Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola I ad Thessalonicenses

Unchecked
E Wikisource
Pauli apostoli epistola I ad Thessalonicenses

 Pauli epistola ad Colossenses Pauli epistola II ad Thessalonicenses 

Caput I

[recensere]

Gratiarum actionem ideo proponit, ut Dei beneficium esse admoneat, quidquid praedicat in ipsis laude dignum: ei quod reliquis exemptum facti sint.

1. Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, Thessalonicensium ecclesiae, quae Dei patris est, et Domini Jesu Christi, favorem et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2. Agimus immortales gratias Deo de vobis omnibus, vestri mentionem facientes in nostris precibus. 3. Continenter coram Deo patreque nostro recolentes opus fidei vestrae, caritatisque laborem, et spei in Domino nostro Jesu Christo sitae coram Deo et patre nostro tolerantiam: 4. Scientes, fratres carissimi, vos esse divinitus electos: 5. Quandoquidem evangelium nostrum non fuit apud vos in verbis dumtaxat positum, sed cum potentia, Sanctoque Spiritu, et certissimis argumentis conjunctum. Scitis enim, et quales nos istic vestra causa fuerimus, 6. Et ut vos nostri Dominique fueritis imitatores, admissa doctrina cum multa calamitate, cum Sancti Adflatus laetitia, 7. Adeo, ut exemplo fueritis omnibus in Macedonia et Achaia fidentibus. 8. Non solum enim a vobis dominica doctrina Macedoniam Achaiamque personuit, verum etiam in omnia loca permanavit vestra erga Deum fides, adeo, ut nos quidquam loqui non sit opus. 9. Ipsi enim de vobis praedicant, qualem ad vos aditum habuerimus, utque vos a deastris ad Deum converteretis, ut viventi veroque Deo serviretis, 10. Et eius filium ex caelis expectaretis, quem ex mortuis excitavit, Jesum, qui nos a futuro supplicio defendit.

Caput II

[recensere]

Declarat, quanta fide ipsis evangelium praedicarit, neque lucrum aut gloriam quaesierit, idque eorum testimonio probat: et quod ipsi infracto animo persecutiones a suis tulerint. Addit, se magno illos visendi desiderio teneri.

1. Scitis enim ipsi, fratres, nostrum ad vos adventum non inanem fuisse: 2. Quin quamvis ante Phillipis(ut scitis) mala contumeliasque passi essemus, tamen per Deum nostrum ausi sumus, divinum evangelium vobis libere, multo cum certamine, eloqui. 3. Non est enim nostra cohortatio erroris, aut obscenitatis, aut fraudis: 4. Sed, quemadmodum nobis divinitus probatis creditum est evangelium, sic loquimur, non ut hominibus placentes, sed Deo, qui nostros explorat animos. 5. Nec enim umquam adsentatoria oratione usi sumus, ut vos scitis: nec per avaritiam quidquam fecimus: testis Deus: 6. Nec ab hominibus gloriam expetivimus, nec a vobis, nec ab aliis. Et licet oneri esse possemus, ut Christi apostoli: 7. Tamen adeo mites inter vos fuimus, ut, quemadmodum nutrix suos fovet alumnos, 8. Sic nos prae vestri cupiditate libenter vobis non modo divinum evangelium, verum etiam nostras ipsorum animas impertituri fuerimus: tam cari nobis eratis. 9. Recordamini enim, fratres, nostrum laborem ac defatigationem: quippe qui noctes et dies(ne quem vestrum gravaremus) apud vos divinum evangelium publicaverimus. 10. Vos testes estis, et Deus, quam pie, quam juste et inculpate nos erga vos fidentes gesserimus: 11. Quemadmodum scitis, ut unumquemque vestrum, sicuti pater liberos, sic cohortaremur, 12. Ac consolaremur, moneremusque, ut ita vos gereretis, uti Deo dignum esset, qui vos ad suum regnum ac gloriam vocaret. 13. Itaque nos Deo continenter gratias agimus, quod vos, accepto Dei sermone, quem a nobis audivistis, admisistis non hominum sermonem, sed(ut vere est) Dei sermonem, qui in vobis fidentibus viget. 14. Vos enim imitatores fuistis, fratres, divinarum ecclesiarum, quae sunt in Judaea, quod ad Christum Jesum attinet: siquidem eadem vos quoque passi estis a vestris tribulibus, quae nos a Judaeis, 15. Qui etiam Dominum Jesum, suosque vates interfecerunt, et nos exegerunt: neque Deo placent, et omnibus sunt hominibus contrarii, 16. Vetantes, ne alienigenas, quo serventur, adloquamur, ut eorum peccata semper expleantur: adeo extrema Dei ira infestantur. 17. Nos vero, fratres, vobis aliquamdiu praesentia, non animo, orbati, magna vehementique vestri coram videndi cupiditate flagravimus. 18. Itaque ad vos venire voluimus, ego quidem Paulus semel atque iterum, sed impedivit nos Satanas. 19. Etenim quaenam nostra spes est, aut laetitia, aut gloriationis corona? nonne vos coram Domino nostro Jesu Christo, in ejus adventu? 20. Vos enim nostra estis gloria atque laetitia.

Caput III

[recensere]

Desiderii erga illos suis fidem facit, quod Timotheum ad eos miserit, quod propseri eorum status nuntio ita sit adfectus, ut gratias non possit satis agere, itaque in precationem erumpit.

1. Itaque quum iam durare non possemus, visum est nobis Athenis relinqui solis. 2. Timotheumque mittere, fratrem nostrum, et Dei ministrum, ac nostrum in Christi evangelio collegam, ad vos confirmandos, et de vestra fiducia commonefaciendos, 3. Ne quis ob has calamitates percellatur: scitis enim ipsi, nos huic esse rei destinatos. 4. Nam dum apud vos eramus, vobis praedicebamus, fore, ut adfligeremur: quemadmodum et accidit, et vos scitis. 5. Propterea ego me iam non tenui, quin vestram fidem cognitum mitterem, ne forte vos tentasse tentator, atque ita labor noster periisset. 6. Verum quum modo Timotheus istinc ad nos venisset, nobisque vestram fidem et caritatem nuntiasset, vosque nostri bonam semper tenere memoriam, cupientes videre nos, ut nos quoque vos: 7. Propterea de vobis recreati sumus, fratres, in omni calamitate nostra ac rebus adversis, per vestram fidem, 8. Adeo, ut nos nunc vivamus, si vos statis in Domino. 9. Ecquam enim Deo de vobis referre gratiarum actionem valeamus, ob tantam laetitiam, quam propter vos percipimus coram Deo nostro, 10. Noctes ac dies sumopere orantes, videre vos coram, et, quae vestrae fidei desunt, suplere? 11. Ipse Deus paterque noster, et Dominus noster Jesus Christus, nostrum ad vos iter secundet: 12. Vos vero Dominus et mutua inter vos, et erga omnes caritate abunde cumulet, quali nos erga vos sumus: 13. Ut animi vestri inculpata sanctitate confirmentur in Dei patrisque nostri conspectu, in adventum Domini nostri Jesu cum ejus sanctis omnibus.

Caput IIII

[recensere]

Hortatur ad vitae sanctitatem, et caritatem mutuam. More infidelium eos vetat lugere mortuos, et historiam resurrectionis nostrae graphice depingit.

1. Quod superest igitur, fratres, oramus, ac hortamur vos per Dominum Jesum, ut, quemadmodum a nobis didicistis, quomodo vos gerere, Deoque placere debeatis, in eo praecellatis. 2. Scitis enim, quae mandata vobis per Dominum Jesum tradiderimus. 3. Hoc enim et Dei voluntatis et vestrae sanctitatis est, ut ab impudicitia vos abstineatis, 4. Sciatque quisque vestrum suum vas cum sanctimonia ac honestate possidere, 5. Non (ut alienigenae Deum ignorantes) cum cupiditatis libidine: 6. Ne quis suum fratrem in negotiis circumveniat, aut circumscribat. Siquidem horum omnium ultor est Dominus, ut etiam antea vobis diximus, testatique sumus. 7. Non enim vocavit nos Deus ad obscenitatem, sed ad sanctimoniam. 8. Itaque qui repudiat, non hominem repudiat, sed Deum, qui nos suo Sancto Spiritu donat. 9. Quod ad fraternum amorem attinet, nihil opus est, ut vobis scribatur, quum vos ipsi mutuo amare divinitus didiceritis: 10. Quippe quum id erga omnes fratres, qui sunt in tota Macedonia, faciatis. Hortamur autem vos, fratres, ut in dies praecellatis, 11. Ac quiescere, et vestras res agere, vestrisque manibus operari contendatis, quomodo nos vobis praecepimus, 12. Ut honeste vos ad alienos geratis, nec ulla re indigeatis. 13. Nolo autem ignorare vos, fratres, de iis, qui obdormierunt, ne cruciemini, ut ceteri, qui spem non habent. 14. Si enim credimus Jesum mortuum esse et surrexisse, ita Deus eos etiam, qui per Christum obdormiverunt, ducet cum eo. 15. Hoc enim vobis Domini verbis dicimus, fore, ut nos vivi, qui ad Domini adventum supererimus non antevertamus eos, qui obdormiverint. 16. Nam ipse Dominus cum praeconio, cum summi angeli voce, cumque divina tuba descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primum: 17. Deinde nos viventes, qui erimus superstites, una cum eis rapiemur in nubibus obviam Domino, in aerem, atque ita semper cum Domino erimus. 18. Quamobrem consolamini alius alium his sermonibus.

Caput V

[recensere]

Curiosam, tmeporum adventus Christi inquisitionem damnans, admonet, ut adsiduo ad eum excipiendum sint parati. Hinc descendit ad varias admonitiones.

1. De temporibus vero, tempestatibusque, fratres, non est opus, ut vobis scribatur, 2. Quum ipsi praeclare sciatis, Domini diem venturam esse ut furem noctu. 3. Quum enim dicent homines, pacem esse et securitatem, tum repente, ut dolor uterum ferenti, sic eis instabit interitus, quem non effugient. 4. Vos, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur opprimat: 5. Omnes enim lucis dieique homines estis. Non sumus noctis aut tenebrarum: 6. Ne dormiamus ergo, ut ceteri, sed vigilemus, sobriique simus. 7. Nam qui dormiunt, noctu dormiunt: et qui inebriantur, noctu ebrii sunt. 8. At nos quum diei simus, sobrii sumus induti, fidei caritatisque loricam, galeamque spei salutis: 9. Siquidem non destinavit nos Deus supplicio, sed saluti partae per Dominum nostrum Jesum Christum, 10. Pro nobis mortuum, ut, sive vigilamus, sive dormimus, una cum eo vivamus. 11. Quamobrem cohortamini inter vos, et alius alium instruite, ut et facitis. 12. Rogamus autem vos, fratres, ut eos, qui in vobis laborant, vobisque praesunt in Domino negotio, et vos castigant, agnoscatis, 13. Et maximi faciatis, carosque habeatis, propter eorum opus. Praebete vos eis pacatos. 14. Hortamur item vos, fratres, castigate incompositos, solamini parum magnanimos, infirmis opitulamini, clementes este in omnes. 15. Videte, ne quis cui malum pro malo rependat, sed semper beneficia et inter vos et in omnes exercete. 16. Semper gaudete, continenter orate, 17. In omnibus Deo gratias agite: 18. Nam ea est Dei de vobis, qui sitis Christi Jesu, voluntas. 19. Spiritum ne extinguite, 20. Vaticinationes ne contemnite: 21. Omnia probate, bonum tenete, 22. Ab omni maleficii genere abstinete. 23. Ipse Deus pacis vos sanctos reddat et absolutos, integrique vestri spiritus, et animae, et corpora criminis expertia in adventum Domini nostri Jesu Christi conserventur. 24. Ita fidelis est is, qui vos vocavit, ut id facturus sit. 25. Fratres, orate pro nobis. 26. Salutate fratres omnes osculo sancto. 27. Obtestor vos per Dominum, ut haec legatur epistola omnibus sanctis fratribus. 28. Adsit vobis Domini nostri Jesu Christi favor: Amen.

Ad Thessalonicenses prima scripta est Athenis