Paginam XIII. | Paginam XV. |
[14a] [b1156 1134] Anus m cxxxiiii . Robertus dux N{ormannie ius}su henrici fratris sui pelue exce{catus} est et postea obiit apud gloucestriam in carcere . [b1157 1135] Anus m c xxxv . obiit henricus primus quo audi{to} Stephanus comes bolonie audita morte awnculi sui transfretauit in Angliam et quamuis promisisset sacramentum fidelitatis anglici regni filie {regis henrici} fretus tamen vigore . et {impudentia regni} diadema auda{cia sua in}uasit qui {reg}nauit per {xix annos} exceptis ix ebdomadibus . [b1158 1136] Anus m c xxxvi . Ricardus filius Gilberti a morgano filio owini occisus est . owinus et catwaladrus filii Grifini {excercit}um in karedigeaun mouent et castello walteri de bek et castello aberestuet et castello Ricardi de la mare et dineirth destructis . kairwedros quoque combusserunt et sic ad propria reuersi sunt . owinus et catwaladrus iterum ad karedigian uenerunt . quibus in adiutorium Grifinus filius Resi et resus filius hoeli et madocus filus idnerth et filii hoeli ad abertewi potenter venerunt . quibus ex alia parte resisterunt stephanus constabularius et fili geraldi et omnes franci ab hosti sabrine usque ad meneuiam et flandrenses de Ros . et prelio (cor)am castello inito franci et flandrenses in fugam uersi capti sunt occisi sunt combusti et equorum pedibus conculcati et in fluuio tewy submersi sunt plurimi in captiuitatem miserrime ducti . Walenses vero hiis ad uotum peractis in sua red{ier}unt castello francis remanente [b1159 1137] Anus m c.xxxvii . Grifinus resi filius Ros conquisiuit . letardus litilking dei inimicus et sancti dauid ab anauraut filio Grifini . Grifino {nescien}te et nolente occisus est pro quo facto anaraut omnium meneuensium cleri et populi habuit . Grifinus Resi filius obiit . Tertio ow{inus et} catwaladrus ad Keredigeaun cum excercitu venerunt et castello {strat}meur et castello stephani et {castello} h{um}fredi {et} kairm{e}rdin {des}tructis in sua redierunt . Grifinus filius co{nani} obiit . |
[14b] [b1160 1138] Annus m c.xxxviii . Ken{wric filius} ow{ini} occisus est a f{ami}lia mad{oc filii maredut} [b1161 1139] Anus m cxxxix . venit imperatrix in angliam quam cum rex stephanus obsedisset apud arundel dimisit eam ire apud bristolliam ad fratrem suum consulem gloucestrie . [b1162 1140] Anus m.c.xl . madocus filius idnerth obiit . maredut filius hoeli a filiis bledint occisus est . Ad pentecosten iuit rex cum excercitu suo super hugonem bigod in sufok et cepit castellum de bungeye . sol obscuratur . [b1163 1141] Anus mcxli . die purificationis beata marie Ranulphus comes cestrie et Robertus comes gloucestrie cum familia imperatricis ceperunt regem et ad bristolliam ductum in carcerem miserunt sed postea amici regis ceperunt Robertum consulem gloucestrie pro quo rex liberatus est . hoelus filius Riderch occisus est . [b1164 1142] Anus m c.xlii . hoelus filius bledint a suis occisus est . [b1165 1143] Anus mcxliii . Anaraut filius grifini a familiaribus catwaladri occisus est . milo comes h{erefor}die a quodam milite suo ceruum p{etente} ictu sagitte est occisus . Galfridus comes andegauie capta normannia dux nominatus est . Innocencius papa obiit pridie Nonas [b1166 1144] Anus .m.cxliiii . Catwaladrus classem de hibernia in adiutorium sibi contra owinum fratrem suum acciuit . classis in hostio menei applicuit . Interea owinus et catwaladrus concordati sunt . hoc germanici audientes . catwaladrum tenuerunt qui ut ab eis liberaretur . duo milia captiuorum eis pepigit et liberatus est . owinus ut vidit fratrem suum liberum in eos impetum fecit et partim eorum occisis pluribus uero captis reliqui cum opprobrio ad dulin reuersi sunt . Puer quidam apud N{or}wike a {iude}is cru{ci}fixus est . fames maxima [b1167 1145] Anus m c xlv . hugo d{e mortuo} mari . Resum filium h{oeli cepit} et incarcerauit . Gilbertus {com}es {fil}ius Will{elmi} demetiam sibi subiugauit . {caste}llum kermerdin et castellum mab |
[14c] [b1168 1146] Anus m cxlvi . hugo de mortuo mari maredut filium madauc filium ithuert occidit . [b1169 1147] Anus m c xlvii . Catel filius grifini cum fratribus . reso et maredut castellum dinweileir vi adquisierunt . francis maiori parte occisis qui in eo erant . non multo post hoelo filio owini eis auxiliante castellum karmerdin adquisierunt necnon lanstephan ceperunt . Illis qui intus erant occisis paucis relictis et maredut custodiendum datur . castellum guidgruc nocturno dolo combusserunt . Run filius owini iuuenis inclitus obiit . [b1170 1148] Anus m.c xlviii . hugo de mortuo mari Resum filium hoeli in carcere cecauit . Catel cum fratribus suis Willelmus filius geraldi et fratres sui . hoelo filio owini eis auxiliante castellum Wiz destruxerunt [b1171 1149] Anus m.c.xlix . Robertus comes henrici regis filius obiit . Gilbertus comes qui strangboga dictus est obiit . [b1172 1150] Anus m.c.l . Vthrit episcopus landauensis obiit . bernardus episcopus meneuie obiit cui dauid filius geraldi successit . [b1173 1151] Anus m cli . catwaladrus castellum llan ristut edificauit et catwano filio suo cum parte sua de keredigean dedit . madauc filius maredut dedit keweilauc nepotibus suis owino et meuruc filius grifini . [b1174 1152] Anus .m c lii . henricus dux normannie venit in angliam et obsedit malmesburie [b1175 1153] Anus .m c.liii . Catell filius grifini uastauit Kedweli . hoelus filius owini cepit catwanum patruelem suum terramque cum castello sibi subiugauit . Catell et fratres sui cum excercitu ceredigeaun intrauerunt et infra airon sibi vendicauerunt . Imperatrix cum filio suo .h(enrico). qui fuit dux normannie et comes andegauie appl{icuit} apud Warham . [b1176 1154] Anus .m c liiii . Catell cum fratris suis |