Jump to content

Baldus/IX

Checked
E Wikisource
 Liber VIII Liber X 

Festa dies aderat sancti Brancatis, et Umbri,
quos, Buffalmacco Neloque rogantibus, olim
hic canonizarat Beltrazzus, papa Cipadae.
Iamque ad carrobium properant ballare vilani.
Non est qui tangat zappam, qui ficchet aratrum,
imo suae cupiens se quisque placere morosae,
discossansque caput paleis, se totus adornat,
pectinat, et blanco frontem bindamine stringit.
Calzas ingambant, seu chiusas sive brasolas,
quae sparagnatae possunt durare mil'annos.
Maiores villae iuvenes, quos multa superbos
robba facit multique levat grassezza ricolti,
sunt qui festivis possunt gestare diebus
bragatas calzas, quas claudunt undique stringhis,
subtilemque valent intro ficcare camisam,
quam sua con propriis manibus signora cosivit.
Sed prius ad messam chiamat campana canendam,
prae Iacopinus eam se se cantare parecchiat.

Cingar castronis canaruzzum sanguine plenum,
dico gulam castronis habens de sanguine plenam,
hanc collo Bertae mira ligat arte, copritque
drappibus et pannis, velut est usanza, bianchis,
quod tu iurasses ibi nullam stare magagnam,
concordantque suas quid voiant fare parolas.
Inde Iacopinus, chiamatis undique praetis,
coeperat in gorga messam cantare stupendam;
subseguitant alii, magnisque cridoribus instant.
Protinus Introitum spazzant talqualiter omnem,
ad Chyrios veniunt, quos miro dicere sentis
cum contrapunto, veluti si cantor adesset
master Adrianus, Constantius atque Iachettus.
Hic per dolcezzam, scollabant corda vilanis,
quando de quintis terzisque calabat in unam
musicus octavam noster Iacopinus, et ipsas
providus octavas longa cum voce tirabat.
Gloria in excelsis passat, iam Credo propinquat,
quod, si Iosquinus cantorum splendor adesset,
imparasset enim melius componere messas.
Iamque parecchiatur largo ballare sub ulmo,
nam tribus in saltis balzarat Sanctus in Agnus.
Sed non ad finem missae descenditur ancum,
ecce sonare pivam sentit Iacopinus ab ulmo,
illico frettosis rammescolat omnia verbis,
de gesiaque statim saltant infrotta vilani,
ac si tota foco vamparet cubba capellae.
Stringati iuvenes properant, pictaeque vilanae
cum bambasinis socchis scufiisque galantis.
Bli lirum resonat variis sordina balettis,
incipitur lassare Deum, servire diablo.
Non stupeas, lector, si post celebramina missae
non videas tornare casam desinare vilanos,
namque sacrilegium pensant committere grandem
si vacuis credant ad missas ire budellis.
Non stetit indarnum Iacopinus et altra pritorum
turba: cavant camisos, cottas, pluvialia prestum;
ad tavolam primum celerant, apponitur ocha,
lonzaque porcelli grassi, septemque galinae.
Omnia consumunt, canibus vix ossa relinquunt,
nam Testamenti vecchi praecepta recordant:
quod rostum non vult avanzet usque domanum.
Ergo ubi mangiarunt ocham reliquasque vivandas,
sub tavolaque illic ossamina multa butarunt,
surgunt plus cocti quam crudi urgente bocalo,
ad salicesque ruunt, quo chiamat piva brigatam.
Prae Iacopinus habet quantos offerta quatrinos
contulerat, faciens gentem basare manipol,
hos donat pivae, mandatque sonare pavanam;
inde pians bellam, quae dicta est Pasqua, fiozzam,
ballat, vixque valet pleno cum ventre moveri.
Cingar adest, ridetque preto danzante Copino.
Villanus quidam, sub cauda morsus ab aestro,
se viat ad Bertam, si vult ballare domandat.
Cingar id advertens cignat de more tacagni;
Berta, prius quae scit quod Cingar fare volebat,
annuit et porgens levam saltare comenzat.
Cingar item claudens oculum scaltritus avisat
Bertam, quae faciat sicut fuit ordo tralorum.
Incipit illa manum leviter striccare gazano,
ut facitur quando tentatur pegnus amoris:
pastor at ille bonus pede zonto in retia saltat,
sentit alegrezzam talem discurrere, quod non
in zerlam mellis tunc vellet habere culamen.
Berta iterum digitis sonat organa saepe premendo,
dumque frequens striccat, suspiria dupla sequuntur,
ille fidem praestat fraudi, striccusque restriccat,
et menchionazzus credit bonamenter amari.
Ambo se alquantum retirarunt extra brigatam,
quinque parolettas sumissa voce ragionant,
sed post quinque octo, post octo trenta, quaranta,
postque quaranta piat grandis baldanza vilanum,
hanc tirat, illa sequit quocumque menatur ab ipso,
qui versus gesiam properat, speratque marassus
vel cantone aliquo, vel post altare, vel ipso
in campanilo factum godere botinum.
Protinus ognuno Cingar guardante caminat,
cortellumque cavat nudum, gens undique currit;
quid sit hoc ignorat, quae lis, quae questio; tandem
cosa scoperta fuit, nam Bertam Cingar arivat,
quae digito monstrata fuit seguitare vilanum,
ut seguitare solet vilis putanella bravazzum.
Cingar eam brancat per trezzas, clamat et urtat:
«Ah manigolda», inquit, «sic sic, sic porca putana,
servantur gesiae statuta, fidesque marito?»
Quo dicto gladium taiantem more rasoris
vibrat, et, ad guisam seu boiae sive becari,
scannat castronis canaruzzum sanguine plenum,
et proprium Bertae collum scannasse videtur.
Illa cadit terrae, faciens gatamorta, movetque
se se tota, velut si vita recedat ab ossis,
statque quasi moriens, pedibusque flagellat arenam,
atque oculos sberlans iam mortua tota videtur.
Tunc cito postpositis concurrit turba puellis,
arma piant, raptimque levant ad sydera voces;
Cingar erat iam iam zurma assaltatus ab illa,
sed largum fossum balzaverat ultra legerus,
frezzosusque volans, stanzam se cazzat in unam,
scagaitam simulans, fingensque timere vilanos.
Tunc ambis se se manibus dum rampat in altum,
en super apparet, currens per culmina tecti,
seque tirat, scutumque facit, post terga camini,
ne possit laedi seu schioppis sive balestris.
Hic ubi se ascondit, testam de margine muri
porrigit alquantum, trepida sic voce locutus:
«O bon compagni, quare me occidere vultis?»
Respondent: «Quoniam non lassas vivere quemquam,
resque cipadenses confundis ladro ribaldus,
quottidie facis hoc, facis illoc, semper abarras,
et pensas quod nostra voiat respublica tantos
supportare malos, tot dannos, totque ruinas?
Non facimus contum, si Bertae colla segasti,
sic vadant quantae similes retrovantur in orbe;
sed facimus stimam te nunc sotosora butasse
sancti Brancatis festam, qui nostra governat
moenia, concilium, Patres, santumque senatum».
Cingar item parlat, faciens Madalena crosettis:
«Si tamen omne malum mihi perdonare voiatis,
giuretisque simul me non offendere quidquam,
Bertam guarribo, faciamque resurgere vivam;
quod si non fiet, mihi tunc streppate coradam,
atque meam canibus mangiandam tradite milzam».
Illi admirantes se se guardare comenzant,
valde stupent quod vir tam tristus, tamque cativus
se se promittat vivum tornare cadaver,
unde volunt penitus miracol cernere tantum.
Ergo dedere fidem, qua non infidior altra;
seu sint villani padoani sive Romagnae,
nulla fides pravis est prorsus habenda vilanis.
Cingar eis credit, vel fingit credere ladris,
cum manibus pedibusque casa se callat ab illa,
inde petit gesiam, promiscua turba sequebat,
namque novas guardare cosas populazzus agognat.
Vadit ubi fallax oculis nunc Berta stravoltis
cascarat, dederatque suae signalia mortis,
sed praetus Iacopinus eam portaverat inde,
qui bene cognorat scaltritam Cingaris artem,
unde secundando fraudi menat optime barcam.
Sustulerat Bertam, quae se se lassat abire,
ut solet exanimum corpus, cui brachia, gambae,
testaque se snodant hinc inde, ut piva todesca.
Ponitur in medio, velut est usanza, sagrato,
nec Iacopinus ei quemquam sinit ire propinquum,
ne respirantem videant trantemque fiatum.
Saepe dat incensum, nec non cum spergole sanctam
spargit aquam, Lazarumque canit, campana sonatur,
fossa fit, accurrit muliebris zurma, cridando,
pro quarum, quorum cridis schiappantur orecchiae.
Iamque propinquabat cum dicitur: «In paradisum»,
post quam antiphonam Berta est soteranda tereno,
quum procul ecce venit Cingar, veniensque cridabat:
«Prae Iacopine pater, cesset Reverentia Vestra,
spero quod indarnum mortis incensa dedistis».
Sic ait, atque intrans gesiam, seguitante brigata,
pergit ad altarum, quo se devote ginocchiat,
sublimesque levans oculos oravit un'horam.
Inde redrizzatus multa gravitate sagratum
ad Bertam repetit, quam spondet reddere vivam.
Huc tandem arrivans, gladium tirat extra guainam,
dico illum gladium proprium quo guttura Bertae
parebat scannasse modo, vitamque cavasse.
Paulisper coelo madidos alzavit ocellos,
hasque comenzavit pietosa voce pregheras:
«O cortelle meus, toto mihi charior orbe,
quem non sufficerent cuncti comprare tesori,
qui quoque mostrasti tot iam miracula mundo,
te rogo per sancti virtutem Bartholomei,
cuius es ancoram sacro de sanguine rossus,
quando Roversani pellem brigata cavavit,
si tibi quottidie genuflexus dico coronam,
si tibi dominicis semper ieiuno diebus,
si te de canibus robbavi denique turchis,
oro, precor supplex, et cunctis obsecro votis,
sicut Berta tuo de vulnere lapsa morivit,
sic virtute tui meriti nunc viva resurgat».
Sic dicens, bis terque crucis signacula format,
nescio quos psalmos tacita cum voce susurrans.
Tunc citius dicto simulatrix morta movetur,
in motuque ipso voces ter mille cridarunt.
Mox alzans oculos, veluti res matta parebat,
quo factu multam fecit scampare brigatam.
In pede tunc saltat, dicens: «Cur me, oyme, scanasti,
Cingar?» Cui Cingar: «Facis an sic cornua Baldo?»
«Parcite», Berta inquit, «tenerino parcite sexo;
foemina de maschio facta est, vult foemina maschium.
Ponite vos nobis, si scitis ponere, guardam:
foemina, quae proprio facta est lontana marito,
absque viro non vult per guisam stare verunam.
Sin stat, miracolum super omnes dicite grandem».
Tunc villanorum squadratim calca ruebat,
clamantes coelo, schiappantes aethera cridis:
«O o miracolum, o o miracula magna!
Inter cortellos non est cortellior isto!
Nunquam credidimus te te, sanctissime Cingar,
sic sic devotum, sic talem habere tesorum».
Tunc Cingar brancat Bertam, gesiamque subintrat,
ac super altarum mira gravitudine montat,
et meritum gladii prologo sic praedicat alto:
«Cernite cortellum, gens o devota, beatum;
cernite cortellum, cum quo mala rocca Romagnae,
rocca Roversani, villanis plena cativis,
cruda roversavit iam pellem more videlli,
moreque capretti de spallis Bartholomei.
Hic est cortellus felix, hic ille tesorus,
cui similem nec habet, nec habebit gesa Samarchi.
Hic est, qui vestras poterit saldare feritas,
hic est, qui scampat brutta de peste malatos,
hic est, qui vivos et mortos suscitat omnes.
Nonne peradessum vidistis surgere Bertam?
sic alios poterit mortos drizzare gaiardos.
Currite, quid pigrae statis? iam currite gentes,
hunc basare sacrum cortellum; currite, dico»
Protinus illa ruens multo sbraiore lovagna;
assimilatur enim quando ad brottalia porci
currunt, et retinent mostazzum semper in albi;
illi cortellum properant basare bricones,
quem porgens Cingar, velut est usanza pritorum
porgere manipulum vulgo dum lassat ofertam,
dicit «Pax tecum», garbo tam saepe galanto,
quam saepe innumeros sentit cantare quatrinos,
namque bacinellam Iacopinus porgit ofertae.
Quin etiam scufiam de testa Berta levarat,
in quam villani frettabant mittere soldos.

Durarat grossam iam praedica Cingaris horam,
quem cuncti fratrem pensassent esse Robertum:
allegabat enim Sextum, Decretale, Decretum,
Angelicam, Glosam, Bibiam, Sanctumque Tomasum.
Non fuit in fratrum studiis bacalarius unquam,
atque catedrantus, scotistaque doctior alter.
Totas utrorum voltat sotosora baianas,
argumenta facit, negat hinc, probat inde medemum.
Tum metuens ne quis veniens huc mente cativus
detegat hanc fraudem populo, faciatque palesam,
providus ascondit gladium, descendit ab ara,
inversusque casam propriam gravis aere caminat,
quem quoque nil parlans omnino Berta sequebat.
Cingare partito, Iacopinus congregat omnes
campanae ad don don populos, gentesque Cipadae.
Hic parlamentum saviorum grande tramatur
sentenzaeque altae dignaeque Catonibus octo.
Octo namque illic fuerant insemma dunati:
Bertazzus, Menghus, Gobbus, Cagnana, Gurassus,
ipse Zanardonus, Garapinus, Slanzafoiada.
Longa super santo gladio parlatio fitur,
utrum procurent Patres populique Cipadae
illum communi spesa comprare, tenendum,
atque governandum sancti Brancatis in arca,
cui possint homines sua reddere vota pregheris.
Tandem comprandi gladium conclusio facta est,
ipsaque cura datur Gobbo, Slanzaque foiadae.

Istud conseium Zambelli venit ad aures,
carpitur invidia subito, vult solus honorem
vult famam solus, gladii vult utile solus.
Pensat Chiarinam iam vivam posse levari,
vixque sibi credit vidisse resurgere Bertam.
Se venturosum putat omnibus esse futurum,
si concessa sibi tanti sit gloria cultri.
Inter se parlat, cerebrum sedazzat et inquit:
«O si cortellum voiat mihi vendere Cingar,
nonne facilmenter poterit mea vacca resurgi?
Nonne meam Laenam dabitur mazzare tot illas
voltas, quot me me chioccat corozata tracagno,
indeque mazzatam vitae tornare priori?
O quantum faciam, gladii virtute, guadagnum!
Cingar acquistavit nunc plus de mille quatrinis.
Nonne dabunt homines totque ovos, totque polastros,
quod doventabo ricchissimus ante trigiornos?»
Dixerat, et praestus veniens ubi Cingar aloggiat,
hunc tirat in partem, verbum dicturus orecchiae,
ne sua sbaiaffi scoltent secreta vilani.
Sic ve retiratus parlat: «Mi Cingar, amas me?»
Cui Cingar: «Plus quam mestessum, saepe provasti».
Parlat Zambellus: «Cortellum vendere vis ne?»
«Nolo», Cingar ait; «parcas, Zambelle, neganti.
Hoc nimis importat mundo medioque Milano».
«Deh», Zambellus ait, «charum contenta sodalem.
Quid contentandum nisi contentamus amigos?
Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda,
nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi,
ni pro te posthac paradisos mille refudem.
Vende mihi gladium, quod vis dabo, posce, domanda».
Tunc Cingar traxit suspirum pectore magnum.
Principio nullam parlat meditando parolam.
Mox inquit: «Tantis cedo, fratelle, pregheris:
dura mihi cosa est, et amara, vendere zoiam,
vendere delitias mundi, coelique tesorum.
Verum quid faciam? quo me gallone revoltem,
si, qui solus habet de giorno et nocte valorem
atque facultatem mihi commandare, domandat?
Tu nimis importas nostris, Zambelle, facendis.
Multiplicare tamen non est hic hora parolas,
cortellus tuus est, tua sunt mea quaeque, comanda.
Vade, trova praetum Iacopinum, catta Briossum,
ipsi disfaciant, faciant, dicantque, redicant.
Id sit vangelium, quod vos insemma faritis».

Saltat alegrettus nunc huc Zambellus et illuc,
it retrovare praetum Iacopinum, moxque Briossum.
Presto fit accordum secreta in parte, probatum
per primos villae doctores atque saputos;
maxime per savium datur haec sententia Gobbum:
«Sit notum cunctis populis, patribusque Cipadae:
Cingar cortellum nunc sancti Bartholomei
vendit Zambello sborsanti trenta ducatos,
hoc tamen accordo: quoties Cipada pagabit
dictos denarios Zambello, iure tenetur
reddere cortellum Zambellus, perque nientum
tantae relliquiae pretium neget ille Cipadae,
cui decet in gesia bellam fabricare capellam,
cui decet ac olei semper brusare lucernam,
pinganturque super muros miracula rerum
quantarum fecit, faciet, facturus et ille est».

Zambellus subito pensat retrovare dinaros;
quoquot habet, propriamque casam, propriumque terenum,
strazzas et Laenam vult vendere, seque medemum.
Nec sibi mancavit comprator: cuncta balordus
vendit, Brunello partim, partimque Lafranco,
compravit Schiavina casam tantummodo, restum
pagat Brunellus, pagat quoque borsa Lafranchi.
Venduntur zappae, venduntur aratra, badili,
galli, gallinae, vanghae cum mille zavattis.
Perque novem soldos, nullo accorgente vilano,
Laena est in pegno Iacopino tradita praeto.
Unde radunatis altandem trenta ducatis,
sborsat eos, Cingarque tirat, sanctumque ginocchians
cortellum tradit, chartam faciente Briosso.
Iste Briossus erat nodarius, arte robandi
praticus et natus pro scortegare vilanos;
semper habebat enim vel tres apposta vel octo
in borsam testes falsos de iure brusandos.
Si tantas illi dextras natura dedisset,
quantos iudaeos baganaios Mantua pascit,
aut quantos piccat ladros Romagna quotannis,
omnes taiassent nostro de iure Briosso,
namque instrumentos tot falsos ille notarat
quot ficus seccos totum dat Marca per orbem.

Zambellus subito gladium brancarat alegrus,
ut cito brancat aquam frescam quicumque febrescit,
utque solet panis toccum zaffare famatus,
at miser inveniet magnam piliasse saiottam,
seque manus plenas retrovabit habere tavanis.
Ut fuit in stanza, gladii vult cernere provas:
Laenae prima datur, dabiturque secunda Chiarinae.
Laenam improvisus, multa praesente brigata,
chiappat et in medio cortellum pectore ficcat,
corpore de cuius scampavit vita daverum.
Tunc dixit: «Cortelle meus, deh, suscita Laenam,
te rogo per sancti virtutem Bartholomei».
Talia sed muro poterat tunc dicere verba.
Non respondet ei, toto quia corpore morta est.
Pergit Zambellus, cortellum basat, et inquit:
«Mi cortelle, precor, cur non mea Laena resurgit,
ut modo fecisti poltronam surgere Bertam?
Omnia buttavi pro te comprare, quid ergo,
quid codesella facis? sic me, cortelle, gababis?»
Sed nec de venis, nec polsis mortua battit.
Tunc villanorum diverso murmure stolus
contrahitur, faciturque frequens cantone senatus.
Consul erat Gobbus, quo non astutior alter,
frater zuratus semper fuit ipse Tognazzo;
fecissetque nihil maium sine mente Tognazzi.
Ipse cipadanos pro rostris congregat omnes,
et positis scannis sederunt ante Tognazzum.
Tota Cipada ruit, magno clamante senatu.
Mox nutu Gobbi boccas tenuere seratas.
Tognazzus grandem ramparat supra tinazzum,
atque comenzavit sic sic aperire ganassas:

«Est verum quod nos hic, o brigata, dunamur,
ut vobis totam faciamus noscere causam.
Nos sumus hic magnae pillastri quinque Cipadae:
Bertazzus, Mengus, Gobbus, Cagnana, Tognazzus,
et qui disponunt dictum servare Catonis:
"Pugna pro patria, si tu vis vivere sanus".
Non huc venerunt foemnae, non huc ve putelli,
de quibus ad sbaccum casamenta piena tenemus.
Illos consilii nostis minus esse capaces.
Vos homines estis longo pro tempore maschi,
vos defensores, vos targa et spada Cipadae.
Mantua quid, quaeso, nostra valet absque Cipada?
En ego sum praesens, proprio non manco dovero.
Ore dabo vobis conseium, rebus aiuttum,
proque citadinis nostris volo mittere vitam.
Ergo senatores faciunt vos scire chiloium,
qualiter (ut semper fuit altro tempore) nunc nos
cum sociis Baldi quid questionetur habemus.
Semper sassini, ladri, gentesque diabli
cercarunt, cercant Cipadae rumpere pacem.
Quid timeamus eos? quid? dicite, nonne tenemus
carcere chiavatam fezzam schiumamque ladrorum?
Baldus, qui caput est, qui rex, qui papa giotonum,
nonne cadenatur sola virtute Tognazzi?
Si caput est mozzum, quid cetera membra timemus?
Debetis lites quondam memorare Carazzi,
quum tantum potuit praesentis forza Cagnanae.
Me quoque non stantem panzam grattare provastis.
Quis pissasanguis, quis vermocanus agrezat
istos diabolos vespas stizzare quietas?
An medici vadunt ultro cercare malhoras?
An cercant brigam? brigam donabimus, horsu,
state, precor, saldi, constantes state fradelli,
mittamus robbam, vitam, propriosque fiolos,
mittamus patriam, quum quis sassinat honorem,
vadat piccari cui nulla est cura decoris.
Me dudum Patres cognoscitis esse Tognazzum;
Gobbus adest, cuius virtute Cipada Motellam
saepe triomphavit, tetigitque solaria coeli.
Consulis officio solitas exerceat armas,
donec bravazzos Baldi nihilabimus omnes.
Vidistis poverum Zambellum quomodo mansit
esca pedocchiorum, gladium comprando ribaldi
Cingaris, utque sibi non saltem tanta remansit
corda vel uncinus quo se suspendere possit,
ammisisse casam, Laenam scannasse, terenum
omnem vendisse, et capras et mille facendas?
Nos tamen, o quanta est nostrae vergogna Cipadae,
nos tamen experti tot voltis Cingaris artem,
en iterum, patres, illi praestamus orecchias;
quottidie facit hoc, facit hanc, robat hic, robat illic,
ingannat, truffat, soiat, sagramentat, abarrat,
et nos menchiones non mancum credimus illi,
quam santo Aloio, quam Bovo, quamque Belino.
Tam patienter eum tolerat Cipada ribaldum.
Credite, conscripti Patres, victoria nostra est.
Hic veniet Cingar, veniet sub rete giotonus.
Forca fugit, volat ille retro, trapolabitur et se
more gavinelli veschiabit denique. Dixi».

Tunc Zanardonus surexit de sedimento,
et sub centura palmam ficcavit utramque.
Postquam rascavit sapiens bis terque catarrum,
sic ait: «O cancar, quantum bene barba Tognazzus
parlavit, parens alter Ciceronus et ille
grandus Aristotel, cecinit qui carmine docto
scribere clericulis, Troiae qui primus ab oris.
Sed penso quod non Cingar trapolabitur unquam.
Vos causam scitis, senza quod dicere voiam,
imo caleffabit tandem nos, imo soiabit.
Quis diavol enim poterit combattere secum?
Est venetianus quidam sir Polus, et ipse
non piscatorum numero, non plaebe Murani,
non barcarolus qui cridet: "Barca, stalium";
at gentilhommus veteris de stirpe Fasoli,
qui semper magni tenuit loca prima Pregai,
deque caodesiis fecit piccare miaros.
Cingar amicitiam longo iam tempore secum
giottoncellus habet tantam, quod semper ab illo
quidquid vult minimo cegno, solaque parola,
obtinet, atque tirat bufali de more bonhommum.
Credimus an forsan combattere contra Samarcum?
Dixi nempe meum, mihi perdonate, parerum».

Protinus in coleram saltat Cagnana: «Quid», inquit,
«Zanardone, baias? non nostra Cipada Vegnesam
estimat un minimum ficum, non quinque ceresas.
Quid cum Cipada posset bravare Samarcus,
quamvis sfodratum teneat sua dextera stoccum,
quamvis barbazzam portet in pectore longam?»
«Non est», Gobbus ait, «non est, Cagnana, Samarcus
qui portat barbam, nec non sine cortice stoccum,
sed mastinazzus paret magnusque cagnazzus,
qui totum bruttis mundum spaventat ochiadis.
Sanctum, qui portat stoccum barbamque canutam,
si nescis, Polum chiamant, sed nostra pacia est
rebus in his nostris sanctos meschiare beatos:
noli cum sanctis scrizzare, proverbia dicunt».

Tunc Gurronus ait: «Non laudo, perque nientum
compagnis Baldi contrarius esse patibo.
Consideratis grossiliter omnia certe.
De me non minimum pensetis habere socorsum».
Slanzafoiada levans sursum sic parlat in ira:
«Non dabis altorium? quid ais? tu solus ab altris
discrepare putas? o grandis perdita rerum!
Scilicet impresam pro te lassabimus istam».
Impatiens iterum se se levat ipse Guronus:
«Credo», inquit, «firmumque habeo, dubitoque negottam,
quod minus impresam poteris lassare cotalam.
Quottidie vades, redies per mille facendas,
ut totum faciens retroves fecisse nientum,
utque tibi solo donet tal cosa guadagnum,
non quia Cipadae voias deffendere statum,
sed quia Cipadae marchettos mille rapines».
His moti Patres verbis fremuere tumultu:
«Per vermocanum», dicunt, «tua lingua, Gurone,
straparlat nimium, semper malnetta lavacchio».
Se levat e scanno Giannus, Pannada, Garofol,
qui, plerique, omnes excusavere Guronem;
sic Ghirardellus qui fert colletta corammi,
sic Bertolinus, sic Mengus, sic ve Tonalus.
Tandem decretum est (solo screpante Gurono)
mittere praetori Gobbum, barbamque Tognazzum,
qui squadras ducant armorum, dante Gaioffo.
Quo facto ad proprios Patres rediere palazzos.

Cingar at interea sentit, referente Gurono,
conseium factum per Gobbum, perque Tognazzum:
risit et armatos secum trahit undique bravos.
Hic Brunellus adest, Gambo, Schiavina, Lafrancus,
ardet Amerigus, pariter bravegiante Galetta,
alter ballestram, fert alter tergore schioppum;
Pizzagnoccus habet spetum, roncamque Stivallus,
Zambonus cettam duro de azale molatam,
fert archibusum Rigazzus pulvere cargum,
iamque cupit buso fogatam ponere cordam.

Nondum nocturnas aurora fugaverat horas,
congregat hos omnes squadrono Cingar in uno,
per mediamque guidat magno terrore Cipadam,
dumque caporalis passat cum vocibus altis
smergolat, atque alios pariter cridare comandat:
«Su su, qui noscum vult gattam, vengat avantum!
O villanzones, o porci, o brutta canaia,
o mascalzones, o gens poltrona, gazani,
oque pedocchiorum pleni, destructio panis,
su su, qui noscum vult gattam, vengat avantum!»
Talia bravantes soiant, bocchisque petezant.
Tunc Schiavina focum dat schioppo, datque Galetta,
deque archibuso Rigazzi pulvis avampat,
fit rumor, strepitatque ingens per nubila tuf tof.
Sensit Bertazzus, sensit Cagnana, Tognazzus,
senserunt omnes: stant quacchi, stantque serati,
chiavatique suis tezottibus atque palazzis.
Non aliter quando damatina bonhora levantes
se cazzatores, pars terra, parsque cavallo,
expediunt varias magno rumore facendas:
ad sonitum corni bau bau gens bracca frequentat,
qui chiamat spetum, qui lassum, quique cavallum,
qui vocat heus to to, mordentque insemma cagnazzi,
seque sibi stessis retro culamina nasant.
Ac vulpes, leporesque ascoltant longe tumultum,
stant quacchiae in macchis, in boschibus, atque padullis,
nec sbuccare volunt tanto pro murmure tanas.
Sic latitat consul Gobbus, Cagnana tribunus,
atque senatores alii, populusque Cipadae.
Ast animum repiat dictator barba Tognazzus,
confortansque alios se solum drizzat ad urbem.
Cingar avisatur, sociis lontanat ab altris,
armatusque nigro se se boschamine macchiat,
per quod passatur, quando gens vadit ad urbem.
Tognazzus properans animo fantasticat alto,
sperzurat quod vult destruggere Cingaris artes.
Sed non Esopi follam, Tognazze, ricordas:
dum parat insidias lardo sorighettus in uno
se cantone latens, facit illi gatta medemum.
Imboscatus erat Cingar, venit ecce Tognazzus.
Ut fuit appressum, se se manifestat apertum;
volgitur intornum, nusquam videt esse coëllum.
Perstringit manibus roncam, fendenteque magno
in duplices quartos spaccatur gobba Tognazzi,
atque ita cascavit fortissima rocca Cipadae,
maximus hic hominum saviorum, fama Cipadae,
sex voltas consul, sustegnum grande rasonis
decidit, atque ingens iacuit sotosora pilaster.
Protinus arrancat Cingar, procul inde levatur,
sed prius arripiens Bertam, Bertaeque gemellos
filiolos, sgombrat mantoum nocte terenum,
inque tuis latuit montagnis, Brixia, Cingar.

Tuque, regazze, meo bastinam pone muletto,
namque cavalcandi venit mihi voia per urbem.

 

 Liber VIII Liber X