Paginam XVII. | Paginam XIX. |
[18a] [b1220 1198] Anus .m.c xcviii . Grifinus Resi filius a carcere regis solutus est . cedes Walensium a francis facta est in elwail in obsidione payn . Precepit rex Ricardus omnes cartas in regno suo emptas reformari et noui sigilli sui impressione roborari . [b1221 1199] Anus .m.c.xcix . Willelmus dewer herefordensis episcopus obiit in christo cui succescit in episcopatum filius Willelmi de breusa egidius nomine . houelus seys Resi filius erga pascha curiam regis Iohannes adiuit et in reditu suo apud striguil egritudine coreptus obiit uel ut alii uolunt a francis occisus est qui omnes Wallie duces largitat(e) precellebat . Willelmus marescallus factus est comes penbrochie . [b1222 1200] Anus .m.cc. mailgonus filius resi ut vidit quod solus terram patris sui tenere non potuit quin francis uel Grifino fratri suo partem daret eligit potius cum hostibus partiri quam cum fratre . uendidit igitur Regi castellum abertewi pro paruo argenti pondere et pro maledictione cleri et populi tocius Wallie . Geraldus filius mauricii in hibernia defunctus est . incipit ordo predicatorum . [b1223 1201] Anus m.cci . maredut filius resi inclitus adolescens a francis de Kedweli die sancti swithini occisus est cuius corpus ad kedweli dilatum ibique iuxta ecclesiam sancte marie humatum est . |
[18b] [b1224 1202] Anus .m ccii. Arthurus dux armoricanorum britonum a rege Iohanne in belli conflictu cum multis baronibus et militibus . philippo Regi francorum fauentibus captus est et alienor soror e(i)us cum ipso . [b1225 1203] Anus .m.cciii . Galfridus prior lantoniensis ecclesie die sancti Nicholai meneuensis ecclesie episcopus consecratur [b1226 1204] Anus .m.cc iiii . Arthurus dux armoricanorum britonum in carcere regis Iohannis obiit uel aut alii uolunt occisus est . Philippus rex francie normanniam dolo consulum et baronum terre dicioni sue subiugauit . Iohannes de circi (i.e. John de Courcy) a filiis hugonis de laci hibernia expulsus est . Robertus comes lerecestrie miles strenuissimus obiit . Willelmus comes marescallus oppidum kilgerran primo impetu cepit . familiaribus mailgonis qui illud obseruabant inermibus abire dimissis [b1227 1205] Anus .m.ccv . hubertus cantuariensis archiepiscopus obiit . Rex anglie Iohannes cum excercitu pictauiam intrauit . sed cum philippo francorum regi minime resistere potuit . in angliam uacuus rediit (.) Resus paruus cum francis castellum luch ewein quod erat in potestate filiorum grifini combussit omnibus occisis qui illud obseruabant . Mutacio monete facta est . [b1228 1206] Anus .m.ccvi. [b1229 1207] Anus .m.ccvii . cepit rex tertiam decimam partem regni tam de mo |
[18c] [b1230 1208] Anus .m ccviii . Resus paruus secundo castellum luchewein combussit opidanis partem captis partem cesis . [b1231 1209] Anus .m.ccix . Natus est Ricardus secundus regis filius . Rex in scociam iuit . [b1232 1210] Anus .m ccx . rex Iohannes walterum et hugonem de laci hibernia wallia anglia expulit . Incipit ordo minorum . [b1233 1211] Anus m ccxi . Iohannes rex anglie c{it}o post pascha excercitum in norwallia mouit cuius in auxilium de switwallia uenerunt duo filii Resi . mailgonus et resus paruus . de powis wenninwen filius owini et alii minoris potestatis duces . hoc audiens lewelinus dux Norwallie omnia usque ad montem hereri remouit rex igitur videns se nil agrere posse coactus in angliam uacuus rediit . Item Rex predicti opprobri non immemor secundo in nortwalliam gressum duxit et in ea castella .xiiii. uel amplius firmauit . lewelinus ad predicti montis tutamina cum suis se recepit . tandem mediantibus anglie et wallie optimatibus reconciliantibus tribus milibus pecorum regi datis . Rex in sua rediit . franci ductu filiorum resi mailgoni .scilicet. et resi parui castellum aberistut firmauerunt . sed mailgonus et Resus congnita francorum perfidia statim combusserunt opidanis abire dimissis . mailgonus in swtwalliam bellum mouit . catwalo in glamorgan predes et combustiones fecit non sine h{ominum detrimen}to . [b1234 1212] Anus {m. cc}xii . mailgonus et wen{nenwen cum} lewelino nortwalen{sium duce} foedus inierunt et in powis {stragem magn}am de francis fecerunt . Robertus de wepinit in fugam uersus {in a}ngliam uix euasit [b1235 1213] Anus .m.ccxiii . lewelinus dux norwallie cum ducibus sibi confederates .s(cilicet). mailgonem et wenunwen et aliis m{inoris nomini}s et potestatis ducibus castella per Norwalliam et powis a rege firmata vnum post aliud ualida manu |