Annales Cambriae C/CXXXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CXXXXIII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CXLI. Paginam CXLV. Fairytale right blue.png

[143ra][recensere]

et commisso bello in ostio teyui cum magna parte exercitus sui howel cecidit. Grifud autem uictor fuit.

[c367][recensere]

Annus. Sedicio magna orta fuit inter grifud filium lewelin et grifud filium rederc.

[c368][recensere]

Annus.

[c369][recensere]

Annus. familia grifud ad modum. cxl. dolo optimatum stratewy et dyuet.

[c370][recensere]

Annus

[c371][recensere]

Annus. hoc anno tota dextralis patria deserta est metu gentilium.

[c372][recensere]

Annus

[c373][recensere]

Annus.

[c374][recensere]

Annus. Classis ybernie perit in dextrali parte cambrie.

[c375][recensere]

Annus

[c376][recensere]

Annus.

[c377][recensere]

Annus

[c378][recensere]

Annus. Grifud filius leuuelin interfecit grifud filium rederch.

[c379][recensere]

Annus. Destructio hereford a grifud.

[c380][recensere]

Annus. filius harold uastauit regiones anglie auxiliante ei grifud britonum rege.

[c381][recensere]

Annus. Owein filius grifud moritur.

[c382][recensere]

Annus.

[c383][recensere]

Annus.

[c384][recensere]

Annus.

[c385][recensere]

Annus. Grifut filius leuuelin britonum rex cecidit. Ioseph episcopus meneuensis moritur.

[c386][recensere]

Annus

[c387][recensere]

Annus

[c388][recensere]

Annus

[c389][recensere]

Annus. Haroldus rex gothorum cum magno exercitu inuasit regiones anglie. cui obuiauit alius haroldus filius Gotwini et eum interfecit. Sed iterum superuenit Willelmus quidam normanorum dux. et haroldum anglorum regem uita et regno priuauit.

[c390][recensere]

Annus

[c391][recensere]

Annus

[c392][recensere]

Annus. mechein inter filios cinnin. id est. bledyn et ruallaun et filios grifut id est maredut et idwal in bello. maredut frigore in quo etiam bello ruallaun occiditur. bledin autem regnauit.

[c393][recensere]

Annus.

[c394][recensere]

Annus. Maredut filius owein a cradauc filio grifud et a

[143rb][recensere]

francis occiditur super ripam remny. Diermid scotorum rex in bello occiditur.

[c395][recensere]

Annus. franci uastauerunt keredigiaun. Meneuia uastatur a gentilibus. et bangor similiter. Bledud episcopus meneuie moritur. Sulgenius episcopatum accepit.

[c396][recensere]

Annus. franci iterum uastauerunt Keredigiaun.

[c397][recensere]

Annus. Bledin filius kenuin dolo malignorum hominum de estratewy a res filio owein occiditur. cui successit traharin filius cradauc eius consobrinus regnum uenedocie tantum tenens. Sed res et rederch filii cradauc dextralem britanniam habuerunt. Grifud autem nepos iacob non obsedit bellum candubr inter filios kadugaun et inter res et rederch qui uictores fuerunt.

[c398][recensere]

Annus. Rederch filius cradauc dolo occiditur a consobrino suo meirchaun.

[c399][recensere]

Annus. Bellum inter filios kadugaun id est lewelin et gronou et inter res filium owein qui iterum uicti sunt.

[c400][recensere]

Annus. Bellum pullgudic in quo traharn rex venedocie uictor fuit et tota familia res cecidit. In fine uero huius anni res et howel eius frater a cradauc filio grifud occiduntur. Sulgenus episcopatum deserit. Et abraham accepit.

[c401][recensere]

Annus. Res filius t[e]udur incepit regnare.

[c402][recensere]

Annus. Meneuia a gentilibus uastatur. Et Abraham a gentilibus occiditur. Sulgenus iterum episcopatum accepit.

[c403][recensere]

Annus. Bellum montis carn in quo traharn filius cradauc et cradauc filius grifud et meilir filius ruallaun et res filius teudur. et grifud filii cynaun filius iacob occiduntur. Willelmus


[143va][recensere]

rex anglie ad sanctum dauid orationis causa perrexit.

[c404][recensere]

Annus

[c405][recensere]

Annus

[c406][recensere]

Annus

[c407][recensere]

Annus. [empty space] rex Scotorum moritur.

[c408][recensere]

Annus. Willelmus rex obiit. cui successit edrich frater et ipse Willelmus.

[c409][recensere]

Annus. Res filius teudur de regno suo expellitur a filiis bledit id est madauc. cadugaun. et ryrid. Ipse uero yberniam adiit. et classe accepta reuertitur in britanniam. Bellum penlethereu geritur in quo duo filii bledid id est madauc et ririd ceciderunt. et Res uictor fuit. Ingentem censum captiuorum gentilibus et scotis Res filius teudur tradidit.

[c410][recensere]

Annus. Scrinium sancti dauid de ecclesia sua furatur et iuxta ciuitatem ex toto spoliatur. Terremotus ingens per totam britanniam fuit.

[c411][recensere]

Annus

[c412][recensere]

Annus. Sulgenus episcopus. Lxx°v°. etatis sue anno moritur. Meneuia frangitur et destruitur a gentilibus.

[c413][recensere]

Annus

[c414][recensere]

Annus. Res filius teudur a francis qui in brecheniauc habitabant occiditur. post cuius obitum dyuet uastatur a cadugaun filio bledin. postea circa kalendas iulii franci keredigaun et dyuet inuaserunt et castella in eis firmauerunt. Malcolum rex scotorum occiditur a francis.

[c415][recensere]

Annus. Willelmus rex anglorum normanniam adiit. ipsoque ibi morante et fratrem suum expugnante : britanni francorum iugum respuunt. et castella eorum in noruuallia diruunt. In fine uero istius anni diruunt castra francorum in keredigaun et dyuet exceptis duobus scilicet penbroc et rydcors.

[c416][recensere]

Annus. Franci deuastauerunt Goher. kedweli. estratewi. keredigaun et dyuet et estratewi deser

[143vb][recensere]

te manserunt. Media autem autumpno Willelmus rex anglorum exercitum contra britones mouit. sed uacuus domum rediit.

[c417][recensere]

Annus. Willelmus filius baldwin qui iussu regis Willelmi castellum rydcors fundauit : moritur. Eo mortuo castellum a custodibus deseritur. Brecheinauc. et guent. et guenliunc iugum francorum respuunt. sed franci exercitum mouent in guent. et nihil impetrantes uacui domum redeunt. et in kellitrauant uersi sunt in fugam. Iterum uenerunt in brecheinauc. et castella fecerunt in ea. sed in reditu apud aberlech uersi sunt in fugam a filiis idnerth filii kadugaun. Vchrid filius edwin et howel filius gronoe uastauerunt prouinciam de penbroc et incolumes domum rederiunt.

[c418][recensere]

Annus. Geraldus dapifer de penbroc fines meneuie deuastauit. Willelmus rex contra britannos exercitum mouit. sed nihil impetrans uacuus domum rediit.

[c419][recensere]

Annus. Omnes uenedoti congregati sunt in insula mon. et gentiles de ybernia ad se tutandos inuitauerunt contra duos hugones consules francorum. Sed gentiles precio corrupti. consules in insulam introduxerunt. et castra ibi fecerunt. Cadugaun filius bledin et Grifut filius kenan insulam reliquerunt et yberniam adeunt. Postea magnus rex germanie ad insulam mon uenit et prelium cum consulibus commisit. sed alter consulum uulneratus in facie cecidit. alter uero cum maioribus et minoribus insulam deliquit. Postea uero magnus rex insulam mon repente reliquit.

[c420][recensere]

Annus. Cadugaun filius bledin