Iamque comenzarat Baldi statura levari
altius, et coelo magnis consurgere membris,
iamque misuratur per longum brachia quinque,
largus in amplificis relevato pectore spallis,
sed brevis angustos cingit cinctura fiancos.
Nervosus gambis, pede parvus, schinchibus acer,
drittus in andatu, levibus qui passibus ipso
vix sabione suas potis est signare pedattas.
Vivaces habet ille oculos, semperque rotatos
nunc huc nunc illuc, radio velocius illo,
qui facitur quando sol specchio guardat in uno.
Non huic barba nimis plena est, durataque setis,
at spuntant mento lanosi trenta peluzzi,
cui superum labrum paulo supereminet altro
extrius, et savium sic indicat esse futurum.
At quia non habet hac in molli aetate magistrum,
iam compagnones, rofianos, atque sbisaos,
bravazzosque gradat, sbriccos, certosque cagnettos,
qui taiacantones dicuntur, mangiaque ferri.
Talibus ingrassat se tantum Baldus ut aetas
virda iuvenazzum transportat more poledri,
non unamque facit stallae spezzare cavezzam;
nempe polastrones isti, dum sanguine caldo,
dumque vigent stomacho, semper mangiare parato,
non oleum ponunt nec sal in rebus agendis,
nec mirant cosam naso lontanius ullam.
Solo de Baldo tota parlatur in urbe,
qui smisuratis sgomentat forcibus omnes,
nilque deos curat, nil sanctos, nilque diablos.
Non illum spadae, non illum mille zanettae,
non sbirri et zaffi terrere, nec ipse Gaioffus
praetor in urbe potest animum domitare superbum.
Ipsius ad grandem famam, nomenque cagandum,
non est tam validus brazzus, tam dura gigantis
schena, vel Orlandi sguardus, vel mille Rinaldi,
qui non sconcaghent nimia formidine bragas.
Spadazzam lateri cunctis metuendus ataccat,
quae fuit obscuris Vulcani facta boteghis,
hanc ve fabri rapido temprarunt fulminis igne
Broth zoppus, sguerzusque Sterops, gobbusque Pyrazzus.
Leggiadria suos brillabat tanta per artus,
ut quaecumque potest fieri saltatio, sive
gatta piet soricum, seu praesta leona caprettum,
per Baldum fieret, nulla straccante fadiga.
Ergo Cipadicolae primates gensque bravorum,
quique sacramentant semper simul esse fradellos,
compellunt Baldum vinclo iuraminis: ut rex
sit compagnorum voiatque tenere governum,
per quem quisque tamen vitam non stimet un aium,
namque ubi rex mancat vadunt sotosora facendae.
Praecipuos sed tres delectos Baldus habebat,
quorum legnaggium non sit scoltare noiosum.
Primus erat magnus Fracassus, razza gigantum,
cuius longa fuit (certe non dico bosiam)
per bellum punctum brazzos persona quaranta.
Grossilitate staro maior sibi testa dabatur.
Intrasset boccam totus castronus apertam,
auriculisque suis fecisset octo stivallos,
atque super frontem potuisses ludere dadis.
Spallazzas habuit vastas, largamque schenazzam,
gambones grossos, brazzosque, amplumque culamen.
Non erat in mundo qui hunc posset ferre cavallus,
omnes montando schizzabat more fritadae.
Ingentem brancans manibus per cornua taurum,
voltabat circum facili giramine testam,
ut facit ad lodrium chiamans strozzerus osellum.
Ventrosam, duramque tulit sua testa celatam,
quae tantum vini, quantum fert zerla, tenebat.
Larga merendando mangiabat bocca vedellum,
nec bene replebant panes ottanta budellos.
Sint quales voiant, trinzeras atque muraias
crollabat manibus, totasque ruebat abassum.
Streppabat digitis ita querzas, tempore vecchias,
ut sterpare solent aios et porra vilani.
Tanto ibat strepitu spatians, tantaque gravezza,
tota sub ipsius plantis quod terra tremabat.
Targa illi fuerat plus fundo magna tinazzi,
bastonusque ingens non parvior arbore navis.
Huius progenies Morgante calavit ab illo
qui bacchioconem campanae ferre solebat.
Alter erat Baldi compagnus nomine Cingar,
Cingar scampasoga, cimarostus, salsa diabli,
accortusque, ladro, semper truffare paratus,
in facie scarnus, reliquo sed corpore nervax,
praestus in andatu, parlatu, praestus in actu,
semper habens testam nudam, penitusque tosatam.
Praticus ad beffas, truffas, zardasque, soiasque,
deque suo vultu faciens plus mille visazzos,
et simulans varias sguerzo cum lumine morfas,
pochis vera loquens voltis, mala guida viarum,
namque domandantes quae sit via dritta camini,
insegnans tortam, comitum drizzabat in ongias.
Portabat semper scarsellam nescio qualem,
de sgaraboldellis plenam, surdisque tenais,
cum quibus oscura riccas de nocte botegas
intrabat, caricans pretiosa merce sodales.
Altaros spoiat gesiae, tacitusque subintrat
in sagrastiarum magazenos, salvaque robbas.
Sgardinat o quoties cassettam destriter illam,
qua tirat offertam pretus pro alzare capellam,
vel pro massarae potius comprare camoram.
Tres voltas forcam praesus montaverat altam,
dumque super scalam, manigoldo stante parato,
cascaturus erat, calzosque daturus ad orzam,
semper ab armato Baldo, comitante caterva,
scossus erat, mediisque armis per forza cavatus.
Qui mox ad primam tornabat protinus artem,
unde piabatur barisello rursus, et urbem
ingrediens strictus cordis, trans mille vilanos
armatos nigris spontonibus, atque zanettis,
protinus a cuncto populo, cunctaque palesus
gente botegarum conclamabatur ad auras:
«Ecce diavol adest, non lassat vivere quemquam,
spoiavit Sancti Franceschi altaria ladrus,
milleque censuras portat manigoldus adossum,
Sancti Christofori robbavit fratribus ambos
mezenos, plenumque occhis missaltibus urzum.
Non pomos brolis, non verzas lassat in hortis
non in pollaris gallinas atque capones.
Rupit presbitero chiericam, zagumque reliquit
pistatum pugnis, quibus abstulit inde cavallam».
Talibus insultat populazzus, at ille nientum
attendit vulgi vitriata fronte cridores,
dumque in praesonem trahitur, dum forca paratur,
dum latro altuttum debet damatina picari,
nocte cadenazzos rumpit, scarpatque quadrellos,
presonem sbusat, tornatque robbare botegas.
Baldus eum socios super omnes semper amavit,
namque suam duxit Margutti a semine razzam.
De te quid tandem dicam, Falchette gemelle,
qui quoque pro Baldo iuraras ponere vitam
dicam, sed multis parebo forte bosardus,
dum dicam quod ego propriis occhialibus hausi.
Vidi ego Falchettum duplicato corpore natum,
quippe viri buccas usque ad culamen habebat
ex inde ad caudam veltri sibi forma dabatur.
Nescio si brancas, lector placidissime, cosam:
clarius hoc dicam, mangiabat dente virorum,
smaltitosque cibos mastini ventre cagabat,
quapropter coredorus erat tam praestus, ut ipsos
zaffaret capros, lepores, dainosque fugaces,
et quia mezus erat noster, mezusque molossus,
hunc multi reges, papae, grandesque maëstri
chortibus in propriis de primis fare volebant,
sed magis incagans papis, regumque favori
cum Baldo tantum dormit, mangiatque, bibitque.
Interea Baldus vilanellae nomine Bertae
captus amore, illam patri per forza robavit.
Illa citadinas omnes quantunque legiadras
vincebat, nedum visi beltate galanti,
sed gestu, andatu, risu, garboque loquelae.
Hac ideo causa, magni quoque ductus aviso
Sordelli, cui semper erant Baldi omnia curae,
legitimo, ut fas est, illam sposavit anello,
quae fuit assaltu primo schionfata, duosque
laeta mamolinos portatu fecit in uno,
quos Grillum fecit nec non chiamare Fanettum,
tam bellos vultu, tam gaios, tamque politos,
ut dicas non esse illos nisi pignora Baldi.
Creverat interea plenos Zambellus in annos,
Zambellus Berto natus et matre Tonella,
qui reputabatur Baldi genus atque fradellus.
Is quoque sposarat moieram, nomine Laenam,
barbaque Tognazzus fuit huius causa facendae.
Hic Zambellus erat borella tundior omni,
nec non aguzzus tanquam pistonus aiadae,
quidquid aquistabat seu zappa sive gumero
Baldus spendebat betolis, scottoque tavernae.
Splendidus in tavola, vult Baldus habere caprettos,
deque sparavero quaias, de astorre fasanos:
at Zambellus aium, fortasque appena cipollas
mangiat, et interdum gaudet leccare scudellas.
Hunc dormire nihil Baldus de nocte volebat,
quem toto stentare die cogebat in agris.
Ille fadigando vix quod mangiaret habebat,
ipse reposando borsam nummosque tenebat.
Pauper homo cuiquam tot vellet dicere tortos,
sed timet a solito spallis bastone tocari,
quem rediens de sera casam sua schena provabat.
Ergo die quodam solus solettus in arvo
valde lavorabat, stentans zappare fasolos.
Iamque visentinis spuntabat Phoebus ab Alpis,
Zambellum iam iam mangiandi voia grezabat,
qui per ventronem vacuas rosegare budellas,
ireque per cistam grances et gambara sentit.
Sed quia nessunus pendet carnerus in ulmo,
quo saltem tozzi sint muffi, aut crusta casetti,
sed quia vinessae nullus barilottus aquatae,
qua queat almancum boccam bagnare sugatam,
trat zappam longe ceu desperatus et alto
pectore suspirum sborrat per utrumque canalem.
Inde caput grattans dextra, culumque sinistra,
non satiare potens ventrem, vult pascere griffas.
Brontolat in dentes, calcataque verba susurrat,
atque strepit veluti buliens pignata ravarum.
Blasphemat, maledicit, ait convitia Baldo,
namque umberlicus schenae taccatur arentum.
Impatiens tandem magna sic voce gridavit:
«O cordis lancum, o vermocagnus, et oyde,
oyde meus venter, mea panza, meusque budellus!
sic taceam semper? marza sic famme crepabo?
strangossabo miser? nec quemquam cerco socorsum?
quae cascare potest mihi nunc desgratia maior,
si codesella meas vado parlare cotalas?
Esto, fracassabit schenam mihi boia ribaldus.
Non ne fracassabit, nec non tutavia fracassat,
dummodo vel solam praesumo dire parolam?
inveniam tandem, qui me distoiat afattum
de tot fastidiis, cagasanguibus atque malannis.
Quem tandem invenies? nemo, mihi crede, trovatur,
carpere qui gattam praesumat contra tyrannos.
Invenies forcam, quae sit conclusio doiae.
Heu me quisque procul cazzat, me quisque refudat,
namque repezzatum porto frustumque gabanum,
nullaque tegnosam mihi coprit schufia testam,
nullaque braga tegit nudas diretro facendas,
et nullum tandem calzat mea gamba schifonem,
sed ruptis scarpis digiti reperere fenestras,
nec solum marzum servat mihi borsa quatrinum,
quo possim comprare mufum de pane tochettum,
quo mihi barberus voiat tosare pedocchios,
qui me nocte die privum savone travaiant.
Nausea sum factus populo, derisio genti,
mattis garratola et nostrae zavatta Cipadae.
Non mancant homines, qui dant conseia, saputi,
sed mancant qui me picolo dignantur aiuto.
Omnes sunt medici, sua sed medicina negatur,
omnes compagni, sed non compagna scudella.
Sum riccus, quisquis pro me vult ponere vitam,
sum pauper, nemo pro me vult spendere bezzum».
Talia parlabat, quando procul ire Tognazzum
vidit oportunum, sua cui pensiria dicat.
Hic est ille senex, patriae pater, ille Tognazzus,
ille cipadenses natus punire giotones.
Saepe fuit consul, dictator saepe Cipadae,
praticonus enim manezabat iura senati.
Quisquis conseium cercabat habere Catonis,
protinus andabat savio parlare Tognazzo.
Portabat brettam, quae dicta est bretta taëri,
de cuius piga scriptarum copia pendet.
Consulis est proprium tales portare bolettas,
unde datur sciri doctae prudentia testae.
Hanc foggiam brettae vidisse talhora recordor
in carnevali festis, et tempore matto,
cum mascarantur buffones barbaque chieppi.
Extra hunc brettonem profert Tognazzus orecchias,
quas male sufficeret plenas nettare badilus.
Semper habet longo nasum morcone colantem,
de quo spirat odor, tanquam cagatoria morbans.
Cascat de spallis frusti zorneia veluti,
quem garbum populi portabant tempore vecchio.
Haec appena coprit circum culamina bragas.
Usat, ut usatur, calzas calzare brasolas,
hasque satis bastat stringhis stringare duabus,
interdumque scoprit vento boffante culattas.
Pendet gallono mediis squarcina guainis,
quae cavat anguillis tunicam, ranisque braghessas.
Incedit, quamvis gobbo sit tergore, drittus,
incedensque manus haeret gallonibus ambas,
et pignata paret manighis manigata duobus,
seque pavonizans menat velut ocha quadernum.
Saepe tamen manibus faciunt bragalia guantos,
namque illic digiti scaldantur tempore freddo.
Hunc igitur cernens vultu Zambellus alegro,
se viat in frettam, currit, cridat: «Ola, Tognazze,
ola, Tognazze, unam volo vobis dire parolam».
Ille catoniaca se se gravitudine voltat:
«Quis chiamat?» dicit. «O te, Zambelle, volebam,
te nunc apunctum gestabam pectore ficcum.
Quid facitur? video sic magrum, sic macilentum.
Nec dum mangiasti? nec dum, Zambelle, bibisti?
Hora est ut solvas, ubi stat carnerus? arecca».
«Ay», Zambellus ait suspirans, «et ayme tapinum!
non habeo panem, sacchellam cerne vodatam,
non habeo vinum, vacuum quoque cerne barillum.
Oyde utinam, sic sic ut ego, disinasset et ipse
Baldus, et ipsa mei mangiatrix Berta poderi.
Deh giandussa, quibus me tortis ille travaiat!
Est mihi messeris parlandi grande talentum,
fors bene sassino plus non stentabor ab illo.
Da mihi conseium: parlabo? res tibi quadrat?»
Tognazzus coleram spudans, nasique senapram,
respondet: «Quadrat? parlabis? meque domandas
conseium quod et ipsa etiam tua zappa dedisset?
O macaron, macaron, quae te mattezza piavit,
quid tantum expectas, merlotte? quid? anne becatam,
anne boconatam speras aliunde, maruffe?
non tamen usanza est hominum nunc temporis, ullum
velle dare altorium poveris, nisi praemia dentur.
Verum dic tandem: quid nam facit ille ribaldus?
qui centum sogas meritat centumque tenaias.
Dic Zambelle meus, dic horsu, plangere noli,
semper maturis tua dic pensiria vecchis,
qui scozzonato praestant conseia vedero.
Nosti quam nostri pariter groppantur amores,
nosti quam semper te fixum porto corada».
Cui Zambellus: «Habes multam, Tognazze, rasonem.
Sed precor, avantum nos hac sedeamus in umbra,
ne per disgratiam videat nos ille loquentes,
deque suis penset cosis maledicere pravis,
teque tracagnadis refrigeret absque riguardo.
De me non dico, quia sum vezzatus ad illas
tartufalas, fecique sodas in tergore costas».
Tognazzus ringens stizzosa foramina nasi:
«Quid zanzaris?» ait, «videor sic esse dapocus,
Poltronusque tibi? mihi tota potentia Baldi
haud posset minimum barbae torzere peluzzum.
Se sibi provideat, nec ubi me sentiat esse
praesumat drizzare pedes, aut ponere vistam.
Qui licet in vulgo multos chiachiaronus amazzet,
dico quod in vulgo taiet licet omnia frappis,
hunc tamen ac similes bravos non estimo fungum.
Si factis mancant homines, incaga parolis,
baiantesque canes lunae dic esse codardos.
Hi bravi portant spadas gallone cadentes,
at quum tempus adest quo sit sfodrare bisognus,
obstant calcagnis, schenam pro pectore voltant.
Hi frappant brettas longo tremante penazzo,
quae coprunt occhium seu dextrum sive sinistrum,
dant centum taios calzis cossalia circum,
casaccasque breves portant, curtosque capinos,
ut populus videat gambas ornare velutum,
bressanamque doro vinctam cordone daghettam.
Nil tamen est panis, quod manducetur a casam.
Intrant infrottam betolas quandoque bravazzi,
terribilique graves assaltant caede bocalos,
expugnantque gregum zaynis, corsumque caraffis.
Hinc, mox, hinc nascunt illa illa sonantia late
verba bravariae, velut est: "sagrada, putana,
potta, renego deos", et multa et plura bravorum,
quae possunt etiam spaventum mittere coelo.
Nunc ea dabandam peradessum mitto, sed illos
tot sine borsettis faciam smaltire budellas.
Non tibi dico favam, nosco quid pectore gesto».
Zambellus grattans rognam, qua plenus abundat,
incipit: «Oyme Deus, quantum sum mortuus, oyde
non habeo tempus tantas contare facendas.
Hoc solamenter ego volo te certare, quod ille
me facit, et fomnam poverosque famere putellos.
Semper ego stento zappans, mea fomnaque filans,
putti pascentes porcam; sed zappa, conochia,
porcaque nil giovant nobis, vorat omnia Baldus,
omnia Berta tirat pro seque suisque fiolis.
Quando casam redeo brazzis stracchedine pistis,
vergottam coenae pensans acatare paratum,
groppifero bastone prius bonasera salutor.
Nil nisi panzatas mangio pugnosque cotoros,
cucchiarumque mihi stranium patientia praestat,
namque ribaldazzus me chioccat, meque richioccat,
et cum stanghetto dat aiutum Berta marito.
"Cur", ait, "ad stanzam sic sic abonhora ritornas?"
Mox iterum pistant, strazzant, hinc inde marazzant:
ista vivanda mea est, talis mihi coena paratur,
nec novi carnes aliter guarrire crevatas.
Laena videns fieri tot tortos, grafiat ongis
mostazzum trezzasque sibi, panzamque flagellat.
Ipse super paiam, sicut mastinus, alozo,
ille meum supra lectum cum coniuge possat.
Fer, precor, altorium, schiavus tibi semper habebor,
et formaiettum lactis, ballamque botyri
hoc pro servitio tibi pro donare robabo».
Cui Tognazzus: «Habes totam, Zambelle, rasonem,
multaque me de te povero compassio brancat.
Hunc istum impazzum mihi nunc tantummodo lassa,
efficiam ne ultra ladro stenteris ab illo».
Talia parlatus se raptim drizzat in urbem,
Zambellusque sui tornat zapponis ad usum.
Qualis cum bocca porcus singiarus aperta,
quem cazzator habet speto pungente feritum,
it per boscaias, broncos sterposque fracassat,
sanguineamque bavam torto sub dente biassat,
talis Tognazzus currit furibundus ad urbem.
Ante potestatem super alta palatia vadit,
hic argumentis validis, punctoque rasonis,
testibus ac multis, Baldum provat esse per unum,
qui possit caldus frescus de iure picari.
Inde facit toccare manu, chiarumque videre,
furcifugam Baldum Berti non esse fiolum;
sed memorat, memorantque alii pro tempore vecchi,
strazzatum quondam poverum capitasse Cipadam,
qui, vaccam pleno ducens ventrone bigambem,
hanc liquit spallis Berti furtimque fugivit.
Haec peperit Baldum, peperit magis imo diablum,
qui crescens Bertum vero pro patre tenebat,
Zambellumque sibi tenet hactenus esse fradellum.
Sed postquam creppans mater gabiazza morivit,
ipseque sborravit Bertus cum coniuge flatum,
iste gavinellus, praedo, fugiforca, cavester,
se totae robbae fecit per forza patronum,
quae de iure cadit Zambello, ut cosa palesa est.
Seu fas sive nefas, vult Baldus habere governum,
cunctaque post betolas diffalcat, postque putanas,
Zambellus vangam sine vino et pane maneggiat,
datque nihil mangians se se mangiare pedocchis.
Tunc homines savios praetor Gaioffus adunat,
imo tirannazzus populi, qui saepe iacendo
viderat in somnis venientem a Marte baronem
mozzantemque sibi testam, se seque vocantem
francatorem altrum patriae, populique Camillum.
Hinc vilazzus homo, hinc crudeltatis amator
magnanimum Baldum, Baldique pavebat amicos.
Imperii zelosus erat, noctesque diesque
mente masinabat, fabricabat in aëre multos
castellos miser, ut poltronis usanza tyranni,
suspectumque super Baldum plantaverat omnem.
At quia grandilitas animi generosaque virtus
tum gratum patribus, tum plebi fecerat illum,
stat metuens regno, sed vulpis more pelatae
mille giotonias fingit, groppatque cagiones,
summittitque homines falsos, nugasque silenter
spantegat in populum; Baldi bona fama, gradatim
malmenata, cadens, iam facta infamia puzzat,
bacchaturque omnes turpissima tromba per urbes,
deque viro tanto cunctis straparlat in oris.
Hinc nactus causam patres Gaioffus adunat,
conseiumque vocat, pensans occidere Baldum.
Maxima patritiae razzae convenerat illuc
squadra, repossato disponens cuncta vedero.
Est locus in quadro, salam dixere moderni,
bancarum, populique capax, omnisque senati:
ad cuius frontem stat eburnea scragna Gaioffi,
undique spadiferis semper circundata bravis.
Hic sedet ille minax vultu, sitiensque cruoris.
Non delatores mancant, turpesque cinedi,
non sicofantones, gnatones, atque bufoni,
inter quos garrit centum discordia linguis,
millibus et zanzis Gaioffi complet orecchias.
Ergo ubi nobilium cumulata caterva resedit,
clauduntur portae, plebisque canaia recedit.
Imperat annutu prius ille silentia dextrae,
talia dehinc solio parlans commenzat ab alto:
«Vos, domini, patriaeque patres, circumque sedentes
consiliatores, qui nostrae ad iussa bachettae
presentati estis, causamque, modumque petentes,
quare ad campanae bottos huc traximus omnes,
quippe diu nostis, vestra non absque saputa
omnia semper ago, dispono, tracto, ministro,
non quia me pactus, vel lex magis obliget ulla,
verum solus amor vestrique stimatio regis
id quod amicitiae, tanquam sit iuris, adoprat.
Hactenus adsimulans tacui, grossumque magonem
pectore nutrivi, saepe ut prudentia regis
expetit, at vobis (velut experientia monstrat)
tegnosum fecit mater pietosa fiolum.
Nostis enim pridem quae, quantaque, qualia Baldi
sint mala, nec modus est in furtis, inque rapinis.
Incoepit postquam aetatem intrare virilem,
incoepit bravos mariolos ducere secum,
quos mangiaferros vocitant et taiapilastros,
imo taiaborsas melius nos dicimus illos.
His se constituit caporalem denique Baldus,
qui cunctos omni sceleragine vincit, et illum
rex ego sustineam? patiar? fruitur ne ribaldus
sic bontate mea? quid non pro pace meorum
cittadinorum tolero, postquam improbus iste
urbis in excidium novus ut Catilina pependit?
Nostra illum, o patres, patientia longa ribaldum
fecit, ut in ladris non sit ladronior alter.
Quid me vosque simul bertezat, soiat, agabbat?
Ad quam deveniet sua tandem audacia finem?
non illum facies vestrae gravitudinis ulla,
maiestasque mei removent, non guardia noctis,
non sbirri, zaffique fori, non mille diavoi
spaventant, tanta est hominis petulantia ladri.
An sentit coelo, terrae, baratroque patere
iam caedes gladiosque suos? sic contrahit omnem,
quae sassinorum semper fuit arca, Cipadam,
ut cives plebemque meam gens illa trucidet?
illa, inquam, gens nata urbem destrugere nostram?
quis, rogo, frustatur nostrae sub iure cadreghae?
quis ve tenaiatur, mediaque in fronte brusatur,
berlinaeque ovos sentit, forchaeve cavestrum?
nonne comes Baldi, nonne impia razza Cipadae?
Doctoratur ibi robbandi vulgus in arte,
estque scholarorum Baldo data cura magistro.
Hinc docti iuvenes sub praeceptore perito
blasphemare Deum primis didicere parolis;
mox sibi per boscos ladri domicilia cercant,
expediuntque manus furtis, stradasque traversant,
assaltantque homines, amazzant, inque paludes
spoiatos buttant mortos, pascuntque ranocchios.
Dum simul hi properant, squadraque serantur in una,
mille vides roncas malaguzzas, mille zanettas,
spuntones, piccas, alebardas et giavarinas.
Dantque focum schioppis tuf taf sborrante balotta,
semper habent multo barbazzas pulvere bruttas,
semper habent oculos scura sub fronte fogatos,
non guardant unquam dritto cum lumine quemquam,
sed guardant in qua dinaros parte gubernes,
sive feras tascha saionis, sive braghettae.
Protinus ad cifolum cognoscunt esse propinquum
mercadantem aliquem, cui robbas tollere debent,
spoiatumque braga linquant, ipsaque camisa.
Praesidet his noster Baldus, rex Baldus, ab ipso
tot mala dependent; Baldo cessante, quid ultra
mercator timeat? quid gens peregrina? quid urbs haec?
ad caput, o patres, est ad caput omnis habenda
sollicitudo quidem, quod mozzet spada rasonis.
Membra nihil possunt, cum spallis testa levatur;
frange caput serpae, non amplius illa menazzat».
Dixit et ingentem premit alto in pectore sdegnum.
Confremuere omnes, aut quae contraria Baldo
pars erat, aut vafri quos longa oratio regis
spinserat in coleram, tollentesque ora manusque
iustitiam clamant: «Quid adhuc mala bestia vivit?
quid nisi iacturas, homicidia, furta, rapinas,
o rex, a ladro poterit sperarier unquam?
picchentur fures, brusetur terra Cipadae,
ipseque squartatus reliquis exempla ribaldis
praestet, amorbator coeli, terraeque, marisque».
Tum vero ingemuit strictis pars altera buccis,
compescens digito, Gaioffo adstante, labellum.
Hic Sordellus adest, quo non audentior alter
iustitiae in partes et linguae et robore spadae.
Omnium ut aspexit vultus firmarier in se,
stat morulam, dehinc quantus erat de sede levatus
apparet, solvitque ingentem ad dicere linguam:
«Inclyte rex, regisque viri, vosque urbis honorem
guardantes proceres, quamvis locus iste soluta
labra petat, laxasque velit sine vindice linguas,
attamen, aut iure hoc, aut quadam lege rasonis,
quam natura docet, ne me angat culpa tacendi,
incipiam. Baldi animum, Baldique valorem,
Baldi consilium novi a puerilibus annis.
Ingenium est homini, quum prima aetate tenellus
morbezat, se se vitiorum inferre camino,
si sine cozzono fuerit nullaque cavezza
huc illuc ruerit, fert ut sfrenata voluptas.
At puer ingenuus, quamvis retinacula brenae
nesciat, illecebras seguitans, si forte virum quem
maturum semel audierit, leviterque monentem
principio, ne virga nimis tenerina, potenti
contrectata manu, media spezzetur in opra,
deposita sensim patitur feritate doceri,
seque hominem monstrat, quem humana modestia tantum
retrahit a vitio, iurisque in glutine firmat.
Cernimus indomitos plaustro succumbere tauros,
quorum duriciem removet destrezza biolchi,
semper idem furiaret equus domitore carente,
nec venit ad pugnum sparaverius absque polastro.
Sic Baldus iuvenis claro de scemate natus.
At plures video de vobis torzere testam,
nasutosque mihi oranti deducere nasos.
Sat bene nunc vestri pensiria nosco magonis,
quare nolo meas ventis gittare parolas.
Quam doleo quod longa bovi palearia vecchio
iam mihi nunc pendent, quam quod mihi bolsa cavalla est.
Non animus, fateor, mancant, sed forza volavit».
Sic ait, et surgens rediit furibundus acasam,
inque tribus giornis nimio langore morivit.
Aut (veluti exorta est suspicio) fraude Gaioffi
exitiale bibit, medico porgente, venenum.
Iamque reposemus pocum, mea Gosa, priusquam
briga sequens faciat nobis sudare camisam.