Annales Cambriae B/XXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
XXII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam XXI. Paginam XXIII. Fairytale right blue.png

[22a]
multa e suis mortuorum cadauera per nortwalliam reliquit inhumata tam in mari quam in terra . Positum est fundamentum Westmonasterii .

[b1267 1246] Anus m cc xlvi obiit ille clipeus Wallie dauid filius lewelini apud aber cuius corpus cum fletibus multis sepulture traditur apud aberconuy . cui successerunt in heredem filii fratris sui Grifini .s(cilicet). owinus et lewelinus qui prudentum uirorum consilio terram eque inter se diuiserunt . Nicolaus de molyns senescallus de kermerdin ad terram mailgonis cum miro excercitu accessit mailgone fugato usque ad meronnyth . dictus tamen nicholaus ibidem moram non fecit sed terris post se in regia potestate relictis cum iam dicto excercitu peruenit usque degannuy vnde predictes Iuuenes manu ualida exheredare proponebat . et excercitibus tandem circumquaque super dictos iuuenes irruentibus . ipsi se diuine commendantes voluntati . se cum suis more machabeorum disponente deo in montibus saluauerunt in dempnes quo excercitu redeunte . mailgun in conductu predicti Nicholai ad regem accessit . qui uix regiam obtinuit gratiam . Ita tamen quod nichil de propria hereditate habuit preter duos commotos .s(cilicet). Geneurglin et hyscoid . obiit Radulphus de mortuo mari . obiit comes Walterus marescallus . apud castrum Godrici eodem anno obiit anselmus marescallus . apud striguil . quorum corpora apud tinternam sunt tumulata .

[b1268 1247] Anus .m cc xlvii .

[b1269 1248] Anus m cc xlviii .

[b1270 1249] Anus .m.cc.xlix . capta fuit dameta a lodouico rege francie .

[b1271 1250] Anus .m.cc l .

[b1272 1251] Anus .m.cc.li . Gladus filia domini lewelini apud Windesour . morgan filius resi magni obiit .

[b1273 1252] Anus .m.cc lii . lewelinus filius gurwareth tunc balluius domini

[22b]
h(enrici) regis in terra que fuerat domini maelgonis iunioris cepit mandato regio predam super uires de eluael eo quod quasi hereditario uolebant vti pasturis montium de elenyth .

[b1274 1253] Anus m cc liii . Illustris rex anglie dominus .h(enricus). filius . Iohannis. cum magno excercitu in burgundiam circa principium augusti transfretauit commendando regnum anglie edwardo filio suo et domino Ricardo fratri suo comiti cornubie et regine .

[b1275 1254] Anus m.cc liiii . henricus rex anglie de Gasconiam in angliam relicto ibidem domino edwardo filio suo cum ingenti excercitu in custodia illarum parcium rediit . Guenllian filia domini mailgonis obiit die sancte katerine . eodem anno dictus .e(dwardus). profectus est cum .B(onefacio). archiepiscopo in hispaniam et ibi desponsauit filiam regis hispanie et factus est miles

[b1276 1255] Anus .m.cc.lv . obiit probus et robustus iuuenis mareduth filius lewelini de meronnyth . relicto vnico herede filio de Guenllian filia mailgonis . Et post cito circa festum sancti Iohannes baptiste Iuuenis egregie probitatis Resus filius mailgonis . acta confessione . et communicantis corpore christi et sanguine sumptoque cisterciensis ordinis habitu apud stratam floridam . heu fatis occubit cuius corpus traditum fuit uenerabiliter sepulture in capitulo iuxta sororem suam lamentantibus multis et merito plangentibus mortem ipsius quia uehementer sperabatur a multis et preconiabatur quod ipse esset redempturus et liberaturus magnam partem Wallie a pristino iugo captiuitatis anglicorum . hisdem uero diebus orta discordia suggestione diabolica inter filios grifini . filii uenerabilis memorie domini .L(ewelini). quondam principis nortwallie . owinum .s(cilicet). et dauid fratrem suum ex parte vna et lewelinum ex altera Idem lewelinus confidens in domino eorum indubitanter expectauit horribi

[22c]
lem cum magno excercitu aduentum et immobilis stans cum suis ad preliandum (.) Infra vnius hore spacium . dictus .owinum. et dauid fratres suos multis de suis interfectis et captis necnon et in fugam versis forti manu et bellica cepit et eorum terras sine aliqua dif(ic)ultate saginauit . non multum uero post .s(cilicet). sabbato proximo ante festum sancti michaelis obiit margareta tunc filia maelgonis uxor owini filii mareduth de Kedeveyn que apud stratam floridam iuxta fratrem suum tradita fuit sepulture . Thomas dictus Walensis episcopus meneuensis obiit in christo .

[b1277 1256] Anus .m.cc.lvi . Quidam nobiles Wallie uiam vniuerse carnis ingressi sunt . videlicet . maredut filius maudauc . tunc dominus de yal et owein .f(ilius). Ioruerth de eluael . hoc anno accessit dominus edwardus illustris regis anglie . henrici filius tunc comes cestrie circa kalendas augusti ad castra sua videlicet de digannoy et de disserth uidendum et terras . quo recedente et facta uisitacione . nobiles Wallie indignati . et suis spoliati libertatibus et honoribus . more machabeorum zelo iusticie accensi . elegerunt pocius cum honore in bello pro libertate sua mori quam sic ab extraneis et indignis hostibus calcari . ad nobilem iuuenem . uidelicet lewelinum filium grifini filii lewelini accesserunt . suam ei exponentes captiuam tribulacionem cum lacrimis et gemitibus . quorum gemitibus et fletibus idem .L(ewelinus). motus eorum exhortacione et consilio atque rogatu accessit ad terram de peruewalt et eam infra vnam ebdomadam preter duo castris .s(cilicet). degantro et dissert uiriliter occupauit . habens tunc secum nobilem virum uidelicet maredut filium Resi cryc per cauillacionem anglicorum et nepotis sui .s(cilicet). Resi vechan et aliorum quorundam suorum vicinorum de terra et hereditate sua eiectum . quorum nomina non erant tunc in libro uite scripta . quo tunc prospere facto a dicto lewelino terram de meronnyth similiter occupauit . et die lune prima