Apocalypsis Revelata/Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae in Compendio

E Wikisource
< Apocalypsis Revelata

Jump to navigation Jump to search
Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae in Compendio
1766
Ardimg5.png
DOCTRINALIA
Ecclesiæ Et Religionis
catholico romanæ
IN COMPENDIO.

QUoniam in Apocalypſi Capp: XVII. XVIII. XIX, etiam agitur de Babylonia," quæ eſt Religioſum Catholico Romanum, aperienda ſunt in ingreſſu Doctrinalia ejus, & quidem in hoc ordine, De Baptiſmo, ſe Euchariſtia ſeu Sacra Cæna, de Miſſis, de Pænitentia, de Juſtificatione, de Puragatorio, de Septem Sacramentis, de Sanctis, & de Poteſtate.

,, I. De Baptismo, hæc docent: quod totus Adam poſt prævaricationis offenſam, quoad corpus & animam, in deterius commutatus ſit: quod peccatum id in omne genus humanum transfuſum ſit: quod peccatum hoc originale ſolummodo per meritum Chriſti tollatur; & quod meritum Chriſti per Baptiſmi Sacramentum applicetur; & quod ſic totus reatus Peccati originalis per Baptiſmum tollatur: quod in Baptizatis uſque remaneat concupiſcentia ſicut fomes ad peccata, non autem peccatum: quod ſic induant Chriſtum, fiant nova creatura, & conſequantur plenam & integram remiſſionem peccatorum. Baptiſmus vocatur Lavacrum regenerationis & fidei. Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi ſint de ſponſionibus factis a patrinis, quod eſt Sacramentum confirmationis. Quod propter lapſus poſt Baptiſmum neceſſarium ſit Sacramentum pænitentiæ.

,, II. De Eucharistia Seu Sacra Cæna. Quod ſtatim poſt Conſecrationem verum Jeſu Chriſti Corpus & verus Sanguis ſub Panis & Vini ſpecie, una cum Ipſius Anima & Divinitate, realiter & ſubſtantialiter contineantur, Corpus ſub ſpecie Panis & Sanguis ſub ſpecie Vini, ex vi verborum: at ipſum Corpus ſub ſpecie Vini & Sanguis ſub ſpecie Panis, ac Anima ſub utraque, vi naturalis connexionis & concomitantiæ, qua partes Domini Chriſti inter ſe copulantur, & Divinitas propter admirabilem ejus cum corpore & anima hypoſtaticam unionem; ita quod tantundem ſub altera ſpecie atque ſub utraque contineatur; verbo, quod totus & integer Chriſtus ſub Panis ſpecie & ſub quavis iſtius ſpeciei parte, & totus etiam ſub Vini ſpecie & hujus partibus exiſtat; quod ideo binæ ſpecies ſeparentur, ac Panis detur Laicis, & Vinum ſit Clericis. Quod miſcenda ſit aqua vino in calice. Quod Laici accipient a Clericis communionem, & quod Clerici ſeipſos communicent. Quod ſit verum Corpus & verus Sanguis Chriſti poſt conſecrationem in hoſtiis in particulis conſecratis; & quod ideo hoſtia adoranda ſit cum monſtratur & circumfertur. Quod mirabilis & ſingularis illa converſio totius ſubſtantiæ Panis in Corpus & totius ſubſtantiæ Vini in Sanguinem dicatur Transſubſtantiatio. Quod communicatio ſub utraque ſpecie concedi queat ſub certis conditionibus a Pontifice. Vocatur Panis ſuperſubſtantialis, & Panis Angelorum, quem hi edunt abſque velaminibus; vocatur etiam ſpiritualis cibus; tum antidotum quo liberantur a peccatis.

,, III. De Missis. Dicitur Sacrificium Miſſæ, quoniam ſacrificium, quo Chriſtus ſe obtulit Deo Patri, repræſentatur in hoc ſub ſpecie Panis & Vini; quod inde ſit Sacrificium vere propitiatorium, purum, & non niſi ſanctum in eo. Quod ſi populus non ſacramentaliter communicat, ſed ſolus Miniſter, tunc populus ſpiritualiter communicet, quia Miniſtri non pro ſe tantum, ſed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Chriſti pertinent, id obeunt. Quod Miſſæ non fieri debeant lingua vulgari, quia magnam continent populi fidelis eruditionem, ſed ut Miniſtri aliquid declarent diebus dominicis: quod inſtitutum ſit, ut quædam, quæ myſtica ſunt, voce ſubmiſſa, & quædam elatiore, pronuntientur; & quod, ut ſit majeſtas tanti ſacrificii quod offertur Deo, ſint Lumina, Thymiamata, Veſtes, & id genus alia. Quod offerendum ſit pro Vivorum peccatis, pænis, ſatisfactionibus, & quibuſvis neceſſitatibus; & pro Defunctis. Quod Miſſæ in honorem Sanctorum ſint gratiarum actiones propter quod intercedant dum implorantur.

,, IV. De Pænitentia. Quod præter Baptiſmum ſit Sacramentum Pænitentiæ, quo lapſis poſt Baptiſmum beneficium mortis & meriti Chriſti applicatur, quare vocatur laborioſus quidam Baptiſmus. Quod partes Pænitentiæ ſint Contritio, Confeſſio, & Satisfactio; Quod Contritio ſit donum Dei, & impulſus Spiritus Sancti non adhuc inhabitantis, ſed tantum moventis, ita quod ſit diſpoſitio. Quod Confessio debeat eſſe omnium mortalium peccatorum, etiam occultiſſimorum, ac intentionum: quod peccata, quæ retinentur non remittantur, at quod illa, quæ poſt ſcrutationem non occurrunt, incluſa ſint Confeſſioni: quod fieri debeat minimum ſemel in anno: quod peccata abſolvenda ſint a clavium Miniſtris, & quod remittantur cum dicunt, Ego absolvo; quod Abſolutio ſit ſicut actus judicis, cum ſententia pronuntiatur: quod graviora peccata abſolvenda ſint ab Epiſcopis, & adhuc graviora a Pontifice. Satisfactio, quod fiat per pænas ſatisfactorias a Miniſtro ex arbitrio pro menſura delicti imponendas: quod cum Pæna æterna etiam Pæna temporalis remittatur. Quod Indulgentiarum poteſtas a Chriſto relicta ſit Eccleſiæ, & quod uſus illarum maxime ſalutaris ſit.

,, V. De Justificatione. Quod tranſlatio ab eo ſtatu, in quo homo naſcitur filius Adami in ſtatum gratiæ per ſecundum Adamum Salvatorem, ſine Lavacro regenerationis & fidei, ſeu Baptiſmo, non fiat. Quod exordium juſtificationis ſecundum ſit a gratia præveniente, quæ eſt Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo ſemet. Quod diſpoſitio fiat per Fidem, cum credit vera eſſe quæ revelata ſunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Chriſtum propitius ſit: & per Charitatem, qua incipit proximum diligere, & odio habere peccatum. Quod Juſtificatio, quæ ſequitur, non ſolum ſit peccatorum remiſſio, ſed ſanctificatio & interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur juſti, ſed quod ſint juſti, juſtitiam in ſe recipientes; & quia accipiunt meritum paſſionis Chriſti, quod ita inſeratur Juſtificatio per Fidem, Spem & Charitatem. Quod Fides ſit humanæ ſalutis initium, fundamentum & radix Juſtificationis, & quod hoc ſit per fidem juſtificari: & quia nihil eorum, quæ Juſtificationem præcedunt, ſive fides ſive opera, juſtificationis gratiam promerentur, quod hoc ſit juſtificari gratis, eſt enim gratia præveniens: & quod uſque homo ex operibus juſtificetur, & non ex fide tantum: quod juſti in levia & venialia peccata cadant, & quod uſque ſint juſti: & quod juſti ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemoſynas, jejunia, ne cadant, quia renati ſunt in ſpem gloriæ, & non in gloriam. Quod Juſti, ſi exciderint juſtificationis gratia, rurſus juſtificari poſſint per Pænitentiæ ſacramentum: quod per quodlibet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides, at quod per infidelitatem, quæ eſt receſſio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis juſtificati ſint merita, & quod juſtificati per illa, quæ ab illis per Dei gratiam & meritum Chriſti, fiunt, promereantur vitam æternam. Quod Liberum Arbitrium poſt Adami peccatum non amiſſum & exſtinctum ſit, & quod homo cooperetur aſſentiendo vocanti Deo, & quod alioquin foret inanimatum corpus. Prædestinationem ſtatuunt, dicendo quod nemo ſciat, num ſit in numero prædeſtinatorum, & inter illos quos Deus ſibi elegerat, niſi ex ſpeciali revelatione.

,, VI. De Purgatorio. Quod per Juſtificationem non deleatur omnis reatus pænæ temporalis exſolvendæ, quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exſolvantur, antequam in Cælum patet aditus. Quod Animæ ibi detentæ fidelium ſuffragiis juventur & præcipue per ſacrificium Miſſæ; & quod hoc diligenter docendum & prædicandum ſit. Tormina ibi deſcribuntur varie, ſed ſunt inventa, in ſe figmenta.

,, VII. De Septem Sacramentis. Quod Sacramenta ſeptem ſint, Baptiſmus, Confirmatio, Euchariſtia, Pænitentia, Extrema Unctio, Ordo & Matrimonium: quod non plura nec pauciora ſint: quod unum altero dignius ſit: quod contineant gratiam; & quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquæ Legis. De Baptiſmo, Confirmatione, Euchariſtia, & Pænitentia, ſupra actum eſt. De Sacramento Extremæ Unctionis: quod ſit ex Jacobo, Cap V. 14, 15: quod fiat ægrotis circa finem vitæ, unde vocatur Sacramentum exeuntium: quod ſi convaluerint, poſſit iterum applicari: quod fiat per oleum ab Epiſcopo benedictum, & per hæc verba "Indulgeat tibi Deus quicquid oculorum, ſive narium, ſive tactus vitio deliquiſti. De Sacramento Ordinis; quod ſeptem Ordines ſint in Miniſterio Sacerdotii, qui differunt dignitate, & vocantur ſimul Hierarchia Eccleſiaſtica, quæ eſt ſicut caſtrorum acies ordinata: quod inaugurationes in Miniſterium fiant per unctiones, & per tranſlationes Spiritus Sancti in illos. Quod ad ordinationes Epiſcoporum & Sacerdotum non requiratur ſæcularis poteſtas, aut Magiſtratus conſenſus, aut vocatio aut auctoritas; quod qui ab illis vocatione inſtituti ad miniſterium tantummodo aſcendunt, non ſint miniſtri, sed fures & latrones, qui per oſtium non ingrediuntur. De Sacramento Matrimonii: quod diſpenſatio graduum & divortiorum ſit Eccleſiæ: quod Clerici non contrahent matrimonium: quod omnes illi poſſint habere caſtitatis donum, & ſi quis dicit ſe non poſſe, cum tamen voverat, ſit anathema, quia Deus id rite petentibus non denegat, & non patitur aliquem ſupra id quod poteſt tentari. Quod ſtatus virginitatis & cælibatus anteponendus ſit ſtatui conjugiali: præter plura.

,, VIII. De Sanctis. Quod Sancti una cum Chriſto regnantes orationes ſuas pro hominibus Deo offerant: quod Chriſtus adorandus ſit, & quod Sancti invocandi; quod invocatio Sanctorum non ſit idololatrica, nec adverſetur honori unius Mediatoris Dei & hominum; vocatur Latria: quod imagines Chriſti, Deiparæ Mariæ, & Sanctorum, ſint venerandæ & honorandæ, non quod credendum quod in illis Divinitas & virtus ſit, ſed quod honor, qui illis exhibetur, referatur ad prototypa, quæ illæ repræſentant; & quod per imagines, quas oſculantur, & coram quibus procumbunt ac caput nudant, Chriſtum adorent, & Sanctos venerentur: quod miracula Dei per Sanctos fiant.

,, IX. De Potestate: quod Papa Romanus fit Petri Apoſtoli ſucceſſor, & Jeſu Chriſti Vicarius, Caput Eccleſiæ, & Epiſcopus univerſalis; quod ſit ſupra Concilia: quod Illi ſint claves aperiendi & claudendi cælum, ita poteſtas remittendi & retinendi peccata; quod ideo Illi ſicut vitæ æternæ Clavigero, terreni ſimul & cæleſtis imperii jura ſint: quod etiam ab Illo ſit talis poteſtas Epiſcopis & Sacerdotibus, quia etiam data eſt reliquis Apoſtolis, & quod ideo dicantur Miniſtri clavium. Quod Eccleſiæ ſit judicare de vero ſenſu & interpretatione Scripturæ ſacræ, & quod qui contraveniunt, pænis ex jure ſtatutis puniendi ſint: quod non conveniat ut Laici legant Scripturam Sacram, quoniam ſenſum ejus non ſcit niſi Eccleſia; inde Miniſtri ejus venditant quod illum ſciant.

,, X. Hæc ſunt ex Conciliis & Bullis, imprimis ex Concilio Tridentino & Bulla Papali confirmante, ubi omnes, qui contra illa quæ decreta ſunt, quæ in genere ſunt ſupra allata, ſentiunt, credunt, & faciunt, anathemate condemnant.