Pauli epistola I ad Thessalonicenses | Pauli epistola I ad Timotheum |
Caput I
[recensere]Laudat incrementa fidei, caritatis, et tolerantiae Thessalonicensium. Et Dei ultionem adversus piorum oppressores describens, fideles docet recumbere in exspectationem extremi judicii.
1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Thessalonicensium ecclesiae, quae Dei patris nostri est, et Domini Jesu Christi, 2. Gratiam et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3. Deo gratias agere debemus immortales de vobis, fratres, ut dignum est, quod adeo crescit vestra fides, adeoque exuberat vestrum omnium mutua caritas. 4. Ut nos ipsi de vobis gloriemur in divinis ecclesiis, de patientia atque fide, qua praediti estis in omnibus, quas sustinetis, vexationibus ac calamitatibus: 5. Quod indicio est, fore, ut justo Deo judicio divinum regnum consequamini, pro quo patimini. 6. Siquidem aequum est, ut a Deo reddatur, ut adfligentibus vos adflictio, 7. Sic vobis, qui adfligimini, requies una nobiscum, tum quum exsistet de caelo Dominus Jesus, cum potestatis suae angelis, 8. In igne flammante, supplicium interrogaturus nescientibus Deum, et Domini nostri Jesu Christi evangelio non obedientibus, 9. Qui aeterno exitio poenas dabunt Domino, ejusque gloriosae potentiae, 10. Quum venerit, ut in illa die in danctis suis illustretur, inque cunctis fidentibus admirandus esse videatur, quod nostro ad vos testimonio creditum fuerit. 11. Eam ob rem nos semper pro vobis oramus, ut vos Deus eo, in quem vocati esti, statu dignos reddat, perficiatque, ut bonitatem ac fidei opus, et libentissime et fortiter persequamini atque absolvatis. 12. Quo Domini nostri Jesu Christi nomen in vobis celebretur, et vos in eo, pro Dei nostri et Domini Jesu Christi beneficentia.
Caput II
[recensere]Negat, venturum Christi diem, donec in apostasiam prolapsus fuerit mundus, et revelatus fuerit Antichristus, cujus interitum describit. Infertque inde exhortationem ad constantiam.
1. Rogamus autem vos, fratres, quod attinet ad adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostri ad eum adgregationem. 2. Ne cito de sententia demoveamini, neve turbemini, nec spiritu, nec oratione, nec epistola, cujus nos auctores esse videamur, quasi instet Christi dies. 3. Nemo vos ullo modo decipiat: nam non prius id futurum est, quam venerit defectio, et patefactus fuerit homo flagitiosus, homo ille perditus. 4. Qui adversatur, et se supra quidquid dicitur Deus, aut numen, extollit: adeo, ut in Dei templo tamquam Deus sedeat, sese Deum esse ostendens. 5. Annon meministis, me, quum adhuc apud vos essem, haec vobis dicere? 6. Et nunc scitis, quid obstet, quo minus exsistat ille suo tempore: 7. Sceleris enim mysterium iam agitur: superest tantum, ut, qui nunc tenet, e medio tollatur: 8. Tum demum exsistet ille sclerosus, quem Dominus oris sui Spiritu conficiet, adventusque sui claritate delebit: 9. Cujus scelerosi adventus, Satanae opera, erit cum omni falsorum prodigiorum, portentorum, miraculorumque genere, 10. Cumque omni scelerum fraude conjunctus, apud perituros quidem: quoniam veritatis amorem, quo salvi fierent, non admiserint. 11. Propterea mittet eis Deus vim erroris tantam, ut credant mendacio, 12. Quo damnentur, quicumque veritati non crediderint, sed sceleribus delectati fuerint. 13. Nos vero debemus Deo gratias agere immortales de vobis, fratres, Domino dilecti, quod vos principio Deus elegerit ad salutem per Spiritus sanctimoniam, verique fidem. 14. Ad quas vos vocavit per evangelium nostrum, quaerendae Domino nostro Jesu Christo gloriae caussa. 15. Quamobrem, fratres, perstate, et instituta tenete, quae ex nostra vel oratione vel epistola didicistis. 16. Ipse vero Dominus noster Jesus Christus, et Deus paterque noster, qui nos pro suo favore adamavit, aeternoqye solatio et bona spe donavit, 17. Vestros stabiliat animos, et vos in omni bono et sermone et opere confirmet.
Caput III
[recensere]Monet, ut piis precibus evangelii praedicationem promoveant, et se subducant ab iis, qui otio et curiositate turbant ordinem publicum, quos etiam a communi fidelium coetu excludit.
1. Quod superest, orate, fratres, pro nobis, ut Domini doctrina currat, ac illustretur, sicut apud vos, 2. Utque defendamur ab importunis et malis hominibus: nec enim omnium est fides. 3. Sed Dominus, ut est fidelis, vos confirmabit, et a malo tuebitur. 4. Atque equidem de vobis per Dominum confidimus, vos, quae vobis praecipimus, ea et facere et facturos esse. 5. Dominus vero vestros dirigat animos ad divinam caritatem, christianamque patientiam. 6. Denuntiamus autem vobis, fratres, per Domini nostri Jesu Christi nomen, ut vitetis omnem fratrem intemperanter se, non ex institutione, quam a nobis accepit, gerentem. 7. Nam vos ipsi scitis, quomodo simus imitandi: quippe qui nos adeo non intemperanter gesserimus apud vos, 8. Ut ne victum quidem gratis a quoquam acceperimus, sed operoso labore noctes et dies functi fuerimus, ne cui vestrum graves essemus: 9. Non quia nobis id non liceret, sed ut nos vobis imitandos exemplum proponeremus. 10. Etenim dum istic eramus, hoc vobis edicebamus, si quis operari nollet, eum ne comedere quidem debere. 11. Audimus enim quosdam qpud vos immodeste vivere, et nihil agere, sed supervacanea agere. 12. Iis nos edicimus, eosque per Dominum nostrum Jesum Christum hortamur, ut quiete operantes sibi victum quaerant. 13. Vos vero, fratres, nolite recte agendo fatigari. 14. Quod si quis dictis nostris non obtemperat, eum per epistolam significate, et ab ejus commercio abstinete, ut eum pudeat. 15. Neve eum pro inimico habete, sed ut fratrem castigate. 16. Ipse pacis Dominus, pace vos et semper et omnino donet. Dominus vobis adsit omnibus. 17. Salutatio mea manu Pauli, quod signum est in omnibus epistolis. Sic scribo: 18. Adsit vobis omnibus Domini nostri Jesu Christi favor: Amen.
- Scripta Athenis.