris est, linteolum sibi dari quos infans involutus fuerat cum est baptizatus. Ricardus contra negabat aliquid ei deberi, cum infans nihil ipsius domi proprium habuisset. Ita rixando ambo ad litem intendendam ardebant, et a lite ad maleficium rapiebantur cum sacerdos accusatur a Ricardo quod contra legem illam terribilem de praemuniri commisisset, et a sacerdote Ricardus haereseos insimulatur, qui ob id impietatis crimen coniicitur in carcerem a Ricardo Fiziames Londini episcopo, ubi parum mansit, quia non longe post a custode carceris miser reperitur laqueo suspensus. Hoc ubi factum exivit in vulgus pervasitque per urbem, mirum dictu quas ille voces miserit, quas lamentationes fecerit, clamitans impios atque crudeles ministros episcopi strangulasse virum innocentem, unicum pauperum patrem, is etenim solebat multum subvenire egentibus. Res autem ea regi haud minimi momenti esse visa est, qui protinus iussit Gulielmum Horsaeum vicarium ipsius episcopi cum custode et apparitore curiae episcopalis in vincula abripi, quaestionem de morte hominis constitui, qua habita, corpus mortuum crematur ac Gulielmus ad extremum cum sociis captivis custodia liberatus missus factus est. Satis a proposito egressi sumus.
  19. At non multo post Christopherus cardinalis Eboracensis Romae moritur, exin fit archiepiscopus Eboracensis Volsaeus Lincolniensis episcopus, idem perbrevi et cancellarius regni, quo magistratu Gulielmus Varamus Cantuariensis archiepiscopus sponte sua abiverat. Hanc fortunae abundantiam habere in summa laude ponendum est, si ad viros illa graves, modestos, et temperatos affluat et illabitur, qui se non efferunt in potestate, non fiunt insolentes in pecuniis, non se in bonis praeferunt aliis. Horum omnium nihil extitit in Volsaeo, qui tot une ferme tempore adeptis dignitatis tantum superbiae animo concepit ut sese cum regibus exaequatum existimans coeperit mox uti sella aurea, uti pulvino aureo, uti velo aureo ad mensam, habere galerum cardinalium ordinis insignem loco cuiusdam idoli sacri, qui cum ille pedibus iret, sublime a ministro praeferebatur, in sacelloque regio super altare collocabatur tantisper dum res fieret divina. Ita Volsaeus sua insolentia et ambitione sibi totius populi invidiam paravit ac quaesivit, infestus iuxta nobilibus ac plebi, quod illi unam eius gloriam multum stomacharentur, et ipse universus valde odiosus, quia munia ferme cuncta sustinere posse se autumabat. Sed illud profecto operaepretium erat, hominem videre imperitum iuris sedere pro tribunali iusque dicere, qui tamen a principio a iurisconsultis qui ei more vetusto assidebant adiutus coepit nonnullas causas non damnatas neque rite actas tractare, componere, alias de quorum iure dubium non esse prohibere vocari in iudicium, modum controversiarum facere, litigatores falsas causas ad iudices deferentes acerbe punire, simulque iudicum negligentiam severe increpare qui eas recepissent ac lites demum non aeque aestimassent. Atque Volsaei administratio talem ab initio iustitiae umbram in vulgus habuit, verum quia umbra erat cito evanuit, ipso Volsaeo omnia suo arbitrio agente, quod iam eo pluris regi esset omnium nemo. Ex quo nempe factum est ut aliquot principes viri consiliarii, cum vidissent tantam potestatem ad unum pervenisse, alii alio ex curia abiverint, et cum primis Cantuariensis et Vintoniensis, qui in suas dioeceses perrexerunt, sed antea ut optimi reipublicae patres regem summe rogarunt ut ne pateretur quenquam servum maiorem esse domino suo, mutuati hanc sententiam a Christo, qui apud Ioannem discipulis suis inquit, Amen, amen, dico vobis non est servus maior domino suo. Ad ea Henricus, non utique ignorabat in Volsaeum esse dicta, respondit se illud primum omnium curare sedulo, ut servus quisque pareat, non imperet. Deinde Thomas dux Northfolchiae in suam patriam se recepit, et postremo Carolus Suthfolchiae dux alios etiam secutus est. Quippe is in legationem Gallicanam, in nuptias, in novam familiam magnos sumptus feceret, pecuniam mutuatus a rege, qua se donatum iri sperebat, sed id factum noluit Volsaeus ut Carolus aere alieno oppressus dicto magis audiens foret. Quoniam quemadmodum ingentes opes extollunt mortalium animos, ita eosdem tenues facultates demittunt. Atque hic annus sextus Henrico a gubernatione regni fuit, et ab humana salute MDXV.
  20. Intercessere non admodum multi dies cum rex Henricus reipublicae partes omnes inspiciendi, constituendi, ordinandique maxime studiosus de consilii sententia concilium convocavit, in quo permulta decreta sunt de regni statu, qui per ea ut meliore esset loco nec optandum quidem erat. Quae eiusmodi omnia publica acta cum in codicem referentur communem, non est usus omnino ut nos hic vel alias de illis meminisse nostrum officium esse putemus. Ita, dimisso concilio, regi curae fuit liberare Tornacum omni Gallici dominatus nomine, communicavitque consilium cum Volsaeo, quem iussit defigere et intendere animum in illud, quod ille non segniter neque indiligenter fecit, unde novi demum belli causa data est. Is enim episcopatus Tornacensis, uti supra demonstratum est, vectigalia capiebat, qui postea de voluntate regis assidue cum Francisco Francorum rege agebat, ac pro necessitudine quae ei erat cum Henrico petebat ut Ludovico Guillarto episcopo eius urbis alterum deferret episcopatum quo sibi Tornacensis integere esset. Franciscus autem nihil explicate Volsaeo respondebat, ut qui ducebat sibi expedire plurimum habere episcopum Francum Tornaci, quod se omnino aliquando in suam clientelam aut potestatem recepturum confidebat. Verumenimvero ea ars non diu clam Volsaeum fuit, qui, morae haud patiens, facile quaerendo sibi verba dari intellexit, ex quo negotium aliquod quod Franco exhibendum constituit, quo ille et diu et acriter afflictaretur. Inde ei cogitanti venit in mentem alienis armis bellum inimico facere, itaque curat rumorem autore incerto perferendum ad Maximilianum regem iam Anglum multis de causis alieno esse in Francum animo, ut id rumoris tam Maximilianum quam Franciscum Sfortiam Maximiliani ducis fratrem ac Mediolanenses exules qui apud eum erant in spem habendi auxilii adduceret. Haud secus atque cogitarat Volsaeus accidit. Nam simul ac Maximilianus rescivit Anglum minime cum Franco consentire, futurum ratus ut brevi aliquod bellum inter eos nasceretur, nulla interposita dubitatione per literas et nuntios primum Volsaei animum tentat, et cum accepisset responsum forsitan Henricum aliquid stipendii militi numeraturum, si ipse impedimento sit Gallo quominus in Italia tam ample rerum potiatur, deinde Anchisen Vicecomitem, hominem Mediolanensem, in Angliam mittit, qui ipsius similiter atque exulum omnium verbis opem petat. Anchises ad Henricum profectus Maximiliani mandata accurate refert. Volsaeus, cognito Maximiliani consilio persuadet Henrico opportere aliquo pacto Franciscum regem impediri ut ne Italiam occupet, quandoquidem periculum esset ne tanta auctus potentia in vicinos quoque extremos dominari cuperet. Henricus, qui aequi bonique omnia faciebat quae a Volsaeo proponebantur, et res ei magni consilii videbatur, placuit ut advocarent ad curiam veteres familiares atque consulto de ea re ageretur. Proinde paucis post diebus Gulielmo Cantuariensi, Ricardo Vintoniensi episcopis, Thoma Northfolchiae duce, Thoma Lovello equite ac plerisque aliis accitis, de negotio gerendo sententiae dicuntur. Volsaeus primus fatur ac permultis argumentis docet Franciscum regem ruptorem esse foederis quod Ricardum Polam foveat, quod amicos bello vexet, quod denique Italiae imperium sibi parare contendat, uti postremo aut vicinos omnes populos subigat aut cum eis de potentia in perpetuum certet, et id brevi futurum nisi protinus occurratur, ac occurrendi sine Anglorum caede viam esse, ut Maximilianus rex in eum armetur, qui perinde eius conatibus obsistat atque ille aliorum res et commoda perturbare impedireque semper est paratus. Hanc Volsaei sententiam ante alios Thomas Dunelmensis episcopus laudat, miratur, probat, in coelum fert ut ne vapulet multum si aliter faciat, quia sese iampridem homini addixerat, ac idcirco pendebat ab eius voluntate totus. Contra viri graves, quos Volsaei odium in Francum ex commodo privato, non publico, conceptum haud fugiebant, aiunt non videre se aliquid causae existere aut instare periculi quamobrem Henricus prior debeat frangere fidem et se magno implicare bello nihil ei utilitatis allaturo, et ad id quod Francus contendit Italiae principatum obtinere, non esse cur respiciatur cum Italia non soleat Gallis augere vires, sed semper minuere, ac propterea praestare non ingredi in bellum cuius Henricus, non victor, sed tantum concitator dici possit, quod facere malevoli atque vecordis est. Has diversas sententias media regis sententia moderata est, qui Francisci conatus sic infringendos censuit ut nulla belli fieret significatio.
  21. At Volsaeus, ita rebus constitutis, non clandestinis consiliis sed aperto, sicut dicitur, Marte agendum ratus, primo quoque tempore Ricardum Pacaeum, qui regis secretior familiaris erat, cum bene magna pecuniae summa in Germaniam misit qui primum Maximiliano consilum susceptum patefaceret et Francisco Sfortiae, cuius in primis res agebatur, cum eoque de belli ratione ac pensionibus statueret, ut scilicet si Henrici ope et auxilio Mediolanensem principatum reciperet, aliquod ei in singulos annos vectigal publice penderet atque Volsaeo privatim solveret pensionem ad decem et octo coronatorum millia, deinde ad Helvetios pergeret, conductoque magno eorum numero Maximilianum regem armaret. Pacaeus celeriter profectus ad Maximilianum adit atque declarat quae ad ipsum ab Henrico rege mandata habeat. Post haec inter se belli instruendi modum agitant, id quod facile convenit. Quibus rebus confectis, Pacaeus ad Helvetios se contulit, cuius adventus summa spe et voluntate eam gentem complevit, quae ex re sua fore cernebat si novum bellum rex praepotens gerere inciperet. Itaque bona pars, accepto stipendio, Maximiliano regi operam dare se continuo parat. Praesto etiam adsunt exules Mediolanenses, qui bello inserviant. Tali modo ingenti ad punctum temporis coacto exercitu, Maximilianus in Italiam descendit, nulloque invento hoste qui prohiberet, ante Mediolani portas castra posuit. Franci inter haec, cognito hostium consilio, Anglos ut pacis violatores omnibus detestantur precibus. Sed qui Mediolano relicti praesidio erant, cum intelligerent hostes praestare multitudine, per celeres nuntios ad Franciscum regem missos auxilium petunt, et ne in certamen descendere cogantur, ante Maximiliani adventum circa arcem loco idoneo castra faciunt, paratis in multos dies cibariis. Sed dum hic se muniebant, cum viderent hostes instare ardentes et erectos ad committendam pugnam, paulatim animis concidebant, et iam de sola fuga cunctos una cura occupabat, cum ecce, Maximilianus, irrito incoepto, pedem subito referre coepit ac postea, unde proxime venerat, Tridentum se recepit, veritus, ut aiebat, Helvetiorum fidem. Caeterum is hostium discessus sic Gallorum animos confirmavit ut statim post oppugnatum ierint Brixiam, id temporis a Venetis obsessam, qua paucis post diebus, pacti cum Hispanis qui eam tenebant pecunia et incolumitate, potiti sunt reddideruntque ipsis Venetis sociis. Quo feliciter confecto negotio, ambo exercitus Veronam infestis armis petunt. Sed hic fortuna alia fuit, multa enim cum caede repelluntur. His duobus exercitibus fusis, rursus Maximilianum redintegrandi belli studium invasit, qui Matthaeum Sedunensem cardinalem ad Henricum in Angliam omni festinatione properantem misit rogatum auxilium excusatumque sui militis diffidentiam. Ante Matthaei adventum, cognito Maximiliani a portis Mediolanensibus discessu fugae magis quam profectioni persimili, Volsaeus in primis moerebat quod bellum potius sua quam principis voluntate iussuve susceptum tam male cecidisset, cum Matthaeus in Angliam pervenit, qui sui negotii bene gerens auxilium similiter ac in annos singulos sibi munus aliquod dandum a rege impetravit, confestimque ad Maximilianum rediit. Atque et materia et causam belli haud multo post ipse rex Maximilianus sustulit, quo continuo bello pressus inducias cum adversariis fecit atque Veronam urbem Venetis restituit, nec sane magno pretio, cui ducenta tantum numum aureorum millia data. Altera itidem cessandi ab armis causa fit obitus Ferdinandi regis in exitu anni, qui fuit humanae salutis MDXVI, multarum rerum gestarum gloria principis post hominum memoriam praestantissimi. Ac tum necessario a bello intestino ad discordiam discessum, novo inter Henricum et Maximilianum, Carolum Castellae, et Franciscum reges icto foedere.
  22. Eo ipso anno publica res Scotica magno principum dissidio turbatur. Erat enim regni gubernator Iacobus Betonus Glasguensis archiepiscopus et nonnulli alli, uti supra tradidi, in regni procuratione, qui inimicitias tacitas et occultas habentes parum inter se consentiebant. Sed Iacobo Betono hoc certamen in primis in odio erat, quem ut quietis cupidum magis nutu Alexandri Hohome ac Guilielmi eius fratris, qui opibus praepollentes erant, quam suo omnia agere oportebat, qui tandem, veritus ne non eorum audacia usque eo evaderet ut ad praescriptum suum republicam gerere vellent, statuit unum aliquem sic cum illis authoritate exaequandum, ut ipsis per eum minus liceret suo arbitratu quicquam decernere. Itaque in mentem venit revocare domum Ioannem Steuartum Albaniae ducem, qui patruelis erat Iacobi Quarti, regis Iacobi Quinti patris, natus patre Alexandro in Gallia, vir aeque prudentia atque modestia praeditus, qui contra Alexandrum et Gulielmum fratres staret summaque vi, cum ita faciendum expediret, omni tempore pugnaret. De eaque re primo domi consilia cum amicis inire, deinde illorum hortatu significare coepit Ioanni, tandem aliquando venisse tempus cum longo postliminio, iam tuto in patriam redire et locum aliquem honoris obtinere posset. Dux, cui nihil potius in optatis erat quam patrios aliquando revisere penates, ubi viam patere ad suorum receptum cognovit, ita apud Franciscum Francorum regem egit ut ille sine mora scripserit ad Scotos principes multisque rationibus docuerit e republica esse ut Ioannem ducem patria reciperent. Acceptis regiis literis, res ad consilium refertur, atque post longam contentionem obtinetur, longe aliter atque Alexander Hohomus sentiret, cui haudquaquam latebat ea omnia illo pertinere ut ipse cum Gulielmo fratre ab reipublicae administratione deiiceretur. Tum dux ita revocatus quamprimum in Scotiam venit tanquam Ulysses suorum fere cognitus nemini, cui, habito principum concilio, in eo demum coetu summa rerum traditur, cum Iacobi regis tutela, quod non omnes laete accepere, optime gnari quanta unicuique mortali sit innata imperandi libido, et cum dux consanguineus esset Iacobi regis, cui, eo mortuo, regni veniret haereditas, quantum periculi foret ne dux regnandi cupiditate caecus regio puero necem machinaretur. Quocirca Alexander, hinc causam arripiens ad calumniam, iam tum coepit apud Margaritam reginam et eius amicos frequenter inculcare quanto in periculo vita regis versaretur, quae velut ovis lupo commissa esset homini regnum summe affectanti, idque satis constare quod eius solius rei causa primo Alexander pater, et postea ipse iam inde ab incunabulis exulasset, et idcirco opus esse regis ac eius amicorum saluti mature provideri antequam vis fieret. Eiuscemodi sermones cum amicis habiti facile ad aures ducis pervenerunt fueruntque causa cur postea ambo inter se mutuo odio flagrarent quam maxime, adeo ut Alexander statuerit aliquo terrarum sibi migrandum, sed ut plus invidiae duci conflaret, reginam etiam fugae comitem habendam. Quapropter mulierem adit, terret, commovet, docet unicam esse ad commune perfugium viam, ut pro se quisque in pedes det, omni festinatione properans. Regina, cui per ducem iam non licebat curam, quae eam ipsam vehementer attingebat, de Iacobo filio tuendo habere, haud gravate de fuga audivit, quippe quae etiam Archibaldo viro suo Douglassati Angusiae comiti magnopere timebat. Igitur Margarita, cognita prius Henrici regis fratris voluntate, secuta Alexandrum et Gulielmum fratres cum Archibaldo viro in Angliam se celeriter contulit. Qua re Ioannes valde commotus, ut qui in concordia ordinum omnes esse cupiens, verebatur ne apud suos et externos turbarum et seditionum autor haberetur, sine mora ad Henricum legatos misit ut dicerent se nullam dedisse reginae eius sorori aut sociis abeundi occasionem, et propterea rogarent quo sua etiam interposita fide vellet eos domum remittere, ac pollicerentur se fidem datam sancte servandam curaturum. Henricus, cognito Ioannis animo, coepit Alexandro et eius sociis suadere ut, placatis odiis, in gratiam redirent cum duce atque, conservata Iacobi regis maiestate et principum dignitate, rempublicam a seditionibus contineret. Idem faciebat dux, qui in summa solicitudine erat, ac idcirco per literas et nuntios continenter significabat eos per civiles discordias debere se existimare aliud quaerere nil nisi ire perditum patriam, quae in praesentia ob regis aetatem atque adeo otium, tranquillitatem, pacem posceret. Ad extremum Alexander verbis credidit ac cum Gulielmo fratre et Archibaldo domum revertitur, quem dux venientem perhumaniter accepit iniuriarumque oblivionem edixit, simultate tamen nequaquam deposita. Regina vero, animo pariter atque corpore aegra, quae ne vita Iacobi filii periclitaretur verebatur, et gravida erat, apud Henricum fratrem remansit, non multo post enixa filiam quam ex suo nomine Margaritam appellavit, et iam confirmata ad virum in Scotiam rediit. Interea certatio erat inter Ioannem ducem et Alexandrum quomodo alter de statu omni deiiceret alterum, et quisque pro se cavendo ut ne metueret metuendum se praebebat ostentabatque, adeo ut dux destinaverit quovis pacto ab eo se metu liberare, qui ex hoc, tempus et locum observans, brevi nomen Alexandri et Gulielmi ad iudices deferendum curavit, qui simul accusati quod praedonum ingentem manum fecissent, et crimine coniuncti atque damnati capite mulctantur. Quod sane facinus pluribus omnino admirationi fuit quam dolori, quia Alexander iampridem apud vulgus perfidiae maculis multo notatissimus fuerat propterea in bello Anglico suos pro castris quibus ille praepositus extiterat laborantibus cadentibusque minime subvenisset. Fuit res Scotica deinceps aliquandiu quietior, quae in tali id temporis statu erat.
  23. Aderat iam annus natalis Christi MDXVII, cum turbae magnae fiunt in Londinensi civitate a paremptitiis, id est servis civium ad tempus, de quibus supra libro xiiij in vita Ricardi primi memini cum de initio omnium ipsius civitatis ordinum tradidimus. Ii sane paremptitii simultates ut plurimum cum artificibus et mercatoribus externis gerunt, quia aemuli emendi vendendique artis praecipue sunt, quamvis neutri causari queant quin valde peccent, quod cognosci libet ex Platone et Stoicis, teste Cicerone, qui libro Officiorum primo ita scribit, Sed quoniam, ut praeclare dictum est a Platone, non nobis solum nati sumus, sed ortus nostri partem patria, partem parentes vendicant, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignuntur ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa generatos, ut ipsi inter se alii aliis prodesse possent. In hoc debemus naturam ducem sequi, et communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincere hominum inter homines societatem. Hactenus Cicero. Haec et eiusmodi fieri vetant interdum vel illi qui populum debent evangelum leges Dei docere, quando concionando ex suggestis voces seditionis plenas emittunt, deplorantes praesertim Londini de plebis incommodis et iniuriis quibus illa assidue afficiatur, quod mercatores artificesque alienigenae ex longinquis partibus illuc advolent, bonamque victus ac lucrorum partem e manibus civium rapiant, atque sic homines rudes tollunt rerum commercium. Per quod fit ut quicquid usquam gentium sit, illud ipsum apud omnes gentes natum videatur. Verbi gratia, vinum in Anglia non nascitur, vino attamen Angli maxime abundant. Duo de numero istorum doctorum monachi, alter Dominicus alter Canonicus regularis, hoc tempore cupientes de patria bene mereri ita concionando multitudinem cito concitaverunt, concitatamque temeritate armarunt, certatim et frequenter clamantes non esse diutius perferenda tanta detrimenta atque damna, cum permultis aliis externorum hominum maleficiis, ut eorum praeceptis ac talibus monitis facile aures paremptitiorum patuerint, qui haud multo post, autore quodam Ioanne Lincolno, inter se coniurarunt contra opifices externos vel mercatores, statueruntque Calendis Maii, cum more suo bene mane eo ipso die solerent sese effundere in agros atque inde redire reportantes ramos virides, ut ne caedis ulla suspicio oriretur, in eos impetum faceret et alios verberare, alios vita, alios fortunis spoliare. Sed dum ille per vicos, per forum minaciter fremebant iactabantque brevi futurum ut iniurias a peregrinis acceptas, qui sibi victum eriperent, manibus ulciscerentur, eorum consilia illustrata patefactaque sunt, adeo ut negotiatores externi regis opem implorarint, rogarintque ut se ab iniuria tueretur. Rex, vocato praetore cum omni urbis senatu ad se, mandat ut paremptitios in officio contineant, provideant, curent ne quis motus populi fiat. Senatus continuo omnis generatim civibus interdicit ne Calendis Maii proximis suos servos ante horam diei nonam domo egredi sinant, ac sic futurus tumultus compressus videbatur, cum derepente eiusdem diei primi diluculo ingens paremptitiorum naviculariorumque, qui cymbas fluviatiles regunt, manus erupit in vicum divi Martini, ubi asylum est, atque multi artifices tabernas sutorias habent, ac passim iniuriose omnia diripere, spoliare, et resistentes sutores caedere coepit. Quo audito rumore, praetor civitas praesto adest ut seditionem gliscentem sedet, tum simul post eum Thomas Havardus classis praefectus cum permagno armatorum numero accurrit. At ubi per urbem clamor furentium pervasit, caeteri alienigenae, etsi sese domi munierant praesidio, omnia tamen sibi pertimescenda existimantes in magno erant metu, sed adventus Havardi eos omni cura liberavit, nam paremptitii subito terrore perculsi ac dissipati, perinde ut oves lupo conspecto, alii in alias puncto tempore se latebras abdidere, detrusere, ac compegere. Interim adfuere Thomas dux Northfolchiae, Georgius Talbotus comes Salopiae, Thomas Docura Rhodius eques divi Ioannis prior, et Georgius Nevyllus Borgenniae regulus, qui, omnibus ocyus dicto viis obsessis, multosque ubique ceperunt, habitaque quaestione comperiunt Ioannem Lincolnum nefarii consilii principem esse, quem tunc ruri manentem ut ne consors coniurationis videretur, in vincula duci protinus iusserunt. Post haec, sedata iam turba, de sontibus iudicatur, et quia nihil in eo motu caedis factum erat, collibitum est de quibusdam, quorum aut noxia maior aut sors iniquior esset, supplicium speciatim sumi, caeteris vero ignosci. Sors autem iniquior fuit aliquibus, qui in eam perditorum hominum colluvione casu repentino magis quam consilio ullo inciderunt, partemque poenae sustinere. Itaque Ioannes Lincolnus cum quatuor sociis morte mulctatur, ac eorum corpora in frustra divisa ad singulas urbis portas appenduntur, item alii numero decem diversis in locis suspendio necantur. Erat porro spectaculum ex omnibus seculis antea invisum, cernere fixa humi stare per urbe tot uno tempore patibula, quae cum valde civium mentes vulnerarent, decimoquinto post die sublata sunt. Reliqua autem noxiorum turba ut indemnata eiuscemodi ignominia notatur. Singuli enim collum in laqueum inserunt, ac ita cum dedecore summo ad Westmonasterium ducuntur, ubi rex pro tribunali sedens omnibus suppliciter manus tendentibus veniam dedit, id est concessit. Monachis vero vulgi turbatoribus itidem crimini supplicium condonatur, remittitur, et id certe quidem religionis causa, qui initio in carcerem missi, postea in tenebris diu latuerunt quo discerent concionando sapere ac alios exemplo essent haud inducendi discordiam in civitate. Postremo quicquid in eo tumultu erat ablatum quod penes paremptitios fuerit, iis qui amisissent restituitur. Veruntamen ex illis multi timore perculsi, multi prius sponte in suam patriam abierunt, veriti ne rursus in paremptitiorum clavas (quibus illi pro gladiis utuntur) inciderent. Per eos dies sudor letalis, de quo in Henrici Septimi vita memoravimus, coepit iterum mortales tentare, multosque absumpsit.
  24. Interea, confectis in Italia bellis, Franciscus rex Francorum plenus irarum quod Anglus armasset in se Maximilianum regem, per quem nihil factum propius fuerat quam ut Mediolanum amitteret, mire ardebat ad ulciscendam iniuriam, sed paulo post, residente ira, secum cogitans plus damni quam lucri posse se facere cum ipso Anglo certando, facile manum abstinuit, existimavitque dissimulandum, cum certo pene sciret id bellum pluris Henrico quam sibi constitisse. Proinde tantum abfuit ut de bello inferendo deinceps cogitarit ut etiam statuerit se quoquomodo amicitiae Henrici dare. In quam quidem spem eum potissimum adducebat summa Thomae Volsaei ambitio atque avaritia, vehementer enim confidebat se hominis animum ad studium sui facile revocaturum. Quare primo quoque tempore et muneribus leniendo et magnifice appellando per legatos tentare coepit Volsaeum ipsum, quem in suam partem ibi brevi traxit, ut quemadmodum ille ab initio nominis Gallici vehementissimus impugnator extiterat, sic nunc acerrimus defensor sit effectus, idque sibi tam in lucro poneret quam gloriae duceret. Nam statim ad Henricum regem adivit, exposuit Franciscum regem iam cupere summe conferre se rursum ad eius amicitiam, in eaque mansurum polliceri, simulque ex doni a Francisco datis aliquid ei impartitus est. Siquidem quoties quod ab Henrico impetrare volebat, sese ita in eius sermonem familiariter insinuabat. Etenim munusculum aliquod, ut puta vasculum fabre elaboratum aut gemmam aut annulum et id genus dona deferebat, atque dum ille munus studiose mirabatur, ipse quod animo destinasset opportune et apposite subiiciebat. Henricus vero valde gavisus est quod sibi nova necessitudo cum Franco rege constituenda esset, ac maiorem in modum commendavit solertiam Volsaei sic ut paucis post diebus extra iocum palam dixerit Volsaeum velle et se et Franciscum regere, innuens eum utrique muneri obeundo parem esse, ac Francum iam illius arbitrio omnia facturum. Franciscus autem, ubi videt Volsaeum non secus atque optarat largitione irretitum, confestim eo adiutore animum ad recuperandum Tornacum intendit, sed quia in re plusculum erat negotii, expectandum existimavit dum amicitia altis defixa radicibus firmior foret. At interim, ut hominem vanitatis, cuius aura potissimum pascebatur, uberius impleret, se ei plurimum tribuere simulans quotidie per literas, per nuntios, modo ipsum dominum, modo patrem appellabat, modo de re aliqua gravi consulebat, alias denique ad coelum laudibus ferebat, perinde quasi novum quoddam oraculum reperisset. Franciscus igitur per haec officia nactus sui negotii procurandi occasione, coepit cum Volsaeo agere ut sibi liceret redimere Tornacum, quid perdiu in suorum maiorum clientela fuisset. Non fuit quod Francus multis uteretur rationibus, quia Volsaeus praemiis addictus nihil non concessurus erat quod in eius esset manu. Sed cum Henricus in ea urbe arcem magnis sumptibus condidisset, ut ne in populi invidiam veniretur, specie alicuius affinitatis rem transigendam iudicabant, quo non precio sed dotis nomine oppidum restitutum diceretur. Itaque Volsaeus primo Henricum aggreditur, docet quanti urbs redimenda sit, persuadet quod vult, deinde ad consilium rem defert, argumenta proponit quamobrem e republica sit dimittere locum longe a finibus Anglicis positum, qui regi nullo unquam tempore, nisi Caroli Flandriae principis permissu, usui esse possit, adeo ut eius possessio precario quasi habeatur. Postremo illud praestare affirmat ut Maria virgo Henrici filia despondeatur Francisco regio infanti. Hanc dictam ab Volsaeo sententiam nemo non probat, et cum primis Thomas Dunelmensis episcopus, uti suum faciat officium, qui eius rei gratia, sicut supra diximus, Volsaeo acceptus erat. Alii vero Dunelmensem secuti sunt, ut ne multam operam consumerent frustra. Ita paucis post diebus, missis in Angliam a Francisco legatis, quinto Idus Octobris eo anno qui fuit humanae salutis MDXVIII, et regni Henrici x, Londini in aede Divi Pauli Maria pacta est Francisco infanti, foedusque renovatum iis conditionibus ut Tornacum rex Franciscus dotis nomine reciperet, atque pro arce ibi aedificata solveret Henrico sexcenta coronatorum millia spatio duodecim annorum, hoc est in singulos annos quinquagena millia, ac obsides daret, quo si ita usu veniret ut Maria sponsa aliqua iusta de causa non nuberet Francisco sponso, tum Tornacum in Anglorum ditionem rediret, et idem Francus Volsaeo pensionem pro relicta episcopatus Tornacensis possessione quotannis solveret ad mille marchas ac certam pecunia summam consiliariis Henrici distribuendam daret, ita ut consuevissent facere olim eius maiores. Item Ioannem Albaniae ducem quamprimum ex Scotia ad se in Galliam vocaret, nec deinceps eo amplius reverti permitteret quo Iacobi regis rebus consuleretur, atque nihil inde hostile Anglis pertimescendum foret. Praeterea placuit Francisco ut Iacobus rex velut socius eodem foedere cum Henrico copularetur. At ubi fama sponsalium per vicinas gentes pervasit, multis ioco extemplo fuit quod iam antea rumor esset, Franciscum infantem statim obiisse mortem, aut nondum natum esse. Quae res causa fuit cur Nicolaus Elyensis episcopus et Carolus Vigorniensis comes cubiculi regii praefectus in Galliam profecti sint, qui primo ictum foedus a Francisco rege sanciendum curarunt, deinde iverunt Ambasiam ut per eos dies regina erat visendi infantis gratia, quem et viderunt et peramanter complexi osculatique sunt. Sed fabulam non pro nihilo habendam dixerim, quae significavit futurum ut ea sponsalia brevi vana evaderent. Ita principes nostri memoria nostra alii aliis fidem obligare solent quam tamen perraro servant, multa ad diluendam culpam postea excusantes. Caeterum post quartum mensem quam res nuptialis uni cum alter convenit et dati atque accepti sint obsides, Tornaci possessio regi Franco traditur, bona civium parte miserabiliter dolente quod cogeretur parere Gallo, cui antea commendata ut amico, salva libertate, obediverat, non servierat, ac amittere Anglorum commercium, quid civitati lucro non mediocri erat. Laesit haud dubio procul nonnihil ea res nomen Anglicum, quia civitas per deditionem pene voluntariam accepta cum tanta libertatis iactura sub Francorum regum imperium caderet, quae parata erat sponte in fide Anglici regis permanere, id quos senatus per legatos obtulerat. Atqui id non perinde cuiuspiam animum perculit atque Caroli principis, qui quo magis a principio gaudebat quod sibi conduceret habere Anglum Tornaci possessorem amici finitum, hoc postremo plus angebatur quod in locum amici Gallus, haud semper amicus, successisset. Verumenimvero si hoc negotium ita gestum aliis molestiae erat, non item Franco, qui laetitia exultabat quod sibi fauste, feliciter, prospereque evenisset. Quid quod hac praeda allectus Caleto etiam oppido inhiabat? Nanque in spem iam ingressus erat ut se pretio tandem aliquando illud consecuturum confideret. Et haec ille visus non dubitasse cum Volsaeo communicare, nam posthac Volsaeo maximae curae fuit de re ipsa conficienda, quippe qui inter prandia coenasque cum varii, ut fit, sermones haberentur, de industria in mentionem de rebus transmarinis incidebat, atque frequenter aiebat, “Quid est cur nos tanti Caletum continentis oppidulum faciamus, quod nobis magis sumptui quam commodo est? Quamobrem faxit Deus ut eo loco carere possimus!” Haec et eiusmodi iactabat Volsaeus ut praesentiret quid generatim homines essent dicturi facturive si id oppidum quoque vaeniret alienareturque. Sed tamen tam nefarium facinus avertit authoritas Caroli principis, qui putavit conducibile sibi esse omnia tentare quapropter Volsaeus deponeret Francisci amicitiam et in suam se reciperet, id quod nullo fere negotio paulo post effecit. Francus autem post receptum Tornacum omni officio Anglum sibi prosequendum ratus quotidie nuntios ad Henricum, ad Volsaeum, ad Mariam puellam cum novis et amplis muneribus coniunctionis confirmandae causa mittebat, quod ea sibi bono et honori maxime esse animadvertebat, quae tamen haud diu floruit. Nam statim post, cum Iacobus Scotorum rex deberet in legem foederis paulo ante pacti inter Henricum et Francum iurare, et id facere recusarit, orta est Anglis suspicio eam fuisse artem Francisci quo sibi liceret per Scotum nocere quando vellet. Quapropter deinceps inter Scotum et Anglum induciae tantum fuere, et eae quidem perbreves.
  25. Dum haec agebantur, Leo Romanus pontifex, audiens olim Turcarum metu multis maiorum suorum quaestui fuisse, coepit et ipse pertimescere Turcam agitavitque animo de bello in eum concitando. Proinde cardinales aliquot ad Christianos principes rogatum auxilium legavit, sed illi celeriter profecti cum ars iam nimium cognita omnibus ubique gentium fuisse, inanes domum rediere. Venit in Angliam Laurentius Campegius homo Bononiensis inter iurisconsultos iureconsultissmus, vir paratus meditatusque, cui datus fuit collega Volsaeus. Is etenim partim Henrici assidue petendi rogandique, partim Francisci regis authorite a Leone pontifice Romano sub idem tempus legatus Angliae creatus erat. Atque Campegium ubi Caletum pervenit, sive casu sive dedita opera Volsaeus monuit oportere eo loci dies aliquot morari, ac interim multa promissa faciendo hominem tentare coepit ut vellet per literas apud Leonem pontificem agere quo Hadrianus cardinalis Bathoniensis privaretur episcopatu in quem iam ipse paratus erat invadere. Fuit autem in promissis episcopatus Sarisberiensis, quem non multo post vacantem ipse Campegius assecutus st, eoque uti frui tandiu licuit quoad non multo post lege sancitum est ut absentes in Anglia sacerdotia non possiderent. Sed ad rem, quae facit ut altius repetendum sit quo plana more nostro cuncta faciamus. Paucis enim ante annis Leo acceperat in clientelam suam Senenses, civitatem nobilissimam, eamque sic ordinarat ut Alphonsus cardinalis Pandulphi Petrucii, viri primarii dudum mortui filius, cum sua Petrucia domo non modo principatu, quem ibidem perdiu obtinuerat, privatus fuerit, sed omni etiam receptu ad eam prohibitus, et id factum ipse pontifex aiebat ad debilitandum infirmandumque partium studium ac tollendas radicitus eius civitatis factiones quascunque. Ille igitur, aetate et animo ferox, istuc tanto molestius tulit quanto ante de Leone bene erat meritus, quippe quem in pontificatu petendo maxime iuvisset, et lingua similiter atque mente effrenate concitatus, ac Romana loquendi licentia eruditus, palam de iniuria apud amicos querebatur, ingratum in se Leonis animum importune detestabatur, eique mille precabatur mortes. Cui ita insano similis furendo usu venit ut aliquando, audientibus Hadriano et Francisco Volaterrano cardinalibus, easdem voces iracunde ac intemperanter iactarit, et illi hominem graviter increpuerint, sed cum eiusmodi furores ad ipsius Leonis aures pervenisse constaret, nihil esse putarunt quod eius nomen deferretur. Haec cum ita essent, Alphonsus usque eo ira est agitatus ut ex urbe sponte exiverit, ac paulo post, data publica fide, redierit. Qui cum nihilo aequiori animo esset, ut tandem magistra patientia disceret ferre rem adversam in custodiam traditur, ibique brevi e vita migravit. Interea Leo, non immemor noxiae, si qua fuerat, Hadrianum et Franciscum mulctavit, at non contentus ea praeda, eius satellitium praefectus deinde ad Hadrianae aedes quaesitum ivit si quid intus esset quod rapi posset. Eius iniuriae indignitate Hadrianus valde commotus Venetias se contulit ubi, sicut eius moris erat, in divinis atque aliis bonis literis, Leone non invito, iam acquiescebat, cum ecce, inimicorum ope ratione deturbatur de sui episcopatus possessione, quem Volsaeus repente voravit, consecutus quod in animo habebat. tum demum curavit perquam diligenter ut Laurentuis cardinalis post tris menses quam Caletum pervenerat tandem in Angliam transmitteret, a quo munus apostolicae legationis accepit. Qua simul atque ornatus est, nemo fere homo adduci posset uti crederet quantum ei spiritus creverit, quantumque ille laborare coeperit quomodo suae satisfaceret inflatae menti, utpote quem nihil aeque delectabat ut levitas, prae qua parvi omnino veram ducebat gloriam. Itaque ubi se in altissimo dignitatis gradu locum vidit, nihil prius habuit quam ut aliqua insigni re doceret se alios dignitate exuperare, ut quia nullum iam propemodum ceremoniarum genus erat quod non usurpasset, placuit ad extremum per sacra, per crucem Christi ostentare mundo adeptum decus, qui paulo post coepit frequentius solito, cum dies aliquis solennis adesset et rex cum tota cua cohorte interesset, rem divinam ritu pontificali facere, et adhibere administros ad inserviendum, tum episcopos et abbates, tum duces et comites qui aquam manibus, qui mantilia daret. Item non contentus una cruce qua utebatur quod archiepiscopus esset Eboracensis, alteram prae se ferri voluit per duos sacerdotes statura elegantes et equis magnis insidentes, qui aperto capite quocunque anni tempore incederent. Movit ea vanitas longe post homines natos vanissima, universis cum risum tum stomachum. Ex quo omnis pompa sine clamore ullo, sine plausu erat. Vulgus enim stomachabatur qui indigne ferebat Volsaeum praebere se tam superbum in fortuna. Contra viri egregie cordati deridebant hominis inconstantiam, de eoque non infacete cavillando dicebant, “Nunc plane constat Volsaeum suae sibi conscium esse culpae, qui propterea binas in pompa habet cruces, quod una non satis foret ad eius expianda commissa.” Dum Volsaeus ita superbia elatus laetitia exultabat temereque gestiebat, contigit ut Gulielmus Cantuariensis archiepiscopus ad eum literas, sicut solebat, familiariter dedit, nomenque suum in hoc modum subscripserit, Gulielmus frater Cantuariensis. Has literas ubi ille resignavit ac legendo inspexit illud verbum frater, plenum humanitatis, officii, et benevolentiae, offensione motus perinde vociferari coepit ac si Cantuariensis contra eius rem maxime venisset, dictitans se facturum brevi ut ille intelligeret se non esse ipsi parem, nedum fratrem. At Cantuariensis, homo frugi et modestus, cum accepisset a suo nuntio Volsaeum iudicasse gravissimum crimen in literis fuisse suis, atque haec ille concitato animo renuntiaret, respondit in haec verba, “Retice, an nescis hominem prae nimio gaudio insanire?” Ac per hunc modum Volsaus, nesciens rectum iter laudis tenere, videbatur malle se metui quam diligi ab optimis viris. Ad Campegium veniamus. Is, ut legationis munus Volsaeo impertivit, coepit decimarum negotium a Leone sibi datum, cui rei causa potissimum venerat, miro studio curare. Sed inter haec, perlato rumore alios legatos alibi nequicquam illud tentasse, ab incoepto destituit, atque amicorum promissis valde pendens domum abiit, tractatus comiter liberaliterque ab Henrico rege, quem eum magnificis donavit aedibus quas Romae in Vaticano Hadrianus cardinalis Bathoniensis aedificarat atque dedicaverat nomini Henrici Septimi eius parentis ut donum esse quasi monumentum perpetuum in urbe Anglicae gentis non usquequaque exiguum. Campegium secutus est Romam Ioannes Clercus, vir gravis et probus iurisconsultus, legatus Henrici ad Leonem pontificem, a quo impetravit ut liceret legato Angliae solvere legibus quos vellet ad commodum eorum qui nexu aliquo legum tenerentur, id quod vulgo dicitur dispensare. Quae quidem legationis pars multo fructuosissima deerat.
  26. At ubi Volsaeus ad amplitudinem suae dignitatis venit, tum in publico iurisdictionis forum aperit. Quam Charybdim! Quem gurgitem! Quam voraginem omnium rapinarum! Siquidem eiusmodi foro novo praefecit Ioannem Alanum iureconsultum, hominem tam a iure ipso quam a iustitiae studio ac voluntatem abhorrentem utpote qui paulo ante coram eo ut cancellario Angliae testimoniis plurimis cum manifestis criminibus tum in primis periurio convictus est. Is porro iudex constitutus, moribus praefectus et magister veteris disciplinae et severitatis, primum totius civitatis iurisdictionem lustrat, quaerit de singulorum civium vita, et si qui sint viri vel mulieres in quos cuiuspiam peccati gravioris suspicio cadat, illos vexat, iure vel iniuria acriter mulctat. Sed mitius ex parte agebatur aliqua, quia una omnibus poena constituta est, ut scilicet se redimerent a iudice, redimerent autem lites, redimerentque denique culpam, quod emptores minus gravate faciebant propterea quod eo pacto sine ulla infamiae nota inusta evadebant. Quae quidem rapina aliis permagna erat illecebra peccandi. Hoc institutum deinde vicarii Alani naviter ruri tenebant, usurpabant, servabantque. Erant praeterea vulgus apparitorum per pagos et vicos vagantium qui odorarentur morientium funera, testamentorumque executores citarent ut ad curiam legati testamenta probanda mature curarent, sicuti moris est apud Anglos, ut haeredes executoresve rationem bonorum relictorum reddant episcopo vel archidiacono, coramque eis iureiurando promittant se executuros quae demortui facienda constituissent. Ex quibus bonis aestimatis ipsi episcopi aut archidiaconi vectigal aliquod, et idem praegrande, saepenumero capiebant, non sine maximo haeredum detrimento. Quae Henricus rex illud ad minimam pecuniae summam redegit, per quod profecto facinus tam pium et sanctum quam iustum valde populi commodis consuluit. Consuetudine hac non facile aliae, quod sciam, nationes utuntur. Sed ad apparitorum ipsorum officia revertamur. Item perquam diligenter referrent nomina sacerdotiorum vacantium, quae legatus sua authoritate conferret daretque cui libitum foret. Londini vero interim Volsaeus, cui ab initio deliberatum fuerat provinciam quaestui habere, monachos omnium ordinum ad se vocat, simulansque bonitatem eos ad pedes iacentes in multis reprehendit, quod aliam longe degant vitam atque a principio professi fuissent, quod in literis et artibus bonis se non exerceant, sed admirabili quodam studio ad divitias augendas concitentur, ac idcirco suum officium esse affirmat talia corrigere, quo eorum religio ne prorsus labefiat. Et ut fidem verbis maiorem habeant, ex improviso coenobium Westmonasterium adit, ibique de statu monachorum severe cognoscit, intemperanterque omnia agit, miscuit, turbat, ut terreat caeteros, ut imperium ostentet, ut se terribiliorem praebeat. Ista omnia eo pertinebat ut monachi ad censuram vocati sua sponte pecuniam dare quam statum suum mutare mallent. Non fefellit opinio, monachi enim facile intellexerunt cur medicus tantum de aliena salute, suae oblitus, laboraret, qui sibi tandem Volsaeum muneribus placarunt, cui velut artes istae crimini erant, ita cuncti, ut aliquando fraudi essent, summe optabant. Haec autem potestas, quae tota niti in deberet pietate, charitate ac benevolentia, admodum immoderata odiosaque fecit ut Cantuariensis archiepiscopus de ea re regem admonuerit, qui ita statim atque noverat respondit, “Certe tale hoc nescio, nec omnino mirum, nempe si quid domi fit mali, paterfamilias ut plurimum ultimus omnium audit. Verum quaeso tu, pater, Volsaeum adeas, eique cuncta ordine referas, ut si quid peccatum est, illud ipse emendet.” Cantuariensis, officium suum similiter executurus ac mandatum regis curaturus, Volsaeum convenit, bonoque modo atque fraterne cum eo expostulavit, quod per ipsius legationem nihil melius neque cum rebus divinis neque cum humanis ageretur, sigillatimque de iniuriis meminit, et primum quemadmodum quotidie magis magisque verae pietatis ac religionis labes passim alta fieret per castigationes delictorum venales, quae non ad eius, qui punit aliquem aut verbis castigat, sed ad totius populi Christiani utilitatem referri deberent, et id potissime accideret si qui peccarint merita afficerentur poena, quod exemplo forent aliis ut idem ne facerent. Et deinde humanae res hinc item minus damni contraherent per castigatores ipsos, quia saepe illi vitiis maioribus affines ab aliis ob crimen aliquod poenas acriter expeterent, contra omnem iustitiae aequibilitatem. Quamque illud intolerabile esset, ut quis in alterum animadverteret qui ipse non abesset a culpa, ac tanta iudicii perversitas bonorum morum recteque vivendi normam violaret. Atque postremo eiusdem legationis legibus demortuorum testamenta probarentur quod ille ipse Romanus pontifex haud uspiam facere diceretur, et sacerdotia etiam gentilia, hoc est, quae episcoporum vel nobilium propria essent, quae a vulgo de iure patronatus vocantur, conferrentur, et quamvis istud pontificis ius iam diu in Anglia obsolevisset. Audivit haec omnia Volsaeus paulo sedatiori animo praeciseque non plane respondit, tum quod veritas maximam habeat in utranque partem, tum vero quia forte iam olfecerat istiusmodi facinorum auram rumoris ad regis aures flavisse. Sed ob hoc officium factus est Cantuariensi multo inimicior. Aliud quoque hominis saevitiam paululum coercuit. Cum enim mortales permulti essent qui talem iniquam censuram perhorrescerent, ecce Ioannes Alanus praefectus curiae accusatur a Ioanne London sacerdote probo iuxta atque docto de hisce criminibus, ex quo nihil propius factum est iam quam ille ut publice turpi iudicio damnaretur, qui amicorum opportuno favore opera clandestina domini sui comparato adiutus ex periculo evasit. Per hanc autem accusationem satis probatum est ea esse quam verissima quae Cantuariensis obiecisset Volsaeo. Quare rex eum gravissimis verbis reprehendit, quod fecit ut legatus dein manus aliquantulum a rapinis abstinuerit.
  27. Supra memoravimus Ferdinandum regem e vita discessisse, ex quo Carolus in Hispaniam transmisit ad provinciam ordinandam. At non multi intercessere menses cum alterum paternum avum Maximilianum amisit, a quo factus est haeres cum Ferdinando fratri, cui Austria, id est superior Pannonia, illius testamento evenit, qui eo sine mora a Carolo mittitur, non quo id negotium celeritatem requireret, sed ut ne sibi in constituenda Hispania impedimento foret. Nam adolescentem eodem loci natum Hispani in oculis ferebant, adeo ut, si per ius licuisset, sibi regem optassent. Secundum Maximiliani mortem electores more suo Franconiam conveniunt agereque incipiunt quem potissimum enuntient imperatorem futurum. Hinc enim Carolus, illinc Franciscus Gallorum rex id decus petebat, et pro se summa quisque ope ad illud aspirare nitebatur ac per literas nuntiosque Henricum regem orabat ut se apud electores iuvaret. Henricus, qui Francisco recenti necessitudine coniunctus erat, et Carolo amicissimus, ut unius pariter atque alterius studiosus videretur, quamprimum misit Ricardum Pacaeum Franconiam, qui ita amicorum causas tractaret, ut ab utroque sibi gratia haberi posset. Tandem magna vi expugnatum ut Carolus designaretur imperator, id quod Henrico longe iucundissimum fuit, qui cum Cantuariensi archiepiscopo egit ut ille ob id, Deo optimo maximo gratias agendas statuens, iusserit sacerdotes in omnibus templis divinum canere hymnum cuius initium est Te Deum laudamus. Haec mense Iunio, et eo anno qui fuit salutis humanae MDXIX, acta sunt.
  28. Per hosce dies Franciscus Francorum rex, cupidus amicitiae conservandae quae erat cum Henrico, coepit petere ab Volsaeo ut sibi liceret ad aliquem idoneum locum cum eo congredi, quo ipse et Henricum notescere et ab Henrico notaretur. Fama tamen est id Volsaeo in desiderio fuisse, quod non abhorret a vero, qui ex voluntate metiens quid deceret, gloriosum sibi fore putabat si apud Gallos quoque in nobilium conventu in sua versari inanitate conspiceretur. Qua de re cum Henrico communicat, hortatur, docet, suadet eius gratiae amorisque esse comiter venire in collocutionem cum amico, in qua de summis magnisque rebus agendum foret, et simul quae res ipsae essent, ut libuit, callide exposuit. Nam Henricus erat non eius omnium consiliorum particeps, sed tantum illorum quae bene caderent. Ergo Henricus ex sua humanitate, etiam cupidus visendi regis amici, eundum sibi Caletum, et inde ad fines Gallicos, habendi sermonis causa cum Francisco constituit, ac protinus ad principes quaquaversum scripsit ut ad certum diem quam apparatissime rebus omnibus ornati Londinium convenirent, et ipse interim domum ex ligna materia longe magnificentissimam aedificari iussit, quae prope Guinas eo loci ad tempus poneretur quo erat hospitem accepturus. Principes, acceptis literis, in quibus cum nulla efficax explicaretur proficiscendi causa, non potuerunt non generatim fremere quod tam sumptuosum et grave negotium non foret de concilii sententia susceptum. Sed cum primis Edouardus Buchyngamiae dux, ut homo alti animi, non item valde liberalis, dolebat ingentes in iter apparandum facere sumptus, dictitans nescire se quid causae esset cur pecunia diffunderetur nisi in spectacula futura sermonum ludicrorum, aut in rerum colloquia leviorum, quare praedicabat nimis intolerabile esse parere homini sordido et importuno. Tales ac eiusmodi voces a duce inconsiderate emissas facile Volsaeus auribus hausit, qui, ut crudelis suaeque personae quam gerebat immemor, haud pro nihilo eas habendas ratus, iam tum ducem aliquando sibi perdendum statuit, ac primum omnium in eum apud Henricum, invidiae commovendae gratia, erratum tale investigavit. Sub idem tempus Gulielmus Golmerius eques receptus fuerat in familiam a duce, in eiusque verba iurarat, quem Volsaeus ad se vocavit et ob id factum post contumeliosam castigationem in custodiam tradendum curavit, quod, suo neglecto principe, sese privato homini addixisset et quasi servum devovisset. In qua re ex altera parte Henricus minaciter ducem reprehendit, iamque eum uti superbum et arrogantem minus solito diligere coepit. Cum igitur Volsaeus destinasset duci diem necis aliquem, ei tantummodo curae erat quo pacto sine suspicione ullius iniuriae, sed specie iustitiae, illud fieret, et quia Thomas Havardus Surrae comes classis praefectus habebat filiam ducis in matrimonio, qui manu promptus erat, eum idcirco secernendum vel relegandum potius aliquo terrarum censuit. Nam graves inimicitas cum comite gerebat ex quo quod alias parum abfuerit quin ab eo pugione percuteretur, in quem ausus fuerat contumelias dicere. Ad extremum sequendi capti consilii causam dedit adventus Giraldi comitis Chyldariae Hybernie praefecti. Is enim cum esse coelebs cuperetque ex Anglis habere uxorem, venit ad Henricum et primum omnium officii gratia salutavit Volsaeum, a quo comiter acciptur. Dein rei uxoriae vacare coepit, quae res Volsaeo materiam praebuit aliquid ei pestis machinandi. Porro Volsaeus audierat comitem esse bene nummatum, qui idcirco, causam aliquid ab eo hauriendi pecuniae quaerens, paucis post diebus sermonem hominis vitat, palam irascitur, apud Henricum non cessat de eius fama honestateque maledice detrahere, et accusare illud in primis, quod quandam nobilem viduam posceret sibi uxorem contra atque ipse vellet. Ne multa, comes cum ita culparetur vexareturque, ac nullos interim numini Volsaeano nummos offeret, in carcerem conditur. Tum Volsaeus sui negotii calide gerens Thomam Havardum Hyberniae praefectum designandum curavit. Ita Thomas eam provinciam magis odio alterius quam amore sui obtinuit, optime gnarus se in exilio verius quam in provincia usque eo futurum quoad, si fieri posset, id esset in manu inimi. Erat item alter Henricus Northumbriae comes, quem Volsaeus rei impedimento fore suspicabatur quo minus pro libidine sua in ducem animadverteretur, quem contra proinde tanta regi suadere constituit ut ad illum nullus exin pateret aditus, nihil cum ipso in gratia esset. Itaque cum comes paulo ante quarundam pupillorum tutelam more patrio suscepisset quo eorum custos esset patrimonioque tam diu frueretur quamdiu pupilli alterum et vigesimum complevissent annum, Volsaeus, qui voluntatem ferme semper pro iure habebat, ea tutelam ad regem pertinere simulans repetivit. Comes iure sibi venire contendebat, et cum cedere nollet, in ius vocatur ac in custodias includitur, atque tutela nomine regis recipitur. Tum Volsaeus, praeda potitus, ita rem postea cum comite transegit ut ille in lucro posuerit quod ex eius manu evaserit. Secundum haec Volsaeus, gaudio triumphans, apud regem iactabat iam diluxisse se omnes vigilias, curas, cogitationes in eius salute configere, quod in praesentia nonnihil depressisset ducem et eius amicos, qui tanta affinitatis colligatione coniuncti essent ut periculum iam supra caput esset ne in regni dominationem repente invaderent. Ita homo perniciosus paulatim in animum principis inducebat ut ducem sibi cavendum ac demum tollendum existimaret.
  29. Interea rumor futuri colloquii ad Caroli aures pervenit, qui animo cernens id ex re praesertim sua minime fore, omnino impediendum iudicavit. Quare per literas, per legatos, Henricum rogat ut meminisse velit principis esse non animis solum, sed oculis etiam placere civium, et illud haudquaquam futurum si ad Gallum, nominis Anglici haud semper amicum, ipse iverit ac suos principes in aspectum eius adduxerit, quod cogerentur et videre domi suae Gallos et cum eis versari, comesse, bibere, quos non valde multum dilexissent, natura duce, quae facit ut amemus amantes et vitemus invidentes. Praeterea monet non esse admodum tutum facere inimicum iterum atque iterum reconciliatum consiliorum participem. Idciro summe orat ut ne pedem quidem talis congressus causa, qui nullo pacto ei ipsi emolumento esse possit, Angliae finibus efferat, neve per id velit amicis longe fidissimis suspicionem adferre. Hoc Carolus laborabat, quod boni aequique omnes faciundum iudicabant praeter Volsaeum gloriosum pastophorum, qui vice pavonis caudam versicolorem pandere, hoc est suos ornatus extollere, in terra Gallia cupiebat. Atqui ubi Carolo nuntiatum est nihil esse quod tentaret captum consilium refringere mutavereve, cum magnis hoc negotium caeteris omnibus praevertendum ratus protinus iter quod in Flandriam habebat facere citius maturavit, atque non longe post cum paucis navibus ex Hispania solvit.
  30. Heroes Angli inter haec cum suis cohortibus Londinum conveniunt, et cum primus Buchynagamiae dux cuncta rebus multo ornatissimus, quem Volsaeus immane odium in eum ante conceptum dissimulanter continens humaniter aperte tractavit. Is praecedit Henricum, et ad praedia quae in Cantio habebat profectus aliquot dies ibidem moratus, ubi non fuit quisquam omnium fructuariorum qui non sit questus de Caroli Chenevettus eius procuratis rapinis ac iniuriis. Quibus rex dux commotus de damnis suorum colonorum cognoscit et cum eos iure conqueri comperisset, Carolum ea curatione illico privat, nesciens id sui confodiendi telum futurum esse, uti apposite alibi demonstrabitur. Rex paucis post diebus magna stipatus principum caterva ac regina puellarum choris instructa tandem progrediuntur, insequente eos Volsaeo sum suo purpurato comitatu, ut sole auroram. Iamque prope Cantuariam erant cum, ecce tibi, Carolus imperator Doverum pervenit, ad quem Volsaeus confestim advolavit in oppidumque induxit dum Henricus accederet, qui postridie eius diei bene mane adfuit, multaque humanitate et gratia Carolum complexus vesperi Cantuariam duxit, ubi varios inter se sermones habuere. Carolus quantum cura, labore, consilio, authoritate eniti potuerat nihil praetermisit quod ad disiungendum Anglum a Franco pertineret, et quia iam comperierat Volsaeum perinde beneficio, ut piscis hamo, sicut aiunt, capi, in eo inescando, irretiendo, ac denique expugnando omnes contendit nervos, pollicendo honores, pollicendo praemia, dando in praesenti dona. Non expectavit corruptus animus dum extrema expugnatio, quae longe acerrima esse solet, appropinquaret, nam ita spes lucri subito hominem tenuit ut promiserit se operam daturum ut avocaret sensim Henricum a Francisci coniunctione, et propterea Carolum rogavit ut nihil vellet improbare colloquium, adeo timebat Volsaeus ne occasio amitteretur, quippe qui desidero transeundi flagrabat quo sua celsitas apud Gallos permagni fieret. Ita compositis rebus, Carolus a re seria ad iocos ipse quoque convertitur, non usquequaque tamen in eos incubuit quin summa in eo id aetatis adolescente gravitas esset, nanque nullo pacto adduci potuit ut in chorum saltantium psallentiumque aliorum principum descenderet, qui tantum spectator esse voluit. Fortasse Mariae puellae aspectus Carolo non omnino laetitiae fuit, quam a principio amare coeperat et per fatum in matrimonio habere non licuit. Verum Carolus Volsaei promissis valde gavisus post tertium diem quam venerat in Flandriam profectus est. Henricus autem biduo post Caroli discessum Caletum traiecit atque Volsaeum Ardeam ad Franciscum allegavit ad diem congressionis statuendum, qui interim Guinas venit, ad quod oppidum domus ad tempus regali splendida luxu sita erat. Franciscus rex Volsaeo venienti obviam processit, omnique benevolentiae officio accepto gratias egit quod per eum amicitiam quam diu appetiverat cum Henrico iunxisset eiusque id gratissima opera consecuturus foret. Ita inter se multa locuti diem collocutionis dicunt, qui fuit septimo Idus Iunii, Corporis Christi festus et solennis, quo reges inter Guinas et Ardeam congrederentur. At cum dies venit, collocata utrinque multitudine comitatus maximo plausu suos principes celebrante, reges in tabernaculum medio spatio positum cum paucis suorum intrant, ubi primum inter se velut valde benevoli ex animo salutant, deinde, multa facta gratulatione, una amanter ad vesperam colloquuntur. Ac ita iacto amicitiae fundamento, postero die Franciscus venit salutatum Anglam reginam, et Henricus vicissim Francam, et uterque postquam pransus est domum redeundo in itinere alteri obviam fuit. Post haec reges saepius simul fuere, modo Ardeae, modo Guinis, multo familiarissime, id quod vitae et moribus principum Christianorum maxime convenit, cum Christus ait Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.  In qua una equidem re ille regum congressus plurimum meruit laudis, sed in caeteris non item, quando ibi solum luxu multarum similiter rerum deliciarumque ac delicatorum conviviorum lautitia certatum est, et Anglicanae foeminae a nonnullis lascivioribus quae in comitatu Francarum matronarum erant vestimentum novum mutuati sunt, non multo hercle pudicas decens, quo etiam nunc sunt quae utantur, deposito ex magna parte vestitu patrio longe honestissimo, de quo in principio meminimus. Caeterum Volsaeus, qui multus erat in magnificentia sacrorum, rem divinam pontificali more semel atque iterum fecit, cum reges inter sacra foedus iureiurando confirmarint. Multos igitur dies omnia personare laetantium vocibus, sed non omnes Anglos laetis intueri animis in Francos animadvertere licuit. Quid quod fuere viri aliqui licentiores, qui ne verbis quidem temperare potuerint? Quocirca Franciscus rex facile perspexit se ac suos male audire, qui nactus idoneum expostulandi tempus ita Henricum et Volsaeum affatus fertur: “Ago tibi, Henrice rex, immortales gratias quod certa opinione percipio ac ex fronte, ut aiunt, video te mihi in amore recte respondere. Etiam tibi, optime pontifex, me plurimum debere fateor, quia et me unice amas et tua opera Henricum mihi amicum et pernecessarium fecisti. Nam caeteri Angli, prout animo pariter aque oculis cerno, tantum abest ut nos diligant ut etiam non libenter inspiciant. Sed naturae vitiis parcendum ducimus, nanque haec referre collibitum est, non quo velim ut vos vestros ob id minus gratos charosque habeatis, caeterum ne suspicemini me vestrum beneficium non agnoscere.” Henricus rem per iocum commode purgavit, cum remoto ioco id fieri nequiret. Atqui brevi post a colloquio discessum, Francisco Lutetiam et Henrico Caletum redeunte. Quod simul ac Carolo nuntiatum est, statim Caletum ad Henricum advolavit, multisque precibus apud eum egit ut suam Flandriam viseret, cui pro humanitate rex se devinctum aiens respondit alias id per tempus facturum. Atqui maius Carolo negotium cum Volsaeo erat, utpote quem in amicitia retinere cupiebat, ac propterea ad amplissimorum praemiorum spem rapuit. Quo expedito negotio, ille in Flandriam, Henricus vero in Angliam rediit. Is fuit annus Henrico a gubernatione regni xij, ac ab salute humana MDXXI.
  31. Verum ubi Carolus in Flandria fuit, suis in senatu coactis consiliariis, consultat de insignibus imperii suscipiendis, de profectione eius rei causa in Italiam, de stipendio militum parando. Placet omnibus ut ille principum Germaniae concilium Vormaciae habendum constituat, ac iterim Aquisgranum petat, ibique, prout moris est, primam coronam accipiat. Nam triplici corona imperator decorari solent. Haec postquam constituerat concilium indicit, exercitum conflat, ac primo quoque tempore Aquisgranum proficiscitur, ubi ad tertiumdecimum Calendas Novembris ferrea corona redimitur, ac exin Vormaciam pergit, advenientibusque cunctis Germaniae principibus, conventum celebrare incipit. Primum omnium in eo consessu de rebus imperii ordinandis agitur, dein de instauranda maiestate quae per imperatorum tum incuriam, tum propter rei domesticae infirmitatem, maxime labefactata esset, postremo de armando Carolo ad bellum gerendum quatenus ita res posceret. Porro imperatorem res imperii gerentem reliqui Germaniae proceres debent pecunia, peditatu equitatuque instruere, et praesertim cum it susceptum coronas. Dum ista in Germania agitantur, ingens in Hispania oritur tumultus inter praefectos regios et plebem quorundam nobilium potentia fultam ac male omnino in Carolum animatam, eo quod sibi alienos honore praeferri doleret. Siquidem Carolus, consilio Gulielmi Everensis, viri solertis et magnae apud eum autoritatis ductus, omnes fere totius Hispaniae praefecturas suis Flandris paulo ante detulerat, et illi, ut qui neque leges neque consuetudines neque denique hominum mores norant. aliis vendiderant, qui quoniam emerant necesse habebant iudicia, quaestiones, iura demum omnia venundare. Quibus ex rebus sequebatur ut duplex imprimeretur reipublicae dedecus, unum quod minime ad faciendum officium iudices idonei potiti essent, alterum quod passim homines impune laederentur. Ergo cum Carolus paulo ante discessum suum quandam pecuniae summam imperasset, populus eam pendere recusavit, et id factum specie honesti defendens coepit vociferari nequaquam e republica esse dare pecuniam pro bello alibi gerendo atque ita patriam opibus spoliare. Qui ita solvere negando, cum cogeretur, ad arma ventum est multumque utrinque stragis editum donec interventu principum pugna sedatur, at ira plebis magis resedit quam ab animis discessit. Haec ubi ad Carolum delata sunt, consilia subito mutantur. In concilio enim tantum dein agitur utrum Carolus debeat in praesentia pergere in Italiam an Hispaniam petere ad componendos recentes motus. Ad ultimum illi alios perduxerunt ad suam sententiam, qui Hispaniam pacatam ante omnia reddendam censebant, ex eo argumentum accipientes quod Carolus non posset magnas sine Hispano milite res in posterum tempus gerere, quas iampridem animo destinasset. Ita mora allata est dissensioni, non causa sublata, veruntamen unicuique de consilii sententia imperatur certus militum numerus, qui postea Carolo ad reliquarum coronarum decus recipiendum proficiscenti praesto essent.
  32. Dum ista geruntur, Guilielmus Cervensis moritur, cuius obitus haudquaquam malo fuisse Carolo fertur, tum quod ipsi pars bona eius haereditatis testamento venerit, tum vero quod, eo mortuo, frequentius solito coeperit rempublicam capessere, quia ante Guleilmo cuncta credens committensque illud raro faciebat, adeo ut periculum esset ne, si ille diutius vicisset, aut ipse gubernacula imperii prehendisset velut curae insolens, aut bene regere non facile scisset. Carolus, dimisso conventu, in Flandriam revertit provisurus ne sibi ab inimicis noceretur. Inter haec Franciscus rex, secum cogitans quantum rebus suis Italicis periculum a Carolo impenderet, immineret, si Italiam peteret, iam statuerat Mediolanum contendere, cum vero audivit de ipsius Caroli reditu, tanto labore supersedendum ratus dein alla curare coepit quae ad praesentem rerum statum pertinere visa sunt. Leo autem pontifex, cuius animum obitus Laurentii nepotis, qui reliquus ex familia erat, tantum paulo ante depresserat quantum eiusdem vita ad res novas erexerat, iam demum quietis cupiens gavisus est Carolum mutasse consilium de Italia adeunda, ac ut omnem causam id faciendi adimeret paratum se dixit esse mittere legatos qui eum domi corona redimerent. Atqui Carolus illud abnuit, rescribens velle se ad honores ascendere suo et loco et tempore, qui suspicatus est Leonem magis Francisci regis rogatu quam sua sponte id humanitatis officium esse pollicitum. At simul ac Carolus ad Flandros revertit, Henricus misit Cuthbertum Tonstallum oratorem suum ut suo nomine apud eum de compositione pacis cum Francisco rege conciliandae ageret, quippe ea res summae Volsaeo curae erat. Nam cum coepisset ab utrique muneribus donari, ut supra dictum est, expedire sibi non mediocriter ducebat si ambos sibi amicos conservaret, id quod fieri posse minime confidebat nisi inter eos aliqua pactio mature conveniret. Verumenimvero Carolus concordiam omnem prorsus desperabat, qui cum repetisset oppida sua quae Francus in Belgica retinebat, et nedum non reddita sed responsa semper parum aequa data essent, aliter sibi progrediendum existimavit. Nam postquam Volsaeum lenire praemiis coeperat, id pro eo habebat atque si iam Henricum regem a Francisco alienasset adeo ut sibi tantum restare putaret quomodo Leonem Romanum quoque pontificem ab eodem distraheret sibique copularet. Quare in eam rem sedulo incumbendum constituens per legatos, per nuntios, per literas Leonem rogat ut honori, ut patriae, ut denique religioni consulat, proponitque quasi ob oculos duas tabellas, alteram malorum, alteram rationum plenas. In prima erant talia: Italiam multos iam annos suo cum summo malo tulisse dominationem Gallorum non modo acerbam et etiam superbam, verum contumeliosam. In altera erat: Romani pontificis, qui se communem omnium patrem appellat, esse non facere cum homine qui alterum laedat, sed eum ipsum cedere virga ferrea, ut dicitur, ad conservandam religionem ac tutandam patriam, et ea omnia ab eo naviter factum iri si sua authoritate, studio, opibus iuverit Romanum imperatorem, qui armis Italiae hostes procul exigere eamque in pristinum statum restituere, exules principes in patriam reducere tam in animo haberet quam speraret non magno negotia sine mora efficere, cum apud ipsum esset Franciscus Sfortia optimus adolescens, et ei Mediolanensem principatum iure deberi nemo non sciret. Hanc bonam mentem crederet sibi Deum iniecisse, qui et deinde potestatem ac facultatem opprimendi inimicos daret. Haec cum Leone agitabantur, cum legati multo vehementius urgerent Iulium cardinalem Medicem summae apud Leonem autoritatis, qui suo ferme nutu rem omnem gerebat, curando de alienatione pontificis a rege Franco. Sed ne longum faciam, Leo, qui a principio Laurentium nepotem Hetruriae principem opera Francisci regis facere animo statuerat, et post eius mortem iam eam abiecerat voluntatem parandi suis regna, coepit propensior esse ad communem Italiae libertatem, cum praesertim videret Carolum inde laborare ut, Gallo Italia pulso, Franciscus Sfortia in avitum principatum restitueretur, quo Maximilianus maior natu frater iampridem a Franco impulsus, elusus, inductus se miser abdicarat. Itaque, inita quamprimum belli gerendi ratione, cum Carolo se staturum promisit patriam a Francorum servitute liberandi causa, sed consilium suum haud prius patefaciendum putavit quam occasio oblata esset se ab amici coniunctione honeste avocandi.
  33. Eadem tempestate rupit in omnes Christiani orbis partes Lutherana doctrina, de cuius initio nos libri viij De Rerum Inventoribus tradidimus, coepitque mirandum in modum irrepere in mentes hominum. Etenim novitas opinionum quae mente facile comprehenduntur imbecillitatem animorum quocunque vult flectet et torquet, quibus mens ipsa incitata prope furere videtur. Quocirca Henricus rex, qui habebat regnum suum maxime omnium religiosum, veritus ne uspiam labes aliqua religionis fieret, primum liberos Lutheranos, quorum magnus iam numerus pervenerat in manus suorum Anglorum, comburendos curavit, deinde libellum contra ea doctrinam luculenter composuit misitque ad Leonem pontificem. Delectavit multum opus Leonum animum, partim quia plenum erat ipsius defensionis causae, partim vero quod talem patronum consecutus foret, qui librum sua autoritate probavit legendumque decrevit, ac, ut memoria tam grati beneficii aliquo nomine perpetuaretur, tum Henricum regem defensorem fidei appellavit, quo ille deinceps titulo usus est.
  34. Post haec rex ad utilitatem reipublicae oculos adiecit. Abhinc enim quinquaginta et eo amplius annos nobiles pecuarii modum excogitarent quamobrem sua augerent annua agrorum vectigalia, ex quo agricolae non utique mediocre damnum faciebant. Illi siquidem, more Numidarum magis pabulo pecoris quam arvi studentes, coeperunt colonos agrorum perquam raros ubique habere, domicilia rustica complanare, vastas solitudines facere, et terram vacare perpeti eamque armentis, gregibus ac ferarum multitudine opplere. Item omnia pascua septis includere, pro suisque tenere, monopolia lanae, ovium bouumque suo iure instituentes. Unde triplex in rempublicam malum permanavit: unum, quod agrestium numerus diminutus est, quibus princeps ad bellum gerendum cum primis utitur; alterum, quod bene multi vici atque oppida habitatoribus vacua complura ruerunt; tertium, quod lana ac pannus qui ex ea conficitur, atque omnis generis animalium caro qua homines vescitur, pluris coepit vendi quam solebat, sic ut minoris ne nunc quidem ferme veneat. Haec olim mala nascentia cum minime oppressa essent, postea inveterata multo<que> robustiora facta sunt, quae postremo non facile tolli potuerunt. Rex hinc igitur edicto tota Anglia divulgato imperat locorum praefectis ut renuntient quae eiusmodi maleficia his quinquaginta annis admissa forent. Praefecti officio functi diligenter omnia referunt. Tum publice iussum est domos dirutas rursus aedificari, colonos reduci, septa refringi, constituiturque gravis poena illis qui imperata non fecissent. Ea tamen sancta decreta paulo post magna ex parte pretium rescindit. Nam cum nobiles, qui voluptatis pariter atque utilitatis gratia septa ferarum in campis etiam communibus fecerant, et gravatissime ea ad pristinum usum reverti patiebantur, coepissent ab Volsaeo vexationem redimere pecunia, confestim nonnullis licuit retinere quod cupissent. Atque magna multorum expectatio frustra fuit, pauxillum tamen commodi agricolarum turba ex ea re ipsa sibi attulit, quae cum facta esset potestas irruendi in septa, prius ea divellit quam Regina sese Pecunia opponeret, ac ita communibus locis uti pro communibus tandem coepit.
  35. Agrarium negotium expeditum aliud mox, Volsaeo impulsore, funestum admodum sequitur. Nam quanquam ille unus erat ordinis episcopalis qui episcopi apud nos apostolorum loco tenent, veluti libri De Rerum Inventoribus planius fit, quos Christus perfectos esse maxime voluit, cum apud Matthaeum ita iussit: Bene precemini devoventibus vos, benefacite iis qui oderunt vos, et concludit, Eritis igitur perfecti, sicut pater vester qui in coelis est, huius certe perfectionis videtur ne scintilla quidem in Volsaeo ipso unquam illuxisse, qui non modo non benefecit inimico etiam non voluntario, nec sibi nocenti, sed ardens odio idque saturandi humano sanguine cupidus, coepit struere exitum quod ante animo statuerat, uti supra dictum est, Edouardo Buchyngamiae duci. Cuius facinoris conficiendi instrumentum sibi usurpandum iudicavit Carolum Chenevettum, quem antea dux ut hominem iniquum ab se ablegarat. Is ab Volsaeo interrogatus omnem ei ducis vitam patefacit, atque primum indicat eum sermocinando solere dicere se daturum operam ut regnum occupet si usu veniat ut Henricus sine liberis e vita exeat, deque ea re ipsa aliquando habuisse sermonem cum Georgio Borgenniae regulo, cui in matrimonium filiam collocaverat; item minaciter denuntiare se poenas multorum scelerum aliquando petiturum ab Volsaeo viro improbissimo, suo sine causa inimicissimo. Hinc Volsaeus materiem perdendi ducis aucupatus Carolum tam verbis quam promissis concitat, stimulat, inflammat, ut velit haec omnia suo tempore praesenti animo obiicere duci cum usus fuerit, et indicare plura si sciat. Tum ille partim ulciscendi se cupiditate incensus, partim praemio ductus, manifeste refert duci aliquando constitutum fuisse Henrico regi mortem machinari, eo quod in spem quasi certam adductus esse potiundi regni a quodam vate monacho Carthusiano qui eius confessionem delictorum secretiorem audire solitus esset. Quibus rebus compertis, Volsaeus adit ad regem, docet eius vitam a periculo non abesse, criminatur ducem de proditione, dicitque indicia sceleris iam reperta. Quare hortatur ut primo quoque die velit se atque suos a tanto discrimine prohibere. Ad ea Henricus respondit, “Si dux dignus est poena, ad poenam vocetur.” Dux itaque continuo Londini accitus in curia coram iudicibus accusatur a Carolo maiestatis. Ille vero, homo sua patria lingua eloquentissimus, causam suam graviter dicit, acriter defendit, veruntamen propter appetiti regni culpam capite damnatus morte mulctatur. Georgius vero regulus indemnatus, velut suspicionis tantum affinis, in custodiam traditur, quo post aliquot menses, cum de eius bonis fuerit aliquantulum diminutum, e carcere emittitur. At vates Carthusianus suae dementissimae temeritatis, postquam eum satis poenituerat, moerore animi confectus migrasse in coelum dicitur.
  36. Quaerebat interea Leo Romanus pontifex causam alienandi sese a Franco, velut supra patet, cum ipse Francus idoneam dedit, quippe aliquot Mediolanenses exules id temporis se Rhegium receperant, quos Thomas Fusius, qui Mediolani vicarius erat Odethi Lautrechi fratris praefecti regii paulo ante in Galliam profecti, repetebat. Contra Franciscus Guiciardinus, qui loco praeerat, vir summa gravitate prudentiaque, ex foedere posse se et eos recipere et conservare respondebat. Ita ex ea re orta contentione, Fusius statuit per speciem eiusmodi exulum repetendorum Rhegium occupare, nihil pensi habens id sine foederis violatione fieri non licere, et quamprimum Alexandrum Trivultium cum expedita equitum turma illuc ire iubet, qui quod ipse cogitarat efficere maturet. Is continuo profectus non procul ab oppido constitit. Fusius interim nuntium ad Franciscum mittit ut suis verbis dicat se velle cum eo de re gravi colloqui, si modo in oppidum introire liceat. Franciscus respondet se eum libenter moenibus recepturum si parvo contentus comitatu accedat. Quod cum ille facere noluisset, extra portam obviam venienti factus est. Tum Fusius Trivultio clam mandat ut, dum ipse in colloquio sit, alia via ad proximam portam contendat, deturbatoque praesidio, oppidum capere conetur. Dolo per hunc modum adhibito, Fusius cito ad Franciscum pergit, petit, urget, instat ut exules sibi reddat, tempus de industria extrahendo dum milites quod iusserat faciant. Qui priusquam ad portam sint visi ab illis qui in muris excubabant subito rumore retardantur, ac praesidio portis emisso territi pedem statim referunt, omni successu desperato. Atque sic nihil profectum est. Ibi Trivultius pila plumbea tormento sclopo emissa percussus biduo post interiit. Franciscus, cognita fraude, Fusium ipsum comprehendit, aliquot qui cum eo erant in vestigio interfectus, atque Leonem pontificem de rebus gestis quam celerrime potest certiorem facit. Leo, gavisus oblatam esse sibi occasionem quam concupiverat, Franciscum collaudavit iussitque missum facere Fusium ut ne per collocutionem captum fuisse diceretur, qui ita dimissus ad fratrem, qui ex Gallia iam Mediolanum reversus erat, incolumis pervenerat, sui se irriti incoepti graviter tam poenitens quam dolens vicem amici sui Trivultii, viri militari gloria et nomine illustris. Igitur Leo, qui iam Francorum amicitiam animo repudiarat, stomachatus etiam erat quod aeque verbis rogaretur atque prope minis cogeretur a Francisco rege dare apostolicum legatum Franciae ac restituere Bentivolos in patriam, palam a societate discessit atque ad Carolum adhaerescens bellum comparare coepit. Qua re cognita, Franciscus nullam moram interponendam parandi quae tumultui de integro renascenti usui essent putavit, qui protinus supplementum militum Mediolanum misit, praesidia locis opportunis disposuit, classem instruxit ut ne imparatus offenderetur. His auditis, Carolus quoque celeritate opus esse videns Prosperum Columnensem cum his copiis quas Neapoli habebat Galliam Cisalpinam versus mittit, ubi belli initium faciendum erat. Paucis diebus Leo exercitum maximum et fortissimum conscripsit, cui Federicum Mantuae marchionem, adolescentem aetate similiter atque animi indole florentem, praeposuit, et ei Vitellotium Vitellium pari etiam virtute ac militari arte clarum socium attribuit. Sed placuit primum omnium incitatum iri Genuam per Adornorum exulum partes ad defectionem. Quocirca classis quae Neapoli parata erat adiuncta ad pontificis triremes Genuam proficiscitur, si quid celeritate cursus atque opportunitate temporis proficere possit. Quae postquam in conspectum venit et iam sese ad oppugnandum expedire simulavit, animadvertens civitatem ad resistendum paratam esse, unde venerat se recepit, atque ita inaniter laboratum. Interea arx Mediolanensis de coelo tacta est, incredibili hominum strage, id quod dubio procul futurae Gallorum deiectionis prodigium fuit. Iam copiae terrestri itinere Parmam pervenerant, quam Prosper ante circumvallaverat, muros passim tormentorum vi valde verberando, ubi loci scienter in duas partes se distribuunt, at alii ad obsidionem continuandam manent, alii duce Vitellotio contendunt ad retardandum Alphonsum Ferrariensem ducem quo ne Gallis subsidio eat. Alphonsus Vitellotio venienti obviam fit et, commisso temere praelio, non sine magna suorum clade ad punctum temporis profligatur. Ita initio belli gravissimi facto, fama facile pervasit ad Anglos totam Italiam novo tumultu ardere, quae Henricum regem non mediocriter solicitum habuit. Nam cum se otii, pacis, concordiae autorem inter Carolum et Franciscum praebuisset, in eam erat spem ingressus ut iam amicitiae, non discordiae accessio fieret. Sed multo magis Volsaeo rationes omnes conturbavit, quippe cui istorum duorum principum sine bello contentio et simultas quaestui erat dum uterque eius favorem certatim largitionibus quaeritabat. Nunc, captis utrinque armis, dolebat excruciabaturque mercenarius amicus.
  37. Ad Henricum redeo. Is regum mentes turbatas tam iure communis necessitudinis quam suapte benigna voluntate placandas curare maxime cupiebat, propterea quod si in officio ambos retinere non posset, sibi in alterius partes eundum cernebat, quod tamen priusquam accideret omnia tentanda constituit. Itaque evestigio Volsaeum Caletum mittit qui illinc ultro citro missis ad utrinque regem nuntiis cum literis datis eius authoritate suoque studio et cura experiatur an longe periculosissimum bellum ad pacem et concordiam converti, vel ad tempus restingui queat, modo uni modo alteri fidem ipsius pro altero obligando, multa simul promittendo, recipiendo, spondendo. Volsaeus quam diligentissime functus officio ad extremum, cum in bello nihil pacis nomen valere videret, subito refrixit et id magis ratione suae quaestuosae legationis quam obibat ut ne etiam faceret contra Leonem pontificem ac nullum amplius ad Franciscum regem respectum habuit. Idem fecit, mirum dictu, Henricus, sed cum causa, quare iussit Volsaeum declarare ecquid illud esset et confirmare amicitiam Caroli. Ille, recepto mandato, coepit apud Gallum callide appositeque expostulare quod Scoti eius perpetui amici nollent efficere promissum quod ipse alias, ut supra docuimus fecerat. Nam Franciscus voluit Scotos foedere coniunctos esse cum Henrico, qui postea id sancire contempserunt, ex quo cum Scotus ne latum quidem digitum a voluntate Franci discedere soleat, suspicio non iniuria orta est illud Franci arte factum ut ne Anglus ab omni parte hostili metu vacuus foret. Ita Volsaeus foedus Henricu nomine cum Carolo renovavit, ad quem eius rei causa Brugas perrexit. Carolus cum iam omnes Volsaei sensus cognitos haberet, quod ei nihil esset publica aura gratius, venienti obviam processit hospitaliterque tam eum quam eius omnem comitatum accepit. Erat per eos ipsos dies apud Carolum Christiernus rex Dacorum quod eius sororem in matrimonio habebat, et uti officiosior, eo paulo ante venerat. Is nimirum ingenio eodem atque Volsaeus erat superbo praeditus, non modo noluit ire obviam pontificio legato, sed increpavit Carolum quod immemor dignitatis fuisset humanitatis studio. At Volsaeo postquam foederis compositio cum Carolo convenerit, summae in primis, iussu Henrici, curae fuit ut ille eius negotii recte conficiendi causa dum Hispaniam peteret per Angliam iter faceret, idque maiorem in modum petiit quod Carolus se facturum promisit. Per hunc modum Volsaeus societatem Henrici cum Carolo optime coivit, ac diremit a Francisco rege atque magnis donatus muneribus Caletum reversus est.
  38. Haec ut acta sunt ubi Franciscus rex rescivit, Volsaeum perfidiae accusat, culpat, criminatur, execratur, quod per eum stetisset cur sibi non licuisset diutius Henrici necessitudine uti frui, qui ex eo statuit hominem sibi perpetuo persequendum, nec cuiquam Anglorum omnium deinceps aliquid donorum dandum, adeo datorum iam poenitebat. Nam Franciscus more maiorum alias nonnullis Henrici consiliariis in singulos annos munera mittebat quo sibe iuste faverent, et quia Volsaeo plus largitus erat, plus ei merito succensebat, uti iniuriae capiti. Quanquam quis dicere potest Francisci odium minime iustum minimeque Volsaeo debitum? Etenim si hominis naturam cognovisset (cognovisset autem si non dissimulasset), facile comperiisset nihil illi confidendum, utpote qui in sua non esset interdum potestate, nec pro suo ageret iure, plerunque eo tractus quo rapiebat aviditas lucri, quo furor, quo libido, quo denique levitas. Nec usque eo tamen iracundia agitavit Franciscum ut aliqua in Henricum maledicta palam contulerit, quin haud multo post per literas, etsi fortasse dissimulanter, ostendit se in eius amicitia manere quo ne cum duobus potentissimis hostibus uno momento sibi certandum esset. Caeterum tunc bellum longe teterrimum cum terra tum mari inter ipsum Francum et Carolum ex discordia natum est. Quare Carolus Hugonem Moncada, hominem Hispanum, virum fortem aeque ut prudentem, cum parte copiarum Tornacum mittit ut urbem circumsedeat. Qui, ut imperatum est, festinanter confecto itinere, multos in agris necopinantes deprehendit, cives moenibus includit, alteram vero partem exercitus cum equitibus levis armaturae extemplo quoquoversus ire iubet ad omnium viarum aditus antecapiendos, ut ne Tornacensibus subveniatur. Franciscus rex contra, missis omni festinatione properantibus aliquot cohortibus, primum Flandrorum fines vastat, nonnullis ex fuga dispersis exceptis, cum bene magno pecoris numero, dein exercitum validum cum curribus commeatuum plenis subsequi iubet, qui suis civibus succurrat. Exercitus bis terve summa vi nequicquam nisus cum non modico detrimento repellitur, non sine tamen hostium vulnere ac caede, qui aliquot duces amiserunt. Quibus rebus cognitis, Tornacenses pariter armis ac fame domiti, spe simul abiecta subsidii, se Carolo dedunt. Sed multo gravius bellum interea mari gerebatur, hinc Francis, illinc Hispanis cum Flandris omnia litora latrociniis infesta facientibus. Veruntamen plus lucri Franco erat, qui saepe hostium naves pretiosis rebus onustas capiebat, et ipsi si quas amittebat (amittebat autem identidem), parum omnino damni faciebat quod viliores ut plurimum circumfert merces. Item et pro Tornaco amisso cepit de Carolo Fontirabeum oppidum Cantabriae maritimum, quod cum audivisset parvo teneri praesidio, illuc advolavit acriterque obsedit. Oppidani repentino hostium adventu terrore territi, ac ob commeatus defensorumque inopiam salutem desperantes, deditionem fecerunt. Gallus, oppido potitus, illud ut ne eodem modo amitteret atque acquisivisset, rebus omnibus communivit. Interim in Italia ad Parmam, ubi summa rei Francorum erat, aliquandiu nec cessatum in armis nec graviter pugnatum in lacessendo quietos et cedendo resistendos, adeo ut Leonis ac Caroli foederatorum exercitus, fractis muris, in urbem se iniecerit. Sed veritus insidias, quod bona hostium pars moenibus egressa ad pugnam se expedire ferebatur, non mediocri et praeda et caede facta, in castra sponte rediit. Ita dies absumebantur cum Helvetiorum manus ingens a foederatis conducta descendit in Mediolanensem agrum, quam cum praesidium Gallicum locis idoneis ad resistendum dispositum morari non potuisset, tum Galli recta Mediolanum quadrato agmine pedem referre coeperunt, quos hostes secuti et in itinere consecuti ad pugnam bellicum canentes provocarunt, quam illi tormentis commissam puncto temporis sedantes incoeptum iter ire perrexerunt. Duces foederatorum posthac ut ne rem praelio temere committerent expectandum rati dum Helvetii advenirent, longo intervallo hostium vestigia secuti sunt. Interim copiae utrinque augentur, Venetis exercitum duce Theodoro Trivultio, Gallis auxilium mittentibus, et Helvetiis ad foederatorum duces se adiungentibus. Mediolanensium vero optimates victorem sequi constituunt, et qui Francisco Sfortiae favebant, arbitrantes tempus venisse cum iniurias a Gallis acceptas tuto ulcisci possent, priusquam ad manus veniatur per fidum admodum nuntium significarunt Hieronymo Morono, homini eorum civitatis electissimo et iuris perinde ut veritatis amicissimo, cui multum ob eas virtutes tribuebant, se quam paratissimos esse in Gallos, quibus maxime infensi erant, arma sumere urbeque expellere, si modo velit cum copiis propius accedere ac manum cum hoste protinus conferre. Moronus oblatam rei bene gerendae occasionem nequaquam negligendam ducens, rem cum Iulio Medices pontificio legato ac Caesarianis ducibus Prospero et Ferdinando Davalo Pilchariae marchione, excellenti animo ac virtute viro, communicat. Duces inter se consilium ad sequendum capiunt, atque ipse Davalus praecedit ad locum proximum nomine Vincentinum, quod Theodorus Veneti exercitus ductor praesidio tenebat, ubi, commisso praelio, Theodorus capitur, effusis in fugam eius militibus. Prosper vero cum exercitus robore Mediolanum properat et circumvallat, quem ubi appropinquare Lautrechus per nuntios cognovit, ex urbe cum praesidii parte in arcem se recepit, ac statim post Comum versus iter facit. Interea cives, expulso praesidio Gallico, Iulium legatum et duces Caesarianos in urbem, in domos introducunt. Quibus introductis, magni fuit repente laboris militem continere ne locum diriperet, quod ille factum iri ante putaverat. Post haec Davalus Comum petit et capit, praesidio inde bonis conditionibus dimisso. At Lautrechus, ita rebus male cadentibus, Cremonam se contulit ut ibi hybernaret, cum hostes quoque hyberna quaererent, ineunte iam hyeme.
  39. Atque sic Caesariani duces Mediolano potiti sunt, Carolique nomine in possessionem urbis venerunt. Exin Prosper cum parte victoris exercitus Genuam oppugnatum pergit, quae Fregiosianae factionis, cuius caput erat Octavianus Fregosius, vir ob singularem modestiam perinde omnibus ac optimo cuique charissimus, armis munita in Gallorum fide manebat, qui ubi in conspectum urbis venit, positis loco idoneo castris, coepit de matura deditione cum civibus agere, quam ne faciant Petrus Navarra eodem momento cum bene magno Vasconum numero, tum suo malo quam urbis fato, illuc secundo vento vectus impedimento est. Is civitatem pavore perterritam mirifice confirmat, ac ad resistendum excitans ante omnes ad portam, ubi certamen futurum erat, se locat, suosque locis opportunis deponit. Mirum dictu est quantam ad spem retinendae libertatis omnes reviviscere coeperunt ob Petri interventum, cuius tanta erat opinio virtutis ut nihil non feliciter tali duce successurum putarent. Igitur populus universus, omni concordiae aut deditionis mentionem sublata, ferociter respondet iis qui ultro citroque mandata deferebant, sese urbem suam omnibus modis defensurum atque ad arcendum hostem armis et munitionibus esse perquam paratum. Prosper, cognito civium consilio, propius adhaerescit militemque hortatur ut urbem totius Italiae longe opulentissimam tanquam ad omnium laborum finem et praemium enitens velit fortiter aggredi, edicitque ut si expugnet praedae habeat. Milites, tanta expectatione praedae incitati, confestim, testudine facta, in urbem perrumpunt, deturbatisque Vasconibus qui circa portam erant, muros magna vi sed maiori detrimento accepto, amplius enim tria millia in ipso vestigio cecidere, occupare incipiunt, ac, Adornorum factione intus adiuvante, hostem superant, captis ducibus Octaviano Fregosio civitatis principe et Petro Navarra, deinde ad spoliandas nobilium domos conversi in loca interiora urbis penetrant atque hostiliter diripiunt. Plus praedae eo ipso die ibidem factum est quam toto anno per Mediolanensem principatum ex victis hostibus partum. Id tamen malum Genevenses quam maxime potuerunt dissimulavere, ut quia omnium fere facultates in mercibus consistunt, ne minus fidei suis mercatoribus, qui apud omnes gentes negotiantur, aliquando haberetur. Dum Genua oppugnatur, ecce subito nuntius mortis Leonis pontificis adfertur, id quod si paulo ante accidisset, non est dubium quin aut victoriam a manibus ducum eripuisset, aut in aliud tempus distulisset. Caeterum Carolus, omisso belli socio, solus rerum potitus Mendiolanensem principatum in suam potestatem redegit, cuius haud multo post animi benigni, consilii boni magnitudine, cum sua sponte tum Mediolanensium rogati, possessionem Francisco Sfortiae optimo adolescenti dedit, qui ita maluit Italiam in pristinum restituere statum quam sibi consulendo novo turbare dominatu. Post haec Galli aliquot mensibus confligendo cum hoste, demum profligati, rursus terra Italia suo sanguine passim madefacta cedere ac tumultuose in patriam concedere coacti sunt. Cognita autem morte Leonis, facile hominum studia immutantur. Iulius enim Medices et Matthaeus Sedunensis cardinales, qui Mediolani erant, omissa omni belli cura, Romam ad novi pontificis lectionem advolant. Carolus et Franciscus reges pro se quisque amicum pontificem renunciandum curant. Veneti a bello consulto absunt, ad res suas conservandas duntaxat intenti. Alphonsus dux Ferrariae metu in quo erat liberatus cum cardinalium collegio agit ut sibi Mutina et Rhetium restituatur. Sed Franciscus Maria simul atque audivit de Leonis interitu omnium opinione celerius Urbinum contendit, suoque Marte principatum recepit, quippe sui sciebat, ut ait Cicero, ius semper fuisse ut quae tyranni eripuissent, ea tyrannis sublatis, hi quibus erepta essent recuperarent.
  40. Ut autem rumor ad Anglis attulit Leonem animam efflasse, et cardinales parum inter se consentientes nemini uni plane suffragari, ac ea de causa nondum quempiam esse designatum pontificem, Volsaeus coepit, aut potius simulavit, spem habere consequendi pontificatus, qui sedulo cum Henrico egit ut eius rei tentandae gratia mitteret Romam Ricardum Pacaeum, qui eius verbis singulos rogaret cardinales ut in pontificatus petitione Volsaeo faverent. Pacaeus a rege de rebus agendis edoctus sine ulla mora discessit, ac mutatis toto itinere ad celeritatem equis, volabat ad urbem, cum in Flandria audivit Hadrianum eo nomine Sextum esse Romanum pontificem factum. Tum ille, tametsi non ignorabat nihil amplius esse quod properaret, tamen, quia ita mandatum erat, nihilo secius Romam perrexit, ubi aliquot menses otiosus usque eo mansit dum ire Venetias iussus est procuratum negotium pacis conciliandae inter Carolum et Venetos ipsos. Sed quo illa inanis legationis missio pertineret, iam planum faciamus. Pacaeus enim, vir bonae frugi, in senatu regio recte consulebat, item optime moratus, literatus, musicus, et facetus incredibiliter regis animum delectabat, a quo in rebus etiam gravioribus lubenter audiebatur. Atqui quanto principi charior fiebat, tanto ei inimicior erat Volsaeus, qui apud regem primas omnino ferre volebat, atque idcirco hominem specie eiusmodi obeundarum legationum longissime ab Henrico, a domo, a patria futurum enixe curabat. Iam instabat initium anni humanae salutis MDXXII et regni Henrici xiiij, cum Henricus, animadvertens pacem quam cum Francisco rege habebat in dies magis infirmari, languescere, debilitare, iam tum coepit auxilia quaerere, providere, prospicere, et primum Gulielmum Knyght iurisconsultum ac sacerdotem modestum ad Helvetios, qui id temporis inter se conventum habebant, misit, ut aliquam eorum partem in sua retineret amicitia, ne omnes Franco inservirent. Dein Robertum Wyngfildum ad Carolum legavit, quem res omnes gerendas moneret. Gulielmus pari propemodum celeritate ad Helvetios profectus atque reversus est, qui nuntiavit se nihil profecisse, quod Helvetii pecunia ante capti cum Gallo starent. Inter haec Volsaeus fruebatur utebaturque avide sua legatione fructuosissima, quare multum quotidie male audire, sic ut ei in mentem venerit ipsius fructus partem aliquam impertire ad salutem animarum multitudini, ut tali munere eam leniret notamque nominis ab sese deprecaretur. Proinde cum appropinquaret quadragesima, pronuntiandum per concionatores ad crucem divi Pauli curavit ut per eos quadragesimae dies cunctis generatim liceret vesci lacte, caseo, ovis, et ut id nemo homo perhorresceret, sua autoritate delictorum remissionem vescentibus pollicitus est, utpote qui quasi pro certo habebat populum religionis haudquaquam negligentem non facile adduci posse ut vetus ieiunii institutum pollueret, violaret, repudiaretque. Non fefellit Volsaeum suspitio, quia tantum abfuit ut id Volsaeanum beneficium pro beneficio, ut etiam pro maleficio acceptum fuerit, quando paucos admodum, hoc est nullos bonos impulit ad dissolvendam pristinam degendae vitae legem.
  41. Apud Anglum et Francum interea omnia erant plena offensarum, plena discordiarum, plena simultatum, ex quibus bellum brevi futurum videbatur, veruntamen neuter pacem nolebat, sed pacis nomine bellum involutum formidabat. Quare aliquandiu dissimulatum est, cum tandem causam gerendi belli dedit Ioannes dux Albaniae, qui adversum foederis leges in Scotiam revertit, habitoque militum delectu paucis diebus ad octoginta armatorum millia exercitum collegit. Quo cognito, Henricus subitae rei periculo pariter atque iusta ira commotus, quod imparatus esset et Franciscus rex contra sponsionem fecisset, tam aculeatis literis quam acerbis verbis Francisci fidem accusat, expostulat, docet latronum esse, non regum, non stare pacto. Ad ea Franciscus respondet ducem se nesciente in Scotiam abiisse, et propterea id ei omnino aliquando fraudi fore. Anglus rescribit ea verba esse, sic Francum solere aliud clam moliendo, aliud specie simulationis palam ostentando pacem semper irritam facere, nec se morari postquam ita velit bellum suscipere, tametsi haec ludibria religionis pudebat in medium proferri. Atque ita pro pace infensissimum renatum est bellum. Nam Franciscus ea Henrico stomachosa expostulatione offensus statim post Anglos toto regno comprehendi ac comprehensos ad redimendum sese cogi iussit. Sed ante alios indigne actum est cum mercatoribus qui Burdegalam ad emendum vinum sub idem tempus iverant. Ii enim postquam vinum mercati erant portoriumque solverant uno omnes momento capiuntur, fortunis spoliantur, ac ad ultimum acerbe mulctantur perinde quasi aliquid grave commisissent quamobrem tam male accepti esse debuissent, licet illi non belli, quod nondum erat, sed pacis tempore negotiarentur. Inter haec unus ex captivis Anglis domum dimissus ut pretium mulctae aliis irrogatae parandum curaret aperuit regi quanta saevitia in suos Anglos undique in Gallia erupisset, qui rei atrocitate commotus statuit ut omnes Galli qui Londini erant caperentur similiter ac mulctarentur. Sed cum iis mitius actum est quam cum Anglis apud Francos. Nanque post decimum diem cum in vincula coniecti fuerant, datis vadibus ut ad certum diem adessent ad curiam praetoris vel in senatu regio, et mulctam quae eis dicta esset solverent, liberati sunt. Quam rex mulctam permultis qui tenuiores erant pie grateque remisit. Atque prae nomine Scotico parum omnino Gallicum in odio fuisse diceres, quando non solum in terra Scotia nati, sed etiam quamplurimi Angli honesti viri per invidiam Scoti appellati in vincula abrepti ac mulctati sunt, sed nonnulli ex his cum per conquisitionem duram inventi essent Angli, eam poenam mulctae demum effugerunt. Secundum haec delectus militum ubique diligenter habetur, qui ira odioque ardente omnium prope voluntariorum fuit. Item classis paratur, ac primo quoque die Gulielmus Fizgulielmus, eques fortis ac strenuus, qui Thomae praefecti vicarius erat, cum aliquot navibus instructis in altum exivit, qui oram regni primam tutam conservaret. Ita terra marique belli initium factum. Sed ocyus tumultus maritimus extitit, piratis circuncursantibus ac in omnium fortunas imminentibus. Unde Anglici mercatores, qui cum audaciores erant tum pretiosiores merces alio importabant, damna immensa fecerunt.
  42. Dum ista geruntur Carolus, qui in Hispaniam iter habebat, postquam in Flandria rebus suis mature providerat, earumque curam principibus viris, adhibita ad consilium Margarita amita, demandarat ad quartum Nonas Iunias venit in Angliam, hospitalitate summa ab Henrico rege acceptus, adeo ut ob eius adventum publicum gaudium Londini praesertim cuncti gavisi sint, atque militares ludi celebrati quo tanto principi plus honoris fierit, qui aliquot dies apud Henricum expectavit dum classis in Suthantonensem portum accederet. At interim ad pactionem novi foederis venitur, et primo perapposite modice exponitur quemadmodum Henricus et eius consiliarii iacturam nonnullam fecissent ob depositam Francisci regis amicitiam, quod ille certam pecuniae summam pro data Tornaci possessione pro munere promisso regio consilio quotannis pependisset, ac idcirco ratio posceret ut Carolus illud onus cum commodo susciperet, cum eius causa Franci necessitudo repudiata foret. Carolus, pro tempore atque rerum suarum statu nihil non concedendum ratus, promittit dare in singulos annos quatuor et viginti aureorum millia, quorum una pars Henrico, altera eius consiliariis impertiretur ad arbitrium Volsaei, qui id cum primis cupivit ut sibi Francorum inimicitiae damno non essent. Secundo autem loco convenit ut pro se quisque quindecim peditum millia ac equitum tria parata haberet cum adversus communes hostes eundum esset. His demum conditionibus ictum foedus est, et Carolus non admodum pecunia tunc abundans in sumptum ab Henrico mutuatus in Hispaniam transmisit, ubi quamprimum, habita quaestione quos comperit autores tumultus de quo supra memini, merita affecit poena regnumque reddidit pacatum. Comitatus est Carolum usque ad Cantabricum litus Thomas Havardus praefectus classis, qui paucis ante diebus ex Hybernia, quam provinciam aliquot menses obtinuerat, reversus est. Is redeundo nactus idoneam tempestatem in Britanniam citeriorem cursum flectit, emissaque in terra bona militum parte, Morleum maritimum oppidum opulentissimum per vim capit ac diripit. Sed non omnis praeda ex hostium fortunis facta est, nam plerique mercatores Angli, data publica fide, ibidem merces habebant quas per Britanniam in contrahendo vendere solebant, quae per hunc modum Anglis praedae fuerunt. Ita Thomas Havardus classem partim hostium, partim suorum spoliis refertam domum reduxit, quam postea deponi placuit, relictis tantum instructis paucis admodum navibus quae praefecto Gulielmo Fizgulielmo ad oram maritimam tuendam praesto essent.
  43. At exercitus interim Caletum convenerat, cui Thomas Havardus ipse praeficitur. Adfuit et non multo post in Odormarensium agro magna Burgundionum manus missa ex foedere a Margarita principe, seque cum Anglis in itinere iunxit, qui simul Viromanduorum fines ingressi recta Hysdinum oppidum petunt atque capiunt, captumque diripiunt, ubi aliquot dies morati arcem tormentis undeque verberant. Sed videntes eam tutius natura vallatam quam ut cito potiri queant, hinc discedunt ac breviori itinere ad Sommam fluvium veniunt. Hic de rebus gerendis consulto in utranque partem agunt. Thomae Havardo placebat copias flumen traducere, cuius sententiam quantum alii duces collaudabant, quod plena animi, plena roboris esset, tantum alii minus probabant, quod intempestiva ac maior viribus videretur, nam iam hyems instabat et omnes copiae vix militum numero amplius erant duodeviginti millia. Hac ratione ultra non proceditur, sed, dimissis Burgundionibus, domum remeatur, deformata incendiis atque ruinis omni eius regionis parte qua hostilis exercitus profectus erat. Eam celerem reversionem Franci visi sunt iam animo prospexisse, qui, munitis praesidio locis magis opportunis quo agrestes ante Anglorum adventum bona sua importaverant, noluerunt se hosti opponere ut ne rem praelio temere committere cogerentur. Nec alio eventu res bellica quae inter Anglum et Scotum intercedebat peracta est. Scotus enim, esti multitudine militum nuper conscripta praestabat, tamen totam aestatem cunctando minime se movit in Anglum, id quod illi tam admirationi quam utilitati fuit, quippe qui ab initio denuntiati belli, cum rebus omnibus longe imparatissimus esset, nulla dubitatio relinquitur quin parvo hostium conatu potuerit magno affici incommodo. Quocirca toto eo tempore Thomas Dacres, cui curae erat eam partem regni tueri, militem suum in armis habuit ut hostem, si accederet, finibus eatenus arceret quoad maior suorum manus cogeretur, quia iam passim ad bellum delecta erat. Moram autem invadendi hostis Albaniae duci attulit diffidentia suorum, qui ob id egerat cum Francisco rege ut sibi auxilio esset mitteretque sex Germanorum millia, quos frustra expectando tempus contrivit dum aestas in exitu iam esset, qui tum demum inducias in aliquot menses ab Henrico petivit et impetravit. Porro dux, quemadmodum supra memoravimus, extinxerat Alexandrum Hohomum cum fratre, at eius factionem et multorum in se odium non item, id quod paulo post aperte diluxit. Nanque ipse cum nonnullis de causis in Galliam, ubi uxorem et liberos habebat, revocaretur, vicarium suum cum primis reliquit hominem Francum, quem paucis post diebus Hohomorum partes interfecere. Reversus postea dux et suorum iniurias ultus bellum, ut diximus, in Anglum nequicquam paravit, qui cum sibi in Gallias redeundum putaret, nihil prius habuit quam ut Archibaldum Angusiae comitem, Margaritae reginae virum ac adversae factionis fautorem, bono modo aliquo terrarum relegaret. Itaque multa commissa comiti assignat, quare debeat bonis omnibus mulctari, atque interea cum Iacobo Betono archiepiscopo Glasguensi agit ut eum admoneat hortareturque uti malit sua sponte patria ad tempus cedere quam manendo periculum amittendi patrimonii adire. Archibaldus, his minis territus, in loco ad extremum beneficii numerans salvis fortunis sibi licere ire quo velit, in Galliam cum altero fratre proficiscitur. Id non invita regina factum ferunt, nempe quae adduci non poterat ut Archibaldum virum perinde ac virum diligeret, etsi homo erat ornatus atque honestus. Dux quoque brevi post, compositis rebus in Scotia, quae ad suum quocunque tempore nutum paratae essent, in Galliam se recepit. Sub idem tempus Henricus legavit ad Carolum in Hispaniam Thomam Bulleyne et Ricardum Sampsonem, sacerdotem iurisperitum, ut apud eum sua negotia gerenda procurarent. Dum nostri Christiani principes per hunc modum bello, ut ita dicam, civili distinentur, Turcae, quo ne punctum quidem temporis suis indormiunt rebus, Rhodum infestis armis petunt atque obsident, ac brevi, nullis (proh bone Deus!) opem ferentibus, per deditionem capiunt. Sic tandem toto fero oriente a barbaris turpiter exclusi sumus. Atque haec maiori ex parte initio eius anni gesta sunt, qui annus fuit Henrico a gubernatione regni xv, et a salute humana MDXXIIII.
  44. Posteaquam foris ab armis propemodum discessum est, tum rex censum habuit, partim ut constaret de populi sui statu, partim vero quo ex censu cognosci liceret quantum quisque tributum conferre deberet ad communem reipublicae utilitatem. Qua aestimatione habita, ille facile novit populum non egentem esse, et gavisus est quoniam quae populi sunt sunt etiam principis quando opus est bonis eius uti pro commodo totius regni. Quare cum prospiceret Scotos Gallosque non diu quieturos, voluit periculum benevolentiae et voluntatis populi erga se facere, qui ab eo et praesertim a locupletibus petiit atque accepit pecunias per mutuationem, pro quibus syngraphas fecit ut suo tempore redderet omnibus quicquid mutuatus esset, imitatus Henricum patrem, qui cum bellis prope continuis ab adversa principum factione vexatus egeret, creditas sibi pecunias accepit a suis, quas ad certum diem et dissolvit. Atqui Volsaeus in aliam partem censum illum accipiendum iudicare, qui ex eo primum grande tributi onus imponendum populo statuebat, dein de pecunias veluti dono datas nunquam restituendas esse putabat. Quapropter cum non longo post tempore reddendum foret quasi depositum apud regem quod ex mutuatione acceptum fuisset, Gulielmus Cantuariensis, veritus improbitatem Volsaei, interrogavit regem num vellet satisfacturum iri suis creditoribus. Tum ille, “Quid ni? Ego enim ea de causa dedi singulis meas syngraphas, ut illi repeterent suum, ac ipse solverem quod ab eis mutatus fuerim.” Cantuariensis, perspiciens esse in principe summam bonitatem et iustitiae rationem, inquit, “Scio esse, qui a te ex alieno inire gratiam, optime maxime rex, studeant, nullum certe ad ius, fas, decusque tuum in hac parte respectum habentes. Ego igitur, sicuti debeo, non dubitavi agere causam tui populi, ut tibi in primis constaret hoc esse quam verissimum, ecce scriptum tuum a mutuatione pecuniae a me datae, quod vehementer quaeso oroque accipias. Et quod ego facio, non dubito quin quam plures, mihi crede, facturi sint.” Henricus plurimum collaudavit Cantuariensis humanitatem, gratoque animo donum cepit, dixitque brevi futurum uti unusquisque suum haberet. Quod tamen ut ne fieret Volsaeus impediebat, praedicans neminem hominem repetiturum esse id quod gratuito principi suo aeque de omnibus bene merito ante dedisset, qui ut imprudens nihil cogitabat, neque de creditorum futura offensione animorum, deque de macula quae nomini regio aspergi posset. Ita pecuniae creditae ad suos creditores minime postea rediere. Anno eodem Thomas Dunelmensis episcopus, homo valde dives, moritur, cui nihl licuit dare, legare ex tantis opibus, in quarum pariter atque episcopatus possessionem subito Volsaeus irruit, pedemque in ea posuit, relicto Bathoniensi et Wellensi episcopatu, qui ad nutum regis mox mandatur Ioanni Clerco, qui orator ipsius Henrici at Volsaei cum primis Romae aliquandiu procurator fuerat. Item occupavit Volsaeus coenobium divi Albani loco abbatis, quem vocant, vetustissimum tam religionis quam omnis sanctimoniae domicilium, qua quidem duas deas Volsaeus illico foras eiecit. Sub idem tempus concilium simul cum sacerdotum conventu, quemadmodum moris est, convocatur. Ac paulo ante Ferdinandus archidux Austriae, frater Caroli imperatoris, factus est eques garterii ordinis, qui sibi magno honori duxit in id nobile equitum collegium aggregari, vir ipse multo nobilissimus clarissimusque.
  45. Dum haec alibi fiunt, Hadrianus Sextus Romanus pontifex, qui a Carolo, cuius praeceptor fuerat, in Hispaniam missus Cantabriam obtinebat, et ad id dignitatis vocatus erat, Romam pervenit, coepitque magna omnium expectatione pontificatum gerere, quod in multis magnisque rebus spectata eius integritas esset. Hunc Volsaeus, in Hispaniam misso ad eum nomine regis Thoma Annibale sacerdote ac iureconsulto, orat, rogat, petit per literas, per Carolum, et postquam Romam venit per amicos cardinales ut sibi legationem proroget. Pontifex, tot precibus fatigatus, et quasi territus ab amicis mole incommodorum quae si negaret sibi dari possent, paruit necessitati, morem gessit amicis, concessit Volsaeo quod tantopere efflagitabat, non tamen sine suae famae labecula. Nam iam tum apud Anglos rumor increbuit, aut pontificem non ea esse bonitate sapientiave praeditum quam prae se ferebat, vel ei Volsaei cupiditatem omnino incognitam esse, quod iurisdictionem dedisset quam hactenus ille venalem habuisset. Eodem quoque tempore Ricardus Londonensis episcopus decessit, in cuius locum sufficitur Cuthbertus Tonstallus, magno civium gaudio et congratulatione, quod esset in civitatis desidero ab celebre virtutis nomen.
  46. Convenerant interea Londinum omnium ordinem principes et alli, hoc est procuratores civitatum, qui in coenobio monachorum praedicatorum, et sacerdotes quatriduo post in aede divi Pauli, conventum celebrare coeperunt. Acciverat et illuc Volsaeus sacerdotes provinciae suae Eboracensis, et quia eorum paucitas non videbatur posse eius pontificalem dignitatem decorare, rogavit Guliemum Cantuariensem archiepiscopum permittere ut omnis sacerdotum coetus eius iussu convocatus ad suum conventum, quem in coenobio ad Westmonasterium facere instituerat, accederet, ibique de summa rerum consultaretur. Cantuariensis, qui sapientissimus erat ad coniecturam futurarum rerum, facile assensus est quo ille invidiam cum honore secum ferret. Proinde patres ac reliqui sacerdotes per aliquot dies in senatu Volsaeano adfuerunt, ubi Volsaeus ipse in aurea sedens sella multa primo polliceri quae ad religionem pertinerent, dein de re pecuniaria, cuius causa eo conventum erat, agere coepit. Sed homo omnibus consiliis praeceps ac devius, cum paulo post cognovisset per leges non licere in provincia Cantuariensi nisi Cantuariensis autoritate id negotii confici, remisit patres ad aedem divi Pauli, ipse vero ad suum consessum resedit.
  47. Ita sacerdotum ac principum concilium uno tempore habebatur, ac unum tantum agebatur, ut pecunia imperaretur. Quae res audita in disceptationem non modicam venit. Principes enim constanter negabant populum posse aliquod tributum ferre, cum praesertim de eius bonis tantum diminutum esset propter mutuationem pecuniarum quae in aerarium ante relatae fuissent, nec reddendae viderentur, ac nihil appararet quamobrem ille tali onere in praesentia premeretur. Post haec Volsaeus se contulit in concilium, coramque causam peroravit, ostendens Scotos et Gallos perpetuos Anglorum inimicos iam in armis esse, idque vicinis Anglis, qui ad fines eorum sunt, satis esse cognitum, quod sibi iuxta rebusque suis maxime timerent ab utrisque. Sed ipse renuntiavit recentes motus belli iam fieri, atque docuit ea de causa Carolum imperatorem foedus nuper renovasse cum Henrico, quo ambo una hostium impetum propellerent, et illud sine auxilio populi sequi minime posse. Quare flagitavit vehementerque rogavit concilium ut non deesset patriae, non negaret regi quod ad regni praesidium, quod ad salutem, quod denique ad gloriam pertineret, et id officiose factum fore, si tandem sine ulla dubitatione morave imperaverint ex singulis libris quaternos solidos quotannis solvendos in quatuor annos. Hanc postulationem Thomas Morus eques, singulari virtute vir, declaravit procuratoribus civitatum, inter quos prolocutor, quem dicunt, erat, quae sane cunctis visa est tam inhonesta quam acerba, qui idcirco aliquot ex suis, viros graves, ad Volsaeum protinus allegarunt, qui eum maximopere orarent ut apud regem agere vellet ut summa illa pecuniae petita minueretur. Ast illi, homo agrestis ingenii, repente ira percitus respondit. “Mallem equidem mihi linguam evulsum iri quam loqui cum rege de alicuius partis deductione summae, contra ac in concilio iam a principibus deliberatum, decretum, concessumque sit.” Istuc mox falsum esse manifeste compertum, in quo perspicuum mendacium erat. Atqui nihil mirum, nanque Volsaeus haud quicquam antiquius iam inde a pueritia fuerat quam mentiri, quod improbi homini est. In magnis et impudentibus mendaciis iustiusmodi rex acriter Volsaeum castigavit, dixitque se brevi sine vicario ullo rem suam curaturum. Mirum profecto dictu est, quantum sese Volsaeus ea castigatione coercuerit, quantumque summisse gesserit. Ex quo scire licet severitatem domini multum valere ad malam servi naturam cohibendam. Verum Volsaeus post aliquot dies, placato sibi Henrico, nihilo melior evasit. Sed repedemus eodem.
  48. Erat in sacerdotum conventu non minor decertatio, Volsaeo multo acerbius cum eis agente, cui se opponebant. Opponebant autem multi, et in primis Ricardus Vintoniensis et Ioannes Roffensis episcopi, sed ante omnes Rolandus Philippus vicarius Croydonensis atque divi Pauli canonicus, concionatorum princeps. Hunc ex medio certamine Volsaeus ad se vocavit, adeoque deterruit ut postea in conventu non amplius apparuerit, qui ob id permagnam certe quidem suae fecit innocentiae iacturam. Ita duce ab infinita contentione desistente, caeteri manus dantes dimidium omnium sacerdotiorum vectigalium unius anni ad usum belli imminentis tributi nomine concedendum statuerunt, et id in quinque annos futuros quo sumptus minus gravior foret. Principes vero in suo concilio deliberando, saepe animis in contrarias partes distractis, ad extremum pecunias populo imperant in annos quatuor, ad casum belli incertum eventumque conferendas, ad hunc quippe modum, ut qui ex vectigalibus possessionum suarum libras quinquaginta quotannis caperent, ii ternos solidos ex singulis liberis penderent. Qui minus quinquaginta, binos solidos. Qui vero minus viginti, singulos solidos, ac postremo per singulorum capita pauperum hominum quaternorum denariorum summa decernitur colligenda. Quod tributum novum et grave quantum tristitiae populo, tantum laetitae Volsaeo attulit, qui triumphabat, suoque isto facinore gaudebat, et gloriabatur se omnes vias pecuniae nosse, ut qui omnia pecuniae causa facere paratus esset. His rebus actis, postea leges aliquot consentaneae rationi bene vivendi datae sunt, quae reipublicae partibus morbo aliquo laborantibus mederentur, atque concilium dimissum.
  49. Iam venerat tempus cum Gilraldus Chyldariae comes redivit in gratiam cum Volsaeo, quem supra diximus ab eo in custodiam traditum, qui, ducta in matrimonium Elizabeth Graia sorore Thomae Dorcestriae marchionis, in Hyberniam reversus est, suamque provinciam obtinuit. Erat tunc insulae cancellarius, quem vocant, Hugo Hynk Dublinensis archiepiscopus, homo Anglus virque probus, qui cum comite multis officiis atque familiaritate coniunctus, rempublica collocavit in bono statu, quantum per Hybernorum sylvestrium maleficia licuit. Item per idem temporis Christiernus Dacorum rex exul cum Elizabeth uxore, Caroli imperatoris sorore, ad salutandum Henricum in Angliam venit, a quo liberaliter accipitur, cui publicum hospitium datum. Sed paucis post diebus in spem recuperandi regni ab amicis adductus, munifice donatus in Flandriam abiit unde venerat.
  50. Dum haec domi geruntur, Henricus mittit ad bellum Scoticam, si bellum esset, Thomas Hawardum comitem Surrae ac classis praefectum, cum potestate in Eboracensi atque Dunelmensi agro, eius belli gerendi causa, quibus ei placeat arma, equos, currus, naves, nautas, et caetera quae ad bellum administrandum pertineat imperandi, adiungit socios ei cum primis Thomam marcionem Dorchestriae et Gulielmum Contonum. Hunc unum Volsaeus laborabat eiicere, excludere, exterminare ex domo regia, quod Henrico acceptissimus esset, et sibi amicum ob morum dissimilitudinem facere non posset. Nam Gulielmus non probabat Volsaei ingenium importunum, qui ut aliis potentia praestaret, regiae authoritati semper aliquid detrahebat quod ad suam adiungeret. Igitur opera Volsaei ad bellum Gulielmus mittitur, quo paulatim eum apud Henricum in invidiam adduceret. Sed nihil profecit, paucis enim post diebus Gulielmus in regiam ab Henrico avocatur. Thomas vero Havardus celeriter profectus ac, equitatu pedestribusque copiis quam diligenter in unum coactis, in fines hostium contendit, circum quos breves excursiones facit, quo illi intelligant eum contra se paratum habere exercitum. Scotorum autem principes omnibus quoque rebus paratissimi ad omnem eventum erant, sed sese intra munitiones tenebant, expectantes dum Ioannes Albaniae dux a Gallia veniret, qui propediem se adfuturum scribebat, qui ita totam aestatem opperiendo mirabantur quid sibi vellet illa procrastinatio.
  51. Tum altera factio, Margarita regina hortante, coepit cogitare de dando integro imperio Iacobi regi, deque a duce omni administratione auferenda. Haec ubi Henrico fratri regina soror significavit, confestim ille per literas et nuntios suadere coepit principibus Scotis amicis ne paterentur diutius suum regem in tutela esse, neve gubernatione regni fraudari, cum ipse id esset iam aetatis qui per se agere, deliberare, decernere posset, ac operam suam pollicitus est si collibitum eis fuerit, dimissa Francorum amicitia, secum foedere perpetuo stare quo sibi tandem liceret perinde ut cuperet Iacobum nepotem charitate complecti, ac consilio, opibus, monitisque iuvare. Principes, negotio ad consilium delato, aliquot dies inter se consultarunt quid factu optimum esset, et quia utrinque animi in spem ingressi erant affinitatis iungendae per quam ex duobus regnis posset unum longe potentissimum fieri, si Maria unica filia et haeres Henrici Iacobo adolescenti in matrimonium collocaretur, non fuit a principio quosquam omnium quin iudicaret id foedus ex republica futurum, Postea altera factio, quae duci favebat et idcirco a meliore forsitan regni statu abhorrebat, coepit multa prudenter dicere quapropter nihil temere decerneretur. Primum enim exposuit Gallorum merita generatim in rempublica, ac speciatim in principes, vetus hospitium perpetuoque inviolatum iam inde ab initio intercessisse Scoto cum Franco, contra cum Anglo odium penitus infinitum esse. Item ponderandum vulnus populi Anglici non ignotum, quod Henricus saepe plus quam par esset tribueret Volsaeo, homini singulari inconstantia, et propterea minus fidei pollicitationibus habendum minusque spei in euis praesidio ponendum. Et quia turpe est falli, decipi, errare, ideo non relinquendam viam quam maiores hactenus tenuissent. His auditis, bona pars principum in eam sententiam uno momento ivit ut a Gallo non discederetur. Porro haud multum aberat ut res omnino quoquomodo componeretur, cum ecce tibi, nuntius adventus ducis, qui se demum venturum scripserat, cuncta turbavit. Quamobrem Scoti in praesentia minus ad Anglos se adiungere voluerunt, atque, ita renovatis in paucos dies induciis, pro se quisque ad arma vocare ac undique conclamare. Hoc interim spatio, Francisco Gallorum regi parato domi ingenti equitatu, ac ex Helvetiis bene magno peditum numero conducto, iamiam Mediolanum versus instabat iter ut Venetos in amicitia retinere. Hos Carolus in primis a Francisco avertere enixe studebat, idem etiam Hadrianus Romanus pontifex Italiam pacatam reddendi, eiusque vires simul coagmentandi causa curabat, iuvante Henrico rege, qui nuper Ioannem Bathoniensem episcopum alterum oratorem Romam miserat, qui Venetiis Pacaeum habebat qui domi urgebat Antonium Surrianum equitem ipsius senatus Veneti legatum, virum nempe virtute, doctrina, nobilitate summum. Quid quod cum res amplius opinione extraheretur, retinuit tris Venetas triremes quae in Suthantoniensi portu erant, ut Veneti intelligerent eius amicitiam sibi posse multis in locis usui esse, si in societatem venirent? Ita Veneti undeque solicitati, sed ad extremum a Francisco abalienant atque novum foedus cum Carolo et Henrico paciscuntur, cuius conditiones fuereunt Carolus cum Francisco Sfortia Mediolanensi duce conferret quoties opus fuerit sex peditum millia, equitum levis armaturae quingentos, gravis vero octingentos. Veneti autem totidem, ac ad tuendam Apuliae oram triremes instructas quatuordecim, necnon persolverent Carolo aureorum millia ducenta pro nonnullis oppidis in Dalmatia receptis, quae Maximilianus possederat. Item Carolus Burbonii dux eodem tempore iratus regi Franciso ob iniuriam ab eo, uti putabat, factam, quod orta controversia de parte haereditatis paternae sibi lis indiceretur, simulavit se Molini domi suae aegrotare, ut ne cogeretur ire in Italiam cum eo. Quem Franciscus Lugdunum petens invisit salvumque esse iussit, qui paulo post per literas ab ipso Francisco vocatus tum lectica non parvo comitatu praemissa in qua ipse iacere diceretur in Burgundionum comitatum Caesaris ditionis clam se contulit, ubi tam a Caesare quam ab Henrico rege in fidem recipitur. Sed ante dux ab Henricus ductus est ad id ut libenter sese vellet fidei ac potestati eius et Caroli committere. Nam ut Henricus odoratus est duci esse simultatem cum rege Francisco, statim misit ad illum dum domi erat Ioannem Russellum, equitem pariter strenuum ac prudentem, qui bono modo negotium expedivit. Is memoria nostra custos est privati regii sigilli, quod sane munus nulli nisi fide, constantia solertiaque praedito defertur.
  52. Ac sic reges magis ambo parati erant in Gallum ad arma sumenda. Quae ubi Franciscus rex accepit, sibimetipsi patriam defendendum ratus Lugduni constitit atque, mutato proficiscendi consilio, copiis omnibus praefecit Gulielmum Gonfierium maris praefectum, qui mature in Italiam descendit bellareque fortiter coepit. At ubi Henricus rex cognovit ex literis multorum et nuntiis Francos iter in Italiam habere, sine ulla mora exercitum cui praefectus erat Carolus dux Suthfolchiae in continentem mittit ad refrenandum a progressu ipsum Francum. Dux sub aestatis exitum Caletum profectus de invadendo hoste dum consilium capit, Gulielmus Fizgulielmus cum aliquot navibus ad Normanicum litus delatus in terram descendit, ac de improviso oppidum eius orae maritum quid Triportum appellant adoritur, commissaque pugna ad munitiones quas oppidani metuentes repentinos hostium incursus ante fecerant, cum praesidio acriter praeliatur, fractisque munitionibus intra moenia illud repellit. Sed cum oppidum, confluente ad clamorem agrestium turba, iam firmius esset quam ut sine sudore capi posset, illato igne suburbanis aedificiis ac praeda quae repente capi poterat abacta, ad naves pari celeritate atque venerat se cum suis recipit, non sine suorum vulnere atque detrimento, id quod contingit cum quis imparatum non offendit eum quem inconsulte aggreditur. Atqui dux interea Divum Odomarum versus se de Caleto movet, quo Caroli imperatoris copiae venturae erat, ac proximam hostium arcem, quod Bellum castrum vocabant, oppugnat vehementissime, primumque, tormentis quassatis muris, deinde circumducto exercitu impetum facere parat, cum praesidium, omni penitus subsidio desperato, deditionem fecit. Tum dux, castello complanato et hyeme iam obrepente, quamvis bella omnia iure gentium hyeme conquiescant, progreditur in Picardiam, patriam olim Veromanduorum. At ubi rumor venit de Anglorum accessu, mirum utique dictu est quantum vicini populi repentino metu perculsi sint, qui passim cum bonis suis se quaquaversum proripiebant. Sed vis belli et furor in primis in oppidum Braium, quod ad Sommam flumen est, pervadit, quod dux primum obsidet et occupat incensum prius ab oppidanis, hostis ut praedae ne aliquid ibi faceret. Deinde copias traiicit Sommam ac pagum nomine Cappe ab incolis relictum cum castello capit. Ad id loci Burgundiones Caesariani milites cum Anglis se coniungunt, dein de oppido Roy per deditionem potitur. Post haec ventum est ad oppidum Montidedum, ubi aliquantulum pugnatur, sed tandem in ditionem et potestatem Anglorum redactum est. Hic, quia summa iam hyems erat, tempestas frigida ac maximus imber, dux consilium capit redeundi trans fluvium. Quo facto, Boghan ad confinium imperii Caesaris situm in ditionem recepit, in quo tam ad commodum ipsius Caesaris quam Henrici, Caesarianos milites in praesidiis collocavit atque, tormentis aeneis ad Valentianas oppidum relictis, domum revertitur cum exercitu valde affecto infirmoque propter anni tempus pergrave. Non multo post reditum ducis a Picardia, ubi bellum per aliquot menses versatum est, in quod magnum ille sumptum et laborem impenderat, Volsaeus, qui ab initio promiserat, sicut fama est, redditurum se Henricum regem ditissimum, si per eum aliquando licitum fuerit uti ratione faciendae pecuniae tributo aliove quovis honesto modo. Hinc occasionem nactus creavit novos quaestores aerarii qui a populo tributi nomine exigerent sexta bonorum partem quae possideret. Haec universis visa est rapina, et eadem quidem importuna non item tributum, quapropter cuncti plane negarunt se quicquam soluturos. Caeterum quaestores instabant, quo factum est ut nonnulli alibi tumultuari coeperint. Tum res ad consilium refertur, ubi turbae autores ita argumentantur: iampridem ab antiquis regibus concessum observatumque esse, ut pecunia nunquam populo imperaretur nisi autoritate concilii, et proptera Volsaeum tam legem quam consuetudinem violasse. Eiuscemodi querelam iustam aeque ut honestam cum rex audivisset, primum populo si quid peccatum erat remisit, condonavit, ignovit. Deinde valde Volsaeo succensuit quod temere perperamque suos populos expilandos curarit. Ille vero vafer et mendax aiebat se prius de re ipsa iudices consuluisse ac <eos> respondisse illud ius esse. Istuc non secus omnino apud ipsum solum, qui aequum eodem loco quo iniquum haberet. Volaeus exin quod regi emolumentum facere studuisset, nihil de rebus suis secundis deturbatus, ad immensa et vasta mentem versans statuit duo condere discipulorum collegia, alterum videlicet Oxonii, alterum ad Ipwiche, locum humilem ubi ipse natus erat, et id magis ad inanem gloriam quam ad religionis doctrinaeve utilitatem. Et quia pietate vera ac liberalitate non movebatur, voluit ex spoliis unius altaris, quemadmodum vulgato proverbio dicitur, alterum vestire. Itaque ab Henrico impetravit ut aliqua minuta monachorum coenobia sibi diruere, complanare, et diripere liceret, deinde id factum Romani pontificis assensione atque autoritate firmandum comprobandumque, ac bona eorum coenobiorum suis collegiis assignanda curavit exemplo in omni seculorum memoria inaudito. Quod equidem singulare nefas effecit ut Romanus pontifex gratis in Anglia male audiverit, sed Volsaeus multo peius, quem non puduerit sacrorum templorum deorumque ruinas impie nefarieque edendi apud suos autorem existere.
  53. At locus appositus opportunitatem facit persequendi Scotorum res quae acciderunt. Ioannes dux Albaniae ex Gallia domum redit, convocatoque concilio coram exponit quam grato sit animo rex Franciscus adversus omnes Scotos quod ille regnum Galliae et Scotiae non putat aliud esse nisi unum corpus, ac alterum alterius membrum, et id probari posse exemplo amicitiae utriusque populi, cum tota Europa non alia diuturnior sanctiorque reperiatur. Post haec ostendit literas ipsius regis quas ipse detulit et recitabit, summa cum omnium principum attentione. Item dicit se validam Francorum militum manum secum adduxisse quae contra hostes constantius staret. Atque demum hortatur patres ad voluntatem et benevolentiam tanti regis pariter suscipiendam atque conservandam. Fuit in concilio unus vel alter, uti quidam scribunt, qui suadebat ut Henrici regis amicitia in primis retineretur, qui avunculus esset Iacobi regis et vicinus, qui idcirco patriae molestissimis etiam temporibus benevole praesto esse posset. In hoc non multum steterunt, sed protinus ad rem militarem curandam se conferunt, dimissoque conventu, paucis diebus exercitum faciunt perguntque ad obsidendam arcem quam Werk vocant ad Tuedam fluvium positam. Erat intus firmum praesidium cui praeerat Gulielmus Lylle, eques strenuus, qui, certior factus de hostium adventu, magno studio arcem novo vallo et fossa circundat, in locisque ad defensionem aptis milites locat, aliis praecipit ut noctu vigilias agant, cum ecce, Scoti appropinquarunt impetumque facere undique coeperunt, tam multis ex illis quam paucis ex inclusis tormentorum ictibus percussis cadentibus. Dum ita ad arcem dimicatur, Havartus nuntium accipit hostes vexare fines regni, quare ex agro Dunelmensi festinanter cum exercitu venit suis subsidio, paratus ad ulciscendam iniuriam, sed, rumore de eius adventu sparso, Scoti brevi ad se suos receperunt, ut discessus hic nihil fugae simile haberet. Hawardus vero eos non est persecutus, quoniam mandatum ab Henrico rege suo habebat ut neque Scotos pateretur irrumpere in Angliam, neque ipse in Scotiam invadere tentaret. Et hoc factum est quod Henricus totus cum Caesare in bellum Gallicum incumberet. Sed rursum oratio revertatur eodem. Fuit hic annus salutis humanae MDXXV, et cum regnare coepit Henricus xvj.
  54. Galli, duce Gulielmo Gonfierio, sicut supra dictum est, in Italiam iterum eruperunt, ubique contra Caesarianos acriter confligentes. Dii boni quas inter se pugnas, quas strages ediderunt! Quo tempore Carolus Burbonius dux ex Burgundia in Italiam perrexit, qui ut suum in Caesarem studium perquam multum declararet, omnibus officiis cum aliis ducibus certando nunquam eius rebus defuit. At post aliquot menses Galli in aliena terra hostium multitudine oppressi profligatique domum pedem referre coacti sunt. Tum duces Caesariani victores, consilio longe in posterum providere cupientes, concilium inter se habent, in quo sane concilio pars exercitus Burbonio tribuitur, et aliis praefectis altera, cum per idem temporis allatae literae sunt similiter a Carolo Caesare atque ab Henrico rege coramque recitatae, qui scribebant se novum in Gallum comparare bellum. Item pecuniae summa grandis ex Hispania ad duces missa, et illuc simul pervenit Ricardus Pacaeus Venetiis profectus Henrici legatus, qui magnam pecuniam in illud bellum nomine sui regis dedit, et maiorem pollicitus est. Hoc nuntio accepto, putarunt omnes expedire ut Gallus alibi etiam armis vexaretur, quare ex consilii sententia decretum est uti Burbonius ad oppugnandam Massiliam urbem in Narbonensi provincia bello valde opportunam proficisceretur. Qui ubi eo advenit, castra primum quam proxime muros posuit, valloque ac aggere latissimo cinxit, deinde moenia ipsa tormentis continenter percutiebat. Massilianses autem cum audierint adventare hostem, urbem suam commeatu et praesidiis valentioribus a Francisco rege missis munierant, quo illa capi non facile posset obsidione. Ita utrinque pro se quisque armatus quotidie pugnabat. Duravit vehemens et laboriosa obsessio ad menses quatuor, cum Burbonius, animadvertens se partim ob praesidii Gallici virtutem, partim ob loci naturam parum proficere, ab ea oppugnatione discessit. At Franciscus, postquam intellexit Burbonium a Massilia abiisse et Caesarem in Hispania multis negotiis distineri, ac Anglum bello Scotico implicari, non dubitavit in Italiam post tot etsi acceptas ibidem clades redire, fretus magno equitatu suo atque Italorum Germanorumque peditatu quos conduxerat, nec alium quenquam exercitui praefici voluit nisi seipsum, quod paucis annis res in terra Italia saepe male gesta fuisset a suis ducibus. Quocirca ineunte vere, paratis rebus omnibus quae ad iter, quae ad bellum faciendum opus essent, Alpes transiit tanta celeritate ut Vercellas propemodum prius attigerit quam advenisse nuntiaretur, unde recta Mediolanum petit et capit. Casus amissae urbis ita Sfortiam ducem solicitum habuit, ut Cremonam ad locum tutum continuo se contulerit. Caesariani vero Papiam urbem ad Ticinum flumen velut arcem totius belli ad se defendendum studio muniunt, bellica tormenta eo deferunt, praesidium collocant duce Antonio Leva, viro multo fortissimo reique militaris longe peritissimo. Et hoc illud accuratius faciunt quod animis prospiciebant regem primo quoque tempore ad oppugnandam Papiam venturum. Nihil equidem fefellit opinio. Rex etenim statim post accessit, ibique commisso praelio capitur duciturque captivus in Hispaniam ad Caesarem.
  55. Posthac non erat quisquam omnium Christianorum principum quin teneretur magno desiderio audiendi Franciscum regem missum esse factum a Caesare, et id in primis erat in optatis Henrico regi, qui pii, benigni ac liberalis animi esse putabat diligere etiam hominem qui cum tibi simultas esset, quemadmodum Christus factum vult. Quare misit Cuthbertum episcopum Londinensem et Ricardum Wyngfildem equitem oratores suos in Hispaniam ad Caesarem, qui negotio Francisci adessent incumberentque animo et omni studio in unam praesertim rem, ut in pacis atque concordiae conciliatione ipsius ratio maxime haberetur, cum paulo ante belli gerendi simul socii, velut supra dictum est, fuerint. Atqui Franciscus, videns non posse se eripere a manu inimici in libertatemque vindicare nisi posthabitis permultis suarum fortunarum commodis, ad eiusmodi pacis conditiones descendit, quae erant ut ille de suo quocunque iure decederet in Italia, Burgundia, Flandriae sic ut nulli Flandrorum provocarent deinceps ad Parisienses iudices, neque provocatio ulla amplius cuiquam daretur a magistratibus, et iuvaret certo armatorum numero Caesarem cum Italiam peteret ut Romae corona redimiretur, ac suo tempore redderet Henrico pro Caesare ducenta millia coronatorum, quas antea pecunias ipse Caesar ab Henrico in Anglia mutuatus fuisset, et filios duos maiores natu obsides daret qui eatenus apud Caesarem essent quoad foedus rite sancitum et promissa firma, rata, exoluta forent. Atque, his actis rebus, rex Gallus iter ad suam Galliam direxit, ad quem redeuntem Henricus misit Thomas Cheyney, virum nobilem ut ei suo nomine de salute gratularetur, ex quo Franciscus agnovit singularem erga se Henrici humanitatem gratiasque egit. Fuit is annus xvij cum regnare coepit Henricus, et salutis humanae MDXXVI ac mensis xiij cum Gallus rex captus fuerat. Verum simul ac rex domum pervenit, nihil ei prius fuit quam Henrici regis inveteratam sine ulla offensione, velut ipse praedicabat, amicitiam servare et retinere, qui Ioannem Ioachim hominem Genevensem perspicacem sagacemque misit in Angliam rogatum Henricum regem uti foedus inter se renovaretur, quod Anglus, qui bene omnibus cupiebat, non aspernatus est. Ita benevolentia reconciliata. Dein rex Franciscus intellexit Franciscum Sfortiam Mediolani ducem Caesari in suspicionem, nullo suo delicto, sed ducum Caesarianorum invidia, venisse, indeque terram Insubriam bello ingenti exardescere quod Veneti et Clemens, qui in Hadriani demortui locum paulo ante successerat, pontifex Romanus, ducis fortunae eventum miserati, eius causam defendendam suscepissent, veriti ne Caesar Italiae dominatum non quaereret occuparetque.
  56. Quocirca Gallus ipse rex statim animum ad bellum intendere coepit, penitus omne promissum iureiurando factum oblitus, ac solum agitabat animo quomodo culpam acutis rationibus ab se dimoveret. Quid quod foedus cum pontifice et Venitis icit atque Vasconum quatuor millia cum equitibus gravis armaturae quingentis, duce Michaele Antonio Salutiorum marchione, ad sociorum exercitum in Italiam mittit? Cum interea Burbonius in pontificem cum electa militum manu repentino profectus urbem cepit, Clementem in arce Sancti Angeli inclusit, at ipse sclopo saucius ibi occubuit. Caesarianus vero miles foede hostiliterque urbem diripuit, pontificem in potestatem suam venire impulit. Postea Galli, duce Lautrecho, Neapolim profecti aliquot mensibus obsederunt, qui cum deditionem praestolarentur, ecce media aestate subito propter coeli gravitatem morbis affecti intera paucos dies omnes ferme cum suo duce perierunt, id quod cuncti prope mortales nutu Dei optimi maximi factum affirmabant, qui ita voluisset Francisci regis conatum manu sua divina ulcisci. Quare dein rex a Caesare pacem petiit et impetravit, cum interim Henricus rex merito iratus Caesari, quia nondum reddidisset sibi debitam pecuniam quam Franciscus, tametsi pro eo solvere promiserat, ut ante dictum est, miserit ad eum in Hispaniam legatum Franciscum Poynes cum hisce mandatis, ut primum repeteret pecuniam, item partem praedae ad Papiam captae, cum ipse fuerit socius belli et in id pro rata parte sumptum fecerit, deinde alterum obsidem ex duobus quos Franciscus dedisset, et si negaretur quod iure quam optimo reposcebatur, dum bellum denuntiaretur. Caesar, his auditis rebus, paulo post vocavit ad se Franciscum et Edouardum Lee, qui apud eum Henrici quoque legatus erat, ac respondit, “Quod rex Henricus amicus meus petit a me permagnum habet pondus in utranque partem, vel ad concedendum vel negandum, quare dubitanti mihi quid facere par sit, opus est consilio ut benevolentia erga ipsum mea conservetur et Francisco regi par pari, ut dicitur, referatur, qui prope fidem prius fregit quam obligavit. Igitur statui quamprimum sententiam meam per literas Henrico declarare, vos vero interim utriusque nostrum expectabitis responsum.” Caesar autem de industria cunctabatur quo ne istiusmodi longe molestissimis querimoniis responderet, quod quasi divinabat brevi futurum esse ut rex Gallus pacis factae conditionibus sponte staret, quas ipse ultro obtulisset a principio, queadmodum haud multo post accidit. Ast interea talis Caesaris humanitas non potuit Volsaei animum seditiosum sedare, quippe cui quanquam ille in singulos annos grande munus largiebatur ut hominem in officio retineret, quia tamen archiepiscopatum Toletanum totius Hispaniae locupletissimum vacantem, ad quem vehementer aspirabat, consequi nequivit, bellum Caesari Henrici nomine publice indicendum curavit. Sed ambo reges inter se amabant, idcirco bellum nascens illico pace mutatum est, et Vosaei cupiditatis sitim explevit satiavitque episcopatus Vintoniensis, quem, mortuo Ricardo Fox, ille adeptus est, dimisso Dunelmensi episcopatu, quem consecutus est Cuthbertus Tonstallus Londinensis episcopus, cui succesit Ioannes Stokesley. Sed egressi a proposito foras domum redeamus.
  57. Impendebat iam fatum quod Volsaeo venturum erat, cum ille tanquam ferox equus nesciret stare loco. Porro ei in mentem venit mutare dominam, ut unam alteram quaerere, quam aeque vita ut moribus sibi similem esse volebat. Quanquam Catherina regina hominem non offendebat, non laedebat, sed eius tantum malos oderat mores, quos ut continentia emendaret identidem benigne monebat. Is proinde quod cogitarat, cum spe magna id exequi cupiens, cum Ioanne Longland Lincolniensi episcopo de quaestione futura amice communicat, quod is esset qui regis confessionem audiret. Episcopus, qui ex sua opinione nihil se perperam, sed recte facere affirmabat, iampridem coniugium regium veluti infirmum labefactatum iri censebat, idque clam suis saepe intimis amicis insusurrabat, oppido quam libenter audivit Volsaeum, sic, ut ambo mox inter se disceptare coeperint, utrum ius matrimonii Henrici et Catharinae legitimum foret necne. Hi plus sibi sumentes quam par erat, veluti peritiores theologi sed magis arrogantiores qui quaererent nodum in scirpo, ut dicitur, facile iudicarunt non esse neque firmum neque ratum, eo quod Catharina olim nupsisset Arthuro Henrici fratri, in eaque sententia consentientes inter se deliberant eum periculosum connubii statum esse quamprimum regi patefaciendum, perinde quasi a principio ex ea affinitate scrupulis omnis ortus nondum animis hominum fuisset evulsus. Quo capto consilio, placuit Volsaeo provinciam suscipere, quo suo tempore ad regem adivit ac eum specie charitatis et iustitiae de eiusmodi iure matrimonii admonet, asseritque id parum virium vel roboris habere propter nuptias Catherinae cum eius fratre coniunctas, vehementerque orat ne se patiatur diutius in tanto versari discrimine, cum hic de salute animae, de posteritate vera regum, de honestate vitae quam maxime agatur. His auditis, rex primum paulisper stetit tacitus, ut qui plurimum mirabatur coniugium suum damnari, quod initio veluti iustum aequumque a pontifice Romano, ab optimis ac doctissimis quibusque episcopis probatum, de eorumque sententia sancitum fuisset, dein inquit, “Bone pater, vide bene quale saxum suo loco iacens movere coneris, sicut in proverbio est. Habeo equidem uxorem foeminam multo nobilissimam, longe electissimam sanctissimamque, cui nihil obiici potest divortio dignum. Quod vero mulierem nuptam fuisse fratri meo ais, id minime obstat, quoniam ipsa talia saepe iureiurando testata est illum propter imbecillitatem tum aetas tum naturae nunquam secum corpus commiscuisse.”  Ita eo die sermo de re ipsa haud longius processit. At triduo post Volsaeus incredibili armatus audacia Lincolniensem convenit, eumque ducit ad regem, quem ille sic affatur: “Sumus coram te, optime maxime princeps, ut officium faciamus, et ego in primis, cum iam te non fugiat connubium tuum in dubium in incertumque venire apud populum, nos de eo quod sivimus, et cum satis liqueat claudicare, idcirco ipse, cui de salute animae tuae curae est, hortor, rogo, persuadeo ut tibi denique libeat causam vocare ad iudicium, quod quid firmamenti in eo insit inter omnes constet, atque ita iustitiam, quemadmodum semper soles, colere dicaris.” Ratio ista aequa, honesta, bona Henrico visa est, quae demum coepit eius animum flectere ad probationem rei huiuscemodi. Tum Volsaeus, negotium omne pro confecto habens, regem ut ad divortium primo quoque die faciendum magis incitaret, “Est,” inquit, “mulier praeter caeteras digna tuo matrimonio soror Francisci regis Gallorum vidua, quae uxor fuit ducis Alansonii, aetate et virtute quam florentissima.” “Isthaec,” postremo Henricus ait, “maioris consilii sunt, de eo in aliud reiicienda tempus duco.” Verum ubi rumor iudicii futuri ad aures Catherinae pervenit, in luctu tota et squalore fuit, dolens, conquerens, quod hactenus reservata foret tam insigni aerumnosaeque miseriae. Sed eam rex consolabatur, affirmans cognitionem causae esse omnino facturam veritatis cognitionem.
  58. Sub eosdem dies nuntius affertur Clementem Romanum pontificem in potestatem Caesarianorum militum venisse, quo certe nuntio Volsaeus ante omnes valde perculsus, qui suae iam legationi timebat, coepit orare regem Henricum ut suis opibus et auxilio vellet iuvare communem Christianorum omnium patrem. Et cum animadverteret regem non magni rem facere, de ea sic argumentatur: “Optime princeps, cum sis fidei defensor, tua maxime interest gubernatorem, custodem et caput fidei, hoc est religionis, tueri.” Ad ea Henricus respondit, “Si Romanus pontifex pugnasset pro religione, non item pro imperio, illud ipsum mihi faciundum putarem. Sed ut manifestum ac notum sit omnibus mihi curae esse de salute summi pontificis, tu, nulla inposita mora, adibis Franciscum regem Francorum, hortabereque nostris verbis uti exercitum quem habet paratum velit mittere in Italiam Caesarianos compellendi causa ad missum faciendum pontificem, ac nomine meo in partem sumptuum pecuniam curabis, dabis.” Quibus rebus constitutis, quarum mysteria tacita ipsi duo tenebant, Volsaeus sese ad iter tam optabiliter quam celeriter ineundum expediebat. Cum percrebuit in ore atque sermone omnium coepit esse eum iturum in Galliam ad importandam pecuniam pro bello gerendo contra Caesarem, et ducturum secum sororem regis quae nuberet Henrico. Haec eius arte et studio in vulgus emanasse ferebant, quo fama esset connubium inter regem ipsum et Catharinam iam aperte infirmari. Volsaeus itaque, posquam ad res cum Francisco agendas in legatione duas collegas habuit, episcopum Londinensem, qui nuper ex Hispania redierat, et Gulielmum Sandes regii cubiculi praefectum, magno apparatu Ambianum transmisit, ubi, dii boni, quemadmodum a Francisco rege hospitio accipitur, gratia honoreque tractatur, non secus ac si esset rex! Item a Ludovica eius matre liberaliter eodem ferme habetur loco. Postea ad negotium venitur, ac primum omnium de bello consilium initur, quo Caesariani pressi cogerentur Clementem Romanum pontificem dimittere, ad idque pecunia numeratur non utique parva. Deinde de foedere sanciendo, de rebus secretioribus per aliquot dies actum est. In quod sane consilium duo Volsaei collegae minime adhibiti sunt, adeo ut illi postea domi palam dixerint haud nosse se quid Volsaeus cum Gallo transegisset, unde suspicio orta est de novo connubio sororis Francisci esse consultatum, et illud negotium confectum conclusumque velut ipse Volsaeus praedicabat, quamvis re vera princeps illa mulier optima noluerit quicquam audire de nuptiis, quae nuptiae non possent coniungi sine miserabili Catherinae casu atque adeo interitu. Volsaeus vero expeditis fortunate, ut aiebat, rebus, in Angliam rediit, legationemque suam regi, prout libuit, diligenter renuntiavit, cui pergratum fuit cognovisse et quod gestum fuisset, quod agendum foret tum ad suum quam ad amicorum commodum. Item ut regum amicitia quadam arctiori colligatione devinciretur, eodem tempore Franciscus rex cooptatur in collegium equitum garterii, et Henricus in ordem divi Michaelis, quod est apud Gallos aeque religiosissimum atque decus honorificentissimum. Fuit annis Henrico a gubernatione regni sui xix et ab humana salute MDXXVII cum Clemens pontifex sese in liberatem vindicavit sine ope ulla et auxilio Francisci regis, qui quod ob id argentum ab Volsaeo paulo ante accepit in suis lucris cupide posuit. Henricus rex valde gavisus est quod Clemens pontifex Romanus ab hostibus missus factus esset, eique per literas congratulatus. Qui ita cum bellorum furorem paululum foris consedisse videret, res suas domi graves et odiosas pertractandas, sicut infra demonstrabitur, demum curavit. Tum etiam elegit sibi Stephanum Gardinerum iurisconsultum virum praeclaro ingenio praeditum familiarem secretiorem, eiusque opera maxime est deinde usus, cuius locum apud eum tenebat Ricardus Pacaeus, sed is legationibus frequentioribus, et iis quidem nonnunquam minus necessariis, ab Volsaeo datis, ut diutius a latere regis abesset oppressus, pene est exilio affectus procul a patria, ex quo tantum molestiae animo cepit ut paulo post interdum deliraret.
  59. Initio huiusce anni sequentis rex et regina, quanquam ambo inviti in causam descendunt forensem. Qua in iudicium vocata ac lite contestata, dantur utrique parti advocati viri iuris et theologiae peritissimi, atque simul procuratores causidicique experientes. Interim rex, qui omnia bona fide agebat quo veritas causae in lucem proferretur, et ita posteritati regum legitimae consuleretur, per literas rogavit Romanum pontificem uti vellet mittere legatum in Angliam ad causam cognoscendam. Item suos procuratores ad omnes Galliae et Italiae academias misit qui agerent cum illis academicis iuris doctissimis ut de coniugio suo sententiam dicerent, idque per scripta singulorum constaret. Non multo post advenit legatus pontificis Laurentius Campegius cardinalis qui collegam haberet Volsaeum. Hi una statuto die Londini in coenobio monachorum Dominicanorum consident, comparetque primus coram Henricus rex, ac de re verba facit, “Optimi patres, breviter dicam. Habeo in matrimonio Catherinam uxorem mihi charissima ob eius pariter animi singulares virtutes atque generis nobilitatem, sed cum sim magni regni rex, me oportet providere ut liceat mihi cum ea rite, legitime, iuste, sancte vivere, et ex eadem gignere filios quibus haereditas ipsa regni iure quam optimo veniat. Utrumque consequetur si vos nostrum connubium legitimum diiudicaveritis. Quod si quid quaestionis habet, illud vestra autoritate declaretis tollatisve rogo, ut in ea ipsa re et conscientia mea et animus populi nostri acquiescat in perpetuum.” Deinde regina adest, quae coram gravissime accusat Volsaeum perfidiae, fallaciae, iniquitatis, et improbitatis, qui dissensionem fecisset inter ipsam et virum suum, ac propterea palam inquit, “Ego talem iudicem tam meum quam iuris et iustitiae inimicum infensissimum refuto, abhorreo, fugio, atque ad Romanum pontificem solum provoco, eidemque causam mea iudicandam committo.” Haec illa flebiliter dicente, vidisses Volsaeum infestis fere omnium oculis conspici. Ac sic desitum est de quaestione agi. Legati tamen iudices saepe deinceps sederunt ea tum tractando quae ad inquisitionem causae pertinerent, tum quaerendo si quo pacto regina vellet provocationem revocare, id quod illa facere constanter abnuit. Sed cum legati tempus tererent, quoniam nihil decernebant, inde regi nata est suspitio illud fieri de industria, quo sic operam apud se perderent. Dum ista eiusmodi geruntur, Volsaeus, homo sagax, animadvertit Henricum adiicere oculum cuidam puellae nomine Annae, filiae Thomae Bulleyne vicecomitis Rochefordiae, quae reginae inserviebat, tum ille permagna sollicitudine affectus est, ut qui prospiceret futurum uti eam rex in matrimonium duceret si divortium fieret. Quare subito summo studio, omni cura diligentiaque agere, providere, consulere coepit ne id omnino accideret quod propter puellae insolentiam morte magis fugiendum putabat. Cum res sic se haberent et causa Catherinae Romae tractanda iudicandaque foret, appellatione adhuc stante quae intercessisset,  Volsaeus occulte literis et nuntiis secretioribus cum Clemente pontifice agebat ut divortii iudicium extraheretur donec ipse conformaret  Henrici animum ad suam voluntatem. Verum nihl suis machinis moliebatur quod regi latere valeret, qui idcirco hominem tot beneficiorum immemorem in ordinem infimum redigere statuit. Itaque primum Campegium cardinalem honestissime ab se demisit, deinde haud multo post iussit Thomam Northfolchiae ducem ire ad Volsaeum eumque omni dignitate et fortunis spoliare ac ducere ad villam episcopatus Vintoniensis nomine Asher, ubi fuit aliquit mensibus. Ad extremum in dioecesim suam Eboracensem relegatur, ut ibidem disceret melius temperatiusque vivere. Quod tantum abfuit ut faceret ut libidinem corrupti animi nullo modo continere potuerit, quia delictorum poena iam cicunstabat, cui in mentem venit proficisci Eboracum atque eo loci in sede pontificali veluti consuetudo est, triumphantis more, primo residere, qui dies et multi deinceps ceremoniis, conviviis, ludis celebrantur, scilicet ut ita in se, cui iam misericordia opitulari incipiebat, invidiam quaereret. Et quoniam carebat sacris vestimentis pretiosis quibus indutus magis conspiciendus foret, ideo non dubitavit scribere ad Henricum ut sibi commodaret mitram et palliam, quibus alias solebat rem divinam faciendo uti. Rex, visis literis, non potuit magno non mirari opere audaciam et insolentiam Volsaei, qui inquit, “Superbia adhuc est in homine, qui plane iacet?” Sed cum rerum et hominum qui tantae celebritati interessent apparatus ubique in ea provincia forent, ex non amplius ferendum ratus mandavit Henrico Northumbriae comiti ut Volsaeum in custodiam includeret, quo sic superbior fieri ac insanire desineret, qui paulo post dum Londinum duceretur ad oppidum Lecestriam valde exanimatus mortem obiit, eodemque loco humatur. O conditionem humanam tam nascendi incertam quam vivendi infirmam! Volsaeus florebat dignitate et opibus cum negotium nuptiale suscepit, quod sibi fore gaudium putavit, id extitit exitium. Qui annus fuit humanae salutis MDXXX, et cum regnare coepit Henricus xxij, cum Stephanus Gardinerus est factus Vintoniensis episcopus, qui eo magis se deinde ad divinas literas discendas dedit, in quibus tantum brevi profecit ut optimus concionator evaserit, qui statim post longam legationem apud Franciscum Gallorum regem obivit.
  60. Post haec secutum est divortium inter Henricum et Catherinam, per hanc sane modum. Dum enim Catherinae appellationis causa, de qua supra memini, apud pontificem Romanum agebatur, archiepiscopus Cantuariensis cum sua episcoporum cohorte ac advocatorum coetu in messem alienam falcem immissurus, ut vulgo dicitur, accessit ad pagum Dunstablum prope villam regiam nomine Ampthill ad sex millia passum, ubi Catherina id temporis manebat. Hic illa in dies singula citata, cum post decimum quintum diem neque adfuisset neque respondisset iudici utpote extraordinario, ecce subitum divortium. Discessit a Catherina Henricus atque in matrimonium duxit Annam Bulleyne, qam paulo ante amare coeperat, ex qua suscepit filiam nomine Elizabeth. Interea habetur concilium Londini, in quo ecclesia Anglicana formam potestatis nullis ante temporis visam induit. Henricus enim rex caput ipsius ecclesiae constituitur, eique ob id munus primi fructus omnium sacerdotiorum vacantium ac eorundem decimae quotannis perpetuae assignantur. Item causarum modus ponitur, ut reus primo provocare deberet ad episcopum, deinde ad archiepiscopum, et postremo ad ipsum regem, quo sic in ulla administratione rerum quae ad ecclesiam pertineret Romani pontificis autoritate minime opus foret. Istuc autem decretum non omnino ab omnibus initio probatur, et cum primis a Ioanne Fysherio episcopo Roffensi, viro magna doctrina, summa integritate et innocentia, item a Thoma Moro, equite literis ac bonis moribus ornatissimo, qui demum ambo maluerunt de vita quam de ea sententia decedere, ut ocyus in coelo, quemadmodum ipsi sperabant, fruerentur aevo, aliquotque alii idem sponte fecerunt. In eodem praeterea concilio maxima cum cura atque diligentia provisum est ut illa tanta potestas quae loco insignis tituli  iam usurpabatur in posterum tempus retinetur conservareturque, per quam rex Henricus destinabat novos religionis ritus, regulas vel longe alias colendi Dei in suam inducere Angliam, simul et monachorum familias diminuere, caeterorumque sacerdotum opes extenuare, uti ne luxuries inde erumperet magis. Quapropter, posteaquam ad ea omnia corroboranda ac confirmanda visum est satis provisum esse, leges latae sunt poenaeque multo gravissimae constitutae illis qui fecissent contra atque leges ipsae sanxissent, aut verbo dictove aliter ac liceret acta edictaque concilii improbassent. Caeterum ad Catherinam redeamus. Ea, post divortium a viro factum, se contulit in comitatum Bedfordiensem ad villam regiam quam appellant Kymbalton, locum minus salubrem, ubi vera patientia mirifice armata vitam degebat sancta. Post vero animi moerore confecta, cum coepit aegrotate, Henricus statim atque audivit cum Eustachio Cappucio oratore Caesaris eget ut eam viseret suisque verbis salvere iuberet. Eustachius diligenter aeque ut celeriter officium fecit. At Catherina sexto post die graviori morbo affecta, cum animo praesentiret mortem adventare, ancillam non indoctam iussit binas scribere literas eodem exemplo, unas ad regem, alteras ad Eustachium, quas ipsa dictavit in haec verba:
  61. “Domine mi rex, marite semper charissime, salve. Iam advenit hora mortis meae, in quo temporis puncto amor facit ut te paucis admoneam de salute animae tuae, quam debes cunctis mortalibus rebus anteponere, neglecta prae ea omni corporis cura, propter quam et me in multas miserias et te ipsum in solicitudine plures coniecisti. Sed hoc tibi ignosco, ac Deus tibi ignoscat tam velim quam precibus piis oro. Quod superest., commendo tibi filiam communem nostram, in quam, quaeso, officium illud paterne totum conferas quod ego a te alias desideravi. Praeterea precor summe ut ancillas meas respicias easque suo tempore bene locare nuptiis placeat, quod multum non est cum non sint nisi tres, et dare meis ministris stipendium debitum, atque in unum etiam annum ex tua gratia, benignitate, liberalitate futurum, ne deserti vel inopes esse videantur. Postremo unum illud testor, oculi mei te solum desiderant. Vale.”
  62. In literis vero ad Eustachium addidit ut si non fieret quod ad extremum rogaverit, ille curaret ut Caesar redderet Henricum memorem officii. Illa autem eodem die, ad viij Idus Ianuarii, a vita excessit, anno salutis MDXXXV, et cum regnare coepit Henricus xxvij. At rex, ubi literas legit, amanter lachrymavit. Ecquis enim tam durus et ferreus fuisset qui non ea pura et syncera erga se benevolentia commoveretur? Corpus optimae principis ad Burgum Petri delatum in coenobio monachorum divi Benedicti sepulchro honorifice conditur. Atqui res uxorias prosequamur licet. Anna regina, mortua Catherina, coniugii regii consorte laetata est, quod nulla amplius quaestio de eo matrimonio futura esset. Rex itidem in bonam spem venit procreandi deinceps liberos, praesertim mares, quos maximopere cupiebat, cum esset ei uxor plena foetus. At vide quam cito rerum secundarum reflectatur cursus. Anna etenim paulo post in adulterio deprehensa cum suis moechis capite repente plectitur. Deinde Henricus duxit uxorem Ioannam, filiam Ioannis Seymer equitis probatissimam, formaque aeque ut moribus ornatissimam foeminam, ex qua genuit filium Edoardum Sextum, qui nunc regnat, adolescens equidem certe natus ad imperium, ad virtutem et prudentiam, qui summa ingenii indole praeditus mirificam cunctis populis sui expectationem facit. Mater vero in puerperio mortua est biduo post partum. Nam iij Idus Octobris peperit, qui fuit annus cum Henricus regnare coeperat xxx, et humanae salutis MDXXXVIII.

 

 

 

POLYDORUS VERGILIUS LECTORI SALUTAT

 

Monitum te, optime lector, volo, permulta verba minus Latina longo usu, non item ratione, iam pridem in consuetudinem quotidiani sermonis venisse sic ut, velimus nolimus, ea interdum usurpare cogamur. Cuiusmodi sunt dux et comes, olim officii tantum, at summae nunc dignitatis vocabula. Item comitatus pro regione, cancellarius pro <magistro> scribarum, abbas, prior pro monachorum praefecto, Ista paucula (nam caetera facile declinavimus) cum legendo in ea incideris, non mihi vitio des, sed atque adeo nostris temporibus, quae ita quondam barbara facta sunt ut nondum eiusmodi naevis purgari ad unguem potuerint. Vale.

 

Finis