Pauli epistola I ad Timotheum | Pauli epistola ad Titum |
Caput I
[recensere]Laudata fide Timothei, ut in munere sibi commisso fideliter pergat, cum hortatur. Et ne propter sua vincula aut aliorum defectiones labascat, de suo apostolatu gloriatur, et depositi custodiam illi commendat. Laudat etiam Onesimum.
1. Paulus, apostolus Jesu Christi, Dei voluntate, secundum vitae in Christo Jesu positae promissionem, 2. Timotheo caro filio gratiam, misericordiam, pacem a Deo patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3. Gratiam habeo Deo, quem ritu maiorum pura conscientia colo, quod adsiduam teneo memoriam tui in meis supplicationibus, 4. Noctes et dies cupiens videre te, memor tuarum lacrimarum, ut laetitia complear, 5. Memoria repetens tuam non fictam fidem, quae prius habitavit in avia tua Loide, et matre Eunica, et(quomodo mihi persuasi) etiam in te. 6. Quam ob caussam submoneo te, ut suscites divinam dotem, qua per mearum manuum impositionem praeditus es. 7. Non enim dedit nobis timiditatis spiritum, sed fortitudinis, et caritatis, ac frugalitatis. 8. Quamobrem ne te pudeat testificationis Domini nostri, neque mei eius vincti: sed simul evangelii adversa, Dei virtute, perpetere, 9. Qui nos servavit, ad sanctumque statum vocavit, non ob facta nostra, sed ob suum decretum et beneficium, quod nobis in Christo Jesu ante omnem temporum aeternitatem donatum, 10. Nunc repraesentatum est adventu servatoris nostri Jesu Christi, qui et mortem abolevit, et vitam ac immortalitatem collustravit per evangelium, 11. Ad quod ego externarum gentium praeco et apostolus et magister constitutus sum. 12. Ob quam caussam haec patior: sed me non pudet. Scio enim, cui crediderim: et persuasum habeo, eum posse meum depositum custodire ad illam diem. 13. Exemplum sanorum dictorum, quae ex me audivisti, retineto cum fide et caritate in Christo Jesu posita. 14. Praeclarum istud depositum servato, per Spiritum Sanctum in nobis habitantem. 15. Aversati sunt me(hoc tu nosti) omnes Asiani, quorum est Phygelus et Hermogenes. 16. Tribuat Dominus misericordiam Onesiphori familiae: nam is me saepe recreavit, 17. Adeoque eum meae catenae non puduit, ut postquam Romam pervenit, me diligenter quaesiverit, ac invenerit. 18. Faxit Dominus, ut misericordiam consequatur a Domino in illa die Quantum item Ephesi praestiterit, tu satis nosti.
Caput II
[recensere]Ut perseverantiam in militia christiana commendet, similutidines sumit a militibus et ab agricolis. Vincula sua sanctis usui esse declarat. Inde monet Timotheum, ut sermonem veritatis recte dispertiat, et reproborum exempla fugiens, modeste omnia agat.
1. Quare tu, mi fili, convalesce beneficio in Christo Jesu posito: 2. Et quae ex me multis testibus audivisti, ea exponito fidis hominibus, qui sint ad alios etiam docendos idonei. 3. Tu ergo adversa patere ut bonus Jesu Christi miles. 4. Nemo militans sese vitae negotiis implicat, ut militiae duci placeat. 5. Iam si quis dimicat, non coronatur, nisi legitime dimicaverit. 6. Laborandum agricolae est prius, quam fructum percipiat. 7. Intellige, quae dico: det vero tibi Dominus industriam in omnibus. 8. Recordare Jesum Christum ex mortuis excitatum, Davidis semine prognatum, ut fert evangelium meum, 9. In quo adversa fero usque ad vincula, tamquam facinorosus: verum divinus sermo vinctus non est. 10. Propterea omnia tolero propter electos, ut ipsi quoque positam in Christo Jesu salutem cum gloria consequantur aeterna. 11. Certa res est: si simul mortui sumus, simul etiam vivemus. 12. Si una toleramus, etiam una regnabimus. Si negamus, ille quoque negabit nos: 13. Si diffidimus, ille fidelis manet, seipsum negare non potest. 14. Haec commemorato obtestans in Domini conspectu, non esse verbis pugnandum, quae res non modo nihil prosit, verum etiam auditores evertat. 15. Da operam, ut teipsum Dei probes operarium non erubescendum, recte secantem veritatis orationem. 16. Profanas autem verborum futilitates evitato: nam ad multam serpent impietatem, 17. Eorumque sermo gangrenae ritu corrodet: quorum est Hymeneus et Philetus, 18. Qui a veritate aberrarunt, dicentes, resurrectionem jam fuisse, et nonnullorum fidem evertunt. 19. Atqui firmum Dei fundamentum stat, hoc habens sigillum: novit Dominus qui sint sui: itaque recedat ab injustitia,quisquis nominat Christi nomen. 20. In magna autem domo non sunt solum aurea argenteaque vasa, verum etiam lignea et testacea, et alia ad res honestas, alia ad inhonestas. 21. Proinde si quis seipsum ab his expurgaverit, vas erit ad honestatem sacratum, hero utile, ad omne bonum opus paratum. 22. Juveniles cupiditates fuge: justitiam, fidem, caritatem, pacem una cum iis, qui Dominum sincero animo invocant, persequere. 23. Stultas et indoctas quaestiones declina, quippe quae(ut scis) pugnas gignant: 24. Quum Domini servus pugnare non debeat, sed erga omnes mitis esse, ad docendum accomodatus, injuriae patiens, 25. Cum mansuetudine erudiens dissentientes, si forte Deo eos ad frugem revocante, verum agnoscant, 26. Ad seque redeant, et diaboli laqueum evadant, a quo capti, eius arbitrio tenentur.
Caput III
[recensere]Praedicit, quam infesta piis tempora immineant, sed fiducia victoriae animat eum ad certamen: exercitationem sanae doctrinae in primis commendans.
1. Illud autem scito, extremo aevo difficilia fore tempora: 2. Erunt enim homines sui amantes, avari, arrogantes, superbi, maledici, in parentes contumaces, ingrati, irreligiosi, 3. Inhumani, foedifragi, calumniatores, intemperantes, immites, virtutis inimici, 4. Proditores, temerarii, inflati, L. caeci et G. voluptatis magis quam Dei amantes, 5. Pietatis speciem habentes, sed qui ejus abnegaverint. Hos tu aversare. 6. Ex his autem sunt, qui in domos sese insinuant, captivasque reddunt mulierculas, quae peccatis coopertae, et variis cupiditatibus actae, 7. Semper discunt, et numquam ad veri cognitionem pervenire possunt. 8. Ac quomodo Jannes et Jambres Mosi restiterunt, ita hi veritati resistunt: homines mente corrupti, circa fidem improbati. 9. Verum non procedent longius: nam eorum dementia erit omnibus perspicua, ut illorum fuit. 10. Tu vero adfectatus es meam doctrinam, mores, propositum, fidem, clementiam, caritatem, patientiam, 11. Vexationes, res adversas: qualia mihi contigerunt Antiochiae, Iconii, Lystris: quales vexationes sustinui: ex quibus omnibus me vindicavit Deus. 12. Et vero omnes, qui volent in Christo Jesu pie vivere, infestabuntur: 13. Quum interea mali homines et impostores pergent in deterius, et fallent, et fallentur. 14. Tu vero in eis persevera, quae didicisti, et per quae fidens factus es, quum et scias, a quo didiceris, 15. Et a puero sacras litteras noveris, quae te possunt erudire ad salutatem per fidem Jesu Christo habendam. 16. Omne scriptum divinitus inspiratum est, et utile ad doctrinam, ad reprehensionem, ad correctionem, ad justitiae disciplinam, 17. Ut compositus sit divinus homo, ad omne recte factum bene comparatus.
Caput IIII
[recensere]Obtestatur eum, ut maxime evangelium praedicet in tam deplorato tempore. Sibi in propinquo esse mortem, sed ita, ut quasi victor ad gloriosum triumphum properet. Tandem, arcessendi Timothei necessitatem ex praesenti suo statu ostendit.
1. Itaque obtestor ego in Dei conspectu, et Domini Jesu Christi, qui adventu suo et vivos et mortuos judicaturus est, 2. Publica doctrinam, insta opportune: argue, increpa, cohortare summa cum clemetia, ac docrina. 3. Erit enim tempus, quum sanam doctrinam non ferent homines, sed ad suas libidines sibi magistros cumulabunt, 4. Auribusque prurientibus, et a vero aversis, ad fabulas se convertent. 5. Tu vero in omnibus esto sobrius: mala patere: evangelistae officio fungere: tuo munere perfungere. 6. Nam ego jam immolandus sum, discessusque mei tempus instat. 7. Praeclarum certamen certavi: cursum absolui: fidem servavi: 8. Quod superest, reservatur mihi justitiae corona, quam mihi Dominus reddet in illa die, justus judex: neque solum mihi, sed etiam omnibus, qui ejus adventum amaverint. 9. Da operam, ut ad me brevi venias. 10. Demas enim me vitae praesentis amore, dereliquit, et Thessalonicam profectus est: Crescens in Galatiam: Titus in Dalmatiam: 11. Lucas solus est mecum. Marcum adsumtum tecum adducito: est enim mihi utilis ad ministerium. 12. Tychicum legavi Ephesum. 13. Penulam quam in Troade apud Carpum reliqui, quum venies, adferto, et libros, maxime membranas. 14. Alexander faber ferarius, multis me malis adfecit: reddat ei Dominus digna ejus factis praemia. 15. Eum tu quoque caveto: nam magnopere restitit nostris verbis. 16. In prima meae causae dictione nemo mihi adfuit, sed omnes me deseruerunt: id quod ne eis imputetur, precor. 17. At Dominus mihi adfuit, meque corroboravit, ut per me peragatur praeconium, audiantque gentes omnes: atque ita liberatus sum ex leonis ore. 18. Meque liberabit ab omni mala re, et ad caeleste suum regnum conservabit Dominus, cui gloria in perpetua saecula: Amen. 19. Saluta Priscam, et Aquilam, et Onosiphori familiam. 20. Erastus mansit Corinthi. Trophimum reliqui Mileti aegrotantem. 21. Cura, ut ante hiemem venias. Salutat te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, denique fratres omnes. 22. Dominus Jesus Christus adsit animo tuo. Adsit vobis favor: Amen.
- Scripta est Romae ad Timotheum secunda, quum se Paulus iterum stitisset Caesari Neroni