Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Judae epistola

E Wikisource
Judae apostoli epistola

 Joannis epistola III Epistola ad Hebraeos 

Caput I[recensere]

Admonet pios ut sibi caveant ab eo hominum genere, qui ex Christi gratia lasciviendi praetextum captant, quos non impune laturos ejus gratiae contemptum, tribus exemplis demonstrat, et vaticinium Enoch profert: Modum denique piis ostendit, quo omnes eorum machinas disjicere queant.

1. Judas, Jesu Christi servus, Jacobi frater, sanctificatis in Deo patre, et in Jesu Christo reservatis, vocatis, 2. Misericordiam, et pacem, et caritatem plurimam dicit. 3. Carissimi, quum vobis de communi salute scribere summo studio contenderem, necesse habui, vos scribendo cohortari, ut fide quae semel sanctis est tradita, certetis. 4. Irrepserunt enim homines quidam, olim ad hoc ipsum supplicium designati, Dei nostri beneficium transferentes in libidinem, et Deum, qui solus herus est, Dominumque nostrum Jesum Christum negantes. 5. Illud autem vobis, quod semel didicistis, commemorare volo, quod Dominus, quum populum ex Aegypto servasset, rursum eos, qui non confiderant, perdidit: 6. Angelosque, qui suam originem non retinuissent, sed suum domicilium reliquissent, ad magni diei judicium aeternis vinculis sub tenebris servandos curavit. 7. Ut Sodoma et Gomorrha, finitimaeque urbes, quoniam consimili modo meretricatae, impudici corporis libidinibus obsecutae sunt, iacent ad exemplum, poenas igne luentes sempiterno. 8. Similiter hi quoque somniantes, corpora habent polluta, et dominatum repudiant, dignitatibusque maledicunt. 9. Atqui Michael ille princeps angelus, quum disceptans cum diabolo, de Mosis corpore disputaret, non ausus est sententiam ferre maledicam, sed dixit: increpet te Dominus. 10. Isti vero et quae ignorant, de illis maledicunt: et quae naturaliter, brutorum animalium more, intelligunt, in iis corrupti sunt. 11. Vae eis, quoniam cainiana via grassantur, et erroris balaamici mercede profligati sunt, coranaque coniuratione pereunt. 12. Hi sunt in vestris caritatibus labes, irreligiose convivantes, seipsos pascentes, siccae nubes ventis circumactae, arbores autumnales infructuosae,bis mortuae ac eradicatae. 13. Feri fluctus maris, spumantes suas foeditates, stellae errantes, quibus reservatur caligo sempiterna tenebrarum. 14. De his etiam vaticinatus est septimus ab Adamo Enochus, dicens: 15. Venturus est Dominus cum suis sanctis legionibus, ut in omnes judicium exerceat, omnesque eorum impios convinciat omnium, quae patraverint, impie factorum, omniumque,quae contra eum atrociter dixerint, sontes, impii. 16. Hi sunt oblocutores, queruli, cupiditatibus suis obsequentes, et ore loquentes praetumida, personas admirantes utilitatis gratia. 17. Vos vero, carissimi, recordamini ea, quae a Domini nostri Iesu Christi apostolis praedicta sunt, 18. Qui vobis dixerunt, futuros postremo tempore illusores, ex suis impiis cupiditatibus viventes. 19. Hi sunt, qui seipsos secernunt, animales, spiritum non habentes. 20. Vos vero, carissimi, in sanctissima vestra fide vos ipsos exaedificantes, sacro adflatu Deo supplicantes, 21. Vos in Dei caritate conservate, expectantes Domini nostri Iesu Christi misericordiam, ad aeternam vitam, 22. Et alios miseramini, delectum habentes: 23. Alios religiose servate, ex igne rapientes, exosi etiam carne coninquinatam vestem. 24. Ei vero, qui vos expertes delicti servare, et in gloriae suae conspectu inculpatos cum laetitia sistere potest, 25. Soli sapienti Deo servatori nostro gloria et magnitudo, imperium et potentia, nunc et in omnia saecula: Amen.