APOCALYPSIS
REVELATA
IN QUA
DETEGUNTUR ARCANA QUÆ IBI PRÆDICTA SUNT, ET HACTENUS RECONDITA LATUERUNT.
AMSTELODAMI:
MDCCLXVI.
PRÆFATIO.
Unt plures qui ſudarunt in Explicatione Apocalypſeos, ſed quia Senſus ſpiritualis Verbi hactenus ignotus fuerat, non potuerunt videre Arcana, quæ inibi latent recondita, hæc enim Senſus ſpiritualis ſolum retegit, quare Explicatores conjecturarunt varia, & plerique applicuerunt illa quæ ibi ſunt, ad ſtatus Imperiorum, commiſcendo etiam aliqua de Eccleſiaſticis. Sed Apocalypſis, ſicut totum Verbum, in Senſu ſuo ſpirituali ne hilum agit de Mundanis, ſed de Cæleſtibus, ita non de Imperiis & Regnis, ſed de Cælo & Eccleſia. Sciendum eſt, quod poſt Ultimum Judicium, quod Anno 1757 in Mundo ſpirituali peractum eſt, de quo in peculiari Opuſculo Londini 1758 edito, formatum ſit novum Cælum ex Chriſtianis, ſed ex illis ſolis qui recipere potuerunt quod Dominus ſit Deus Cæli & Terræ, ſecundum Ipſius verba apud Matthæum, XXVII: 18, & ſimul pænitentiam a malis operibus in mundo egerunt; ex hoc Cælo deſcendit & deſcenſura eſt Nova Eccleſia in terris, quæ eſt Nova Hieroſolyma. Quod hæc Eccleſia agnitura ſit ſolum Dominum, patet ex his in Apocalypſi,, Venit ad me unus ex ſeptem Angelis, & loquutus eſt mecum, dicens, veni, oſtendam tibi Sponsam Agni Uxorem, & oſtendit mihi Urbem magnam ſanctam Hieroſolymam deſcendentem e Cælo a Deo, Cap: XXI: 9 10. Et alibi, ,, Gaudeamus & exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, & Uxor Ipsius paravit ſe: beati qui ad Cænam Nuptiarum Agni vocati ſunt,, Cap: XIX: 7. 9. Quod Cælum Novum futurum ſit, & quod inde deſcenſura ſit Nova Eccleſia in terris, patet ex his ibi ,, Vidi Cælum Novum & Terram novam, & vidi Urbem ſanctam Hieroſolymam deſcendentem a Deo e Cælo, paratam ſicut Sponſam ornatam Marito ſuo: Dixit Sedens ſuper throno, ecce nova omnia facio; & dixit mihi, ſcribe, quia hæc verba vera & fidelia ſunt,, Cap: XXI: 1. 2. 5: Novum Cælum eſt novum Cælum ex Chriſtianis; nova Hieroſolyma eſt nova Eccleſia in terris, quæ cum novo illo Cælo unum aget, Agnus eſt Dominus quoad Divinum Humanum.
His adjicientur aliqua ad illuſtrationem: Cælum Chriſtianum eſt infra Cælos antiquos; in illud a tempore Domini, cum fuit in Mundo, admiſſi ſunt, qui Deum unum ſub tribus Perſonis coluerunt, & non ſimul ideam trium Deorum habuerunt; & hoc ex cauſa, quia Trinitas Perſonarum recepta eſt in toto Chriſtiano Orbe; at illi, qui de Humano Domini non aliam ideam foverunt, quam ſicut de humano alterius hominis, non potuerunt recipere fidem Novæ Hieroſolymæ, quæ eſt quod Dominus ſit Solus Deus in Quo Trinitas; hi ideo ſeparati ſunt, & emiſſi ad angulos: datum eſt videre ſeparationes poſt Ultimum Judicium, & ablegationes. Nam ſuper juſta idea Dei fundatur univerſum Cælum, & in terris univerſa Eccleſia, & in genere omnis Religio; per illam enim eſt Conjunctio, & per conjunctionem Lux, Sapientia, & Felicitas æterna.
Quiſque poteſt videre, quod Apocalypſis neutiquam poſſit explicari niſi a Solo Domino, ſingula enim verba ibi continent arcana, quæ abſque ſingulari illuſtratione & ſic revelatione nuſquam ſcirentur; quare placuit Domino aperire mihi viſum ſpiritus mei, & docere. Ne itaque credatis quod aliquid ex me ibi ſumſerim, nec ex aliquo Angelo, ſed ex Domino Solo. Dixit etiam Dominus per Angelum ad Johannem,Ne obſignes verba prophetiæ Libri hujus Cap: XXII. 10,per quod intelligitur, quod manifeſtanda ſint.