Paginam XXV. | Paginam I. |
[26a] [b1285 1264] Anus m.cc lxiiii . orta fuit dissensio inter cistercienses et clarauallenses que tamen in curia romana terminabatur et dusciebatur . [b1286 1265] Anus m.cclxv . Idus Iunii edwardus filius regis .h(enrici). euasit de custodia comitis leicestrie ab harfordie apud wigomore venitque ad G(ilbert). de de (dittograph in MS) clare comitem gloucestrie apud lodolow dictus comes leicestrie uillam cepit et castrum de monum |
[26b] [b1287 1266] Anus .m.cc.lxvi . I(ohannes). de hexuil et alii exheredati intrauerunt et ceperunt insulam de Ely . eodem anno per consilium et assensum regis adiudicati sunt terris suis omnibus exheredati ita videlicet quod extenderentur terre eorum et secundum ualorem terrarum facerent reddere portionem suam alii per quinquennium alii per .iiii. annos . alii per triennium alii per biennium . alii per annum secundum quod maius uel minus deliquerunt . [b1288 1267] Anus .m.cc.lxvii . vi. idus marcii . G(ilbert). comes glouernie cum magno excercitu per cautelam intrauit in ciuitatem londonie . domino O(to) legato existente in turri londonie . vbi tenuit comes pascha suum contra uoluntatem regis . cum autem dominus rex hoc intellexisset duxit excercitum suum londonias et apud stratford fixit teritoria sua . ubi moram fecit per .x. septimanas vnde ibidem de pace reformanda multum elaboratum est ita quod quodammodo pax est reformata et multi de exheredatis uersus dominum regem pacificati sunt . [b1289 1268] Anus .m.cc.lxviii . Oto legatus celebrauit consilium suum londonie . et iiii. ides iulii iter aripuit repatriandi [b1290 1269] Anus m. cclxix [b1291 1270] Anus .m.cclxx . obiit Resus filius domini mareduci cuius corpus cum fletibus multis sepulture traditur . [b1292 1271] Anus .m.cclxxi . obiit Iohannes filius edwardi primogenitus qui in custodia domini regis alemannie existebat et sepultus est apud westmonasterium . [b1293 1272] Anus .m.cc.lxxii . obiit henricus rex anglie anno regni sui .lvii . [b1294 1273] Anus m.cc.lxxiii . obiit dominus maredutus filius resi |
[26c] [b1295 1274] Anus m.cclxxiiii . dominus edwardus post obitum patris sui de francia circa kalendas augusti ad angliam profectus est et vbi honorifice cum magno tripudio susceptus et ad londoniam ductus et apud westmonasterium coronatus . Item eodem anno dominus grifinus filius wenunwen powisie dominus totam terram suam reliquit qui angliam profectus est et a rege edwardo benigne commendatu et hoc propter persecucionem nortwalensium relinquens filium suum owinum penes principem lewelinum in custodia liberali . [b1296 1275] Anus .m cc.lxxv . Statuit rex in suo primo parliamento suo post coronacionem suam multa statuta apud westmonasterium . [b1297 1276] Anus m.cclxxvi . hoc anno venit paganus filius patricii de chauard cum magno excercitu ad uillam de kermerdin et subiugauit domino regi anglie totam terram de stratewi et de kerdigan et uastauit omnia castella eiusdem prouincie . omnes barones sudwallie anglie intrauerunt et omagium domino regi anglie fecerunt . [b1298 1277] Anus .m.cc.lxxvii . venit illustris rex anglie dominus e(dwardus) cum magno excercitu ad nortwalliam et apud rutlan castra metatus est ibique per aliquot dies moratus est . deinde uenit ad eum dictus l(ewelinus) princeps norwallie et ibidem confederati sunt et pax inter eos formata est postea uero dominus e(dwardus) rex cum suis angliam petiit . et edificatum est castellum apud llan padarn super mare a domino edmundo h(enrici) regis iuniori filio . [b1299 1282] Anus .m cclxxx{ii} . lewelinus f(ilius) grifini occisus est ab anglis fraude suorum . E(dwardus) rex totam snoudoniam subiugauit . castrum aberconwi edificatum est [b1300 1283] Anus .m.cclxxxiii . dauid cum duobus filiis uxore et filiabus capti sunt fraude nepotum [b1301 1286] Anus .m.cc.lxxxvi . combustio domorum apud stratam floridam . |