Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola ad Philippenses

E Wikisource
Pauli apostoli epistola ad Philippenses

 Pauli epistola ad Ephesios Pauli epistola ad Colossenses 

Caput I[recensere]

De pio animi sui erga Philippenses adfectu testatus, de se et de suis vinculis tractat, et eos suo exemplo incitat, hotaturque ad unitatem et patientiam.

1. Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Phillipis, nec non episcopis ac ministris, 2. Favorem et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3. Ago Deo meo gratias, quoties vestri venit in mente, 4. Semper in omnibus meis supplicationibus pro vobis omnibus cum laetitia supplicationem faciens, 5. Quod evangelium hactenus a prima die participaveritis: 6. Hoc fore confidens, ut qui in vobis rem bonam inchoavit, idem absolvat usque ad diem Jesu Christi: 7. Quemadmodum aequum est, me hoc de vobis omnibus sentire, quod vos in animo habeam, et in vinculis meis, et in causae dictione, et evangelii confirmatione: vos omnes inquam, collati in me beneficii una participes. 8. Nam vos omnes(testis mihi Deus est) digna Jesu Christo adfectione desidero: 9. Atque hoc precor, ut caritate etiam magis magisque excellatis, in cognitione omnique perspicientia, 10. Ut praestabilia approbetis, ut sinceri sitis et innoxii ad Christi diem, 11. Pleni justitiae fructibus, qui per Jesum Christum ad gloriam laudemque Dei pertinent. 12. Scire autem vos volo, fratres, meos casus magis in evangelii profectum cessisse, 13. Ut mea vincula in christianitate facta sint perspicua per totum praetorium, ceterisque cunctis: 14. Adeo, ut plerique eorum, qui in Domino fratres sunt, freti meis vinculis, magis audeant impavidi verba facere. 15. Et nonnulli quidem invide, ac dissentientes, nonnulli etiam quod ita sentiant, Christum praedicant. 16. Et illi quidem, qui id cum dissidentia faciunt, Christum non caste publicant, putantes, se adflictionem meis addituros vinculis: 17. Ii vero faciunt amore, scientes, eum esse me, per quem defendatur evangelium. 18. Sed quid? certe quoquo modo, sive in speciem, seu vere, Christus publicatur: id quod et gaudeo et gaudebo. 19. Scio enim, hoc mihi saluti futurum per vestras preces, et Spiritus Jesu Christi suppeditationem, 20. Quemadmodum intentus exspecto: futurumque spero, ut nulla in re confuter, sed summa cum loquendi libertate, ut semper, sic nunc quoque Christus evehatur in meo corpore, seu per vitam, seu per mortem. 21. Nam mihi et vivere Christus est, et mori lucrum. 22. Quod si mihi in eo situs est profectus operis, si vivam in corpore, utrum eligam nescio. 23. Distrahor enim a duobus, et migrare quidem cupio, ac cum Christo esse: nam id multo melius esset. 24. Verum in corpore manere, magis necessarium est, propter vos. 25. Qua quidem re fretus, scio, me mansurum, et apud vos omnes remansurum esse ad vestrum profectum, fideique laetitiam, 26. Quo per me fiat, ut vos magis in Christo Jesu vos jactare possitis, propter meum ad vos iteratum adventum. 27. Tantum dignam Christi evangelio vitam agite, ut sive vos adibo ac videbo, sive abero, audiam, eos esse vos, qui stetis in uno spiritu, uno animo, cum evangelica fide dimicantes, nec ulla in re ab adversariis percellamini, 28. Quod et illis exitii, et vobis salutis sit argumentum, 29. Idque a Deo, quod vobis datum sit, non solum Christo fidem habere, verum etiam pro Christo adversa pati, 30. Idem certamen habentibus, quale in me et vidistis, et nunc auditis.

Caput II[recensere]

Obtestatur eos, ut nihil prius habeant humilitate, idque exemplo Christi, Timotheum se illis brevi missurum promittit, et moram Epaphroditi excusat.

1. Quamobrem, si quae est in Christo confirmatio, si quod caritatis solatium, si qua spiritus communio, si qua commiseratio ac misericordia, 2. Explete meum gaudium, hoc est, ejusdem este sententiae, eadem caritate, unanimes, idem sentientes, 3. Nihil per dissidentiam aut ostentationem, sed cum modestia, alius alium sibi praecellere existimantes: 4. Non sua quisque curantes, verum etiam aliena. 5. Nam sic animati esse debetis, ut Christus Jesus, 6. Qui cum in Dei forma foret, non rapinae habuit suam cum Deo aequalitatem, 7. Sed seipsum eo usque ad nihilum redegit, ut, summa servili forma, factus sit hominum similis: et figura repertus est ut homo. 8. Sese adeo deicit, ut obediens fuerit usque ad mortem, et quidem mortem crucis. 9. Quapropter Deus eum summopere extulit, et nomine donavit omnium nominum summo, 10. Ut ad Jesu nomen omne se genu flectat, caelestium, et terrestrium, et subterraneorum: 11. Omnisque lingua confiteatur, Dominum esse Jesum Christum, ad Dei patris gloriam. 12. Quamobrem, mihi carissimi, quemadmodum semper obtemperastis, non solum ut in praesentia mea, sed nunc multo magis in absentia mea, cum metu ac tremore vestram salutem agite. 13. Deus enim is est, qui pro sua benevolentia, in vobis efficit, ut et velitis, et efficiatis. 14. Omnia facite sine fremitibus, pravisque cogitationibus: 15. Ut irreprehensi integrique sitis, inculpati Dei filii, in medio pravi perversique generis hominum: quos inter micate tamquam in mundo luminaria, vitalem doctrinam sustinentes, 16. Quod mihi sit gloriationi in die Christi: quod non nequidquam cucurrerim, neque nequidquam laboraverim. 17. Enimvero licet fidei vestrae sacrificio ac operatione immoler, gaudeo, et vobis omnibus gratulor. 18. Vos vicissim gaudete, mihique gratulamini. 19. Spero autem, fore per Dominum Jesum, ut Timotheum brevi mittam vobis, et ego quoque recreer, cognito vestrarum rerum statu. 20. Neminem enim habeo ei parem enimo, qui vestra germane curet: 21. Omnes enim suae rei student, non Jesu Christi. 22. Ejus autem exploratam probitatem hinc cognoscite, quod ceu patri filius, mecum una inservit evangelio. 23. Hunc igitur, ut spero, mittam, simulac meis rebus prospexero. 24. Confido autem, fore per Dominum, ut ego ipse brevi veniam. 25. Necessarium autem putavit, Epaphroditum, fratrem et collegam, commilitionemque meum, vestrum autem apostolum, et mei muneris vicarium, ad vos mittere. 26. Quandoquidem desiderabat vos omnes, de eo anxius, quod se aegrotasse audivissetis. 27. Aegrotavit enim ita, ut morti proximus esset. Verum Deus ejus misertus est: nec ejus solum, sed etiam mei, ne dolorem super dolorem haberem. 28. Itaque eo avidius eum misi, ut et vos, eo viso, rursum gaudeatis, et ego minus doleam. 29. Quare eum excipite per Dominum, cum omni laetitia, et tales in honore habete: 30. Nam propter Christi negotium eo venit, ut a morte parum abesset, nulla habita suae vitae ratione, dum vestri erga me officii defectum suppleret.

Caput III[recensere]

Refellit inanes pseudapostolorum jactantias, et illis unum Christum opponit; vim et naturam fidei describit, ut, posthabitis omnibus, adspirent ad communicationem crucis Christi, cujus inimicos notat.

1. Ceterum, mei fratres, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, neque me piget, et vobis tutum est. 2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisos. 3. Nos enim sumus circumcisi, qui spiritu Deum colimus, et in Christo Jesu gloriamur, non carne freti: 4. Quamquam ego carne fretus esse possem. Si quis alius sibi videtur in carne fiduciam habere posse, ego magis, 5. Circumcisus octavo die, genere Israelita, tribus Benjaminiae, Hebraeus ex Hebraeis, instituto Pharisaeus, 6. Studio insectator ecclesiae, justitia in lege sita inculpatus. 7. Sed quae mihi lucra erant, ea propter Christum pro damno habui. 8. Quinimmo omnia damnum esse puto, propter cognitionis Christi Jesu, Domini mei, praestantiam, propter quam omnium jacturam feci, eaque pro stercoribus habeo, ut Christum lucrer. 9. Et mihi in eo suppetat, nec habeam justitiam meam, quae a lege pendeat, sed in fide Christo habenda positam, pendentem a Deo justitiam in fide sitam. 10. Eum, ejusque et resurrectionis vim, et suppliciorum communitatem cognoscendo, dum ad ejus mortem conformor: 11. Si qua ad mortuorum resurrectionem perveniam, 12. Non quia jam consectutus sim, sed persequor, ut comprehendam, quatenus a Jesu Christo sum comprehensus. 13. Fratres, ego me nondum adsecutum esse arbitror: 14. Verumtamen, quae sunt a tergo, obliviscens, et ad interiora me intendens, ad scopum contendo, ad palmam, ad quam superne vocatus sum divinitus per Christum Jesum. 15. Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod si quid aliter sentitis, id vobis patefaciet Deus. 16. Interim, quantum adepti sumus, idem sentiamus, eamdem ad regulam vivamus. 17. Este mei imitatores, fratres, et eos considerate, qui ita se gerunt, ut nos exemplum habetis. 18. Nam multi ita se gerunt (quos et saepe vobis dixi, et nunc plorans dico) ut christianae crucis hostes: 19. Quorum exitus est exitium: qui et ventrem pro Deo habent, et gloriam sibi in sua turpitudine collocant: qui terrestria sapiunt. 20. Nam nostra quidem observatio in caelis est, unde etiam servatorem manemus Dominum Jesum Christum, 21. Qui humile nostrum corpus sic transfigurabit, ut eamdem cum ejus glorioso corpore formam habeat, pro ea vi, qua ipse sibi sibjicere potest omnia.

Caput IIII[recensere]

A particularibus monitis ad generalia descendit. Eorum libertate ita quidem se fuisse exhilaratum dicit, ut patienter defectum laturus fuerit.

1. Quamobrem, fratres mei cari ac desiderati, laetitia coronaque mea, sic state in Domino, o carissimi. 2. Evodiam exhortor, et Syntychen exhortor, idem ut sentiant in Domino. 3. Quin te quoque, vere socie, rogo, eis opitulare, quae mecum certaverunt in evangelio, una cum Clemente, reliquisque meis collegis, quorum nomina sunt in libro vitae. 4. Gaudete in Domino semper; et iterum dicam, gaudete. 5. Aequitas vestra cunctis nota sit hominibus. Dominus prope adest. 6. Nihil esse solliciti, sed omni in re efficite precibus et supplicationibus cum gratiarum actione, ut vestra postulata Deo declarentur: 7. Et divina pax, omnem mentem exsuperans, vestros animos ac cogitationes in Christo Jesu custodiet. 8. Ceterum, fratres, quae vera sint, quae gravia, quae justa, quae casta, quae amabilia, quae fausta, si qua virtus, et si qua laus est, ea cogitate, 9. Quae et didicistis, et accepistis, et audivistis, et vidistis in me. Haec agite, et Deus pacis vobis aderit. 10. Gavisus sum autem per Dominum magnopere, quod tandem aliquando reviruit vestra de me cura: tametsi curam habebatis, sed opportunitate carebatis. 11. Neque propter inopiam dico: nam ego didici iis contentus esse, quae adsint. 12. Scio deprimi, scio et excellere: in omnibus ubique rebus edoctus sum, et saturari et esurire, et abundare et carere. 13. Omnia possum per eum, qui me corroborat, Christum. 14. Sed tamen recte fecistis, quod calamitati meae opitulati estis. 15. Scitis vos quidem, Philippenses, initio evangelii, quum ex Macedonia profectus essem, nullam ecclesiam mihi quidquam contulisse ad rationem expensorum et acceptorum, nisi vos solos. 16. Qui mihi Thessalonicam semel atque iterum, quae opus essent, misistis: 17. Non quia dona quaeram: quaero enim profectum, qui in vestram rationem redundet. 18. Habeo autem omnia, et abundo: cumulatus sum, acceptis ab Epaphrodito iis, quae misistis, qui suavis odor est, sacrificium Deo gratum atque acceptum. 19. Deus vero meus, pro sua opulentia, quidquid vobis opus erit, gloriose cumulabit per Christum Jesum. 20. Deo autem patrique nostro gloria in perpetua saecula: Amen. 21. Salutate sanctos omnes in Christo Jesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. 22. Salutant vos omnes sancti, praesertim Caesaris domestici. 23. Domini nostri Jesu Christi favor adsit vobis omnibus: Amen.

Missa Roma per Epaphroditum