Annales Cambriae C/CLIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CLIII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CLII. Paginam CLIV. Fairytale right blue.png

[153ra][recensere]

edificauit turrim de cardigan.

[c560][recensere]

Annus.

[c561][recensere]

Annus. Walterus marscallus cepit terras pertinentes ad honorem de cayrmerdyn pro Gilberto fratre suo.

[c562][recensere]

Annus. Gilbertus marscallus comes penbrochie obiit. iiii°. kalendas iulii. Et eodem anno Walterus marscallus factus est comes penbrochie. circa festum symonis et iude.

[c563][recensere]

Annus. Henricus rex filius iohannis uenit cum exercitu totius anglie uersus nortwalliam usque Rudlan. et misit nuncios ad dauid filius leo lewelin ut ad eum ueniret et adduceret secum griffinum fratrem suum quem tenuit in carcere. et cum non posset resistere regi : fregit castellum suum de degannoe et alia. et tandem uenit ad regem cum fratre suo grifino. quem dedit in manu regis et omnes qui cum eo erant incarcerati quos rex adduxit londoniam. et fecit ibidem custodiri. Eodem anno H[enricus] rex idem transfretauit in gasconiam circa festum sancti iohannis ante portam latinam. Captus fuit Walterus de marisco in insula de londey.

[c564][recensere]

Annus. grifut filius lewelin mortuus est in carcere apud londoniam. siue dolo seu aliter ignoratur. Henricus rex anglie rediens de gasconia applicuit in angliam circa festum exaltacionis sancte crucis. Et dauid filius lewelin combussit cayrmerdyn.

[c565][recensere]

Annus. Senescallus de cayrmerdyn obsedit castrum de deresloyn. Venit Walterus marscallus apud hauerfordiam.

[c566][recensere]

Annus. Walterus marscallus obiit. v°. kalendas decembris. Henricus rex anglie mouit gwerram contra dauid filium lewelin. et in illo anno mortuus est dauid. Imperator fredericus depositus est. Maredut filius

[153rb][recensere]

Res depredauit uillam de cayrmerdyn. Dominus herebertus filius mahii interfectus fuit a Walensibus in glamorgan in quodam cliuo prope castrum quod fuit morgani cam.

[c567][recensere]

Annus. Exercitus demetice domino nicholao de meules et grifino filio gweno guenoynwyn ducibus transiuerunt fluuium de deui et per maximam partem nortwallie nullo obstante seu etiam contradicente.

[c568][recensere]

Annus. Terremotus magnus fuit in britannnia et ybernia. quo terremotu magna pars ecclesie meneuensis. corruit. et plura edificia in patria. et rupes scisse sunt. xi°. kalendas martii. Anselmus meneuensis episcopus obiit. cui successit magister thomas wallensis. Fur quidam intrauit ecclesiam meneuensem. et eam uestibus ornament[is] et ceteris rebus spoliauit. et spolia in rupibus maritimis abscondit. Custodes uero ecclesie super hoc dolentes. impingebatur enim eis a quibusdam : deum beatumque dauid patronum loci suppliciter orauerunt ut eos sicut erant innocentes demonstrarent. Quadam autem die non multum post. cum post prandium sacrista nomine madauc de hospicio suo ad ecclesiam iret : hostium ecclesie aperuit et locum in quo ornamenta erant intrans : fure in medio ornamentorum stantem et calicem aureum in manu tenentem inuenit. Sacrista uero super hoc admirans ait. O fur infelix quid hic facis : quod te infortunium huc adduxit : tu uasa et ornamenta istius ecclesie nuper amissa furtiue rapuisti : Fur confitens et non negans ait. Ego uere rapui. Prosiliens sacrista abripuit ei cultellum quod ad corrigiam suam


[153va][recensere]

habebat. et eum captum coram clerico et populo deduxit. Clerus et populus pro tanto miraculo plaudentes : deum et sanctum dauid ympnis et cantiacis collaudarunt. Mortalitas et fames magna in britannia et in ybernia.

[c569][recensere]

Annus. Partita fuit terra comitis marscalli inter tres filias suas. Consecratus fuit thomas Wallensis meneuensis episcopus. viii. kalendas augusti.

[c570][recensere]

Annus. Lodouicus rex francorum exiuit insulam cypri uersus terram sanctam cum magno nauigio christianorum. xiiii. kalendas Iunii. et applicuit cum nauigio suo in egyptum in portu damiete. vto. kalendas Iunii. et deuictis per dei gratiam sarracenis ciuitatem illam cepit.

[c571][recensere]

Annus. Fractus fuit pons de kay[r]merdyn per oppressionem glaciei.

[c572][recensere]

Annus. Destructus fuit lodouicus rex francie in terra sancta et captus per paganos.

[c573][recensere]

Annus.

[c574][recensere]

Annus. Lodouicus rex francie a terra sancta. et Henricus rex anglie a partibus rediit transmarinis. Et dedit rex henricus eadwardo filio suo primogenito yberniam. walliam. vasconiam. et bristollum.

[c575][recensere]

Annus. Thomas wallensis meneuensis episcopus die translationis sancti benedicti obiit. cui successit magister Ricardus de Karreu theologus et phylosophus optimus.

[c576][recensere]

Annus. Consecratus fuit Ricardus meneuensis episcopus apud romam a domino papa. Et incepit magna guerra in Wallia.

[c577][recensere]

Annus.

[c578][recensere]

Annus. Interfecti sunt plures anglici et Wallenses partem anglorum fouentes apud Kemmereu in estrad

[153vb][recensere]

tewy in uigilia sancte trinitatis. ducibus ex parte anglorum domino stephano bauthun ex parte Wallensium maredut filio resi. et maredut filio oweyn.

[c579][recensere]

Annus. Dominus patricius de chaurs et dominus walterus malenfaunt interfecti fuerunt apud kilgarran in autumpno.

[c580][recensere]

Annus.

[c581][recensere]

Annus. Interfecti fuerunt plures Walenses apud Lanhuadeyn in uigilia beati laurentii. Et fugati fuerunt franci de anglia.

[c582][recensere]

Annus.

[c583][recensere]

Annus. Magna fuit discordia inter dominum eadwardum filium h[enrici] regis anglie primogenitum et barones anglie. Et lewelinus princeps nortwallie tenuit se ex parte baronum.

[c584][recensere]

Annus.

[c585][recensere]

Annus. Captus fuit h[enricus] rex anglie et eadwardus filius eius primogenitus in bello apud Lewes. et rex alemannie Ricardus frater regis h[enrici] et alii plures barones. Et multi londonienses fuerunt interfecti.

[c586][recensere]

Annus. visa fuit stella cometa in francia. Et duxit rex lodouicus suggestione fratris sui caroli regis cicilie

[c587][recensere]

Annus. Lodouicus rex francie apud tunes in arabia obiit. et plures nobiles francie.

[c588][recensere]

Annus.

[c589][recensere]

Annus.

[c590][recensere]

Annus.

[c591][recensere]

Annus.