Annales Cambriae C/CXXXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CXXXXV
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CXLIII. Paginam CXLVII. Fairytale right blue.png

[145ra][recensere]

de ybernia rediens pacificatus est cum francis et partem regni sui accepit. Lewelin filius cadugaun ab hominibus de brecheniauc occiditur. Grifud filius kenan moniam obsedit. Howel filius yduual ad yberniam perrexit. Rikewarth filius sulien episcopi moritur.

[c421][recensere]

Annus. Willelmus rex anglorum improuiso ictu sagitte a quodam milite in uenatu percussus occubuit cuius regnum accepit henricus frater eius iunior et filiam malcolum regis albanorum in coniugem duxit. Robertus uero frater Willelmi regis ierosolimis tunc temporis erat. Sed audiens fratris sui obitum statim repatriauit. Thomas archiepiscopus eboraci id est cayr ebrauc moritur. Cui geraldus herfortensis episcopus successit. Anselmus archiepiscopus cantuariensis a Willelmo Rege in exilium missus et postea ab henrico rege reuocatus ad episcopatum suum rediit.

[c422][recensere]

Annus. Hugo crassus urbis legionum comes moritur. Cui Rogerus eius filius successit. Gronoe filius cadugaun obiit.

[c423][recensere]

Annus. Sedicio magna orta est inter henricum regem et Robertum fratrem eius. Ioruerth filius bledin cepit fratrem suum mareduth et eum in carcerem regis trusit.

[c424][recensere]

Annus. Magnus rex apud dulin occiditur. Ioruerth filius bledin captus est ab hominibus regis apud slopesburiam decus et solamen britannie.

[c425][recensere]

Annus

[c426][recensere]

Annus. Owein filius edwin longa confectus egritudine obiit. Interea howel filius gronoe a Ricardo filio bleduin expulsus predas magnas fecit.

[c427][recensere]

Annus. Howel filius gronoe dolose a francis rydcors et a gogaun filio meuric occisus est. Robertus comes

[145rb][recensere]

a fratre suo henrico rege in bello captus est. et incarceratus. meuric et grifri filii traharyn ab oweno filio cadugaun occisi sunt.

[c428][recensere]

Annus. maredut filius bledin de carcere euasit. Eadgarus filius malcolum obiit. cui successit frater eius alexander.

[c429][recensere]

Annus. Flandrenses ad Ros uenerunt. Geraldus dapifer firmauit castellum de Kilgarran.

[c430][recensere]

Annus. Castellum Kenarth ab owein filio cadugaun destruitur. quam ob rem expulsus est ad yberniam. sed eodem anno rediit.

[c431][recensere]

Annus. Ioruerth filius bledin iussu regis de carcere in patriam suam rediit. Oweyn filius cadugaun et maredut filius ririd combusserunt meyronnith. hominesque ibi et armenta occiderunt. Postea owein uenit de keredigaun et irruptiones fecit in flandrenses. quapropter cadugaun eius pater kereticam terram amisit. et Gilberto filio Ricardi traditur. Ipse uero owein et madauc expulsi yberniam petunt. Sed madauc iterum de ybernia rediit et latuit in siluis.

[c432][recensere]

Annus. Ioruerth a madauc nepote suo occiditur. et ab eodem madauc cadugaun suus auunculus occiditur. Interea owein de ybernia rediit et terram suam a rege accepit.

[c433][recensere]

Annus. Robertus de belem a rege capitur.

[c434][recensere]

Annus. Madauc filius ririd a familia maredut tenetur. et traditur owein. qui eum oculis priuauit.

[c435][recensere]

Annus. Henricus rex mouit exercitum in kambriam et pacificus domum rediit.

[c436][recensere]

Annus. Wilfridus episcopus meneuensis moritur.


[145va][recensere]

cui successit quidam normannus bernardus nomine. Grifut filius res perrexit ad deuet ad grifut filium kenan qui ibi in quadam ecclesia conclusus multis de familia sua interemptis uix euasit. Et grifut filius res rediens ad estratewi irruptiones fecit in flandrenses.

[c437][recensere]

Annus. Grifut filius Res castellum arberth inuasit et destruxit. et villam de cayr merdyn combussit. et oweyn filius cradauc ibi occiditur. Bellum geritur apud castellum aber ystoit. Owein a flandrensibus in estrat brunus occiditur. Eynaun filius cadugaun. et grifut filius maredut castellum vedrith quod est kymmer fregerunt et terram eius optinuerunt.

[c438][recensere]

Annus. Gilbertus filius Ricardi moritur.

[c439][recensere]

Annus. Bellum mays maynkembro in quo lyuuarch filius ouuein cecidit. Houuel filius ydwal ibi uulneratus de quo uulnere postea obiit.

[c440][recensere]

Annus. Murcherdac ybernie rex obiit.

[c441][recensere]

Annus. Filius henrici regis apud barbefleth submersus est.

[c442][recensere]

Annus. Henricus rex anglie cum exercitu magno ad powis uenit. et receptis. x. milibus animalium a nobilibus terre domum rediit.

[c443][recensere]

Annus. Eynaun filius cadugaun moritur. Ithail filius Ririd de carcere solutus est. Caduuallaun et oweyn filii grifut in meyronith et eius homines cum armentis ad propria traxerunt.

[c444][recensere]

Annus. Grifut filius maredut occidit Ithail filium Ririd consobrinum suum [.] cadwallaun filius grifut interfecit.iii. suos auunculos. filios ouuein. scilicet gronoe. ririd. et meilir. Morgan filius cadugaun occidit fratrem suum

[145vb][recensere]

maredut.

[c445][recensere]

Annus.

[c446][recensere]

Annus.

[c447][recensere]

Annus. Grifut filius Res a rege henrico de terra sua expulsus est. Daniel filius sulgeni episcopi moritur.

[c448][recensere]

Annus. Grifut filius maredut moritur. Lewelin filius owein ab auunculo suo maredut capitur. Morgan filius cad[ugaun] qui ob fratricidium ierosolimam perrexit. in reditu insula cypres moritur.

[c449][recensere]

Annus. Maredut filius lyuuarch qui consobrinum suum filium meuric occidit. et duos consobrinos suos. filios grifut oculis priuauit. duosque fratres suos excecare bledwino iussit : a Ieuuab filio owein occiditur.

[c450][recensere]

Annus. Ioruerth filius lyuuarch a lewelin filio owein occiditur. Leuuelin filius ouueyn a maredut filio bledin oculis et testiculis priuatus est. Ieuuab filius ouuein a consobrinis suis filiis leuuarch occiditur. Madauc filius leuuarch a meuric filio meuric consobrino suo occiditur.

[c451][recensere]

Annus. meuric filius meuric oculis priuatus est. Dedicatio ecclesie sancti dauid.

[c452][recensere]

Annus. Ioruerth filius ouuein occiditur. Cadwallaun filius griffut a consobrino suo cadugaun filio gronoe occiditur. Maredut filius bledin obiit.

[c453][recensere]

Annus.

[c454][recensere]

Annus

[c455][recensere]

Annus

[c456][recensere]

Annus. Henricus rex anglie moritur. m°.c°. xxxv°. anno ab incarnatione domini. xv°. anno cicli decennouennalis. Et maxima discordia fuit inter britones et francos. sed britones uictores fuerunt.

[c457][recensere]

Annus. Grifut filius Res congregato exercitu magno cum omnibus ducibus totius cambrie pugnauit apud aber teyui contra francos et flandrenses. et uictor fuit. franci autem partim