Paginam XVI. | Paginam XVIII. |
[17a] [b1211 1189] Anus m clxxxix . Resus filius Grifini in sudwallia bellum mouit in Ros et in penbroc combustiones fecit Gouhir predatus est castellum carnawillian destruxit . aliaque castella in dewet cepit que per malam custodiam {oti}us amisit . castellum de Kermerdin obsedit . sed adueniente Iohanne {comite} filio .h(enrici). regis cum excercitu tocius anglie relicta est obsidio facta est inter ipsium et Resum pace sed priuata rediitque Iohannes in sua . Resus filius Grifini circa {nata}le domini clari obsedit quod et habuit . deditque hoelo seis filio suo cum adiacente . mailgonus resi filius a patre suo captus est et apud dinewr incarceratus est . Deinde patre {nescie}nte Grifinus frater suus eum a carcere patris duxit Willelmoque de breusa socero suo custodiendum tradidit [b1212 1190] Anus m c xc . In dewet occisi sunt a francis nobiles Wallenses .s(cilicet). Resus .f(ilius). rederch et trahair .f(ilius). kediwor et Grifinus filius elidir [b1213 1191] Anus .m.c.xci . Rex francie philippus ciuitatem Accharon obsedit nam Ricardus rex anglie ad ciprum insulam diuertit eamque ditioni sue rege illius capto subiecit inde ad obsidio{nem} accharon leto wltu uenit . quo ad{ueni}ente christiani audaciores et fortiores {effec}ti ciuitatem obsessam diuino {nutu ce}perunt et in ea .vii. milibus pag{anorum} occisis . baldewinus cantuariensis archiepiscopus feliciter in christo obiit et in ciuitate accharon cum honore debito a christianis sepultis in domino quiescit . Resus filius grifini castellum de Newer die asumptionis sancta marie forti manu francis expulsis cepit [b1214 1192] Anus m c.xcii . Walenses de diwet duce Grifino filio resi vi ceperunt castellum de llanwaden . Resus f(ilius) |
[17b] [b1215 1193] Anus m c xciii . Grifinus troyt occisus est . Iohannes filius elidir obiit . Circa {festum} sancti ciricii familiares hoeli {seis} oppidum Wiz nocturno dolo et {in}sidiis cuiusdam traditoris d{eintus} ceperunt . ac flandrenses et franci de penbroc predicti oppidi captionem dolentes oppidum lanwaden quod in hoeli potestate erat inpugnauerunt sed eo non habito cum opprobrio domum reuersi sunt . Tudur filius p{re}t in oppido occisus est qui fuit filius putatiuus resi . Item hoelus et mailgonus filii resi oppidum lanwadan diruerunt . quod cum flandrenses et franci de pen{broc} audissent cum ingenti arma{torum} copia uenerunt in quorum aduentu Walenses stupefacti in tres par{tes} mox diuisi sunt . quorum vna pars oppidum semirutum intrauit . altera uero ecclesiam non orandi causa s{ed} potius refugium petendi adiuit . Tercia uero magis pedibus quam ecclesie uel oppidi confisa tutamini nemoris petiuit abdita . quam franci lupino more insecuti sunt Walenses eorum gladiis iuxta Rutnant numero .lx. perimuntur. [b1216 1194] Anus m cxciiii . Resus filius bledrici obiit . hoelus seis nobiles flandrenses apud peuluniauc occidit . mailgonus resi filius dauid filium mauricii et tanchardum congnomento (recte cognomento) monachum nobilissimos milites occidit |
[17c] [b1217 1195] Annus m cxcv . Rodri filius owini obiit . Rogerus de mortuo mari castellum cameron firmauit . flandrenses castellum de Wiz die pent(e)costes ceperunt . Resus filius Grifini duos filios suos maredut et resum par(u)um cepit . Willelmus de breusa . castellum sancti clari ualida manu cepit et tenuit in eo captis hoeli familiaribus .lx. hoc audiens hoelus castellum newer diruit terram tamen francis inuitis sibi retinuit [b1218 1196] Anus .m.cxcvi . Resus filius grifini kermerdin combussit . inde excercitum ad herefordie partes ducens Redenor combussit militesque Rogeri de mortuo mari ad modum quadraginta occidit cum innumerabile peditum multitudine eo in hunc modum agente . Willelmus de breusa excercitum ad abertewi mouit partemque uille combussit et sic in sua rediit philippus magnel in bellii (recte belli) conflictu ibi cecidit (.) exiit edictum a rege Ricardo ut omnium rerum uenalium commercia per vniuersum regnum eius vnius mensure ponderis et pretii fierent. [b1219 1197] Anus m cxcvii . Resus grifini filius sudwallie princeps nobilissimus mors anglorum clipeus . britonum .iiii. kalendarum maii moritur . cuius corpus nobile apud sanctum Dauid cum honore debito humatum est ad cuius honorem hos versiculos pro modulo nostro composuimus Inducta similitudine inter ipsum et t(i)rannos per con(t)rarium . Cum voluit pluuias busiris cede parabat . Noluit ethereas sanguine Resus aquas . Et quociens phaleris ciues torrebat in ere . Gentibus inuisis resus adesse solet (.) Non fuit antiphates non |