Jump to content

Baldus/V

Checked
E Wikisource
 Liber IV Liber VI 

Iamque iterum savios homines rex ipse dunarat,
conseium facitur tacito cantone palazzi,
et parlamentum stricto iuramine factum est:
prendere si possunt vel vi vel fraude guererum.
Non vilem curant sbirrorum mittere zurmam,
namque sciunt, certumque tenent, ac saepe provarant
quod tribus in colpis illos taiabat apezzi.
Quid statuunt igitur? mestralum praetor acattat
ex illis unum, qui pro mercede quatrini
cum schena obstaret bastonibus et stafilatis.
Hic eat et Baldum retrovet, letramque senati
porrigat, ut vista cito maiestate sigilli,
quo tam iustitiae quam libertatis imago est,
credat et in ragnam tandem moschetta trabucchet.
Mestralus, cui nomen erat Spingarda, dobarat
se totum veluti staffetta dobarier usat:
testa capelletto tegitur, scoriada paratur,
feltriculusque brevis recamatur aposta lavacchio.
Cornettus lateri dextro, tascazza sinistro
pendet, et in magra chiucchia celer ille galoppat.
Saepe tamen pensans quo se menchionus arisgat,
filat subtilis, tremolantes fabricat et iam
pentitus vellet tantam refudasse paciam,
cum bene cognorit, bene cum provaverit olim
quam saccenta manus Baldi scusire zupones.
En procul hunc videt interea, qui allhora tenebat
forte canem lasso, nasantibus undique bracchis,
cumque suis sociis, Falchetto, Cingare et altris
nunc leporem smacchiat, nunc vulpem stanat, et ancum
dentiferos speto cingiales saepe sbudellat.
Iamque timens Spingarda bragas compleverat omnes,
se tamen innanimat, toccans sperone iumentam.
Baldus eum videt et cupidus novitatis atrigat.
Seque parat Cingar propter robbare cavallum.
Ille arrivatus balzat de arzone redosso,
datque manum taschae, lettram de millibus altris
excavat, et basans cerae de more sigillum
dat Baldo, fingitque sequi mox velle caminum.
Baldus ait: «Quae te tam grandis fretta balestrat?
imo bibe un trattum, nec non refresca cavallum».
Respondet: «Iubeor tribus horis esse Milano.
Signoria tamen legat omnem vestra tenorem;
expectabo pocum, si vultis forte coëllum».
«Fac ita», Baldus ait, comites facit inde dabandam,
scritta quibus legitur tali infucata colore:

«Salve nostrae urbis spes tota et sola, barone.
Nuper avisamur» (post «nuper», «nunc et adessum»)
«patribus a venetis, saviaque a gente Samarchi,
qualiter in puncto disdocto mille todescos
Can Mastinus habet, furibundus malque tirannus,
aut mazzare homines et asaccum mittere terras,
aut guastare casas et in agris urere spigas.
Et quia soccorsum nostra de gente Samarco
multoties dedimus, donec Verona piata est,
in qua Mastinus de Schalis sceptra tenebat,
in nos ille omnem coleram sfogare parecchiat.
Banderas ottanta menat (Deus omnia voltet),
forsitan ad saccum nos ibimus ante trigiornos.
Conseium factum est, gentes armare bisognat,
teque capitanium legimus, Sordellus ad ipsam
te provat impresam, vel sit fornire bisognus
moenia bombardis, grossis bastionibus atque
tollere trinceras, vel protinus ire Bolognam,
deque bolognesis, deque omni gente Romagnae
ducere soldatos, quorum tibi nota prodezza est.
Hoc tamen esse placet secretum, namque spiones
arte spionandi mancant si arcana facenda est.
Ad nos ergo statim, vista praesente, venito,
sed solus, factumque tace, nullique palesa».

Corripit in facie prima maravilia Baldum,
stansque nihil parlat, testam gratat, omnia versat.
Cingar, scaltrito vulpone cativior omni,
protinus ingannum dubitat, pensatque magagnam.
Spingardae aspectum ficcato lumine guardat.
Mox ait: «Hem dic tu, quid nunc tractatur in urbe?
quid facitur?» Spingarda, tegens ficto ore pauram,
talia respondet: «Noster movet arma Pregaius,
ad furiamque datur multis paga fantibus una,
castellum Goyti iam sbombardare frequentant,
ut fors audistis magnos stamatina ribombos.
De ripa Trenti gens haec ubriaga calavit,
celsaque passarunt montis fastigia Baldi,
nodavere lagum, tandem venere Saloium,
pars ibi smontavit naves, pars mansit in undis.
Terra coverta armis, lacus, urbes, monsque, palusque.
Hinc pedites sex mille brusant quaecumque trovantur.
Inde lagum Gardae nullo prohibente traversant,
implerunt barcas, implerunt sandala, burchios,
contrastumque illis non fecit rocca Malherbae,
quae sbombardando sibi circum circa tavanos
discazzare potest, at nunc poltrona badavit,
atque aliam trepidans se fingit habere facendam;
cumque todescorum potuisset frangere classem,
in saccum tenuit testam panzamque gratavit.
Sirmio se bassum quacchiavit, more quaiotti,
quando sparaverii sentit strepitare sonaios;
et quamvis habeat grossos haec insula scoios,
hanc tamen effecit vilis cagarella gaioffam.
Nilque Desenzanus, nil Revoltella tiravit,
nil mantovani mater Pescheria Menzi.
Artelaria stetit rocchae ruginenta Monighae,
nec cum bellaci bravavit gente Padenghi,
moeniaque antiqui fundo tremuere Lonati;
at Solpharinus super altum briccola montem
contrastare volens audax fraschetta todeschis,
pentivit, meritasque dedit temeraria poenas.
Saxa comenzavit villanica turba deorsum
mittere, ne sursum gens lanzchinecca saliret.
Per filum spadae tandem andavere tapini,
et veluti sulphur flammas rocca illa piavit,
quam Solpharinum merito chiamabimus ancum,
nam solpharini de more incensa brusavit,
et fuit ad magnam campagnam grande faloium.
Inclyta non minimam fecit Capriana movestam,
Volta bonae sumpsit vernazzae trenta barillas,
quas imbriagandos mandavit contra todescos,
hac ve bonazzavit furiam maris arte todeschi.
Urbs tamen ipsa Godi, Sordello adstante gaiardo,
non vult omnino squadris concedere passum,
sed fornita bonis de fantis, deque vivandis,
nocte dieque focum spudat, mollatque corezas».

Dixerat, huic Cingar soghigno parlat amaro:
«Ah quam falsorum male scit menzogna copriri!»
Mox inquit Baldo: «Ne vadas, crede, gabaris,
tendunt, ne dubita, tendunt hi retia moschis».
Fracassus, taians sermonem Cingaris, alzat
testonem, coleramque foras ita pectore buttat:
«O Cingar, Cingar, moschones retia passant.
Quae mora? nunc omnes, nunc nunc andemus in urbem,
si sua multipedes texunt laqueamina ragni,
more tavanorum per forza forabimus illa».
Hic Baldus, quem nulla unquam formido retentat,
non tenet in tempus stafettam. «Vade Milanum,
vade», inquit, «Sforzamque mea de parte saluta».
Mox parlat sociis: «Rogo vos, remanete, nec unus
audeat e vobis (si Baldi optatis honorem)
hanc intrare urbem, vel nunc vel usque domanum.
Solus eo, ut solus peream, si trador ab ipsis».
Ast illi obsistunt monitis, precibusque repugnant.
«Ite», ait, «ite viam, de me nec habete pauram».
His dictis remanent omnes, it Baldus ad urbem.

Sbirrorum interea squadronem barba Tognazzus
ante parecchiarat, certo cantone seratum,
qui stat cum ronchis, spontonibus atque balestris,
bastantes animo cuncti, stantesque parati
more valenthominum Baldum azzaffare dedretum.
Horum Tognazzus capitanius extat, et omnes
bravus amaëstrat quali se se ordine conzent;
saepeque dicebat: «Nihil, horsu, timete, gaiardi.
Hic tu stabis, et hic tu, sed tu sta illic et illoc,
dummodo me voscum sentitis, este valenti.
Ille ero qui faciet cum Baldo primus asaltum».
Sic ait, et totum pensat sibi subdere mundum.

Iamque propinquabat praesentia magna baronis,
contremuere omnes procul adventante guerero.
Solus it, exiguo tantum seguitante pagetto.
Iamque salit magni scalinos mille palazzi,
ingrediturque salam multa de gente capacem.
Rumor ibi strepitusque sonans assordat orecchias,
namque facendarum tota illuc massa dunatur.
Turba nodarorum tercentos plurima bancos
occupat, inchiostro spegazzans rismata cartae,
accusas illudque suum crudele «citetur»
exercent, borsasque vodant menchionibus illis,
qui costionantes iam sperant vincere litem,
nec tamen illa febris speranzae terminat unquam.
Hic per diversas tractantur multa brigatas;
ostos, iudaeos, tractos per forza vilanos,
sbirros, sensaros, daciaros, nobiliumque
sollicitatores, rofianos atque bagassas.
Iudicis attornum calcatur sedia turbis.
Causidici summum schiappant cridore solarum,
nil nisi Iasones, Imolas, et Bartola, Porcos
in colera memorant, verbisque forantur aguzzis,
mille vilanias sibi dicunt absque riguardo,
sed non sunt dardi, non archibusa parolae,
nam plus quam maium post verba fiuntur amici,
inque vicem lautae donant convivia coenae.
Mestrales currunt villanis tollere pegnos,
et bastonatas pro pignore saepe riportant.
Villani positis zappis damatina videntur
cum scartabellis totam cercare piazzam.
Is dedit accusam, citat ille, prehenditur iste.
Sforzantur pochis bursas vodare baiocchis:
sin autem sborsant subita praesone ficantur.
Hic nihil attendunt bursalem praeter ad escam.
Omnes urget enim sfrenata libido guadagni.
Baldus adest, animosa cui persona Rinaldi
splenduit et totum fecit crollare palazzum.
Viderat armatis plenam soldatibus urbem,
vel se deceptum propter trapolare paratam,
vel per se factum capitanum forte regendam.
Interius dubitat, sibi saepeque guardat atornum.
Heu quia sunt guerrae tradimenta nociva maëstro
qui sternit squadras uno certamine fusas,
illum fraude tamen solus traditorus achiappat.
Sic leo, qui porcos, ursosve superbus adentat,
interdum parvo donolinae dente necatur.

Stabat homo latitans post grossi terga pilastri,
Baldumque observans calcabat pectore fiatum,
nam prius orditam sic tramam praetor habebat,
atque beverazzum sat grande spoponderat illi.
Vix ergo Baldus portam transiverat omnem,
ecce in didellis post tergum traditor ibat,
ut fur nocte solet feltrinis ire solettis;
dico pedum summis digitis andabat in uno
groppetto, et cauta dum Baldi mente sinistrum
gallonem passat, manicum videt ensis apertum,
productumque foras griffis satis esse paratum.
Trat citus ergo manum, nihil advertente barono;
et quali soricum prestezza gattus adungiat,
tali corripuit spadam de cortice fodri.
At ventura brevis semper traditoris habetur,
non abit in longos falsorum gratia giornos.
Ipse viam fugiens, oneratus munere tanto,
dum pensat nullum spallis instare travaium,
ecce rapit cursum Baldus, iungitque ribaldum,
cui tanta furia tirat in culamine calcem
ut miser ille, volans per apertam forte fenestram,
non minus ad centum passus tommavit ab alto,
atque super smaltum se fecit more fritadae.
Sed tamen haec Baldo fuit utilis onta pochinum,
qui pariter sbirrum, pariter quoque perdidit ensem.
Tum quidam sbricchettus adest, nudansque fachinum,
assaltare audet tantum fraschetta valorem.
Baldus at indretum saltans, celer inde sotintrans,
huic tali pugno dextram colpivit orecchiam,
quod dentes ab utraque omnes cecidere ganassa,
illeque stramazzans rupit sibi marmore testam.
Tunc et alhora susum bravosa canaia levatur,
scopertae insidiae apparent, stratagema palesum est,
sbraiatur: «Day day, pia, paraque, guarda, retira,
ad vischium cornacchia vetus iam denique presa est,
incidit in trapolam toppus, sta salde, cavester,
sta quia te volumus ceu ladrum stringere ferro».
Sic smergolantes Baldo calcantur adossum
cum stanghis, trusis, bastonibus atque tracagnis.
Infelix Baldus nullum sibi cernit aiuttum,
nec tenet almancum solettam forte bachettam,
et bastonatas multas relevabat ab illis.
Verum, ut cumque potest, saltans hinc inde repugnat,
terribilesque menat, dum balzat in aëra, goffos,
sanguineamque bavam rabiato spargit ab ore.
Iamque nodarorum bancos subverterat omnes,
spezzaratque caput multis, calamaria trando.
Tognazzus, qui iam strepito drizzarat uditam,
ecce salae portam sbirris seguitantibus intrat.
Protinus hic spadae sfodrantur mille guainis,
quae intornum Baldo subiant, faciuntque seraium.
Ille sed extrorsum balzo se liberat uno.
Squarcinam Tognazzus habet, qui primus arivat,
primus et assaltat Baldum sic ore cridando:
«Sta saldus, es nunc ubi tu non esse putabas,
sis mihi praesonus, latro, sta, dico, ribalde.
Rende mihi te te, quid adhuc mala bestia bravas?
rende mihi te te; si non, tibi tiro stocadam».
Baldus, id ascoltans, nigrum spuit ore venenum,
atque indignato rosegat sub pectore stizzam.
Se cuidam interea canevaro tirat apressum,
quem sbalorditum stravaccat pondere pugni,
deque eius manibus mazzam de robore scarpat,
qua se cognoscens tutum satis, illico saltat,
cumque manu laeva calcans in fronte celatam,
secretamque illam, quam finam bretta tegebat,
trambaiumque alia stringens, spumamque biassans,
illis moscones coepit scazzare datornum:
paulatim forti se se in cantone segurat.
Ut facit a multis si quando granfiger orsus
cerchiatur canibus corsis, hominumque zanettis,
protinus angulei portum cantonis adocchiat,
quem per forza tenens ungias ibi drittus aguzzas
vibrat, et hac foggia non scantonabitur unquam;
sic facit armorum pratighissimus ille guererus,
quem tamen ut carichis schioppettis atque balestris
mirantes longe potuissent sternere mortum,
sed vivum in manibus vult illum omnino Potestas,
mortibus ut centum cruciet sub turre Predellae.
Tognazzus cridat: «Quid adhuc, manigolde, superbis?
en habet hormaium te forchae lazzus acoltum.
Non te Fracassi forzae, non Cingaris artes
altoriant, non cuncta tuae possanza geniae».
Sic ait, atque menat toto conamine dagam,
ut non scarpasset pulicis de corpore vitam.
Hanc bastone tamen Baldus reparando ributtat.
Replicat ille furens mandrittos manque roversos,
sed Baldus, scrimam qui doctor in arte docebat,
dum Tognazzus eum sic sic agitare frequentat,
lassavit magnum solido bastone roversum,
centumque in pezzos squarcinula rotta volavit,
qua propter voltat scapolas Tognazzus, at ille
spolverizat ei gobbam pistante tracagno.
Smergolat ille cridans: «Heu, me succurrite prestum,
oy mea testa, meae spallae, mea schena gratatur».
At magis in colera Baldus sine lege marazzat,
attenditque nihil praeter chioccare Tognazzum,
qui fugit et longam dum vult descendere scalam
illico dat Baldus gobbuto in tergore calzum,
quo ruit ad primun scalae miser ille scalinum,
ac usque in fundum rigolavit more borellae,
quo saltu rupit maiorem pectore costam.
Sed ne scamparet Baldus, gens tota sequebat,
cui se convertens iam iam bussare duabus
affrettat manibus; ceu quando tempore caldi
ad boccam tollens villanus saepe botazzum
nervosos menat brazzos, factusque gaiardus
de paleis saltare facit frumenta tridatis.
Spezzat ibi spallas, cervellos, brachia, gambas,
hastarumque facit truncos volitare per altas
pallazzi tavolas tich tach resonante tracagno.
In mezum turbae saltat, ferit, urtat, aterrat,
volgitur intornum sicut rota tunda molini.
Grandior at solito populi squadronus arivat,
dardorumque iacit sylvam, neque cessat in ipsum
tela disarmatum multo vibrare tumultu.
Heu quae esse potest virtus in corpore stracco?
scampandi iam poca illi speranza dabatur,
mens invicta tamen nullo quantumque tremendo
mortis spaventu cascat, modo vita gitetur
propter honorevolas aeterna laude facendas.
Est proprium ladri merito dare colla soghetto,
est barcaroli affogari et pascere tencas,
est mercadanti post borsam tradere vitam,
est praelatorum trito diamante necari,
est furfantorum fieri pastura pedocchis,
sic quoque soldati decus est, generosaque phama,
non ludo aut vino aut bruttis marcire putanis,
sed per mille picas, seu guerris, sive baruffis,
centum, si tot habet, vitas dare propter honorem.
En quoque Baldus habet lancis, spadisque foratum
corpus, et ad guisam fontanae vulnera flumen
spizzant sanguineum, quo sparso lena fiaccos
destituit nervos, atque ut candela brusando
paulatim ad virdum tandem arrivata stuatur.
Pur quoties menat stangam, disquistilat unum,
interdumque duos homines, non dico bocalos,
atque super mortos moribundos mille roversat.
Sex horas et plus guerra durarat in illa,
quem magis atque magis virtus animositer urget.
Diffugiunt omnes bastoni denique sorbas,
atque canes multos post terga videntur habere.
Mirum quod brazzi tam duri forza pur ancum
servarit solidum, quo fit contesa, travellum;
sed veluti troppo spezzatur corda tiratu,
sic nimiae tandem succumbit stanga fadighae.
Dum fortis barro super altae culmina testae
percutit ingentem magno conamine bravum,
illum smaccavit tenerellae more cagiadae,
verum truncones in centum mazza volavit.
Quo facto gens tota ruit, se calcat, et illum
iamque disarmatum, iamque omni parte feritum,
azzaffare volunt, trant sogas, trantque cadenas,
multiplicesque illi summittunt fraude viluppos.
Rex urget, multique patres de gente senati
dant animum zaffis, conclamant: «Prendite vivum
vivus servetur, fichetur carcere vivus,
vivus squartetur, brusetur denique vivus».
Ille sed in vultu pro stizza caldus avampat,
nilque aliud tendit, nec ad altrum sensus adocchiat,
quam nunc dente sogas, nunc ongis rumpere lazzos,
quos infinitos sibi circum tendere cernit.
Denique per gambam chiappatur; quaque manera
merscalchi studiant multo sudore cavallum
terribilem morsu, calzisque, butare roversum,
atque inter se se manibus dant vincula gentes,
illeque stravoltus cadit, undique firme ligatus,
nec valet ulterius calzos agitare superbus,
sic Baldum capitur; primum cum fraude per unam
de retro plantam, perque altram praestius, inde
dantur centum humeris, brazzis, pedibusque cadenae,
cum quibus a collo calcagnos usque ligatur.
Heu Balde infelix, heu lux invicta baronum,
te ne illum tanti caricatum pondere ferri?
stas ve instar pegorae, quando sibi lana tosatur?
Et tu, quae primum sborrasti ventre poëtam,
Mantua, sic demens, sic grossolana fuisti,
donaque nec nosti tibi quae gyramina coeli
dant crebro, ut valeas urbs altera Roma vocari?
Te stessam fallis, te stessam, Mantua, damnas,
tuque tibi stessae grandis menchiona fuisti.
Te ne decus guerrae, stendardum nobile Martis,
Baldus ferre tua sic sic a gente ligari?
sic ve cathenari et nulla pietate feriri?
At veniet tempus, veniet cito, crede Cocaio,
quum generosa domus, totum cantata per orbem,
sanguine caesarico veniens Gonzaga, domabit
gentem Gaioffam, natam consumere panem,
ac de te Arlottam poterit scazzare canaiam,
altras constituet leges, altrosque statutos,
inque tuo gremio renovabitur altera proles,
proles gentilis, cortesa, unita sub uno
principe Francesco, qui lanza gaiarda vocetur,
qui faciat sensu, forzaque tremare terenum,
millibus et guerris centos acquistet honores.
Hic doctus solidam super omnia rumpere lanzam,
doctus et ad stochum, mazzamque, et fulmina spadae,
doctus equos manegiare leves, Spagnaeque vilanos,
doctus ad impresam rapidarum bombardarum.
Razza cavallorum quantum sit brava suorum
Roma scit, atque simul Florentia, Parma, Bologna,
innumeraeque urbes, palii quae praemia donant.
Mantua praeclaros pariet tunc nostra guereros,
altros Orlandos armis, sensuque Catones.
Inde Cocaiorum surgat casa bassa meorum,
bassa quidem cuppis, sed rebus maxima gestis.
Apparent nostrae signalia vecchia fameiae
scilicet in chartis, in muris, inque sepulcris:
targa Folengazzi centum sbusata feritis
pendet adhuc muro, nec non de banca balester,
quem Nicolaus ei Picininus munere misit,
cum Curtatonis sub moenibus ipse gaiardus
solus aterravit Gattam per forza Melatam,
qui ante pivam sacchi padovani sceptra tenebat.
Sed quid avantandum? toto Pizzanfara mundo
menchionatus habet guerris quod habere bisognat.
Me quoque, nec dubito, portabit phama per orbem,
proque suo crescet plus magna Cipada Cocaio.
Sed de proposito paulatim Gosa trabuccat,
dumque facit panem, retrovat fecisse fugazzam.
Gosa, redi, quo nam sine me imbriaga tiraris?

Urbs sotosora diu fuerat voltata per illum
rumorem, populusque ruit, plebisque canaia,
nescit enim causam trepidansque caminat in armis.
At zaffi interea Baldum superasse bravezant,
anteque signores illum duxere ligatum.
Tunc Gaioffus ait: «Male sis, giotone, rivatus.
Quantis cum cordis navis zenovesa tiratur,
bastarunt appena tuum domitare furorem.
En iam tempus adest, quo scottum solvere debes,
teque super forcam fas est distendere collum».
Non dare dignatur Baldus responsa tyranno,
nec vir magnanimus vult respondere vilano,
rodit at internam sdegnato in corde cadenam.
Continuo largum buttant sua vulnera guazzum,
et nemo poltronus ibi pietate movetur,
qui liget almancum vacuas iam sanguine venas,
chiamet et alcunum doctum medicare ciroicum.
Interea magno redit huc sbraiore Tognazzus,
nudus erat testam, sudans, male conzus, et ipsam
saepe manu gobbam fregat bastone gratatam.
Smergolat et magno rumpit clamore solarum,
supplicat ut nunc nunc dentur castiga ribaldo,
sic ve bel et caldus summo balcone pichetur,
ut sit norma aliis ladrissimus optima ladris.
Hinc omnes risu nimio schioppare videntur,
mirantes gobbumque senem, vecchiumque crevatum
apparere velut si, quando comoedia fitur,
se se intermediis quidquam risibile mostrat.
Ille sibi vultum sugat pendente camisa,
seque tirans muro schenam fregat instar aselli.
Non curat Baldo nimium tamen ire propinquus,
quippe timet ne sic vinctus sibi currat adossum.
At iubet interea praetor fundamine grossi
torrazzi Baldum manicis pedicisque ligari.
Sic igitur bassis oculis miser inde menatur,
quem circum armorum calcatim sylva coronat
nam male segurum est illis quod presa tamagni,
cotantique hominis moveat sotosora Cipadam,
Burbassique omnes populos, gentemque Garoldae.
At magis importat, quod maxima possa Fracassi
suspecta est, cui tota subest campagna Poletti.

Baldus at in centro terrae, culoque diabli,
clauditur, et dragmam seu giorni, sive lucernae
non habet, ac tanta est angustia carceris, ut non
carceris, at putridi videatur forma sepulchri.
Vermis ibi, rospusque, sorex, et scorpio se se
compagnos illi faciunt, unaque morantur,
ragionant una, comedunt et somnia tractant.

Iamque gosuta tuam revoca, Valtropia, Musam.
Sat fladonorum mihi praestitit illa suorum,
satque menestrarum smaltivit panza suarum.
Venimus ad finem mangiaminis, omnia pleno
ventre governantur, vos ergo lecate scudellas.

 Liber IV Liber VI