Baldus/X

E Wikisource
 Liber IX Liber XI 

Cingar amat Baldum, tota se nocte dimenat,
non animi perdit forzas, perque omnia rerum
discurrit cerebro, qua guisa aut arte fiolus
Martis ab obscura tandem praesone cavetur.
Sic ait ad Bertam: «Vel Baldum carcere trabo,
vel mille in quartos tandem, sis certa, taiabor».
Talia parlatus, raptim se partit ab illa,
fornitamque domo lassat rerumque bisognis.
Per quosdam boscos, aptos robbare, caminat,
itque novas semper meditans in corde magagnas:
qua foggia posset trari de carcere Baldus.
Dumque viam properat per sylvas semper opertas,
en franceschanos fratres occurrere mirat,
qui tich toch faciunt zocolis resonare terenum,
discalzoque suas corrodunt calce galozzas.
Hi veniunt asinum carigum de pane trahentes,
nec bene discernit quis eorum esset asellus,
namque asinus pellumen habet fratresque medemum.
Extemplo roncam per mezzum Cingar achiappat,
ac si vellet eos in quatros mittere pezzos.
Illi se curvis terrae stravere ginocchis:
«Perdonanza», cridant, facientes mille crosettas.
Spoiat Cingar eos, tantum modo braga relicta est,
atque breviarium quo possint dicere vesprum.
Ergo ribaldellus Cingar, fugientibus illis,
solus ibi restat cum strazzis atque somaro.
Quid facit? imprimis taiat sibi forpice barbam,
ciliciumque patris generalis supra camisam
commodat, inde togas bertinas, inde capuzzum,
groppiferamque sogam cingit; calzisque cavatis,
gambas atque pedes nudat, portatque zupellos,
ac tandem medio mantello tergora coprit,
sub quo portatur pro sporta, proque corona,
tasca tenaiarum, quibus aut disgardinat ussos,
aut tosat, stampatque novam falsamque monetam.
Iam non est Cingar, quia sanctos portat amictus,
attamen est Cingar, quia sanctos nulla gonella,
nulla cuculla facit, seu floccus sive rochettus:
sub tunicis latitant heu sanctis saepe ribaldi,
interdumque lupos castronum lana covertat.
Ergo sub his strazzis Baldum dissolvere sperat
Cingar, et in guisis aliis speranza niuna est.
Dismanicat roncam subito, ferrumque sub ipso
ficcat cordono, mantello cuncta teguntur;
inde pians asinum compagnum nomine Rigum,
montat eum, portatque graves de pane besazzas.
Per planum montemque volans asinellus arancat,
non tunc francesam voluisset habere chinaeam,
tam bene quadrupedat ritu portantis ubini.
Quisquis eum scontrat, multo se curvat honore,
namque videbatur sanctus Maccharius esse.
Si biastemasset, iurasses dicere vesprum,
tam bene scit collo bonitatem fingere torto.
Cercat elemosinam, quaeritque per ostia toccos,
quisque dat huic panem, vinum, carnemque salatam,
et iam pro nimio somarellus pondere rerum
vadit apena, regitque gradum strachedine plenus.
Tunc iterum Cingar boscos repetebat opacos,
franciscasque togas spolians tornabat ut ante
laicus, et in piazzis villarum cuncta gazanis
vendebat, multam quistans de merce monetam.
Denique Mantoam veniens, capitavit ad urbem,
perque cipadenses cattat furfantiter ussos.
Ecce procul solum Zambellum vidit in agro,
qui spedocchiabat caldo sub sole camisam,
fecerat et largum digitorum caede macellum.
Huc tendit Cingar, pungitque sperone somarum,
tunc ait: «O quid agis? bona vita, quid, ola, bon homme?
Num scires ubi stat Zambellus, dic, rogo, scis ne?»
Respondet: «Zambellus eram, dum vacca Chiarina
vacca fuit; sed mox, ubi facta est capra Chiarina,
alter sum factus, non plus Zambellus habetur».
Cui Cingar: «Magnam narras, compagne, facendam.
Non, Zambelle meus, Zambellus es ultra, sed alter,
ut quoque vacca fuit quondam, non capra, Chiarina.
Sed te (seu zoccus, seu sis boccalus orinae)
cur video sic sic squarzatis undique pannis?»
Respondet: «Sic sic miseros disgratia trattat.
Sum desperatus, nec me cagasanguis amazzat.
Namque fui quondam riccus, modo pauper ad ussos
vix retrovo panem, vix vinum, vixque menestram,
desgratiaeque meae fuit unica causa ribaldus
Cingar, cui possit cancar mangiare coradam.
O si posset eum ladrum brancare Potestas,
se signare quidem posset scampare soghettum!»
Tunc Cingar: «Benedicte Deus, benedictaque mater,
vis, poverelle, mihi fieri compagnus, et istam
donabo cappam, sub qua salvamur, et istum
sancti Francisci tibi designabo capuzzum?
Vis, inquam, servire Deo, fierique romittus?
Praedicatorus eris, cantabis denique missam,
namque tui similes tantos Ecclesia pascit,
quantos non caperent ad remos mille galeae».
Zambellus subito vultu respondet alegro:
«Sum contentus ego, imo contentissimus esse
vester fratellus, messam cantabo novellam,
dummodo voiatis bertinam tradere cappam,
namque meus giupo frustus cagat undique strazzas:
impleboque meas blanco de pane budellas,
quem vix implebat panis niger atque gramegnae.
Quamvis de lettra sapiam negotta, pur ipse
sufficientus ero cum vobis dicere vesprum».
Tunc illum Cingar spoiat, strazzasque pitocchi
cum propriis manibus fossatum buttat in unum.
Mox habitum sanctum tradit, tradensque susurrat
nescio quid, parens devotos dicere psalmos.
Hunc sibi compagnum statuit, fratremque vocando
Herinum, se se Quintinum nomine dicit.
Postea de villa ambo partivere Cipada,
et quasi sint fratres multa gravitate moventur.
Cum pedibus vadit propris Zambellus, at ipsum
tirat asinellum montato Cingare susum.
Introëunt urbem spatianti denique passu,
hosque putat vulgus sanctos omnino romittos.
In piazzam veniunt, ubi protinus ecce sonatur
tromba, vocans populum, velut est usanza fiendi,
quum bandos mandant stradas regimenta per omnes.
Ad sonitum tararan vulgus se se undique dunat,
deque suis homines currunt audire boteghis.
Dicere quid velit hoc ignorat Cingar, asellum
desmontat dicens: «State hic, o frater Herine,
namque videre volo, quo nascitur iste travaius».
Sic ait, et gentem se se meschiabat in illam.
Hic facitur bandus: quod quidam, nomine Cingar,
barrus, asassinus, mazzator, ladro, ribaldus,
qui falsos stampat, veros tosat arte dinaros,
sit mantuanis banditus ab undique terris,
sed quisquis bastans animi mazzaverit illum
nempe guadagnabit centum cinquanta ducattos.
Cingar, id ascoltans, tremuloso corde cagabat;
pro Baldo tamen ille suo vult perdere testam.
Quid facit? o forzas animi cordisque prodezzam!
Prestiter alzando vocem, sic incipit: «O gens,
o quia nescitis, nescitis certe coëllum:
post paucos etenim giornos brusabitur haec urbs,
ni modo, ni Baldo truncabitis illico testam,
quem nunc sub terra ficcum praesone tenetis.
Nunc ego de terra sancta, Christique sepulchro,
advenio, portoque malas, brigata, novellas,
namque gigantazzum magnum similemque torazzo
illic terribilem vidi, ferroque covertum,
qui menat in quaium nigra de gente mororum
ingentes squadras, cavalastros atque pedastros.
Giurat per sanctos coeli, gentemque diabli,
velle per omnimodas Baldum riscodere guisas,
in tuttumque istam pensat destruggere terram.
Nunquam vista fuit zentaia ribaldior illa.
Quid sunt lombardi, brisighelli, quid calabresi?
Turchi sunt porci, mori sunt fezza malorum.
O Deus, hanc tantam populis averte ruinam.
Sassinant homines, robbant, sforzantque puellas,
altaros gesiae spoiant, calicesque rapinant.
Quid dicunt ladros spagnolos, quid capelettos?
Hi superant omnes omni feritate ribaldos.
Heu pietas, heu heu nostris compassio claustris!
Nonne malandrini fratrum rapuere pitanzas?
nonne monasterum totum sotosora butarunt?
Petra super petram vix una aut altra remansit,
et multos etiam illi scannavere fradellos.
Ille Fracassus enim (nec possem dire bosiam
veste sub hac sancta, cordoneque cinctus ab isto)
ille Fracassonus, poca straccante fadiga,
ut petrulam iaculat grandes ad sydera saxos.
His ego vidi oculis illum plus octo miaris
cum cazzafrusto poverum sbalzasse priorem,
atque cosinarum quae sunt mangianda parentem
totum cum solo pugno sub terra ficasse.
Praeterea quendam vecchiettum, tergore gobbum,
vix bastoncello macilentia membra tirantem,
per collum cepit, circumque et circa rotatum,
ac si falconem vellet chiamare polastro,
magni fecit eum montis cimare cacumen.
De sacro armario rapuerunt absque riguardo
planetas, camisos, puviales, mille facendas;
de mangiatorio, beccheros atque bocalos,
descos, credenzas, terlisi quinque tovaias;
de cosinatorio, caldaros, bronza, lavezos,
mille pignatellas, pignattas, speta, parolos.
De caneva nostram spinarunt denique vitam:
porcinaia bibit vinum, fregitque barillos,
ac de vernazza bagnos fecere cavallis.
Sed foret ah troppum, si vellem dire gnicosam!
Vix ego scampavi, socio cum fratre, ruinam.
Ergo meum, gentes, conseium prendite sanum:
illum de scura Baldum praesone cavemus,
huic mozzate caput, streppetur pessima planta,
tollatur morbus ne coelum puzzor amorbet.
Ut quid tamdudum terris mala bestia scampat?
Est alius Python, Poliphemus, Hydra, Carybdis.
Tollite de mundo rabiem, stronzumque diabli.
Testa fracassetur, non ultra bissa cridabit.
Mazzetur Baldus, cascabit forza Fracassi.
Scandalizare tamen vos nolo, perque nientum
hac sub sguarnazza veneranda, subque capuzzo,
cerco vindictas hoc de ladrone gaioffo.
Saepe tamen mens nostra brilans volat extra capuzzum,
sollicitique sumus gesiae deffendere statum.
Sed tamen, hic abitus quia pacem totus odorat,
cercamus pacem cum sanctis, cumque diablis.
Si pax non giovat: opus est admittere brigam».
Dixerat haec Cingar, populo scoltante, suosque
fazzolo sugans oculos lachrymare videtur.
Contremuere omnes qui firmiter omnia credunt,
fit rumor, populusque ruens, ignara canaia,
per cunctas urbis stradas ut matta vagatur:
praetoris subito fugiunt ad grande palazzum
tela parant, pontesque levant, chiavantque botegas.
Artifices buttant terrae istrumenta lavorum,
dantque manum picchis, schioppis, spedisque Bolognae.
Congregat illustres praetor, saviumque senatum,
parlamenta fiunt longhis crevelata parolis.
Quidquid bertina frater sub veste locutus
attulit, omnino tanquam vangelia credunt,
maxime quod rumor iam multis ante diebus
creverat: in Tunesi partes andasse Fracassum,
ducturum turcos secum gentesque morescas.
Conseiant igitur per muros ponere guardas,
qui crident noctes: «Fac, fac bona guarda» per omnes.
Supra toriones, per merlos, per casamattas
tirant bombardas, colubrinas, passavolantes.
Terribile interea don don campana bachioccat,
pro cuius sonitu pars it animosa palazzo,
pars petit in frettam ruptis cagatoria stringhis.
Ad tamburrorum strepitum tararanque tubarum,
calca fit armati populi, timor omnia versat,
qui portat lanzam, qui roncam, qui ve zanettam,
hic piccam, hic spetum, hic dardum, hic giavarinam.
Iamque poco spatio conventa est tanta brigata,
quanta Iosaphatti non magna in valle resurget.

Interea Cingar Zambellum tollere vadit,
quem modo cum carico solum lassarat asello.
Is stupefactus enim tanto pro murmure stabat,
atque parecchiarat propter scampare stivallos.
Cingar eum chiamat, nulli parlare comandat,
dicens quod fratres servare silentia debent,
nec parlant maium nisi sit dispensa prioris.
Mox asinum religat quodam cantone famatum,
namque aliud pensat Cingar quam pascere quellum,
namque sui troppa est nimis importantia Baldi.
Zambellum retro menat, supraque palazzum
longas per scalas montat, montansque susurrat
psalmos, quos nescit, sed non nescire videtur.
Inscontrat gentem, brettae sibi mille cavantur.
Dicebant: «Ipse est, qui coelo venit ab alto,
hunc Deus ad tempus misit, qui praestus aviset
nos ante excidium terrae stragemque paësi».
Cingar eos audit, passat, zocolosque sonantes
per pavimenta trahit, iam salam iungit in amplam,
dumque oculis terrae bassis, dumque arte galozzas
retro tirat, quarum sonitu devotio crescit,
osti datque fidem, suspectaque pectora tollit.
Praetor it incontra, multis seguitantibus, atque
conducit secum thalamis, facit inde carezzas.
Mox sibi decreto Patrum, populique rogatu,
donat elemosinam centum settanta ducatos.
Ille ruinatum dicebat namque Fracasso
esse monasterium, gesiam, calicesque rapitos.
At Cingar retrahit se longe, perque nientum
mira destrezza simulat non velle coëllum.
Praetor eum sforzat nec non perforza sachettum
in manibus ficcat, Cingar ringratiat illum,
promittitque sibi pro seque, suisque brigatis,
mortis ac vivis ter centum dicere messas.

Iamque parecchiatur ceppus, mediaque piazza
horribilem visu baltrescam boia parecchiat,
quo Baldus debet venerandam perdere testam.
«Ah», dixit Cingar praetori, «Vestra Potestas
huic confessorem Baldo concedat, ut almam
non miser almancum perdat, portetque diavol.
Latro "Memento mei" dicens, fuit illico sanctus».
Praetor nil meditans ultra: «Reverentia Vestra
sit confessor», ait, «talem concedere cosam
obligor, imo precor, magnum salvate ribaldum.
Heus, bariselle, menes hunc patrem, vosque ministri
compagnate illum, cui bassum schiudite fornum,
ut confessetur Baldus, nec linquite portam,
sed firmate bonam, dum fit confessio, guardam».
Cingar portat aquam fortam, limasque sonantes
sordinam tum cum ferrum sine murmure taiant,
omnia sub sanctis portat bene conza gonellis.
Itur sub terram Baldi retrovare sepulchrum.
Ille cadenazzos iam iam stridore cridantes
audiit apriri, grossasque recludere chiaves:
pensat, quod verum est, iam scilicet hora morendi
iuncta sit, et tanto dissolvi denique stento.
Stat poverellus humi, lachrymis prostratus amaris,
non quod formidet mens constantissima mortem,
sed caros memorat socios dulcesque fiolos.
Hanc ve dolet sortem mortis, qui tanta per arma
non poterat caricam spoliis effundere vitam;
at super altuttum stimulat conscientia mentem:
nec confessandi misero datur ulla facultas.
Iamque barisellus portas reseraverat omnes,
ac centum chiavis patefecerat ostia centum.
Cingar miranda limen gravitate subintrat,
ad quem passantem sbirri flexere zenocchios.
Zambellus seguitare negat, se retro retirat,
perque guisas omnes non vult andare la dentrum.
Cingar eum chiamat: «Veniatis, frater Herine,
namque duos fratres semper nos esse bisognat».
Paret Zambellus dicto, testaque chinata
intrat portazzam, vadens tantonus in antro.
Post quos en iterum cadenazzo porta seratur.
Baldus habet longam pro longo tempore barbam,
usque ad centuram coperto pectore cascat.
Cingar it, hunc sequitur devotio fratris Herini,
atque paternostros barbottat aveque marias,
nam castronazzus se fratrem pensat Herinum,
sperat et in curtum messam cantare novellam.
Sed postquam Cingar Baldo pervenit arentum,
hunc appena videt modica pro luce fenestrae,
quam lucem non sol mandat sed lampada pendens,
ad primam giuntam simulans sic parlat ad illum:
«Quid, manegolde, facis? quid, latro? quid, mala pianta?
Nunc pro peccatis tantis, furtisque, rapinisque,
ecce dabis poenas, centum dignissime forchis.
Nunc exemplar eris, quibus est tam cura robandi.
Non te Fracassus, Moschinus, Cingar aiuttant.
Quattuor in quartos modo squartavere Fracassum,
mangiandasque suas canibus tribuere budellas.
Cingar dorato slongavit colla capestro,
inque triligniferam trabucavit denique forcam.
Semicanis collo Falchetti petra molini
appiccata fuit, quem chiusa Governolis hausit.
Tu quoque nunc trades collum, scelerate, taiandum,
inque brigadarum cunctis squartaberis occhis.

Vix alzans oculos Baldus, frontemque rapatam,
obstupet, ex habitu sancto capitisque tosura
tam male pensatas stultasque uscire parolas,
inde caput bassans, non ultra mirat in illum,
nec dare dignatur fratri responsa gaioffo,
invergognosum nam iudicat esse capuzzum.
Cingar scaltritus plus semper detrahit illi:
«Sum confessor», ait, «tua dic, peccata, ribalde».
Baldus item relevans oculos suspirat et inquit:
«Quamvis non istae meritant responsa parolae,
qui parlas, nec scis quid parles, pessime frater,
attamen hinc abeas, malvasi puzza diabli.
Si modo me strictum non ferri vincla tenerent,
tanquam pollastro tibi, bestia, colla tirarem.
Tu qui me debes solari voce relictum,
confortare animam scelerum sub fasce gementem,
sic agis, ut penitus moriar chiamemque diablum.
Impie frater, habes in pectore mille magagnas.
Respice te stessum, turpesque redargue mores,
tonsuram portas, renegas quam mille fiatas.
Nil nisi broda fuit semper tua vita, ribalde.
Hinc procul absistas, blanchi destructio panis,
qui melius quam te mastinos pasceret; heu quae
sporcitiae foetent capucino mille sub isto!
Plus ego perdonum pietatis habebo supernae,
quam tu, qui celebras missam pensasque tenere
cordoni meritis in tasca Dominidium!»
Tunc Cingar, nimia cordis pietate movestus,
voceque suppressa parlans sic ore comenzat:
«Non te plus lateo, mi mi dulcissime Balde,
o mi dulcus amor, mi cor, mea cura, fidesque,
sum tuus ille quidem Cingar, non noscis amicum?
non, mi Balde, etiam me noscis? respice vultum,
respice sembiantes antiquos. Cingar amorum,
Cingar amicorum primus, qui nocte dieque
de te pensavi, penso, pensabo milannos.
Non te, Balde, mori tam brutta morte ferendum,
gentilezza dolet sine te, cortesaque virtus
it cervice china, libertas languet, et arma
Mars ruginenta tenet, scutumque imbelle gitavit.
Te sine quid magni faciat prodezza valoris?
quid ve legiadriae columen, quid gloria laudis?
Non te, Balde, volunt mare, tellus, aethera, mortum,
non, quod tanti hominis sit ademptum nomen, honosque».
Sic dicens voltas trecentum basiat illum,
abbrazzat, stringit, lachrymas dulcedine mandat.
«Ille tuus sum Cingar», ait, «iam pone timorem,
ne dubita, sum Cingar ego, sum Cingar, onustus
hoc sub mantello martellis atque tenais».
Qualia sunt olim lachrymosae gaudia matris,
quae dudum mortum pensaverat esse fiolum,
mox illum reddi sibi vivum cernit, et omni
corpore gaiardum, rubicunda fronte tilatum,
talia sentivit pro visto Cingare Baldus,
qui, velut a somno propere discussus, apertos,
nil parlans, oculos in vultum Cingaris, inque
totam personam firmat, tacitusque stupescit,
nam pro laetitia tanta parlare vetatur:
quod ve videt proprio visu, sibi somnia parent.
Zambellus norat Baldum, stat quacchius in uno
cantone, et grandi tremolo sibi cagat adossum.
Cingar ait: «Non nunc parlandi tempus habetur,
perdimus interdum propter tardare boconem».
Tunc franciscanam tollens de corpore cappam,
ferramenta cito solitam cavat extra sachellam.
Fundit aquam fortam, mollit duramina ferri,
denteque limarum surdarum vincula taiat,
postque intervallum curtum levat in pede Baldus,
at vix stare potest macerato corpore drittus,
unde pignocadae Cingar piat octo bocones
ac malvasiae, quem gessit aposta, fiascam.
Baldum fortificat redditque in membra vigorem
postea Zambellum vocitat: «Mi frater Herine,
huc accedatis, nam nos orare bisognat.
O Iesum Christum, cur, ola, frater Herine,
cur non auditis? dormitis forsitan? ola,
cui tandem dico? veniat Reverentia Vestra».
Zambellus nullam respondet, totus aghiazzat,
pauper homazzolus desiderat esse deforas,
nam bene cognoscit Baldum cernitque bravosum.
Cingar item clamat: «Veniatis, frater Herine».
Baldus miratur: «Quid clamas?» inquit, «an istic
est aliquis forsan? dic, quaeso». Cingar ad illum
omnia subirdens breviter narravit ad unguem.
Obstupuit Baldus de tanta Cingaris arte,
qui tandem vadens illum retrovare bonhommum,
«Ah», dixit, «poverelle, peto vos mille fiatas,
nec vultis mihi vestro respondere magistro?
Sic ne imparatur patri obedire priori?
Esset enim vobis penitentia danda, vel una
disciplina quidem nudatas supra culattas,
vel mage sub tavola cum gattis sorbere brodas».
Zambellus respondet ei: «Mihi parcite, quaeso,
nam nos debemus servare silentia fratres.
Vos, Quintine pater, prima haec mandata dedistis,
quando comandastis me nil parlare brigatis».
Cingar ad ista nihil quid responderet habebat,
se castronatum castrono cernit ab uno.
Hunc tamen extemplo Cingar Baldusque piarunt,
dispoliant, nudant, sbadacchiant, membra cadenant,
atque loco Baldi ceppos manicasque reponunt.
Sollicitans aperit portam barisellus, et extra
stans cridat: «Ola, pater, quae tanta indusia? non est
confessatus adhuc? prudentia vestra viluppet
omnia, nam, si vult sua singula dicere facta,
non annus bastaret ei narrare rapinas».
Baldus, id ascoltans, voluit saltare deforas,
atque suum restum barisello reddere pugnis.
Cingar eum pavidus tenuit per brachia retro:
«Pone», inquit, «si vis, cerebrum paulisper acasam.
Nunquid es effectus furiosus et absque ritegno?»
Mox cito respondet barisello voce gaiarda:
«Expectate pocum, nunc nunc spazzabo facendam.
Venimus ad finem, censuras mille catavi,
saccus erat plenus, foetebat quatriduanus,
absolutionem nunc do; vos, frater Herine,
exorate Deum devota mente fratantum».

Dum sic parlabat, psalmum Miserere comenzat;
sed restum psalmi quoniam finire nequibat,
ore susurrabat, veniens ad Gloria Patri.
Dumque cativellus varia coprit arte magagnas,
atque satisfaciens cavalero protrahit horam,
contegitur Baldus bertinis undique lanis,
Zambelloque novus succedit frater Herinus.
Cingar ei monstrat quo passu debeat ire,
utque oculos teneat bassos tortumque colengum,
utque pater nostros ciciganti mastichet ore.
Ne foret ignotus, facit huic in fronte capuzzum,
ac uno instanti resecavit forfice barbam.
Ad portam veniunt tandem, sed Cingar avantum
passat devotus, post cuius terga chinato
cum capite egreditur Baldus, quem nullus adocchiat.
Tunc intrare cito poltrona canaia volebat,
zaffi, sbiraiae, barisellus, boia, mil'altri.
Sed Cingar dixit cavalero: «Quo venit ista
frezositas? mò, sancte Deus, concedite tantum
temporis almancum, donec penitenza fiatur».
Sic ait et scapolans, Baldo seguitante, caminat.
Sed quo, Cingar, abis? qua te fuga parte levabit?
Stopparant urbis portas, sola una manebat
ponticella, viris centum guardata provistis.
Ergo poverellus Cingar fantasticat artes.
Plus curat Baldum, quam se, quia diligit illum.
Arrivat portam, dum sic meditatur, ad unam,
gens ubi cum solito semper facit ordine guardam,
nec solam praetor lassat transcendere muscam.
Baldus habet voiam sguarnazzas ponere zozum:
ingentes hominum scontrat per ubique catervas,
cum ronchis, spadis, schioppettis atque balestris.
Mens sibi brillabat roncam per forza, vel altrum
ferrum de manibus fantis streppare veruni,
atque menando manus solem scurare budellis.
Cingar eum placat dicens: «Fac, matte, pianum,
desine me pensare modum foggiamque scapandi».
Dum sic ambo simul passu trottante loquebant,
en prope viderunt iuvenem transire politum,
quem soldatorum non poca brigata sequebat.
Iste valorosus Leonardum nomen habebat,
sanguine progenitus claro de stirpe Colonnae,
namque Colonnesus pater est Ursinaque mater.
Altivagam Baldi famam praesenserat olim,
venerat huc igitur, Baldum cagione videndi,
parlandique sibi, pavidam sed repperit urbem,
attonitosque homines stippantes corpora ferro.
Domandat causam, respondent: «Guerra paratur
contra moros, turcosque, simul guidante Fracasso».
Talibus auditis, armatum cernere Baldum
forte capitanium sperat, squadrasque regentem.
It super immensum, grossum, baiumque frisonem,
et rutilo Baldi personam cinxerat ense,
quem Romae allatum comprarat trenta ducattis.
Nec scit cur Baldus tam bellam liquerit armam,
sed potius pensat sibi fraude fuisse robatam.
Ergo levans oculos Baldus, subtiliter omnem
conspicit ornatum iuvenis, sed maxime spadam,
namque valenthominum semper fuit usus ad ensem,
ad corserum oculos voltare, aut tangere dextra.
Protinus agnovit pomo rutilante dorato
ipse suum brandum, vult illum, turbidat occhios,
disponit penitus, si debet perdere vitam,
velle suam spadam: «Celeremus prestiter», inquit,
«o Cingar, nam posse datur scampare facultas.
Ille meum portat brandum gallone tacatum.
Hunc volo, me seguita, meus est de iure, camina».
At Cingar tantam furiam regit atque governat:
«Dextrius i», parlat, «spadam, sis certus, habebis».
Talia dicentes, illum seguitare comenzant
observantque procul, si forsitan exeat urbem,
ut secum scampare queant et scodere spadam.
Ille sed intravit multa cum gente tavernam,
quem sequitur Cingar subito, donansque caparram
lectum cum camera supplex accepit ab osto.
Tres Leonardus equos habet, omni laude canendos,
quos, in qua stalla servantur, Cingar adocchiat.
Primus de Spagnae razza Rocaforta vocatur;
grossior est alius frisonus, Spezzacadena;
tertius ex Asia provenit, nomine Pardus.
Ostus in istanti quae sunt coenanda parecchiat,
namque Leonardus mensam fornire comandat.
Accumbunt omnes, stat mensae in fronte Lonardus,
qui vult post epulas omnino quaerere Baldum.
Soldati passim buttarant arma, rodellas,
ut fit quando volunt dapibus distendere panzam.
Baldus at interea, camera chiavatus ab intro,
guardat per portae fissuram pronus edentes.
O quam forma sibi Leonardi bella placebat!
Nec tam guardat eum, sed drittis scoltat orecchis.
Interea Cingar paulatim tela robabat,
inque suam cameram Baldo gaudente ferebat.
Tandem brettinas despoiant ambo gonellas,
a capite ad plantas stipparunt corpora ferro.
Qualis equus iuvenis, quem dicimus esse poledrum,
egrediens tristem longo post tempore stallam,
passutusque novo de foeno semper et orzo,
vellet si posset rupta saltare cavezza,
hunc appena valet stallae retinere fameius;
talis Baldus erat, qui de praesone cavatus,
postquam se totum rutilantia vestiit arma,
bramat presto foras solus borrire per urbem,
atque cruentatis cum testis atque budellis
disturbare Iovem, terram, stigiamque masonem,
sed pro respectu prohibentis Cingaris urget
possanzas nimias animi, coleraeque brusorem.

At quae terribilis posthac battaia sonabit,
non, Comina, tuis pro spallis soma videtur.
Est opus altorii maioris, claude botazzum,
nam tua vina mihi penitus mufolenta videntur.

 

 Liber IX Liber XI