Paginam XXIV. | Paginam XXVI. |
[25a] [b1281 1260] Anus. m.cc.lx In die sancti georgii martiris combusta est uilla de trefetland a dominis de keri et de kedewic . eodem anno die sancti kenelmi martiris tres uigiles anglici nacione qui custodiebant castellum de buelth tradiderunt hominibus illud domini lewelini filii Grifini circa finem noctis pro magna summa pecunie et hoc fuit propter odium infernale quod dicti uigiles habebant . erga notarium eiusdem castelli qui erat anglicus quo audito et diuulgato statim Resus bechan cum suo excercitu et omnes nobiles et bene in armis ualentes fere tocius sudwallie venerunt et statim vnanimi et communi consilio quicquid cremabile erat in illo castello igni tradiderunt lapides uero solotenus destruxerunt . ita quod in breui lapis super lapidem ibidem non possit reperiri . venit etiam tunc dominus owinus filius mareduc cum suis omnibus fidelibus et subiectis ad pacem et fidelitatem domini lewelini qui statim madocum filium dicti owini de carcere liberauit et liberum tradidit et centum tres libras eidem donauit . Eodem etiam anno circa kalendas augusti iurate sunt trenge per duos annos inter dominum regem et regnum ex vna parte et dominum lewelinum et suos ex altera parte ita quod sine transgressione treugarum liceat eidem lewelino defendere se et sua contra omnes uolentes literas treugas tenere uel firmas habere . Eodem anno dominus edwardus primogenitus henrici regis perrexit ad trans marinas partes cum flore iuuentutis tocius regni ubi tenuit torneamentum contra gallos qui vnanimiter conuenerunt et dictum dominum edwardum |
[25b] [b1282 1261] Anus .m.cc lxi . In octauis beate marie .s(cilicet). natiuitatis . obiit grifinus abbas de cumhir [b1283 1262] Anus .m.cc lxii . In estate flos militum anglie Gilbertus comes de clare ueneno interiit apud doroberniam . Eodem anno in uigilia sancti andree apostoli per industriam hominum de maelenit captum deuastatum fuit castellum de keuenellis Eodem etiam die captum fuit castellum de bledvach et destructum . tunc dominus Rogerus et humfrei de Bun iunior cum flore iuuentutis tocius marchie intrauerunt ruinosos muros de keuenlis cum magno apparatu molientes restaurare fracturas murorum . Quod audiens dominus lewelinus filius grifini princeps Wallie conducens secum omnes nobiliores Wallie accessit ad eos et circumspecta obsidione uallauit ipsos quousque fame et inedia ducti petierunt sibi cum armis tamen inermes licenciam recedendi quod pius princeps pietate ductus concedens |
[25c] [b1284 1263] Anus .m.cc.lxiii . Quinto kalendarum maii apud clunow interfecti fuerunt ad minus centum viri inter quos cecidit lewelinus filius maredut flos iuuentutis tocius Wallie . erat enim strenuus et fortis in armis largus in donis et in consiliis dandis prouidus et omnibus amabilis Eodem anno in estate coadunati sunt omnes comites et barones fere omnes cum domino . lewelino principe contra edwardum et ceperunt omnia castella et vniuersas ciuitates tocius anglie excepto castello windelesor et dominus lewelinus cum magno excercitu et apparatu accessit ad castrum de disserth circa kalendas augusti et illud bello cepit et statim solotenus destruxit ita ut non ibi lapis super lapidem in breui inuenire(t)ur . Cepit etiam die sancti michaelis castellum de diganwy in regno fortissimum prout wlgariter dicebatur non vi aut bello . sed castellani acerrima acerbitate et amaritudine famis afflicti consilium inierunt cum dicto principe de uita sibi seruanda se ipsos cum castro eidem dantes . intantum enim afflixerat eos famis acerbitas quod oportuit eos inedia ducti famem extinguere carnibus equorum et etiam canum suorum |