Paginam XIV. | Paginam XVI. |
[15a] [b1177 1155] Anus .m clv . [b1178 1156] Anus m clvi maredut .f(ilius). grifini obiit . Resus uero iunior et fere solus porcionem illius et fratris sui solus obtinuit et semper augendo uiriliter protexit . [b1179 1157] Anus m clvii . Catell romam peregrinacionis causa perrexit . Resus filius Grifini audiens owinum de Norwallia ad ceredigeaun uenturum contra eum usque ad aberdewi audacter progressus est . ibique pugnaturus fossam fecit ubi postmodum fundauit castellum . [b1180 1158] Anus m c lviii . henricus rex anglie norwalliam ditioni sue uolens excercitum ad campestria cestrie duxit ibique tentoria fixit . owinus princeps Norwallie cum filiis suis hoelo . canano et dauid cum ingenti excercitu apud dinas bass{in}g castra metati sunt . ibique uallum erexerunt . hoc audito rex astuta fretus industria ad uallum owini uia littorea tetendit sed antequam peruenisset a conano et dauid hoc idem precauentibus acerrimo certamine susceptus est . multisque suorum amissis quo tendebat euasit . owinus audiens regem sibi a tergo imminere in facie autem excercitum regis nimium uallum deseruit et in loco tutiori se recepit . rex deinde collecta in vnum excercitu ad Ruthlan progreditur ibique castra metatus est . {inter}ea classis regia monie ap |
[15b] [b1181 1159] Anus m clix . morgant filius owini mab occisus est . Resus filius Grifini solus bellum regi pretendit cum omnes Wallie principes cum rege pacem haberent . omnes ergo suos ad siluestria tewi remouit . videns tamen se tam late regis potentie non posse resistere factis induciis securus curiam regis adiuit et tanquam (inuic)tus regi pacem pepigit . pacto illi a rege cantrefmaur alioque quem Rex uellet intigre non disperse . Rex tamen procerum suorum usus consilio illud cantref secundum ei in diuersis baronum terris diuisum dedit . Resus tamen cepit et sustinuit . Interea Rogerus comes de clara ceredigeaun ut suam ingreditur . castellum stratmeuruc et castellum hunfredi et castellum aberdiwi firmauit . Interea Walterus clifford dominus cantref bechan predam de terra resi abduxit hominesque interfecit . quo audito resus id factum regi ut domino indicauit . Rex illud emendare noluit . familia ergo resi in ultione prede sue castellum llanamdewi obsedit quod resus adueniens primo impetu cepit . Eynan filius anaraud castellum hunfridi destruxit . milites et alios qui in eo erant forti manu occidit . deinde Resus magis in armis quam in dono regis fidens castella per ceredigean a francis facta combussit . [b1182 1160] Anus .m.c lx . resus combussit castella per demetiam a francis facta . ad Kermerdin excercitum duxit et obsedit . sed aduenient{e} regi{n}aldo comite cornubie obsidio |
[15c] [b1183 1161] Anus. m°c .lxi . madoc powisorum princeps obiit . lewelinus filius e(i)us occisus est . Catwalaun filius madauc . Eynaun clut fratrem suum tenuit et owino Grif{ini} filio carcerandum tradidit quem owinus francis dedit . Sed per collectaneos et familiares suos de Wirgonia liberatus nocte euasit [b1184 1162] Anus m c lxii . [b1185 1163] Anus m.c .lxiii . Resus vi adquisiuit dinwileir et llanamdewri [b1186 1164] Anus .m c lxiiii . henricus rex anglie cum tocius anglie excercitu et Wallie ad bellandum Resum usque ad penchaidern peruenit . Sed resus cum rege facta pace in angliam iuit . Einaun filius anaraut inclitus dux a Waltero filio liwarch dolose in sompno occisus est . Eadugaun filius maredut a waltero cliford occisus est . magister henricus filius arthen obiit . kediuor archidiaconus de ceredigeaun obiit . [b1187 1165] Anus m c.lxv . Resus videns regem non soluere sibi promissa videns etiam Rogerum comitem de clara . Walterum proditorem et occisorem . einaun nepotis sui benigne suscepisse . Rogerum comitem infestauit castellum aber rediuail et castellum mebwenniaun ualida manu combussit totamque regionem ceredigeaun obsecundauit postea vero omnes Walenses {nor}wallie suthwallie powisorum iugum francorum vnanimiter respuerunt . exulat beatus Thomas . [b1188 (1166)] Anus. henricus Rex anglie cum excercitu anglie normannie . flandrie . andegauie . pictauie . et {a}quitannie et scocie ad crucem oswalt |