Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola ad Romanos

Unchecked
E Wikisource
Pauli apostoli epistola ad Romanos

 Acta apostolorum Pauli epistola I ad Corinthios 

Caput I

[recensere]

Ab apostolatus sui approbatione exorsus, evangelii commendationem subnectit, per quod Deus virtutem suam exserit servandis fide hominibus, impiae gratitudinis reis: in quos ira Dei merito effusa colligitur, quod laxatis habenis in omne scelus passim ferantur.

1. Paulus, Jesu Christi servus, vocatus apostolus, ad evangelium Dei segregatus, 2. Quod ante promiserat per suos vates in sacris litteris, 3. De filio suo, orto ex Davidis semine, quod ad carnem attinet: 4. Definito Dei filio cum potentia secundum Spiritum Sanctificum, dum ex mortuis resurgit Jesus Christus, Dominus noster: 5. Per quem gratiam sumus et apostolatum adepti, ut obediatur fidei ob ejus nomen apud omnes gentes, 6. In quibus vos quoque estis vocati Jesu Christi: 7. Omnibus, qui Romae estis, Deo caris, vocatis sanctis, gratiam et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 8. Primum ago Deo meo gratias per Jesum Christum de vobis omnibus, quod vestra fides toto orbe divulgatur. 9. Testis enim mihi Deus est (quem ex animo in ejus filii evangelio colo) me sine intermissione mentionem vestri facere semper in meis supplicationibus, 10. Precantem, ut (quod Dei voluntate fiat) tandem aliquando commoditatem adipiscar itineris, ad vos visendos. 11. Cupio enim videre vos, ut divinum aliquod beneficium vobis communicem, vestri confirmandi gratia: 12. Hoc est: ut una apud vos recreemur per utrorumque fidem, vestram et meam. 13. Nolo enim vos ignorare, fratres: me saepe statuisse adire vos (sed hactenus prohibitus sum) ut profectum aliquem apud vos quoque faciam, quemadmodum apud ceteras nationes. 14. Graecis juxta ac Barbaris, doctis ac imperitis debeo. 15. Ita, quod in me est, paratus sum, vos quoque, qui Romae estis, evangelio instituere. 16. Nec enim me pudet evangelii Christi: quippe quod sit divina potentia, salutaris omni fidenti, quum Graeco, tum Judaeo. 17. Nam per id divina justitia exseritur, perpetuanda fide, quemadmodum scriptum est: justus autem fide vivet. 18. Exseritur enim ira Dei de caelo in omnem impietatem et injustitiam hominum, veritatem injuste supprimentium. 19. Nam quod Dei cognosci potest, id apud eos manifestum est, utpote quum Deus eis patefacerit. 20. Etenim quae ejus sunt inadspectabilia, cujusmodi est ejus sempiterna potentia atque divinitas, ea ex mundi opificio, dum considerantur per opera, perspiciuntur: ut sint inexcusabiles: 21. Quoniam, cognito Deo, non ei dignam Deo gloriamque tribuerunt: sed vanis cogitationibus usi sunt, caligavit eorum insipiens animus: 22. Sapientes se professi, stultos praestiterunt: 23. Et immortalis Dei gloriam ad imagines similes hominis mortalis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium transtulerunt. 24. Quare Deus eos permisit animi sui cupiditatibus, in tantam impuritatem, ut ipsi sua corpora in sese deturpent: 25. Quod Dei veritatem in falsitatem transtulerunt, et res creatas supra creatorem venerati coluerint, qui est laudandus in sempiternum: etiam. 26. Hanc ob rem permisit eos Deus in turpes libidines, ut eorum feminae mutaverint usum naturalem in non naturalem; 27. Similiterque mares, omisso feminae usu naturali, exardescant mutua libidine, mares cum maribus obscoena perpetrantes, atque ita dignam errore suo mercedem in se accipientes. 28. Ac quemadmodum Dei cognitione non probe usi sunt, ita permisit eos Deus in improbam mentem, ita ut nefaria faciant. 29. Pleni omnis injustitiae, stupri, perversitatis, avaritiae, malitiae: referti invidia, caede, jurgio, fraudulentia, nequitia: 30. Susurrones, maledici, Dei osores, contumeliosi, superbi, arrogantes, malorum inventores, contumaces erga parentes, 31. Insipientes, insociabiles, inhumani, perfidiosi, immisericordes: 32. Qui quum id esse divinum jus cognoscant, ut, qui talia faciant, morte digni sint, non solum ea faciunt, sed etiam facientibus adsentiuntur.

Caput II

[recensere]

Omnes ad tribunal Dei sistit, gentibus excusationem ab ignorantia praecidit. Urget Judaeos a lege scripta, in qua gloriabantur, aequatque eos inter se.

1. Itaque inexcusabilis es, o homo, quicumque damnas: nam eo ipso, quod alterum damnas, teipsum condemnas, quum facias eadem tu, qui damnas. 2. Scimus autem, severum Dei judicium in eos futurum, qui talia faciunt. 3. An vero hoc putas, homo tu (qui eos damnas, qui talia faciunt, et facis eadem) te Dei judicium evasurum? 4. An divitem ejus benignitatem et facilitatem, ac lenitudinem contemnis? Ignorans, te Dei benignitate ad sanitatem invitari? 5. Tu vero, quae tua est duritas, et deploratus animus, congeris ipse tibi supplicium in supplicii diem, et repraesentationis justi Dei judicii, 6. Qui suis cuique factis digna solvet: 7. Hoc est, iis, qui in recte factis perseverantes, gloriam, honoremque, et immortalitatem quaerunt, vitam sempiternam: 8. Contentiosis autem, et in veritatem contumacibus, injustitiae vero obedientibus, imminet saevitia et poena. 9. Calamitas et angustia, omni hominis animae prave agentis, cum Graeci, tum Judaei, 10. Gloria vero, et honos, et pax omni recte facienti, quum Graeco, tum Judaeo. 11. Nullum est enim apud Deum personarum discrimen: 12. Nam quicumque sine lege peccaverint, sine lege etiam peribunt: item quicumque cum lege peccaverint, per legem damnabuntur. 13. Non enim legis auditores apud Deum insontes, sed legis exsecutores erunt insontes. 14. Quum enim exterarum nationum homines, legem non habentes, natura legitima faciant, ii legem non habentes, ipsi sibi lex sunt: 15. Qui quidem ostendant legis opus in suis animis inscriptum: id quod testabitur eorum conscientia: et utrorumque cogitationes eos vel accusabunt, vel defendent. 16. Quo die judicabit Deus arcana hominum ex evangelio meo per Jesum Christum. 17. En tu Judaeus nominaris, et in lege adquiescis, ac de Deo gloriaris, 18. Et ejus voluntatem cognoscis, et praestabilia approbas, instructus lege: 19. Tibique persuades, te caecorum esse ducem, lumen eorum, qui sunt in tenebris, 20. Imprudentium praeceptorem, imperitorum magistrum, qui veram legis cognitionem prae te feras. 21. Ergo qui alterum doces, teipsum non doces? qui praedicas, non esse furandum, furaris? 22. Qui adulterandum negas, adulteras? qui deastros detestaris, sacrilegium committis? 23. Qui in lege gloriaris, contra legem committendo Deum decoras? 24. Per vos enim male audit Dei nomen apud exteras nationes, quemadmodum scriptum est. 25. Nam ita demum prodest circumcisio, si legi pareas. Sin contra legem committas, tua circumcisio in praeputium abiit. 26. Quod si praeputium legis instituta conservat, nimirum ejus praeputium pro circumcisione habebitur: 27. Damnabitque, qui natura praeputiatus legem exsequitur, te, qui litteram et circumcisionem habens, contra legem facis. 28. Non enim is Judaeus est, qui manifesto est: nec ea circumcisio est, quae manifesto in carne est: 29. Sed is Judaeus est, qui occulte est: et ea circumcisio est, quae animi est, Spiritu, non litteris: cujus Judaei laus ab hominibus est, sed a Deo.

Caput III

[recensere]

Concedit Judaeis aliquam ex foedere praerogativam, sed quae penitus in Dei misericordia sita sit. Judaeos ac gentes aeque esse peccatores, auctoritate scripturae confirmat; usumque legis monstrans, fide nos justificari colligit.

1. Quaenam est ergo Judaei praestantia? aut quae circumcionis utilitas? 2. Multa omnino. Primum, quod eis credita sunt oracula divina. 3. Quid enim, si diffiderunt nonnulli? Num eorum diffidentia Dei fidem abolebit? Absit. 4. Quin sit Deus verax, et omnis homo mendax, quemadmodum litteris proditum est: ut sis aequus in tuis dictis, et caussam obtineas. 5. Sed si injustia nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Num Deus injustus est, qui supplicium irroget? Humano more loquor. Absit. 6. Alioquin quomodo jus redderet Deus mundo? 7. Verum si Dei veritas mea falsitate amplificatur ad ejus gloriam, cur ego tandem ut nocens damnor? 8. Quin potius faciamus mala, ut eveniant bona. Sic enim male de nobis dicitur, et sic ajunt quidam dicere nos, qui merito damnandi sunt. 9. Quid ergo? antecellimus? Nequaquam. Convicimus enim, et Judaeos et Graecos omnes peccato subesse, 10. Quemadmodum est in litteris: non est justus, ne unus quidem: 11. Non est, qui sapiat, non est, qui Deo studeat. 12. Omnes pariter deflectunt, nequaquam sunt: non est, qui recte faciat, non est, ne unus quidem. 13. Sepulcrum patens eorum guttur est, linguis suis ad dolum utuntur: aspidum virtus habent in labiis. 14. Eorum os exsecratione amarulentiaque plenum est: 15. Pedes ad fundendum sanguinem veloces: 16. Exitium et calamitas est in eorum viis: 17. Et viam pacis nesciunt. 18. Non habent sibi propositum Dei metum. 19. Scimus autem, quaecumque lex dixit, iis loqui, qui sunt in lege, ut omne os obmutescat, obnoxiusque fiat totus orbis Deo, 20. Quod per legis opera mortalium nemo justus fiet apud eum. Nam ex lege oritur agnitio peccati. 21. Nunc absque lege divina justitia patefacta est, a lege et vatibus testata: 22. Divina, inquam, justitia, quam fide Jesu Christo habenda consequantur, et obtineant omnes fidentes. Non est enim discrimen ullum: nam omnes peccaverunt, divinaque gloria carent: 23. Justificandi gratis ejus beneficio, per liberationem quae sit Christo Jesu: 24. Quem proposuit Deus placamentum, per fidem in ejus sanguine collocandam, ad demonstrationem justitiae Dei, qui pro sua facilitate praeteritis peccatis veniam det, 25. Ut hoc tempore suam justitiam demonstret, ut sit ipse et justus, et qui Jesu fidem habentes justificet. 26. Ubi est ergo gloriatio? exclusa est. Qua lege? operum? 27. Non, sed fidei lege. Censemus ergo, fide justificari hominem absque legis operibus. 28. An Judaeorum solum Deus est? an non etiam extraneorum? Est etiam extraneorum. 29. Quandoquidem unus Deus est, qui et circumcisionem fide, et praeputium per fidem justificet. 30. Ergo legem abrogamus per fidem? Absit: immo legem stabilimus.

Caput IV

[recensere]

Quod ante dixit de fide exemplo Abrahae, scripturae testimonio comprobat: et decies imputationis vocem inculcat hoc capite.

1. Quid ergo dicemus, Abrahamum, nostrum (quod ad humanam naturam attinet) parentem, consecutum esse? 2. Si enim Abrahamus operibus justificatus est, habet, quod glorietur, sed non apud Deum. 3. Verum quid dicunt litterae? Credidit autem Abrahamus Deo, id quod ei justitiae ductum est. 4. In operante quidem merces, non gratiae, sed debiti locum habet. 5. At non operanti, sed in eum credenti, qui sontem justificat, ejus fides justitiae ducitur: 6. Quemadmodum David quoque hominis beatitatem in eo statuit, si ei Deus justitiam tribuat sine operibus. 7. Beati, quorum remissa delicta, quorum obducta sunt peccata. 8. Beatus homo, cui non imputat Deus peccatum. 9. Haec igitur beatitudo in circumcisionem ne cadit, an potius in praeputium? Dicimus enim, fidem in Abrahamo habitam esse pro justitia. 10. Quomodo igitur habitam? quum in circumcisione esset, an quum in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio: 11. Ac cicrumcisionis notam accepit, quae sigillum esset justitiae fidei: quae fides fuit in praeputio, ut pater esset omnium fidentium, sive praeputiatorum (ut eis quoque justitia duceretur) sive circumcisorum: 12. Pater esset, inquam, noniis solum, qui essent a circumcisione, verum etiam gradientibus, per fidei vestigia, quam parens noster Abrahamus habuit in praeputio. 13. Non enim per legem, promissum est Abrahamo, aut ejus posteritati, orbis heredem fore, sed per fidei justitiam. 14. Nam si, qui a lege sunt, heredes sunt, vana fides est, et irrita promissio. 15. Lex enim poenam parit. Siquidem ubi lex non est, ne delictum quidem. 16. Ergo per fidem id sit, ut sit gratuitum, quo rata sit promissio omni posteritati, non solum quae a lege, verum etiam quae ab Abrahami fide sit, qui nostrum omnium pater est, 17. (Ut habetur scriptum, te multarum gentium patrem effecturus sum) videlicet apud eum, cui credidit, Deum: qui mortuis vitam dat, et quae non sunt, perinde ac si essent, vocat. 18. Qui Abrahamus contra spem spe credidit, fore se multarum patrem gentium, ut erat promissum: sic erit tua posteritas. 19. Itaque fide non infirmus, non consideravit suum corpus iam emortuum (qui propemodum centenarius esset) aut enectam Sarae vulvam: 20. Verum de Dei promisso non dubitavit diffidentia, sed fide valuit, Deoque gloriam tribuit: 21. Exploratum habens, eum, quae promisisset, etiam praestare posse. 22. Itaque id ei justitiae ductum est. 23. Non est autem scriptum propter eum solum, ei ductum esse, 24. Sed etiam propter nos, quibus futurum est, ut ducatur, credentibus in eum, qui Jesum Dominum nostrum suscitavit ex mortuis: 25. Qui Jesus propter nostra delicta traditus, propter nostram justitiam revixit.

Caput V

[recensere]

Amplificationibus illustrat justitiam Christi, quae fide apprehenditur, quia datus est pro infirmis et peccatoribus. Inde comparationem facit Christi cum Adamo: mortis cum vita: legis cum gratia.

1. Igitur fide justificati, pacem habemus eum Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, 2. Per quem fide aditum habuimus ad hoc beneficium, in quo stamus, et divinae gloriae spe gloriamur. 3. Neque id solum, sed etiam gloriamur in calamitatibus: illud scientes, quod calamitas patientiam parit, 4. Patientia probationem, probatio spem: 5. Spes autem non pudefacit, quod Dei amore perfusi sunt animi nostri, per Spiritum Sanctum nobis datum. 6. Nam Christus, quum nos adhuc essemus per tempus infirmi, pro sontibus mortuus est, 7. Quum vix quisquam etiam pro insonte moriatur: nam pro viro bono fortassis aliquis mori sustineat. 8. At Deus suum erga nos amorem in eo commendat, quod, quum adhuc nocentes essemus, Christus pro nobis mortuus est. 9. Ergo multo magis nunc ejus sanguine justificati, defendemur per eum a supplicio. 10. Si enim, hostes quum essemus, reconciliati sumus Deo per ejus filii mortem: multo magis reconciliati servabimur per ejus vitam. 11. Quinetiam (quod plus est) in Deo gloriamur per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconcilitationem sumus adsecuti. 12. Propterea quemadmodum per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors: atque ita ad omnes homines persuasit mors, quatenus omnes peccarunt. 13. Nam usque ad legem peccatum erat in mundo: atqui peccatum non ducitur, nisi est lex: 14. Et tamen ab Adamo ad Mosem usque etiam in eos, qui non peccaverant, reginavit mors propter similitudinem delicti Adami, qui futuri exemplum est. 15. Sed non eadem beneficii, quae delicti, ratio est. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis Dei beneficium atque donum, unius hominis Jesu Christi beneficio in multos exuberavit. 16. Neque est eadem condonationis ratio, quae est ejus, quod accidit per unum, qui peccavit. Nam unus in caussa fuit, ut judicium, et porro damnatio consequeretur: at beneficium peperit multorum delictorum absolutionem. 17. Si enim unius delicto mors per unum regnavit, multo magis, qui tam excellens justitiae beneficium atque domum fuerint adepti, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18. Ergo quemadmodum unius delicto factum est, ut omnes homines damnarentur: sic etiam unius justitia fit, ut omnes homines absolvantur atque vivant. 19. Ut enim unius hominis contumacia sontes effecti sunt multi: sic etiam unius obedientia justi efficientur multi. 20. Lex autem supervenit, quo plus esset delicti: quo plus autem fuit peccati, eo magis excelluit gratia: 21. Ut quemadmodum morte regnavit peccatum, sic gratia quoque per justitiam regnet ad sempiternam vitam per Jesum Christum.

Caput VI

[recensere]

Descendit ad sanctificationem sine qua neminem induere Christi justitiam docet, argumento a baptismo sumpto. Inde exhortationes ad vitae puritatem deducit, brevemque mentionem interserit legis abrogatae.

1. Quid ergo dicemus? manebimus in peccato, quo plus sit gratiae? 2. Nequaquam. Qui peccato mortui sumus, quomodo adhuc viveremus in eodem? 3. An ignoratis, quicumque sumus Christi Jesu nomine baptizati, ad ejus mortem esse baptizatos? 4. Sumus ergo una cum eo per baptismum ad mortem sepulti: ut quemadmodum Christus ex mortuis in paterna gloria resurrexit, sic et nos in vitae novitate gradiamur. 5. Si enim ejus mortis similitudine insititii facti sumus, etiam resurrectionis erimus: 6. Illud scientes, veterem nostrum hominem simul esse crucifixum, ut peccati corpus aboleatur, ne nos amplius peccato serviamus. 7. Nam qui mortuus est, is peccato absolutus est. 8. Quod si una cum Christo mortui sumus, etiam cum eo victuros credimus: 9. Scientes, Christum ex mortuis excitatum, non jam moriturum esse, non jam morti esse obnoxium. 10. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, Deo vivit. 11. Sic vos quoque existimate, vos ipsos mortuos quidem esse peccato, sed vivos Deo, per Christum Jesum Dominum nostrum. 12. Ne regnet ergo peccatum in mortali vestro corpore, ita ut peccato in corporis cupiditatibus pareatis. 13. Neve membra vestra injustitiae arma peccato praebete: sed Deo vos, ut ex mortuis vivos, et vestra membra justitiae arma praebete. 14. Non enim dominabitur vobis peccatum: quippe quum non sub lege sitis, sed sub gratia. 15. Quid tum? peccabimus, quoniam non sum lege sumus, sed sub gratia? Absit. 16. An nescitis, cui vos ipsos servos praebetis obediendo, ejus servos esse, cui obediatis? vel peccati ad mortem; vel obedientiae ad justitiam? 17. Sed est Deo gratia, quod, quum servi essetis peccati, parvistis ex animo ei doctrinae rationi, quae vobis tradita est: 18. Ac peccato liberati, mancipati estis justitiae. 19. Humano more dico propter vestrae humanae naturae imbecillitatem. Ut enim vestra membra impuritati ac sceleri serva praebuistis ad scelus, ita nunc quoque membra vestra serva praebete justitiae ad sanctimoniam. 20. Nam quum servi essetis peccati, eratis a justitia liberi. 21. Quem vero tum fructum percipiebatis eorum quorum nunc vos pudet? Illorum enim finis mors est. 22. At nunc peccato liberati, Deoque emancipati, fructum vestrum percipitis, ad sanctitatem, ad extremum vitam adepturi sempiternam. 23. Etenim peccati stipendia mors est: at Dei beneficium sempiterna vita, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Caput VII

[recensere]

Explicat, quid sit, non esse amplius sub lege, sumpto ex conjugii lege exemplo. Idque in legis contumeliam ne urgeat, nostra culpa factum esse docet, ut in mortis materiam cederet, quae in vitam data erat. Exin transit ad describendam spiritus et carnis luctam.

1. An ignoratis, fratres, (nam legis scientes adloquor) legem homini tamdiu imperare, quamdiu ea vivit? 2. Etenim marita mulier viventi viro lege obstricta est. Sed si vir mortuus fuerit, ea a viri lege soluta est. 3. Itaque vivente vero, appellabitur adultera, si fiat alterius viri. Verum si vir moriatur, libera est a lege, ita ut adultera non fit, si fiat alterius viri. 4. Ad eundem modum, mei fratres, vos quoque peremti estis legi, per Christi corpus, ita ut in jus alterius transieritis, ejus qui ex mortuis excitatus est, ut fructum feramus Deo. 5. Quum enim essemus in carne, peccatorum perturbationes, a lege orientes, in membris agebant nostris, ita ut morti fetificaremus. 6. At nunc lege soluti sumus, ei mortui, qua tenebamur, ita ut serviamus in novo spiritu, non in vetere littera. 7. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Minime. Sed peccatum non nossem, nisi per legem. Nam cupiditatem nescirem, nisi diceret lex: ne concupiscito. 8. Peccatum autem occasionem nactum per praeceptum, effecit in me omnem cupiditatem. Siquidem absque lege peccatum est mortuum. 9. Ego vero aliquando sine lege vivebam: sed adventu praecepti, peccatum revixit. 10. Ego mortuus sum: atque ita praeceptum vitae caussa comparatum, compertum est mihi mortiferum. 11. Peccatum enim occasionem nactum per praeceptum decepit me, et per praeceptum interfecit. 12. Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum, et justum et bonum. 13. Ergo quod bonum est, id mihi mors fuit? Nequaquam: sed peccatum, quod, ut appareret peccatum, per bonum mihi mortem peperit, ut esset quam peccantissimum peccatum per praeceptum. 14. Scimus enim, legem esse spiritualem: ego vero carnalis sum, peccato mancipatus. 15. Quod enim ago, non agnosco. Non enim quod volo, id ago: sed quod odi, id facio. 16. Quod si quod nolo, id facio, legem bonam esse consentio. 17. Nunc non jam ego id ago, sed habitans in me vitiositas. 18. Scio enim, non habitare in me, hoc est, in mea carne, bonum. Nam velle inest mihi: sed quomodo bonum faciam, non invenio. 19. Non enim quod volo, facio bonum, sed quod nolo malum, id ago. 20. Quod si quod nolo ego, id facio, non jam ego id ago, sed habitans in me vitiositas. 21. Itaque reperio per legem, mihi bonum facere volenti, inesse malum. 22. Delector enim Dei lege, quod ad interiorem hominem attinet: 23. Sed aliam video legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, quae me captivum reddat legi vitiositatis, quae lex est in membris meis. 24. Miser ego homo, quis me ab hujus mortis corpore liberet? 25. Ago Deo gratias, per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo ego idem et mente servio legi Dei et carne legi peccati.

Caput VIII

[recensere]

Concludit, nihil damnationis esse iis, qui sunt Christo inserti per ejus spiritum, utcumque onerati sint adhuc peccatis. Illo enim spiritu vivunt, cujus testimonium dubitationem omnem arcet, et miserias praesentes sublevat.

1. Igitur nulli jam damnationi sunt obnoxii, qui in Christo Jesu, non carnis, sed Spiritus arbitrio parent. 2. Nam lex Spiritus vitalis in Jesu Christo, liberavit me a lege peccati atque mortis. 3. Quod enim a lege fieri non poterat, quoniam ipsa in eo propter carnem infirma erat, id Deus praestitit, suo ipsius filio misso, carne sontis simili, et peccatum peccato damnavit in carne, 4. Ut legis justificatio in nobis perageretur, qui non carni obtemperamus, sed Spiritui. 5. Nam qui ad carnis arbitrium vivunt, secundum carnem adfecti sunt: qui ad Spiritus, secundum Spiritum. 6. Carnis autem adfectio est mors: at Spiritus studium vita est, atque pax: 7. Siquidem carnis adfectio inimicitiae sunt adversus Deum, quippe quae legi Dei non pareat: nec enim potest. 8. Qui sunt autem in carne, Deo placere nequeunt. 9. At vos non estis in carne, sed in Spiritu, si modo Dei Spiritus habitat in vobis. Quod si quis Christi Spiritum non habet, is Christi non est. 10. Si vero Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum, sed Spiritus vivus est per justitiam. 11. Quod si Spiritus ejus, qui Jesum ex mortuis excitavit, habitat in vobis, is, qui Christum ex mortuis excitavit, etiam vestra mortalia corpora revocabit in vitam, per inhabitantem in vobis Spiritum suum. 12. Quapropter, fratres, debemus non carni, ut ad carnis libidinem vivamus. 13. Nam si carnis arbitrio vixeritis, morituri estis. Sin Spiritu corporis actiones peremeritis, vivetis. 14. Nam quicumque Dei Spiritu aguntur, ii Dei filii sunt. 15. Non enim servitutis Spiritum accepistis rursus ad metum: sed Spiritum accepistis adoptionis, per quem clamamus, Abba, pater. 16. Is Spiritus animis nostris testatur, nos esse Dei liberos. 17. Quod si liberos, etiam heredes, heredes, inquam, Dei, Christi autem coheredes: si modo simul patiamur, ut simul etiam gloriosi fiamus. 18. Censeo autem, ea, quae hoc tempore patienda sunt, nequaquam esse paria gloriae, qua sumus adficiendi. 19. Ea est enim rerum naturae exspectatio, ut filiorum Dei patefactionem praestoletur. 20. Nam vanitati natura rerum subjecta est, non sua sponte, sed per eum, qui eam spei submisit, fore, ut ipsa quoque quoque rerum natura ab interitus servitute adseratur in gloriosam liberorum Dei libertatem. 21. Scimus enim, omnem rerum naturam hactenus congemiscere ac condolere. 22. Quin etiam nos quoque, qui Spiritus primitias habemus, intra nos ipsos gemimus, adoptionem exspectantes, liberationem nostri corporis. 23. Nam spe servati sumus. Spes autem eorum, quae cernuntur, spes non est. Quod enim cernit quis, cur speret? 24. Quod si, quod non cernimus, id speramus, per patientiam exspectamus. 25. Adde, quod Spiritus quoque nostris succurrit infirmatitatibus. Nam quid oremus, ut fieri debet, nescimus: sed ipse Spiritus pro nobis supplicat gemitibus ineffabilibus. 26. Animorum autem indigator novit, quae sit Spiritus adfectio, qui quidem sic, ut Deus postulat, pro sanctis oret. 27. Scimus autem, Dei amantibus omnia ad bonum conferre, qui divino decreto sunt vocati. 28. Quos enim praevidit, etiam destinavit imaginis filii sui consimiles, ut sit is in multis fratribus primogenitus. 29. Item quos destinavit, hos etiam vocat: et quos vocat, hos etiam justificat: et quos justificat, hos etiam gloriosos efficit. 30. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus a nobis est, quis contra nos est? 31. Qui suo ipsius filio non perpercerit, sed eum pro nobis omnibus tradiderit, potestne non una cum eo nobis omnia largiri? 32. Quis Dei electos accuset? Deus est, qui absolvit. 33. Quis est, qui damnet? Christus est, qui mortuus est, vel potius qui resurrexit, qui etiam est ad Dei dexteram, et pro nobis supplicat. 34. Quis nos divellat ab amore Dei? Calamitas? an angustia? an vexatio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladii? 35. Quemadmodum scriptum est: tua caussa necamur quotidie, pro lanioniis ovibus ducimur: 36. Et tamen in his omnibus exsuperamus per eum, qui nos adamavit. 37. Nam (quomodo mihi persuasum est) neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque potestates, neque instantia, neque futura, 38. Neque sublimia, neque demissa, nec ulla alia rerum natura possit nos ab amore Dei divellere, qui amor est in Christo Jesu Domino nostro.

Caput IX

[recensere]

Judaeis occurrit, ac duplex filiorum Abrahae genus dicit, cunctaque in hoc negotio peragi ex Dei voluntate, instar figuli: Tum vocationem gentium, tum Judaeorum reprobationem prophetarum testimoniis testatam ostendit.

1. Verum dico in Christo, non mentior, testis est mihi mea conscientia, in Spiritu Sancto, 2. Magno me animi dolore irremisso cruciatu adfici. 3. Optarem enim, me ipsum a Christo infeliciter alienatum esse pro meis fratribus, meis, quod ad humanam naturam attinet, cognatis, 4. Qui sunt Israëlitae, quorum est adoptio, et gloria, et foedera, et legislatio, et cultus, et promissiones: 5. Quorum sunt patres, et ex quibus est Christus, quod ad humanitatem attinet, qui est super omnia Deus collaudandus in sempiternum. Amen. 6. Neque id eo dico, quod Dei dictum exciderit. Non enim omnes ab Israële orti, sunt Israëlitae: 7. Neque quia sunt Abrahami progenies, ideo omnes sunt, filii. Sed ab Isaaco tibi denominabitur progenies: 8. Hoc est, non humanitatis filii, ii sunt Dei filii, sed promissionis filii, progenies habentur. 9. Promissionis enim hoc est dictum: quum revisam te hoc tempore, habebit Sara filium. 10. Neque vero illi solum, sed etiam Rebeccae ex uno Isaaco parente nostro uterum ferenti, 11. Fetibus nondum natis, nec ullo bono malove functis, ut Dei per electionem decretum ratum esset, 12. Non ex operibus, sed ex vocante, Rebeccae, inquam, dictum est: maior serviet minori. 13. Quemadmodum scriptum est: Jacobum amavi, Esauum vero odio habui. 14. Quid ergo dicemus? Estne in Deo injustitia? Nihil minus. 15. Mosi enim dicit: gratiam facio, et misericordiam tribuo, cuicumque mihi collibitum est. 16. Ergo non est volentis, neque currentis, sed gratiam facientis Dei. 17. Sic enim in litteris Pharaoni dicitur: te ad hoc ipsum excitavi, ut in te meam ostendam potentiam, utque meum nomen toto orbe praedicetur. 18. Ergo quem vult, miseratur, et quem vult, indurat. 19. Dices mihi: quid jam quaeritur? nam ejus voluntati quis resistat? 20. Eho, homo, tu quis es, qui cum Deo disceptes? Scilicet dicet ficta res fictori: cur me sic fecisti? 21. Quasi vero non liceat figulo, ex eadem luti massa aliud vas ad honesta, aliud ad inhonesta. 22. Quid Deus? Si volens suam iram exercere, potentiamque declarare, tulit multa cum patientia irae vasa ad exitium composita, 23. Simul ut suam opulentam gloriam declararet in vasa misericordiae, quae praeparavit ad gloriam: 24. Hoc est, in nos, quos etiam non solum ex Judaeis, sed et ex ceteris nationibus vocavit. 25. Quemadmodum et in Osea dicit: vocabo non populum meum, populum meum: et non amatam, amatam: 26. Ac quo loco negati fuerint, meus esse populus, illic Dei viventis filii vocabuntur. 27. Esaias vero sic de Israëlitis vociferatur: etiamsi fuerint Israëlitae marina numerosiores arena, evadent tantum reliquiae. 28. Nam rem severe atque semel, idque cum justitia, rem, inquam, severam faciet Dominus in terra. 29. Ac quemadmodum jam dixerat Esaias: nisi nobis Dominus armipotens semen reliquisset, idem nobis, quod Sodomae ac Gomorrhae, accidisset. 30. Quid ergo dicemus? ceteras nationes, justitiam non persequentes, justitiam consecutas esse: justitiam, inquam, quae a fide manat. 31. Israëlitas autem justitiae legem persequentes, ad justitiae legem non pervenisse. 32. Cur? Quoniam non per fidem, sed per legis opera. Impegerunt enim in lapidem impactorium: 33. Quemadmodum scriptum est: positurus sum in Sione lapidem impactorium, et petram illisoriam cui quicumque confidet, non frustra erit.

Caput X

[recensere]

Pertractat effecta electionis, quod alii respuant, alii amplectantur Christum finem legis. Gentium vocationem a Mose. Judaeorum vero indurationem ab Esaia praedictam recenset.

1. Fratres, equidem animi mei propensio, et ad Deum supplicatio, ad salutem spectat Israëlitarum. 2. Nam de eis hoc testor, eos Dei studium habere, sed inscite facere. 3. Ignorantes enim divinam justitiam, suam autem justitiam statuere conantes, divinae justitiae non subjiciuntur. 4. Finis enim legis Christus est, ad omnium fidentium justitiam. 5. Nam de ea quidem justitia, quae in lege sita est, scribit Moses, hominem, qui jussa praestiterit, victurum esse per ea. 6. At quae a fide proficiscitur justitia, sic dicit: ne dixeris cum animo tuo: quis adscendet in caelum? hoc est Christum devocare. 7. Aut quis in Tartara descendet? Hoc est Christum ex mortuis educere. 8. Sed quid agunt litterae? Oratio tibi prope adest, tibi in ore est et animo. Haec est, quam de fide publice habemus orationem: 9. Quod si et ore Dominum Jesum confessus fueris, et a Deo ex mortuis excitatum animo credideris, servabere. 10. Nam et animo creditur ad justitiam, et ore sit confessio ad salutem. 11. Sic enim dicunt litterae: quisquis ei confidet, non frustra futurum. 12. Nullum quidem Judaei Graecique discrimen est, quum idem sit omnium Dominus, dives omnibus, qui eum invocant. 13. Quisquis enim Domini nomen invocaverit, servabitur. 14. Sed possuntne invocare eum, in quem non credunt? aut credere ei, de quo non audierunt? aut audire sine praecone? 15. Aut praedicare, nisi qui erunt legati? quemadmodum extat in litteris: o quam elegantes sunt pedes nuntiantium pacem, nuntiantium bona! 16. Sed non omnes obtemperant evangelio. Esaias enim dicit: Domine, quis credidit orationi nostrae? 17. Ergo fides est ex auditione: auditio autem ex divina oratione. 18. Sed annon audiverunt? inquam. Quidni? quum in omnes terras pervenerit eorum sonus, eorumque verba ad ultimum orbem. 19. Sed annon noverunt Israëlitae? inquam. Primus Moses dicit: Ego vos per non gentem provocabo: vos per imperitam gentem irritabo. 20. Esaias vero dicere audet: repertus sum non quaerentibus me: perspicuus factus sum non curantibus me. 21. Ad Israëlitas vero sic dicit: pando meas manus totum diem ad contumacem contradicentemque populum.

Caput XI

[recensere]

Ne Judaeorum rejectio ad oculi adspectum limitetur, deceptum olim Eliam fuisse ait. Et quum radicem sanctam habeant, plures quoque ex iis fore sanctos. Gentes vero admonet humilitatis, et exclamat, profunda Dei esse judicia.

1. Num ergo rejecit Deus populum suum? inquam. Absit. Etenim ego Israëlita sum, ex Abrahami semine, tribus benjamiticae. 2. Non rejecit Deus populum suum, quem praenovit. An nescitis de Elia, quid dicant litterae, ut Deum contra Israëlitas appellet? 3. Domine, tuos, inquit, vates interfecerunt, et aras everterunt, me solo relicto, quem postulant ad necem. 4. Verum quis ei dicit oraculum? Mihi reliqua feci septem hominum millia, qui Baali genua non submiserunt. 5. Similiter hoc tempore supersunt per gratuitam electionem reliquiae. 6. Quod si gratuito, ergo non per opera: alioquin gratia non jam esset gratia. Sin per opera, non jam est gratia: alioquin opus non jam esset opus. 7. Quid ergo? quod conquirunt Israëlitae, id non sunt adsecuti: at electi adsecuti sunt, reliqui excaecati sunt. 8. Sicuti litteris proditum est: dedit eis Deus torpentem animum, oculos, ita ut non videant, et aures, ita ut non audiant: id quod ad hunc diem durat. 9. Item David dicit: sit eis ipsorum mensa laqueus, et decipula, et offendiculum, atque supplicium. 10. Caligent eorum oculi, ita ut non videant: eorumque dorsum jugiter incurva. 11. Quaero igitur, an impegerint, ut caderent? Nequaquam. Sed eorum casu ceteris gentibus parta salus est, ut ipsi provocentur. 12. Quod si eorum lapsus sunt orbis divitiae, si eorum inopia reliquarum gentium opes sunt, quanto magis eorum plena copia. 13. Vobis enim dico extraneis: quatenus equidem sum extraneorum apostolus, ministrium meum illustro, 14. Si qua meos possim pellicere consanguineos, et eorum servare nonnullos. 15. Nam si eorum rejectio mundi est reconciliatio: quid erit cooptatio, nisi vita ex mortuis? 16. Quod si primitiae sacrae sunt, ergo et massa: et si sacra radix est, ergo et rami. 17. Quod si ramorum quidem avulsi sunt, et tu oleaster in eos insitus es, et particeps factus radicis ac pinguedinis oleae, noli contra ramos gloriari. 18. Quod si gloriaris, non tu radicem fers, sed radix te. 19. Dices: avulsi sunt rami, ut ego insererer. 20. Recte: diffidentia avulsi sunt: tu fide stas: ne insolesce, sed time. 21. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, quid si ne tibi quidem pareat? 22. Vide ergo Dei benignitatem et severitatem: in lapsos severitatem, in benignitatem, si modo in benignitate permanseris. Alioquin et tu resecaberis. 23. Et illi, nisi in diffidentia permanserint, inserentur. Potest enim Deus eos rursum inserere. 24. Nam si tu ex naturali amputatus oleastro, insitus es contra naturam in bonam olivam: quanto magis illi secundum naturam in propriam inserentur oleam? 25. Nolo enim vos ignorare, fratres, arcanum hoc, ne ipsi vobis placeatis: caecitatem ex parte Israëlitis contigisse, donec ceterarum gentium plenus intret numerus: 26. Atque ita omnes Israëlitae serventur, quemadmodum memoriae proditum est: veniet ex Sione liberator, qui a sceleribus Jacobaeos vindicet. 27. Atque haec est pactio, quam ego cum eis facio: videlicet me eorum peccata sublaturum. 28. Quod ad evangelium attinet, sunt propter vos inimici: quod vero ad electionem, sunt cari propter majores. 29. Sunt enim irrevocabilia Dei munera et vocatus. 30. Ut enim nos, qui aliquando non paruistis Deo, horum contumacia misericordiam estis consecuti: 31. Sic hi nunc, tributa vobis misericordia, non parent, ut ipsis quoque tribuatur misericordia. 32. Conclusit enim Deus omnes in contumaciam, ut omnium misereatur. 33. O altam sapientiae cognitionis Dei opulentiam! quam penitus recondita ejus judicia! quam abstrusae sunt rationes! 34. Quis enim Domini mentem novit? aut quis ei fuit a consilio? 35. Aut quis illi ante contulit, ut ei gratia referatur? 36. Nam ab eo, et per eum, et propter eum omnia: ei gloria in sempiternum. Etiam.

Caput XII

[recensere]

Paraenetica tractat. Ad cultum Deo gratum; ad dilectionem non simulatam, etiam inimicorum, adhortatur.

1. Quare cohortor vos, fratres, per Dei misericordiam, ut praestetis corpora vestra hostiam viventem, sacram, acceptam Deo, qui vester sit cultus rationalis. 2. Neve similes vos huic saeculo praestate, sed vestrae mentis renovatione transfiguramini, ut quod velit Deus, quod bonum, acceptum perfectumque sit, id approbetis. 3. Edico enim, per beneficium, quod mihi collatum est, vestrum cuivis, ne sibi plus arroget, quam arrogare debeat: sed tantum arroget, ut sobrie arroget, pro fidei modo, quem cuique Deus impertivit. 4. Ut enim uno in corpore multa membra habemus, quae membra non omnia idem opus habeant: 5. Sic multi sumus unum corpus in Christo, invicem alii aliorum membra, 6. Sed qui dotes pro collato in nos beneficio varias habeamus: ut divinationem pro fidei potione: 7. Ut ministerium, ad ministrandum: sive quis doceat, ad docendum: 8. Sive cohortetur, ad cohortandum: sive sit distributor, ut sincere: sive praesit, ut sedulo: sive largiatur, ut hilare faciat. 9. Caritas simulationis expers: vitii osores, virtutis tenaces, 10. Ad fraternum mutuumque amorem proclives, honore praevenientes alius alium, 11. Studio impigri, ferventes animo, tempori servientes, 12. Spe gaudentes, in adversis patientes, in precibus adsidui, 13. Sanctorum egestatibus opitulantes, hospitalitatem exercentes. 14. Bene precamini vos insectantibus, bene precamini, et ne imprecamini. 15. Gaudete cum gaudentibus, et cum plorantibus plorate, 16. Eodem modo invicem animati: non vos animo efferentes, sed humilibus accommodantes,| 17. Ne vobis placete, nemini malum pro malo reddite. Date operam, ut vos apud omnes homines honeste geratis. 18. Si fieri potest(quantum in vobis est) pacem cum omnibus exercete, 19. Non vos ipsos ulciscentes, o mihi carissimi, sed supplicio locum dantes. Exstat enim scriptum: mea est ultio, ego remunerabor, inquit Dominus. 20. Si itaque esurit inimicus tuus, da ei comedere: si sitit, da bibere. Id enim faciens, candentes carbones in ejus caput congeres. 21. Noli maleficio vinci, sed beneficio vince maleficium.

Caput XIII

[recensere]

Vult, ut subdamur magistratibus, proximum diligamus, vivamus juste, et Christum induamus.

1. Omnes mortales superioribus potestatibus pareant. Nulla est enim potestas, nisi a Deo: ac quae sunt potestates, eae a Deo sunt institutae. 2. Itaque qui potestati repugnat, Dei institutioni resistit: quique restiterint, poenas dabunt. 3. Non enim recte factis metuendi sunt magistratus, sed prave factis. Vis potestatem non timere? benefacito, et ab ea laudem consequeris. 4. Nam Dei minister est, tibi quod sit bono: verum si malefeceris, formida. Nec enim sine caussa gaudium gestat: quippe quum sit Dei minister, ad irrogandas poenas iis, qui malefaciunt. 5. Quapropter parere necesse est, non solum suplicii metu, sed etiam quia officii est. 6. Siquidem hanc ob caussam tributa penditis: sunt enim publici Dei ministri, in hoc ipso adsidui. 7. Quocirca solvite, quod cuique debetis: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui metum, metum: cui honorem, honorem. 8. Nihil cuiquam debete, nisi ut ametis vos inter vos. Nam qui alios amat, is lege perfunctus est. 9. Etenim, ne adulterato, ne occidito, ne furator, ne falsum testator, ne concupiscito, et si quod aliud praeceptum est, id in hoc dicto summatim comprehenditur: alterum ut teipsum amato. 10. Caritas alteri non malefacit. Itaque legis perfunctio caritas est: 11. Praesertim quum sciamus, venisse tempus et horam, qua jam sit nobis a somno expergiscendum. Nunc enim propius nos est salus, quam tum, quum credidimus. 12. Discessit nox, dies adest. Quare deponamus opera tenebrarum, et induamus arma lucis. 13. Honeste nos, ut in die, geramus: non comessationibus et ebrietatibus, non concubitibus et libidinibus, non jurgiis et aemulatione. 14. Sed induite Dominum Jesum Christum: neve carnis curam gerite, cupiditatibus indulgendo.

Caput XIIII

[recensere]

Commendat eos, qui fide sunt infirma, ne vitio nostro scandalizentur. Et illis e diverso imperat, ut non temere firmiores judicent, ut intra aedificationis et caritatis terminos christiana consistat libertas.

1. Si quis autem imbecilla fide est, huic nulla cum animi dubitatione opitulamini. 2. Alius omnibus vesci fas esse credit: alius infirmus vescitur oleribus. 3. Qui vescitur, non vescentem ne contemnito: item qui non vescitur, vescentem ne damnato, quum ei Deus subvenerit. 4. Tu quis es, qui alienum famulum damnes? suo Domino stat, qut cadit. Consistet autem: potest enim Deus eum stabilire. 5. Alius diem diemque discernit: alius dies omnes eodem loco habet. Suam quisque sententiam exploratam habeat. 6. Qui dierum rationem habet, Domino habet: item qui dierum rationem non habet, Domino non habet. Qui vescitur, Domino vescitur: agit enim Deo gratias: item qui non vescitur, Domino non vescitur, et agit Deo gratias: 7. Nullus enim vestrum sibi ipsi vivit: nullus item sibi ipsi moritur. 8. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive igitur vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9. Nam ideo Christus et mortuus est, et resurrexit ac revixit, ut et mortuis dominetur et vivis. 10. Tu vero cur tuum fratrem damnas? aut tu cur tuum fratrem despicis? quum simus omnes ad Christi tribunal adfuturi? 11. Scriptum est enim: sic vivam (inquit Dominus) ut mihi se flectet omne genu, omnis lingua Deum celebrabit. 12. Itaque nostrum quisque caussam pro se dicet apud Deum. 13. Quamobrem ne jam damnemus alius alium: sed hoc potius statuite, non esse fratri offensioni, aut incommodo. 14. Scio, et per Dominum Jesum persuasum habeo, nihil per se profanum esse, nisi quod putanti aliquid profanum esse, ei profanum est. 15. Verum si propter esum frater tuus offenditur, tu non jam caritatis officio fungeris. Noli eum tuo esu perdere, pro quo mortuus Christus est. 16. Ne committite igitur, ut male audiat vestrum bonum. 17. Non est enim Dei regnum cibus et potio: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. 18. In his enim qui Christo servit, is et Deo acceptus, et hominibus probatus est. 19. Quamobrem persequamur ea, quae ad pacem mutuamque utilitatem pertinent. 20. Noli esus caussa Dei opus abolere. Omnia quidem pura sunt: sed in eo malum est, si quis cum alterius offensione vescitur. 21. Decet neque carnes comedere, neque vinum bibere, neque quidquam, quo tuus frater vel impingat, vel infirmetur. 22. Tu fidem habes: apud te habe, in Dei conspectu. Felix, qui seipsum non damnat in eo, quod probat. 23. Qui vero dubitat, si comedit, damnandus est, quoniam non facit id cum fiducia: et quidquid cum fiducia non fit, peccatum est.

Caput XV

[recensere]

Paulus in hoc capite monet, ut fortiores in fide robur suum conferant ad confirmandos fratres infirmos, idque Domini Jesu Christi salvatoris nostri exemplo, qui se ipsum omnibus communicavit, non solum Judaeis, sed etiam gentibus. Denique rationem reddit, cur hanc ad Romanos epistolam scripserit. Obsecras fratres per Jesum Christum, ut se laborantem precationibus adjuvent, ut liberetur ab incredulis Judaeis.

1. Debemus autem nos, qui fortes sumus, imbecillorum infirmitates tolerare, neque nobis ipsis indulgere. 2. Quisquis nostrum alteri indulgeat, boni caussa, ad ejus utilitatem. 3. Etenim Christus non ipse sibi indulsit: sed quemadmodum memoriae proditum est: tuorum conviciatorum conviciis impetor. 4. Quaecumque enim ante scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et scripturarum consolationem spem habeamus. 5. Faxit autem Deus, et patientiae et consolationis auctor, ut idem inter vos sentiatis, sicuti Christo Jesu dignum est, 6. Ut uno animo unoque ore concelebretis Deum, et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7. Quocirca opitulamini mutuo, ut et Christus nobis ad Dei gloriam opitulatus est. 8. Dico autem, Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter Dei veritatem, ad ea confirmanda, quae majoribus fuerant promissa: 9. Utque ceterae gentes Deum ob ejus misericordiam celebrarent, quemadmodum scriptum exstat: 10. Quare te celebrabo apud gentes, tuumque nomen cantabo. 11. Item: laetamini gentes, inquit, cum ejus populo. Item: laudate Deominum gentes omnes, eumque collaudate omnes populi. 12. Itemque Esaias: erit Isaea radix, exsistetque, qui gentibus imperet, in quo gentes spem habebunt. 13. Ceterum Deus spei omni vos laetitia atque pace compleat, fidentes, ut spe abundetis, vi Spiritus Sancti. 14. Equidem hoc de vobis persuasum habeo, mei fratres, vos omnis esse bonitatis plenos, omni refertos cognitione, qui alius alium commonefacere possitis. 15. Sed ideo vobis aliquando audacius scripsi, fratres, ut vos in memoriam revocarem, pro eo, quod in me divinitus collatum est, beneficio. 16. Ut sim Jesu Christi publicus minister ad extraneos, sacrum Dei administrans evangelium, ut extraneorum libatio accepta sit per sanctum consecrata spiritum. 17. Itaque habeo, quod in Christo Jesu glorier, apud Deum quidem. 18. Nam ne quidem eloqui ausim, quam nihil non (ad efficiendum, ut gentes obedirent) effecerit per me Christus, tum verbis, tum re. 19. Tanta prodigiorum ac miraculorum, tanta divini Spiritus vi, ut a Hierosolyma per circuitum, usque ad Illyricum, omnia Christa evangelio repleverim: 20. Idque ita, ut evangelium docere contenderem, non ubi nominatus esset Christus, ne alieno fundamento superstruerem. 21. Sed quemadmodum scriptum exstat: quibus deo eo non erat nuntiatum, adspicient: et qui non audiverant, intelligent. 22. Itaque saepenumero impeditus sum, quo minus ad vos venirem. 23. At nunc quum jam in his tractibus locum non habeam, et vestri visendi cupiditate jam a multis annis tenear, 24. Si quando in Hispaniam proficiscar, adibo vos. Spero enim in itinere vos, et a vobis illo deductum iri, si prius meam vestri aviditatem aliquantulum explevero. 25. Nunc quidem proficiscor Hierosolymam, ministraturus sanctis. 26. Visum est enim Macedonibus et Achaeis, collectam quamdam conficere ad sanctorum pauperes, qui sunt Hierosolymis. 27. Visum est, inquam, et sane eis debent. Nam si, extranei illorum spiritualia participarunt, debent vicissim carnalibus rebus subvenire illis. 28. Hoc igitur ubi perfecero, eisque fructum hunc consignavero, isthac me conferam in Hispaniam. 29. Scio autem, quum veniam ad vos, venturum cum plena christiani evangelii ubertate. 30. Exhortor autem vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, perque Spiritus caritatem, ut me faciendis ad Deum pro me supplicationibus adjuvetis, 31. Ut eos evadam, qui sunt in Judaea contuamces: usque id, cujus administrandi gratia Hierosolymam peto, gratum sit sanctis. 32. Quo vos cum laetitia, Dei voluntate, visam, vobiscumque recreer. Deus pacis vobis omnibus adsit: Amen.

Caput XVI

[recensere]

Commendat Phoebam, salutat officiose complures, admonetque, ut eos caveant, qui dissidiorum auctores sunt.

1. Commendo autem vobis Phoebam, sororem nostram, Cenchreensis ecclesiae ministram, 2. Ut eam per Dominum accipiatis, sicuti sanctis dignum est, eique adsitis, quacumque in re ei vobis erit opus. Nam ea quum multis aliis, tum mihi adfuit. 3. Salutate Priscam et Aquilam, meos in Christo Jesu adjutores, 4. (Qui pro mea vita suas objecere cervices: quibus non ego solus gratias ago, verum etiam omnes extraneorum ecclesiae) 5. Et eorum domesticam ecclesiam. Salutate Epaenetum mihi carissimum, qui est Achaiae primitiae in Christo. 6. Salutate Mariam, quae multum caussa nostra laboravit. 7. Salutate Andronicum et Juniam, meos cognatos, et aliquando mecum una captos, qui sunt in apostolis insignes, qui etiam ante me Christo accesserunt. 8. Salutate Ampliam, mihi in Domino carissimum. 9. Salutate Urbanum, nostrum in Christo adjutorem: et Stachym, mihi carissimum. 10. Salutate Apellem, in Christo probatum. Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli familia. 11. Salutate Herodionem, cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi familia, qui sunt in Domino. 12. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae in Domino laborant. Salutate Persidem carissimam, quae multum in Domino laboravit. 13. Salutate Rufum, hominem in Domino lectum, ejusque et meam matrem. 14. Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermem, et eorum socios fratres. 15. Salutate Philologum, et Juliam, Nereum, et ejus sororem, et Olympam, et eorum socios omnes sanctos. 16. Salutate vos inter vos osculo sancto. Salutant vos Christi ecclesiae. 17. Cohortor autem vos, fratres, ut ab eis, qui seditiones et offensiones contra eam, quam accepistis, doctrinam excitant, caveatis, qosque declinetis. 18. Nam ejusmodi homines non Domino Jesu Christo, sed suo ventri serviunt, et blanda speciosaque oratione fallunt animos non malitiosorum. 19. Nam vestra obedientia apud omnes increbuit, id quod vestra caussa gaudeo. Sed solo vos, ut ad malum simplices, sic ad bonum esse sapientes. 20. Deus autem pacis Satanam brevi sub vestris pedibus conteret. Adsit vobis Domini nostri Jesu Christi favor. 21. Salutant vos Timotheus, meus adjutor, et Lucius, et Jason, et Sosipater, mei cognati. 22. Saluto vos ego Tertius, qui hanc epistolam in Domino scripsi. 23. Salutat vos Gaius, meus hospes, et totius ecclesiae. Salutat vos Erastus, procurator civitatis, et Quartus frater. 24. Favor Domini nostri Jesu Christi adsit vobis omnibus. Amen. 25. Ei autem, qui potest confirmare vos secundum meum evangelium, et Jesu Christi praedicationem, secundum patefactionem mysterii aeternis temporibus taciti, 26. Nunc autem declarati, et per vaticinas litteras ex Dei immortalis instituto, ad obediendum fidei, ad gentes omnes explicati. 27. Soli sapienti Deo per Jesum Christum gloria in perpetuum. Amen.

Scripta est Corinthi, missa per Phoebam, Cenchreenis ecclesiae ministram