Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola ad Titum

Unchecked
E Wikisource
Pauli apostoli epistola ad Titum

 Pauli epistola II ad Timotheum Pauli epistola ad Philemonem 

Caput I

[recensere]

Docet, quales oporteat ministros eligere, simul ostendit, quomodo vaniloquis os obturare oportet. Hac occasione perstringit Cretensium mores, ac Judaeos, qui in rebus externis sanctitatem locabant.

1. Paulus Dei servus et Jesu Christi apostolus, quod attinet ad fidem electorum Dei, et veritatis cogitionem, 2. Quae in religione cum spe vitae sempiternae coniuncta sita est, quam Deus, qui numquam mentitur, ante aeterna tempora promiserat, 3. Et suis temporibus exhibuit, videlicet suum sermonem praeconio promulgandum, quod praeconium mihi servatoris nostri Dei mandato commissum est. 4. Tito germano, quod ad communem fidem attinet, filio, gratiam, misericordiam, pacem a Deo et Domino Jesu Christo servatore nostro. 5. Ego te idcirco in Creta reliqui, ut reliqua componas, et oppidatim seniores constituas, ut ego tibi praecepi: 6. Si quis est inculpatus, unius uxoris vir, liberos habens fidentes, non luxu infames aut contumaces. 7. Decet enim episcopum inculpatum esse, ut Dei dispensatorem, non audacem, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non avarum: 8. Sed hospitalem, virtutis amantem, frugi, justum, pium, temperantem, 9. Fidi sermonis, qui in docendo adhibetur, defensorem, quo possit et sana doctrina cohortari, et contradicentes refellere. 10. Sunt enim multi refractarii, et vaniloqui, atque vafri, praesertim circumcisi, quos refutare oportet. 11. Qui totas domos evertunt, docentes illicita, turpis lucri caussa. 12. Dixit eorum quidam, proprius ipsorum vates: Cres semper mendax, mala bestia, venter iners est. 13. Hoc testimonium verum est: quamobrem argue eos severe, ut sint in fide sani, 14. Non addicti Judaicis fabulis, hominumque praeceptis, veritatis aversantium. 15. Puris quidem pura sunt omnia: sed pollutis et infidelibus nihil purum: quin polluta est eorum et mens et conscientia. 16. Deum se scire profitentur, et eundem factis negant, et contumaces, et ad omnem rem bonam inepti.

Caput II

[recensere]

Personarum et aetatum praescribens officia, jubet, ut de moribus doceat ecclesiam, et a fine redemptionis argumentatur, quem dicit esse studium pie et recte vivendi.

1. Tu vero loquere quae sanam decent docrinam. 2. Senes ut sint sobrii, graves, frugi; fide, caritate et patientia sani. 3. Anus item habitu augustae, non calumniatrices, non nimis emancipatae vino, bene institutae, 4. Ut juvenes feminas doceant suorum virorum et liberorum amantes esse, 5. Frugi, castas, domimanentes, bonas, suis viris obedientes, ne divina doctrina male audiat. 6. Juniores item exhortare, ut sint frugi: 7. In cunctis teipsum recte factorum exemplum praestans, in doctrina integritatem, gravitatem, 8. Orationem sanam, et quae damnari nequeat, ut adversarii moveantur, nihil habentes de vobis dicere vitiosum. 9. Servi suis heris pareant, in omnibus obsequiosi, non responsatores, non furaces, 10. Sed summam fidem bene praestantes, quo servatoris nostri Dei doctrinam cohonestent in omnibus. 11. Exstitit enim divina beneficentia, cunctis hominibus salutaris, 12. Quae nos erudiat, ut impietati, mundanisque cupiditatibus vale dicto, frugaliter et juste pieque vivamus in hoc saeculo, 13. Exspectatntes speratam beatitudinem, adventumque gloriosum magni Dei, et servatoris nostri Jesu Christi, 14. Qui se ipsum pro nobis dedit, quo nos ab omni sceleri vindicaret, et sibi peculiarem populum purgaret, recte factorum cupidum. 15. Haec loquere, et exhortare, et argue summa cum auctoritate, ita ut nemo te contemnat.

Caput III

[recensere]

Generaliter nunc vult, omnes moneri, ut placide colant ordinem politicum, et memores sint vitae pristinae, ut justificationem omnem ex gratia esse existiment. Quod si quis contentiosus his reclamet, illum jubet omitti.

1. Eos commonefacito, ut magistratibus et postestatibus pareant, et imperata faciant, ad omne recte factum parati sint: 2. Nemini maledicant: ne sint contentiosi, sed aequanimes, summam erga omnes comitatem exserentes. 3. Fuimus enim aliquando nos quoque dementes, contumaces, errantes, variis servientes cupiditatibus et voluptatibus, in pravitate invidiaque degentes, odiosi, alii aliis infensi. 4. Sed postquam benignitas et humanitas exstitit servatoris nostri Dei, 5. Non ob justitiae opera, quae fecerimus nos, sed pro sua misericordia servavit nos, lavacro renascentiae 6. Renovationisque Spiritus Sancti, quo nos large perfudit per Jesum Christum servatorem nostrum, 7. Ut ejus beneficio justi facti fiamus heredes vitae, quae speratur, aeternae. 8. Certa res est. Haec te adseverare volo, quo curent recte factis fungi, qui Deo confidunt. Haec sunt praeclara, et hominibus utilia. 9. Stultis autem quaestionibus, et antiquitatibus, et litibus pugnisque legalibus supersedeto: sunt enim inutiles atque futiles. 10. Haereticum hominem post unam atque alteram admonitionem declinato, 11. Sciens, eum perversum esse, et ita peccare, ut ipse a se ipso damnetur. 12. Quum ad te Artemam aut Tychicum misero, cura, ut ad me venias Nicopolim: illic enim hiemare statui. 13. Zenam legisperitum et Apollo sedulo deducito, ne quid eis desit. 14. Discant et nostri recte facta obire, ad usus necessarios, ne sint infructuosi. 15. Salutant te mei comites omnes. Saluta eos, qui nos amant in fide. Adsit vobis omnibus favor: Amen.

Scripta Nicopoli Macedoniae