Pauli epistola ad Romanos | Pauli epistola II ad Corinthios |
Caput I
[recensere]Post gratulationem, quae vim habet exhortandi, taxat dissidia Corinthiorum, eosque a fastu ad humilitatem revocat. Nam evertens omnem mundi sapientiam, solam crucis praedicationem erigit.
1. Paulus, vocatus apostolus Jesu Christi, Dei voluntate, et Sosthenes frater, 2. Divinae ecclesiae, quae Corinthi est, sanctificatis per Christum Jesum, vocatis sanctis: nec non omnibus, qui Domini nostri Jesu Christi nomen invocant, quocumque in loco, sive suo, sive nostro: 3. Gratiam et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4. Ago Deo meo semper de vobis gratias, ob Dei beneficium in vos collatum per Jesum Christum, 5. Quod per eum adeo rebus omnibus ditati estis, omni et oratione et scientia, 6. (Quemadmodum de Christo testimonium in vobis confirmatum est) 7. Ut nulla dote careatis, patefactionem exspectantes Domini nostri Jesu Christi, 8. Qui vos confirmabit ad extremum inculpatos, ad diem Domini nostri Jesu Christi. 9. Fidelis Deus est, per quem ad ejus filii Jesu Christi Domini nostri communionem vocati estis. 10. Exhortor autem vos, fratres, per Domini nostri Jesu Christi nomen, ut idem omnes loquamini: neve sint in vobis dissidia, sed sitis in eadem mente, eademque sententia compositi. 11. Declaratum est enim mihi de vobis, mei fratres, a Chloae domesticis, inter vos esse lites. 12. Quod dico, hoc est, quod vestrum alius dicit: ego sum Pauli; alius: ego Apollo; ego Cephae; ego Christi. 13. Divisusne Christus est? Num Paulus pro vobis crucifixus est? aut in Pauli nomen estis baptizati? 14. Ago Deo gratias, quod vestrum neminem baptizavi, nisi Crispum et Gaium: 15. Ne quis dicat, me in meum baptizasse nomen. 16. Baptizavi praeterea Stephani familiam. Ceterum nescio, an ullum baptizaverim. 17. Non enim legavit me Christus ad baptizandum, sed ad docendum evangelium, nulla cum orationis eruditione: ne Christi crux inanis fiat. 18. Est enim crucis oratio perituris stultitia: servandis autem nobis divina potestas. 19. Scriptum est enim perdam sapientum sapientiam, et prudentum prudentiam abolebo. 20. Ubi sapiens? ubi litteratus? ubi hujus saeculi conquisitor? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? 21. Postquam enim ex divina sapientia non ita sapuit mundus, ut Deum cognosceret, visum est Deo, per praedicationis stultitiam servare fidentes: 22. Quandoquidem et Judaei portentum postulant, et Graeci sapientiam quaerunt. 23. Nos vero Christum praedicamus crucifixum, Judaeis offensionem, Graecis stultitiam: 24. Sed ipsis vocatis, tum Judaeis, tum Graecis, Christum Dei potentiam, Deique sapientiam. 25. Nam quod Dei stultum est, id sapientius est quam homines: et quod Dei imbecillum est, id fortius est quam homines. 26. Videtis enim, quomodo sitis vocati, fratres: non multi quidem sapientes, quod ad carnem attinet, non multi potentes, non multi nobiles. 27. Sed mundi stultitiam Deus elegit, ut sapientes confutaret: et mundi infirmissima elegit Deus, ut fortia confutaret: 28. Et mundi ignobilissima contentissimaque elegit Deus, et quae nihil sunt, ut, quae aliquid sunt, aboleret: 29. Ne quis mortalium glorietur apud Deum. 30. Ab eo autem vos estis per Christum Jesum, qui nobis est sapientia a Deo, justitia, et sanctitas, et liberatio: 31. Ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur.
Caput II
[recensere]Praedicationem suam in exemplum adducit, humanitus quidem abjectam, spirituali tamen virtute insignem. Tandem concludit, carnis judicio non posse aestimari.
1. Itaque ego quum veni ad vos, fratres, ita veni, ut nulla cum orationis aut sapientiae excellentia divinum vobis oraculum exponerem. 2. Statueram enim, nihil scire apud vos, nisi Jesum Christum, et eum crucifixum. 3. Itaque multa cum infirmitate et metu ac tremore versatus sum apud vos: 4. Et ejusmodi oratione ac praedicatione usus, quae non persuasoriis humanae sapientiae verbis, sed spirituali potentique demonstratione constaret: 5. Ne vestra fides in hominum sapientia, sed in Dei potentia sita foret. 6. Sapientiam autem loquimur apud perdectos, sapientiam, inquam, non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui abolentur: 7. Sed Dei sapientiam arcane loquimur, abditam, quam destinavit Deus ante saecula ad nostram gloriam, 8. Quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam gloriae Dominum crucifixissent. 9. Sed (quemadmodum scriptum est) quae nec oculus hominis vidit, nec auris audivit, nec animus cogitavit, quae praeparavit Deus suis amatoribus. 10. Nobis autem Deus suo Spiritu patefecit. Spiritus enim omnia rimatur, etiam Dei abditissima. 11. Nam quis hominum scit hominis negotia, nisi hominis Spiritus, qui in eo est? sic Dei negotia nullus scit, nisi Dei spiritus. 12. Nos vero non mundi spiritum accepimus, sed profectum a Deo Spiritum, ut intelligamus, quae nobis largitus Deus est: 13. Quae etiam eloquimur non eruditis humanae sapientiae, sed eruditis Sancti Spiritus sermonibus, spiritualibus spiritualia componentes. 14. Animalis autem homo non capit, quae sunt Divini Spiritus, quippe quae sint ei stultitia: itaque non potest ea cognoscere, ut quae sint spiritualiter examinanda. 15. At spiritualis explorat omnia, nec ipse a quoquam exploratur. 16. Quis enim Domini mentem novit, ut eum instiget? At nos Christi mentem habemus.
Caput III
[recensere]Ratione reddita doctrinae suae humilis, docet, quo loco habendi sint ministri, quod munus, quae vera aedificandi ratio, monet Corinthios, ne patiantur animos suos profanari, superba carnis sapientia.
1. Ego vero, fratres, non potui vos ut spirituales adloqui, sed ut carnales, ut in re christiana infantes. 2. Lac vobis bibendum dedi, non cibum. Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem adhuc potestis, quippe qui sitis adhuc carnales. 3. Etenim quum fit inter vos aemulatio et lis, et dissidia, nonne carnales estis, humanoque more vos geritis? 4. Quum enim dicat aliquis: ego sum Pauli; alius: ego Apollo: nonne carnales estis? 5. Quis vero est Paulus? aut quis Apollos? nisi ministri, per quos vos credidistis, prout cuique dedit Dominus. 6. Ego sevi, Apollos irrigavit: sed Deus auxit. 7. Itaque neque sator quidquam est, neque irrigator, sed qui auget Deus. 8. Sator autem et irrigator idem sunt: sed uterque suam mercedem accipiet pro suo labore. 9. Nos enim Dei sumus adjutores: vos Dei agricultura, Dei aedificium estis. 10. Ego pro Dei beneficio in me collato, ut sapiens architectus fundamentum jeci: alius superstruit. Sed videat quisque, quomodo superstruat. 11. Nam fundamentum aliud jacere nemo potest, praeter id, quod jactum est, qui est Jesu Christus. 12. Quod si quis huic fundamento superstruit aurum, argentum, gemmas, ligna, foenum, stipulam, 13. Cujusque opus perspicuum fiet. Dies enim declarabit: nam igne patefiet: ac quale cujusque sit opus, ignis explorabit. 14. Si cujus opus, quod superstruxerit, manebit, is praemium accipiet. 15. Si cujus opus comburetur, is jacturam facit: quamquam evadet ipse quidem, sed sic, ut per ignem. 16. An nescitis, vos Dei esse templum, Deique Spiritum in vobis habitare? 17. Si quis Dei templum corrumpit, corrumpet hunc Deus: templum enim Dei sacrum est, qui estis vos. 18. Nemo seipsum fallat. Si quis sapiens sibi videtur apud vos, in hoc saeculo stultus fiat, ut fiat sapiens. 19. Nam hujus mundi sapientia apud Deum stultitia est. Sic enim scriptum exstat: qui sapientes sua ipsorum calliditate capit. 20. Itemque intelligit Dominus, sapientum cogitationes esse vanas. 21. Itaque nemo glorietur in hominibus: 22. Omnia enim vestra sunt, et Paulus, et Apollos, et Cephas, et mundus, et vita, et mors, et praesentia, et futura, omnia vestra sunt: vos autem Christi, et Christus Dei.
Caput IIII
[recensere]Definitione veri apostoli adducta, humilitatis speciem honori sibi magis esse debere, quam probro docet. Signa profert, unde reipsa appareat, nec gloriae nec ventri ipsum studuisse. Ad finem Timotheum commendat.
1. Sic de nobis existiment homines, ut de Christi ministris, et divinorum arcanorum dispensatoribus. 2. Ceterum quod in dispensatoribus requiritur, ut fidelis quis comperiatur: 3. Ego vero minimi facio, de me vel a vobis, vel omnino humana die judicari: quin neque ipse de me sententiam fero. 4. Quamvis enim nihil mihi consciam, non tamen idcirco sum absolvendus. Verum qui de me judicium facturus sit, Dominus est. 5. Quamobrem ne quid ante tempus judicate, donec veniat Dominus, qui et tenebrarum occulta proferat in lucem, et animorum consilia patefaciat, ac tum demum laudem quisque consequatur a Deo. 6. Haec ego, fratres, in me et in Apollo derivavi, propter vos, ut in nobis discatis, nemini supra, quam scriptum est, arrogare, ne alius de alio contra alterum tumeatis. 7. Quis enim de te judicaturus est? Quid vero habes, quod non aliunde habeas? quod si aliunde habes, quid te jactas, perinde ac si non aliunde haberes? 8. Jam vos saturi, jam divites estis, sine nobis resignatis: atque utinam regnaretis, ut nos quoque una vobiscum regnaremus. 9. Nos enim postremos apostolos Deus, puto, pro necandis habet: qui mundo, et angelis et hominibus spectaculum sumus. 10. Nos propter Christum stulti sumus, vos in re christiana prudentes: nos imbecilli, vos fortes: vos gloriosi, nos infames. Ad hoc tempus et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et pugnis caedimur, et agitamur, 11. Et laboramus, nostris ipsis manibus operantes. 12. Conviciis appetiti, fausta precamur: infestati patimur: 13. Quum maledicitur nobis, solamur: hactenus pro mundi recrementis ac publicis quisquiliis ducimur. 14. Non equidem, ut vos pudore adficiam, haec scribo: sed ut carissimos mihi natos commonefacio. 15. Nam etiamsi mille paedagogos habeatis in Christo, at non multos patres. Etenim in Christo Jesu per evangelium ego vos genui. 16. Itaque vos cohortor, ut mei sitis imitatores. 17. Hanc ob caussam misi vobis Timotheum, qui meus est carus fidusque natus in Domino, qui vobis narret instituta mea, quod ad Christi rem attinet, quomodo ubique in omni ecclesia doceam. 18. Enimvero perinde, quasi ad vos ego venturus non sim, inflati sunt quidam: 19. Sed veniam ad vos brevi, si volet Dominus, et cognoscam non orationem istorum inflatorum, sed vires. 20. Non enim in oratione situm est divinum regnum, sed in viribus. 21. Utrum vultis, cum virga veniam ad vos, an cum caritate, animoque mansueto?
Caput V
[recensere]Quod incestuosum privigni cum noverca conjugium taciti ferrent, satis caussae esse admonet, cur pudore dejiciantur potius, quam superbiant. Ejusmodi scelera excommunicatione vindicanda esse, ne contagio latius serpant.
1. Omnino auditur, apud vos esse stuprum, et quidem tale stuprum, quale ne apud extraneos quidem nominatur, ut uxorem quidem patris habeat: 2. Et vos inflati estis? et non potius lugetis, ut de medio vestrum tollatur, qui facinus istud commisit? 3. Ego vero, ut corpore absens, animo praesens, jam decrevi, tamquam praesens, istius facti perpetratorem, 4. In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et animo meo cum Domini nostri Jesu Christi potentia, 5. Istum, inquam, dedere Satanae ad perniciem corporis, ut animus servetur ad diem Domini Jesu. 6. Non est honesta vestra gloratio. An nescitis, exiguo fermento massam totam fermentari? 7. Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis nova massa, sicut estis infermentati. Etenim pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus: 8. Proinde festum agamus, non vetere fermento, neque improbitatis malititaeque fermento, sed sinceritatis, veritatisque panibus infermentatis. 9. Quod scripsi vobis per epistolam, ne cum impudicis commercium haberetis, 10. Id non scripsi de omnibus hujus mundi impudicis, aut avaris, aut rapacibus, aut deastricolis: alioqui vobis esset ex orbe migrandum. 11. Sed quod cum eis non esse contrahendum scripsi, id eo pertinet, ut si quis, qui frater nominetur, impudicus, aut avarus, aut deastricola, aut conviciator, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi homine ne quidem cibum capiatis. 12. Nam de alienis quidem, quid me judicare attinet? quum vobis sit de vestris judicandum. 13. De alienis quidem judicat Deus. Igitur auferte malos de medio vestrum.
Caput VI
[recensere]Invehitur in forensis contentiones, quibus se mutuo vexabant sub infidelibus cum magno evangelii dedecore. Deinde scortandi licentiam gravi comminatione exagitat.
1. Audet aliquis vestrum, negotium habens cum altero, judicio experiri apud injustos, ac non potius apud sanctos? 2. An nescitis, sanctos de mundo judicium esse facturos? Quod si a vobis de mundo judicandum est, an tantillis indigni judiciis estis? 3. An vos praeterit, nos etiam de angelis sententiam esse laturos, nedum de hujus vitae negotiis? 4. Ergone, si de hujus vitae negotiis controversias habetis, eas ad eorum judicium refertis, qui in ecclesia despicati sunt? 5. Hoc dico, ut vos pudeat. Adeone in vobis ne unus quidem ita peritus est, ut possit inter suos fratres dijudicare? 6. Sed frater cum fratre litigat, idque sub infidentibus. 7. Jam quidem omnino vitium in vobis est, quod inter vos controversias habetis. Cur non potius injuriam patiamini? cur non potius fraudamini? 8. Immo vos injuriam facitis ac fraudatis, et quidem fratres. 9. An vos latet, injustos non esse divinum regnum adepturos? 10. Ne errate: nec impudici, nec deastricolae, nec adulteri, nec molles, nec cinaedi, nec fures, nec avari, nec ebriosi, nec conviciatores, nec rapaces, divinum regnum consequentur. 11. Et tales quidem nonnulli eratis: sed abluti estis, sed sancti, sed justi facti per nomen Domini Jesu, perque Dei nostri Spiritum. 12. Quidvis mihi licet, tametsi non quidvis conducit: quidvis mihi licet, tametsi ego nulli rei mancipabor. 13. Et dapes ventri, et dapibus venter: et hunc et illas abolebit Deus. At corpus non stupro, sed Domino, et Dominus corpori. 14. Deus vero et Dominum suscitavit, et vos per ejus potestatem suscitabit. 15. An nescitis, corpora vestra Christi esse membra? Ergo Christi membra tollam, et scorti membra faciam? Absit. 16. An nescitis, eum, qui cum scorto copulatur, unum esse corpus? Fiet enim, inquit ille, ex duobus una caro. 17. Qui vero cum Domino copulatur, unus spiritus est. 18. Fugite stuprum. Omne aliud peccatum, quodcumque committit homo, extra corpus est: sed qui scortatur, is intra corpus suum peccat. 19. An ignoratis, vestrum corpus templum esse Sancti Spiritus, qui in vobis est, quem a Deo habetis? neque vos esse vestros, 20. Quippe pretio emtos: honorate sane Deum vestris et corporibus et animis, quae Dei sunt.
Caput VII
[recensere]Disserens hic de conjugio, quod est remedium vitandae scortationis, indissolubile, jubet, unumquemque sorte sua contentum vivere. Quis virginitatis finis esse debeat, ostendit, et qui conjugium suscipere debeant.
1. De quibus autem mihi scripsistis, bonum esset homini, mulierem non tangere: 2. Sed propter stupra, suam quisque uxorem, et suum quaeque virum habeat. 3. Uxori vir debitam benevolentiam solvat: itidemque uxor viro. 4. Uxor sui corporis domina non est, sed vir: itemque vir sui corporis dominus non est, sed uxor. 5. Nolite alter alterum defraudare, nisi forte ex mutuo consensu, ad tempus, ut jejunio et precibus vacetis: et deinde congrediamini, ne vos tentet Satanas propter vestram intemperantiam. 6. Hoc autem dico, quod ita permittam, non quod praecipiam. 7. Vellem enim, omnes homines sic esse, ut ego sum. Sed sua quisque dote praeditus est a Deo, alius aliter. 8. Caelibibus autem et viduis dico, bonum esse, ut sic maneant, ut ego. 9. Tamen si se non continent, contrahunt matrimonium: satius est enim matrimonium contrahere, quam ardere. 10. Conjugibus autem praecipio, non ego, sed Dominus, ne uxor a viro dirimatur. 11. Quod si diremta fuerit, maneat caelebs, aut viro reconcilietur. Item, ne vir uxorem repudiet. 12. Ceteris ego dico, non Dominus: si quis frater uxorem habet infidentem, quae tamen cum eo libenter habitet, eam ne repudiato. 13. Item mulier, quae virum habet infidentem, qui tamen cum ea libenter habitet, eum ne repudiato. 14. Sanctus enim fit vir infidens per uxorem: itemque sancta fit uxor infidens per virum. Alioquin vestri liberi impuri essent, quum nunc sint sancti. 15. Sin infidens divortium facit, faciat; non est in hujusmodi re servus, frater aut soror: quin nos ad pacem vocavit Deus. 16. Qui scis autem, mulier, an tu virum servatura sis? aut qui scis, vir, an tu uxorem servaturus sis? 17. Ceterum ut cuique largitus Deus est, ut quemque Dominus vocavit, ita se gerat: atque ita in omnibus ecclesiis faciendum praecipio. 18. Circumcisus vocatus est aliquis, ne praeputietur: praeputiatus vocatus est, ne circumcidatur. 19. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed praeceptorum Dei conservatio. 20. In quo quisque statu vocatus est, in eo maneto. 21. Servus vocatus es, ne curato: quamquam si liber fieri potes, eo potius utere. 22. Nam qui, quum servus esset, vocatus est in Domino, is Domini libertus est. Itidem, qui liber vocatus est, is Christi servus est. 23. Pretio emti estis, nolite hominum servi fieri. 24. In qua quisque conditione vocatus est, fratres, in ea maneto apud Deum. 25. De virginibus autem, Domini praeceptum non habeo: sed consilium do, ut qui is sim, cui Domini elementia fidentem esse datum sit. 26. Arbitror igitur, id bonum esse, propter instantes res adversas, quod homini bonum est sic esse. 27. Devinctus es uxore, ne quaere solutionem: solutus es uxore, ne quaere uxorem. 28. Quod si duxisti, non peccasti: et si nupsit virgo, non peccavit: sed iis humanae calamitates ferendae sunt, et ego vobis pareo. 29. Ceterum hoc ajo, fratres: tempus angustum est: restat, ut et qui uxores habent, perinde sint, ac si non habeant: 30. Et qui plorant, ac si non plorent: et qui gaudent, ac si non gaudeant: et qui emunt, ac si non teneant: 31. Et qui utuntur hoc mundo, ita ut non abutantur. Abit enim species hujus mundi: 32. Et ego vos securos esse vellem. Caelebs Domini res curat, ut Domino placeat. 33. Maritus mundana curat, uxori ut placeat, atque ita divisus est. 34. Item mulier caelebs, aut virgo, Domini res curat, ut et corpore sancta sit, et Spiritu: at nupta curat mundana, viro ut placeat. 35. Hoc autem ad vestram ipsorum utilitatem dico, non uti injiciam, sed ut honeste, ac indivisa cum Domino conjunctione vivatur. 36. Quod si quis in virgine sua indecorum esse putat, ut ea victa sit, atque ita faciendum est, quod volet, faciat, non peccat, nubat. 37. Sed qui animo constans est, neque cogitur, sed liber, sed sui juris est, atque hoc animo suo statuit, suam servandam esse virginem, recte facit. 38. Itaque et qui nuptum elocat, recte facit: et qui non elocat, rectius facit. 39. Mulier lege obstricta est, quamdiu vivit ejus vir: sin obdormiverit vir ejus, liberum est ei, cui velit nubere, dummodo in Domino: 40. Quamquam felicior est, si sic manserit, mea quidem sententia. Videor autem ego quoque mihi Dei habere spiritum.
Caput VIII
[recensere]Ad hoc loco usque ad finem decimi capitis dehortatur, ut ab impuris gentilium epulis abstineant. Abusum christianae libertatis coercet, et scientiam caritate frenandam docet.
1. De iis autem, quae sunt sacrificata astris. Scimus, omnes nos ejus rei cognitionem habere. Cognitio instat, caritas aliis prodest. 2. Quod si quis scire aliquid sibi videtur, nihil dum novit, ut quidem nosci debet. 3. At si quis Deus amat, in Deo notus est. 4. Ergo de esu immolatorum deastris scimus, nullum esse in mundo deastrum: nullumque alium esse Deum, excepto uno. 5. Quamvis enim sint, qui dicantur dii, tum in caelo, tum in terra (ut sunt multi et qui Dei, et qui domini dicantur) 6. At nobis quidem unus est Deus, pater ille, a quo omnia, et in quem nos: item, unus est Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et per quem nos. 7. Sed non est in omnibus hujus rei cognitio. Quin nonnulli hodie opinantes esse deastros, tamen quasi deastris immolata comedunt: itaque eorum conscientia, quae infirma est, labefactatur. 8. Atqui cibus non commendat nos Deo: nam neque, si vescimur, praestantiores sumus: neque, si non vescimur, sumus deteriores. 9. Sed videte, ne vestra ista potestas detrimento sit imbecillibus. 10. Si quis enim viderit te, cui nota res est, in deastrorum mensa accumbentem, nonne cum sua illa opinionis infirmitate impelletur, ad vescendum deastrorum victimis? 11. Atque ita per tuam cognitionem peribit frater imbecillis, propter quem oppetiit Christus? 12. Sic autem peccantes in fratres, et eorum infirmam conscientiam percellentes, in Christum peccatis. 13. Quamobrem si esus officit meo fratri, numquam carnem comedero, ne fratrem meum laedam.
Caput IX
[recensere]Ostendit qualiter libertate a Domino sibi permissa, ultro abstinuerit, ne quem in rebus mediis offenderet, vitamque nostram stadii instar esse dicit.
1. An scilicet non sum apostolus? Scilicet non sum liber? Scilicet Jesum Christum Dominum nostrum non vidi? scilicet opus meum non estis vos in Domino? 2. Si aliis non sum apostolus, at certe vobis sum, siquidem vos mei muneris sigillum estis in Domino? 3. Atque haec est mea apud eos, qui me explorant, defensio. 4. Scilicet non liceat nobis comedere ac bibere? 5. Scilicet non liceat nobis sororem uxorem circumducere, ut et ceteris apostolis, et Domini fratribus, et Cephae? 6. Soline mihi et Barnabae, ne non operemur, interdictum est? 7. Quis umquam suis stipendiis militat? quis vincam pangit, nec ejus fructu vescitur? aut quis ovile pascit, quin ovalis lacte vescatur? 8. Num haec ego humano more loquor? an non lex quoque dicit eadem? 9. Nam in Mosis lege scriptum est: bovi trituranti os ne obstruito. Bovesne curae Deo sunt? 10. An propter nos omnino dicit? Propter nos enim litteris proditum est spe debere arantem arare, et triturantem spe participare, quod sperat. 11. Si nos vobis divina serminavimus, magnum vestro est, si nos humana vestra metemus? 12. Si alii vestras facultates participant, cur non magis nos? Verum non sumus hac usi potestate, sed quidvis perferimus, ne quid Christi remoremur evangelium. 13. An nescitis, eos, qui sacra procurant, sacris vesci? qui arae operam dant, arae participes esse? 14. Similiter item evangelium publicantibus mandavit Dominus, ut evangelio viverent. 15. Et tamen ego nihil horum usurpavi. Neque vero haec eo scripsi, ut in me sic fiat. Nam mihi mori satius est, quam ut meam gloriationem quisquam aboleat. 16. Etenim si evangelium doceo, non est, quod glorier, quippe quum necessitate cogar: ac poenas daturus sim, nisi doceam. 17. Quod si volens hoc facio, mercedem adsequar: sin invitus, haec mihi procuratio credita est. 18. In quo igitur mihi posita merces est? si ita doceam, ut nullus in Christi evangelium sumtus fiat, non abutendo mea in evangelio potestate. 19. Quum enim ab omnibus liber essem, omnibus me mancipavi, quo plures lucrarer: 20. Fuique Judaeis, ut Judaeus, quo Judaeos lucrifacerem: legi subditis, ut legi subditus, quo legi subditos lucrifacerem. 21. Exlegibus, ut exlex (non quod Deo exlex essem, eram enim in lege Christo) quo exleges lucrifacerem. 22. Fui infirmis perinde ac infirmus, quo infirmos lucrifacerem: denique quibusvis quidvis fui, ut omnino aliquos servarem. 23. Atque hoc evangelii caussa facio, ut ejus fiam particeps. 24. An nescitis, ut qui currunt in curriculo, omnes quidem currant, sed unus certamini pretium obtineat? sic currite, ut adsequamini. 25. Enimvero omnes, qui certant, omnia perferunt, illi quidem, ut interituram adsequantur coronam: ad nos immortalem. 26. Equidem sic curro, ut non incerto: sic luctor, ut qui non aerem verberem: 27. Quin contundo subigoque corpus meum, neforte, quum alios docuerim, ipse sim rejectaneus.
Caput X
[recensere]Si Deus Judaeis non pepercit, neque iis parcet, quibus sors est aequalis in tesseris externis suae gratiae. Itaque absurdum esse, participes fieri mensae daemoniorum eos, qui coenae Domini communicant, et qui in rebus mediis rationem proximi non habent.
1. Nolo autem vos ignorare, fratres, majores nostros omnes sub nube fuisse, et omnes mare trajecisse, 2. Et omnes nomine Mosis nube marique baptizatos, 3. Et omnes eodem spirituali cibo usos fuisse, 4. Et omnes eamdem potionem spiritualem bibisse. Bibebant enim ex spirituali sequente petra, quae petra Christus erat. 5. Et tamen eorum plerique Deo accepti non fuerunt: sunt enim in solitudine prostrati. 6. Haec autem nobis exempla praebent, ne simus malorum cupidi, ut illi concupiverunt, 7. Neve deastrorum cultores sitis, ut illorum nonnulli, sicuti memoriae proditum est: sedit populus ad capiendum cibum ac potionem, deinde surrexerunt ad ludendum. 8. Neve scortemur: quemadmodum eorum nonnulli scortati sunt, ideoque ceciderunt uno die viginti tria millia. 9. Neve Christum tentemus, quemadmodum eorum nonnulli tentarunt, itaque a serpentibus perierunt. 10. Neve murmurate, quemadmodum eorum nonnulli murmurarunt: itaque ab exterminatore perierunt. 11. Haec autem omnia illis ut exempla contigerunt, scriptaque sunt nostri, qui in extrema saeculorum incidimus, admonendi gratia. 12. Proinde qui sibi stare videtur, videat, ne cadat. 13. Nulla vos, nisi humana, invasit tentatio. Sed ita fidelis Deus est, ut vos non sit tentari permissurus, supra quam possitis: sed cum tentatione ejusmodi eventum facturus, ut ferendo vincere possitis. 14. Quamobrem, o mihi carissimi, fugite deastrorum cultum. 15. Ut prudentes adloquor: judicate vos, quod dico ego. 16. Poculum laudatorium, in quo laudes dicimus, nonne communitas Christi sanguinis est? Quem panem frangimus, nonne communitas Christi corporis est? 17. Quandoquidem unus panis, unum corpus multi sumus ejus panis participes. 18. Considerate Israëlitas, quod ad humanitatem attinet: nimirum qui sacrificiis vescuntur, sunt arae participes. 19. Quid ergo est, quod dico? sacrificata deastris esse aliquid? aut deastros esse aliquid? 20. Immo quae sacrificant extranei, ea daemoniis sacrificare dico, non Deo. Daemonum autem participes esse vos nolo. 21. Non potestis et Domini et daemoniorum poculum bibere: non potestis et Domini et daemoniorum mensam participare. 22. Irritandus nobis Dominus est? num sumus eo potentiores? 23. Quidvis mihi licet; sed non quidvis conducit. Quidvis mihi licet; sed non quidvis prodest. 24. Nemo suo, sed alterius quisque commodo studeat. 25. Quidquid in macello venale est, vescimini, nihil sciscitantes propter conscientiam. 26. Nam Domini et terra est, et omnia terrestria. 27. Quod si quis infidentium vos invitat, et vultis ire, quidquid vobis apponetur, vescimini, nihil sciscitantes propter conscientiam. 28. Si quis vero vobis dixerit, hoc deastris immolatum est, ne vescimini propter eum, qui indicavit, propter conscientiam. Nam Dominus et terra est, et omnia terrestria. 29. Conscientiam autem dico, non suam cujusque sed alterius. Cur enim mea libertas damnaretur ab alia conscientia? 30. Quod si ego grate participo, cur in eo vituperer, de quo gratias ago? 31. Ergo sive comeditis, sive bibitis, seu quid aliud facitis, omnia ad Dei gloriam facite. 32. Praebete vos et Judaeis, et Graecis, et ecclesiae divinae innoxios: 33. Quemadmodum ego quoque omnia omnibus, non meae, sed multorum studens utilitati, ut serventur. Imitatores mei estote, quemadmodum ego quoque sum Christi.
Caput XI
[recensere]Notat Corinthios, quod in sacris coetibus viri orent velatis capitibus, mulieres vero retectis. In summa, quod in pejus convenirent, et profana symposia permiscerent epulo sacro coenae Domini, quam ad primam instutionem exigit.
1. Laudo equidem vos, fratres, quod omnia mea meministis: et instituta, quemadmodum vobis tradidi, sic tenetis. 2. Volo autem scire vos, omnis viri caput esse Christum: feminae caput esse virum: Christi caput esse Deum. 3. Omnis vir operto capite supplicans, aut vaticinans, caput suum turpificat. 4. Rursus omnis mulier detecto capite supplicans, aut vaticinans, caput suum turpificat: nam prorsus perinde est, ac si tonsa foret. 5. Quod si non velatur mulier, certe tondeatur. Quod si tonderi radive mulieri turpe est, obnubatur. 6. Nam vir quidem caput obnubere non debet, quum sit imago gloriaque Dei. At mulier viri gloria est. 7. Non enim est vir ex muliere, sed ex viro mulier. 8. Quum non propter mulierum creatus sit vir, sed propter virum mulier. 9. Propterea debet mulier habere in capite postestatis judicium propter angelos. 10. Ceterum neque vir, sine femina, neque femina sine viro in Domino. 11. Ut enim ex viro femina, sic vir per feminam: omnia autem ex Deo. 12. Ipsi apud vos judicate, an decorum sit, feminam Deo supplicare detectam? 13. An ne ipsa quidem natura vos docet, viro comam alere, dedecori esse? 14. Feminae autem comam alere, decorum esse? Quandoquidem coma pro amictu data est. 15. Quod si cui contentiosum esse libet, nos talem consuetudinem non habemus, neque Dei ecclesiae. 16. Hoc autem admonens, non laudo, quod non utiliter, sed damnose convenitis. 17. Primum enim convenientibus vobis in concionem, audio dissidia in vobis esse, et non nihil credo: 18. Oportet enim in vobis factiones esse, ut probi fiant inter vos manifesti. 19. Igitur quum eodem coitis, istud non est dominicam epulari coenam, 20. Quum suam quisque coenam antecapiat comedendo, et hic esuriat, ille sit ebrius. 21. Numnam domus non habetis ad edendum ac bibendum? an divinam concionem contemnitis, et egenos pudore adficitis? Quid vobis dicam? laudem vos? in hoc non laudo? 22. Nam (quemadmodum ego et a Domino accepi, et vobis tradidi) Dominus Jesus, qua nocte prodebatur, sumtum panem, 23. Actis gratiis, fregit, ac dixit: sumite, comedite: hoc meum corpus est, pro vobis frangendum. Hoc facitote ad mei memoriam. 24. Similiter et poculum, postquam coenavit, dicens: hoc poculum est novum foedus, per meum sanguinem. Hoc facitote, quoties bibetis, ad mei memoriam. 25. Quoties enim hoc pane vescemini, et hoc poculum bibetis, mortem Domini indicabitis, donec veniat. 26. Itaque quisquis indigne panem hunc comederit, aut Domini poculum biberit, poenas dabit, ob Domini corpus atque sanguinem. 27. Proinde exploret homo seipsum, atque ita de pane comedat, et de poculo bibat. 28. Nam qui indigne comedit et bibit, damnationem ipse sibi comedit et bibit, qui de Domini corpore non recte judicet. 29. Propterea apud vos multi sunt aegri, et infirmi, et frequentes obdormiverunt. 30. Si enim de nobis ipsi recte judicaremus, non puniremur: 31. Dum punimur autem, a Domino castigamur, ne cum mundo damnemur. 32. Quocirca fratres mei, dum ad comedendum convenitis, alius alium exspectate. 33. Quod si quis esurit, domi cibum capiat, ne ad poenam conveniatis. 34. Reliqua, quum venero componam.
Caput XII
[recensere]Ut a contentione et superbia Corinthios avocet, dicit spiritualia dona ideo varia conferri, ut mutuo collata, coalescamus ea symmetria in unum Christi corpus, quemadmodum membra in bonum corporis humani coalescunt.
1. Quod ad spiritualia, fratres, attinet, nolo vos ignorare. 2. Scitis, quum extranei essetis, ut ad mutos deastros duceremini ac abduceremini. 3. Itaque declaro vobis, neminem esse, qui Divino Adflatu loquens, Jesum verbis exsecretur: itemque neminem esse, qui Dominum possit Jesum dicere, nisi per Sanctum Spiritum. 4. Sed discrimina sunt donorum, quum sit idem Spiritus: 5. Et discrimina sunt ministeriorum, quum sit idem Dominus. 6. Et discrimina sunt effectionum, quum sit idem Deus, qui omnia efficit in omnibus. 7. Datur autem cuique declaratio Spiritus, prout commodum est. 8. Huic enim per Spiritum datur oratio sapientiae: illi oratio scientiae ex eodem Spiritu: 9. Alii fides per eumdem Spiritum, alii dona sanationum per eumdem Spiritum: 10. Alii prodigiorum effectiones: alii vaticinatio: alii Spiritum dijudicationes: alii genera linguarum: alii interpretatio linguarum. 11. Atque haec omnia effecit unus idemque Spiritus, dispertiens privatim cuique, ut vult. 12. Quemadmodum enim corpus unum est, et membra habet multa, omniaque membra corporis unius multa quum sint, sic etiam Christus. 13. Etenim uno Spiritu nos omnes unum in corpus baptizati sumus, et Judaei et Graeci, et servi et liberi, omnesque unum Spiritum hausimus. 14. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. 15. Si se pes, quia manus non sit, corporis esse neget, an idcirco non sit corporis? 16. Item si auris, quia non sit oculus, se oculus, se corporis esse neget, an ideo non sit corporis? 17. Si totum corpus oculus est, ubi auditus? si totum auditus, ubi olfactus? 18. Nunc Deus unumquodque membrorum in corpore sic collocavit, ut voluit. 19. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20. Nunc multa membra, sed unum corpus est. 21. Neque vero potest oculus dicere manui: non egeo te: aut rursum caput pedibus: non egeo vobis. 22. Contraque, quanto quodque membrorum corporis debilius videtur esse, tanto est magis necessarium. 23. Et quo quaeque in corpore inhonestiora judicamus, eo maiore honore ea stipamus: et nostri inhonestissima quaeque maximam honestatem obtinent, 24. Quum ea honestissima quaeque nostri nihil egeant. Enim vero Deus ita corpus temperavit, egentissimo cuique maximum tribuens honorem, 25. Ne esset in corpore dissidium, una condolescerent cuncta membra: sive in honore esset unum membrum, omnia membra congratularentur. 26. Ac sive doloret unum membrum, una condolescerent cuncta membra; sive in honore esset unum membrum, omnia membra congratularentur. 27. Vos vero aliquatenus Christi corpus estis atque membra: 28. Et alios statuit Deus in ecclesia, primum apostolos, deinde vates, tertio magistros, deinde portenta, deinde sanationum dotes, adminicula, gubernationes, genera linguarum. 29. Numquid omnes sunt apostoli? numquid omnes vates? numquid omnes magistri? numquid omnes portentifici? 30. Numquid omnes habent sanationum dotes? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31. Adfectate sane praestantissimas quasque dotes: sed tamen excellentiorem viam jam vobis ostendam.
Caput XIII
[recensere]Monet, nulla tam eximia esse dona, quae non vitientur coram Deo, si absit caritas, ideoque in ejus laudes digreditur.
1. Si et hominum loquar et angelorum linguis, neque caritate sim praeditus, sum aes resonans, aut cymbalum tinniens. 2. Et si tantum divinationis habeam, ut omnia arcana, scientiamque omnem teneam, et si adeo omni sim fide praeditus, ut vel montes transmoveam, et tamen caritate non sim praeditus, nihil sum. 3. Et si omnes meas facultates in liberalitatem erogem, et si vel meum corpus comburendum tradam, et tamen caritate non sim praeditus, nihil proficio. 4. Caritas patiens est, benigna est: caritas non aemulatur, non est temeraria, non tumet, 5. Non se gerit turpiter, non sibi ipsi studet, non est irritabilis, non male cogitat, 6. Non gaudet injustitia, sed veritate laetatur: 7. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8. Caritas numquam intercidit. Et vaticinationes abolebuntur, et linguae cessabunt, et scientia delebitur. 9. Nam aliquatenus scimus, et aliquatenus vaticinamur. 10. Sed quum venerit perfectio, tum, quod aliquatenus sit, delebitur. 11. Dum puer eram, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam: sed vir factus, puerilia delevi. 12. Nunc enim per speculum cernimus per ambages: at tunc praesentes coram. Nunc aliquatenus cognosco: at tunc recognoscam, quemadmodum recognitus sum. 13. Nunc quidem manet fides, spes, caritas: sed harum trium maxima est caritas.
Caput XIIII
[recensere]Commendat donum prophetiae, et comparatione a musicis instrumentis sumpta, verum interpretandi scripturas usum docet, abusum tollit, ac vetat, ne mulieres publice doceant.
1. Persequimini caritatem, et adfectate sane spiritualia, sed in primis ut vaticinemini. 2. Nam qui peregrina lingua loquitur, non homines adloquitur, sed Deum: quippe quum nemo audiat, sed animo loquatur arcana. 3. Qui vero vaticinatur, homines adloquitur utiliter, et cohortando et consolando. 4. Qui peregrina lingua loquitur, ipse sibi prodest: qui vero vaticinatur, is concioni prodest. 5. Vellem equidem vos omnes peregrinis loqui linguis: sed magis ut vaticinemini. Major est enim, qui vaticinatur, quam qui alienis loquitur linguis, nisi si interpretetur, ut concio capiat utilitatem. 6. Alioquin, fratres, si ego vos alienis linguis adlocutum veniam, quid vobis prodero, nisi insit in oratione mea patefactio, aut cognitio, aut vaticinatio, aut doctrina? 7. Etiam inanimata vocem emmitentia, ut tibis, ut cithara, nisi discrimen sonis faciant, quomodo intelligetur, quid tibia aut cithara significetur? 8. Si enim incertam vocem tuba edat, quis ad praelium accingetur? 9. Similiter vos lingua nisi significantia verba faciatis, quid dicatur? Eritis enim ii, qui in auram loquamini. 10. Tot sunt(verbi gratia) genera vocum in mundo, nec ullum eorum mutum est. 11. Si igitur vim vocis non intelligam , ero loquenti barbarus, et loquens erit apud me barbarus. 12. Ita vos, postquam adfectatores estis donorum spiritus, date operam, ut in eis ita excellatis, ut id utilitati sit concioni. 13. Quare qui aliena lingua loquitur, oret, ut possit interpretari. 14. Si enim peregrina lingua orem, animo quidem oro: sed quod ad sententiam attinet, sum infructuosus. 15. Quid ergo est? in animo orabo, ut significanter orem: ita animo cantabo, ut significanter cantem. 16. Etenim si animo laudes dicas, is, qui illitterati nomen tenet, quo pacto dicet, Amen, ad tuam gratiarum actionem, quum, quid dicas, ignoret. 17. Nam tu quidem recte gratias agis: sed alter non juvatur. 18. Ago Deo meo gratias, quod magis, quam vestrum quisquam, linguas teneo peregrinas. 19. Sed in concione malo quinque verba sic eloqui, ut intelligatur oratio mea, quo alios erudiam, quam ignoto sermone mille verba. 20. Fratres, ne este mentibus infantes: sed vitiis este pueri, mentibus autem adulti. 21. In disciplina sic memoriae proditum est: alienis linguis atque labris istum populum adloquar, et tamen ne sic quidem mihi obtemperabunt, inquit Dominus. 22. Itaque linguae portento sunt non fidentibus, sed infidentibus: vaticinatio vero non infidentibus, sed fidentibus. 23. Igitur si convenerit eodem universa concio, et omnes peregrinis loquantur linguis, si eo illitterati, aut infidentes intrent, nonne vos insanire dicent? 24. Sed si omnes vaticinentur, et intret aliquis infidens, aut illitteratus, arguitur ab omnibus, exploratur ab omnibus, 25. Atque ita ejus animi arcana fiunt perspicua: ita sit, ut pronus accidat, adoretque Deum, confitens, Deum revera in vobis esse. 26. Quid ergo est, fratres? Quando coitis, carmen habet aliquis vestrum, doctrinam habet, linguam habet, patefactionem habet, interpretationem habet, omnia ad utilitatem fiant. 27. Si quis peregrina loquitur lingua, fiat id per duos, aut summum tres, idque alternis, et unus interpretetur. 28. Quod si abest interpres, taceat in concione, ac sibi loquatur et Deo. 29. Vates item duo tresve loquantur, et alii dijudicent. 30. Quod si quid alii sedenti patefactum fuerit, primus sileto. 31. Potestis enim omnes singulatim vaticinari, ut omnes discant, et omnes confirmentur. 32. Et vatum spiritus sese vatibus submittunt. 33. Non enim est turbamenti Deus, sed pacis: ut sit in omnibus sanctorum concionibus. 34. Uxores vestrae in concionibus tacento: non enim conceditur eis loqui, sed parere, quemadmodum disciplina dicit. 35. Quod si quid discere volunt, domi suos viros interroganto. Turpe est enim feminis, in concione loqui. 36. A vobis ne divinus sermo prodiit? aut ad vos solos pervenit? 37. Si quis sibi vates aut spiritualis videtur esse, recognoscat, quae vobis scribo, esse Domini praecepta. 38. Quod si quis ignorat, ignorato. 39. Proinde, fratres, et vaticinari studete, neque peregrinis loqui linguis prohibete. 40. Omnia decenter fiant, et ordine.
Caput XV
[recensere]Quum essent apud Corinthios, qui corporum resurrectionem in dubium vocarent, postquam ejus necessitatem validis argumentis comprobavit, rationem etiam et modum subjungit.
1. Declaro autem vobis, fratres, Evangelium quod vos docui, et quod accepitis, et in quo statis. 2. Et per quod servabimini, qua ratione docuerim, si tenetis, nisi si frustra credidistis. 3. In primis enim vobis tradidi, id quod acceperam, Christum mortuum esse propter peccata nostra, ut est in litteris: 4. Et sepultum esse, et tertio die resurrexit ut in litteris habetur: 5. Et apparuisse Cephae, deinde duodecim: 6. Deinde apparuisse plusquam quingentis fratribus semel, quorum plerique sunt adhuc superstites, nonnulli obdormierunt. 7. Deinde apparuit Jacobo, deinde apostolibus omnibus. 8. Postremo omnium, quasi abortui apparuit etiam mihi. 9. Ego enim sum apostolorum minimus, indignus qui vocer apostolus, qui divinam Ecclesiam injectatus sim. 10. Sed Dei beneficio sum quod sum: et ejus in me beneficium adeo inane non fuit, ut plusquam eorum quisquam laboraverim: vel potius non ego, sed Dei gratia, quae mihi aderat. 11. Igitur et ego et illi ita praedicamus: et ita vos credidistis. 12. Quod si Christus ex mortuis surrexisse praedicatur, qui fit ut quidam apud vox mortuorum surrectionem fore negent? 13. Quod si mortuorum resurrectio non est, ne Christus quidem resurrexit. 14. Si autem Christus non resurrexit, ergo vana est nostra praedicatio, vana est et vestra fides. 15. Ac falsi de Deo testes deprehendimur, qui contra Deum testificati simus, eum suscitasse Christum, quem non suscitavit, si quidem mortui non resurgent. 16. Si enim mortui non resurgent, ne Christus quidem resurrexit: 17. Et si Christus non resurrexit vana est vestra fides: adhuc estis in peccatis vestris. 18. Ergo qui in Christo obdormiverunt, perierunt. 19. Si hujus duntaxat vitae gratia in Christo spem habemus, fumus omnium hominum miserrimi. 20. At nunc Christus ex mortuis surrexit: fuit eorum, qui obdormivere, primitiae. 21. Cum sit enim per hominem mors, etiam per hominem est mortuorum resurrectio. 22. Ut enim per Adamum omnes moriuntur, sic per Christum omnes reviviscent. 23. Sed suo quisque in ordine: primitiae Christus, deinde Christiani in ejus adventu: 24. Deinde finis erit, cum regnum tradiderit Deo et Patri, cum quidem omnem principatum, omnem potentatum, ac potestatem aboleverit. 25. Oportet enim eum regnare, donec ille omnes hostes sub ejus pedes subjecerit: 26. Ultimus hostis delebitur mors. 27. Omnia enim ille sub ejus pedes subjecerit. Quod autem omnia subjicienda dicit, id sic accipiendum est, ut excipiatur is, qui ei subjecerit omnia. 28. Cum autem ei subjecta fuerint omnia, tunc ipse quoque Filius subjicietur ei, qui ipsi subjecerit omnia, ut fit Deus omnia in omnibus. 29. Alioquin quid facient qui pro mortuis baptizantur, si omnino mortui non resurgent? Quorsum pro mortuis baptizantur? 30. Quorsum et nos omnibus horis periclitamur? 31. Quotidie morior, gloriationem nostram juro, quam habeo in Christo Jesu Domino Nostro. 32. Si humano more Ephesi cum bestiis pugnavi, quae mihi inde utilitas, si mortui non resurgunt? Comedamus et bibamus: cras enim morituri sumus. 33. Nolite falli. Mores bonos colloquia corrumpunt mala. 34. Este sobrii, ut aequum est, et ne peccate. Ignorant enim nonnullis Deum: quod ideo dico, ut vos pudeat. 35. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui, aut quali corpore venient? 36. O demens: tu quod seris, id non viviscit, quin mortuum sit: 37. Et quod seris, non gignendum corpus seris, sed nudum granum, verbi gratia, frumenti, aut cujuspiam alterius rei. 38. Deus vero corpus ei dat, ut libuit, et suum cuique feminum corpus. 39. Non omnia caro eadem caro est, sed alia est hominum caro, alia pecudum, alia piscium, alia volucrum. 40. Item corpora sunt caelestia alia, alia terrestria. Sed alius est caelestium splendor, alius terrestrium. 41. Alius solis, alius lunae splendor est, alius item stellarum. Nam stella alia aliam splendore antecellit. 42. Talis est etiam mortuorum resurrectio. Seritur cum mortalitate, refurgetur cum immortalitate. 43. Seritur cum probro, refurgetur cum gloria. Seritur cum infirmitate, refurgetur cum potentia. 44. Seritur corpus animale, refurget corpus spirituale. Est corpus aliud animale, aliud spirituale. 45. Cumque ita scriptum sit, factum esse primum hominem Adamum animantem vivum, ultimus Adamus spiritus est vivificus. 46. Sed non primum est spirituale, sed animale, deinde spirituale. 47. Primus homo ex terra terrenus: secundus homo de caelo caelestis. 48. Qualis terrenus, tales etiam terreni: et qualis caelestis, tales etiam caelestes. 49. Ac quemadmodum tulimus imaginem terreni, feremus etiam caelestis imaginem. 50. Hoc autem ideo dico, fratres, quod caro et sanguis divinum regnum consequi nequeunt, neque mortalitas immortalitatem consequetur. 51. Equidem arcanum quiddam vobis dico. Omnes quidem non obdormiemus, sed omnes mutabimur. 52. Uno temporis puncto, oculique momento, ad ultimum clangorem. Clangetur enim, et mortui resurgent incorruptibiles, et nos mutabimur. 53. Oportet enim hoc corruptibile incorruptibili natura, et hoc mortale immortalitate indui. 54. Cum autem hoc corruptibile incorruptam naturam, et hoc mortale immortalitatem induerit, tunc accidet id quod illo scripto dicitur: Absorpta est mors victoriose. 55. Ubi est tuus, o mors, stimulus? Ubi tua, o Orce, victoria? 56. Est autem mortis stimulus peccatum, et peccati potentia lex. 57. Sed Deo gratia, qui nobis victoriam dat per Dominum nostrum Jesum Christum. 58. Proinde, fratres mei carissimi, praestat vos constantes, immobiles, semper excellentes in Domini negotio, scientes vestrum in re Dominica laborem non esse vanum.
Caput XVI
[recensere]Hortatur, ut fratrum hierosolymitanorum inopiae succurrant. Deinde Timotheum commendat: et amica exhortatione, deinde salutationibus epistolam claudit.
1. Quod ad collectam attinet in sanctos conferendam, quemadmodum Galatiae ecclesiis praecepi, sic vos quoque facite. 2. Primo quoque post sabbatum die unusquisque vestrum apud se reponat, congerens, quod commode poterit, ne tum demum, quum venero, fiant collectae. 3. Ut autem advenero, quos per epistolas probaveritis, eos mittam, qui ferant beneficium vestrum Hierosolymam. 4. Quod si me etiam proficisci fuerit operae pretium, mecum proficiscentur. 5. Veniam autem ad vos, postquam Macedoniam obiero: nam Macedoniam obiturus sum. 6. Apud vos autem forsitan commorabor, aut etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque proficiscar. 7. Nolo enim vos duntaxat obiter videre, quin me spero aliquamdiu mansurum apud vos, si Dominus permiserit. 8. Morabor autem Ephesi usque ad quinquagesimam. 9. Nam mihi janua magna patet, et efficax, et multi sunt adversarii. 10. Quod si venerit Timotheus, videte, ut sine metu sit apud vos: nam Domini opus agit, ut et ego. 11. Quamobrem nemo eum contemnat, sed eum bona cum pace dimittite, ut ad me veniat. Exspecto enim eum cum fratribus. 12. Quod ad Apollo fratrem attinet, multum eum hortatus sum, ut ad vos cum fratribus veniret, sed prorsus non erat voluntas nunc eundi: verum veniet, quum erit ei commodum. 13. Vigilate, state in fide, este viri et constantes, 14. Omnia vestra cum caritate fiant. 15. Cohortor autem vos, fratres: scitis Stephanae et Fortunati familiam esse Achaiae primitas, et sese ad ministerium addixisse sanctis: 16. Ut vos quoque talibus, et omni adjuvanti, laborantique pareatis. 17. Gaudeo equidem adventu Stephanae et Fortunati, et Achaici, quod hi defectum vestri suppleverunt: 18. Quippe qui et meum et vestrum animum recreaverint, Tales ergo recognoscite. 19. Salutant vos asianae ecclesiae. Salutant vos multum per Dominum Aquila et Priscilla, una cum suae domus ecclesia. 20. Salutant vos fratres omnes. Salutate inter vos osculo sancto. 21. Salutatio mea Pauli manu. 22. Si quis Dominum Jesum Christum non amat, esto detestabilis, maranatha. 23. Gratia Domini Jesu Christi vobis adsit. 24. Meus amor in Christo Jesu vobis omnibus adsit. Amen.
- Ad Corinthios prima scripta est Philippis, missa per Stephanam et Fortunatum, et Achaicum, et Timotheum.