Annales Cambriae C/CLIIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CLIIII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CLIII. Paginam CLV. Fairytale right blue.png

[154ra][recensere]

[c592][recensere]

Annus. Ricardus de carreu episcopus meneuensis iuit in franciam in continenti post pascha. et perhendinauit apud Rungy prope ciuitatem parysiensem.

[c593][recensere]

Annus. Rediit Ricardus episcopus in Walliam circa ascensionem domini.

[c594][recensere]

Annus. Henricus rex anglie obiit. Cui edwardus filius suus successit.

[c595][recensere]

Annus. Celebratum fuit concilium generale apud lugdunum sub gregorio papa. x°. circa festum natiuitatis beati iohannis baptiste. Et fuit ibi statutum de decima omnium prouentuum ecclesiasticorum reddenda per sex annos sequentes in subsidium terre sancte. et etiam commende perpetue reuocate. et plura alia statuta restrictiva et penalia fuerunt ibidem edita. Magister iohannes de fekeham archidiaconus brechonie obiit. cui successit magister henricus de villa amlof. Coronatus est edward rex anglie.

[c596][recensere]

Annus. Inceptum fuit feretrum beati dauid in ecclesia meneuensi.

[c597][recensere]

Annus. Incepit Gwerra in westwallia inter homines de estratewy et de cadwely. et interfectus fuit dominus herueus de chaurs in autumpno.

[c598][recensere]

Annus. Venit eadwardus rex anglie. in manu forti in northwalliam ad gwa gwerrandum contra lewelinum filium grifud principem northwallie in estate. Et eadmundus frater regis uenit in westwalliam. et incepit construere castrum apud lanpadarn vaur. et dominus rex incepit construere castrum apud Rudlan. Et uenit dictus eadmundus apud sanctum dauid causa peregrina

[154rb][recensere]

tionis. Et concordes facti sunt rex et princeps in octaba beati martini hyemalis.

[c599][recensere]

Annus. Duxit leuuelinus princeps nortwallie filiam comitis symonis de monte forti. Magister henricus de villa amlof obiit cui archidiaconus brechonie obiit. cui successit magister adam bareth thesaurarius meneuensis. cui ade successit in thesauraria Robertus de hauerfordia rector ecclesie de lanvenyth. et fuit installatus. viii°. idus septembris.

[c600][recensere]

Annus. Facta fuit noua moneta ueteri propter eius diminutionem destructa regnante eadwardo rege anglie.

[c601][recensere]

Annus. Ricardus de carreu episcopus meneuensis kalendas aprilis obiit. et sepultus est in ecclesia meneuensi prope altare sancte crucis a parte australi die beati ambrosii. Electus fuit magister thomas beke. iii. nonas Iunii. et confirmatus pridie nonas Iulii per iohannem de pecham de ordine minorum in abbatia de stanlowe prope cestriam. et consecratus pridie nonas octobris apud lyncolniam. Electus est magister petrus de exonia archidyaconus meneuensis in episcopum exoniensem. cui successit in archidyaconatu Robertus thesaurarius meneuensis. cui roberto successit in thesauraria Willelmus de burrethe canonicus meneuensis. Concessa fuit regi quintadecima prouentuum ecclesiasticorum ad subsidium in regno anglie per triennium.

[c602][recensere]

Annus. Celebratum fuit concilium prouinciale apud lambheth londoniis sub fratre iohanne de pecham archiepiscopo cantuariensi nonas octobris conuocato ad hoc clero totius prouincie. et statuta plura edita et publica


[154va][recensere]

ta perenalia tamen. Magna morina ouium fuit que incepit in anno precedenti.

[c603][recensere]

Annus. Destructum fuit castrum regis apud lanpadarnvaur et captum castrum de lanamdeuery et castrum de carregkennen per dauid filium leuuelini grifud fratrem L[ewelini] principis northwallie. Resum vechan filium resi filii mailgonis. griffinum et cananum filios maredut filii oweini. griffinum et lewelinum filios resi vechan dominos deyskennen. in crastino annunciationis dominice. Et interfectus fuit Willelmus de ualenciis iunior heres penbrochie in estratewy. xvi. kalendas Iulii.

Willelmus de burrethe thesaurarius meneuensis obiit. iiii°. kalendas aprilis. Lewelinus princeps northwallie interfe cui successit Iohannes de barry. Lewelinus princeps northwallie interfectus fuit in bello prope lanueyr in buelth. iii°. Idus decembris. Cui uxor sua filia comitis symonis estate precedente peperit filiam. et in pariendo mortua est. Que filia postea per regem edwardum congnatum matris sue una cum nutrice sua capta : missa est in angliam nutrienda.
[2 lines left blank]

Magna morina hominum.

[c604][recensere]

Annus. Captus fuit dauid frater L[ewelini] princepis northwallie per dolum suorum circa festum natiuitatis. beati iohannis baptiste et incarceratus et in crastino beati michaelis sequentis apud slopesburiam distractus et suspensus. et in. iiiior. partes diuisus capite amputato. quod ad londonias portatum fuit et ibi in alta turri fixum una cum capite cum l[ewelini] fratris sui. Quarteria uero eius fuerunt suspensa. vnum apud slopesburiam. aliud apud lincolniam. tertium apud bristollum vbi filii sui

[154vb][recensere]

duo in carcere tenebantur. quartum apud Wyntoniam. Tenti autem fuerunt griffut et canan filii maredut. resus paruus filius res filii mailgonis. griffut et leuuelin filii res vechan. howel filius res frater maredut filii res. et omnes incarcerati apud london[iam]. Resus filius maredut dominus de estratewy tenuit cum domino rege. quapropter terras suas tenuit et ampliores ex dono domini regis accepit. omnibus aliis a suis terris exheredatis. Maredut filius gurwared archidiaconus de karmerdyn obiit. cui successit magister iohannes de alderby. Ecclesia de langadauc facta est colleg[iate].

[c605][recensere]

Ann°. Visitauit iohannes de pecham archiepiscopus cantuariensis dyoceses meneuensem. Landauensem. bangorensem. asaphensem. Incepit autem uisitare in ecclesia meneuensi. vi°. Idus iulii. Eodem anno reedificauit rex eadwardus castrum de lanpadarnvaur. Et incepit edificare castrum apud aberconoe. et fecit munitiones apud bangor et apud Kayraruon. Et uenit dictus rex causa peregrinationis apud sanctum dauid vna cum domina regina anglie nomine elianora die dominica in crastino beati katerine uirginis. Et mensure bladi et vini et ceterorum liquorum et pondera redacta fuerunt ad instar mensurarum et ponderum ciuitatis londoniensis. Villa hauerfordia recuperauit libertates suas coram iusticiariis domini regis apud hauerfordiam pro tribunali sedentibus quibus dominus Willelmus de valencia comes penbrochie ipsam villam diu spoliauerat et detinuerat spoliatam. Obiit martinus papa.

[c606][recensere]

[A]nnus. Philippus rex francie filius lodouici regis mortuus est et pars magna exercitus eius in arragonia in yspania. cui successit filius