Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola ad Colossenses

Unchecked
E Wikisource
Pauli apostoli epistola ad Colossenses

 Pauli epistola ad Philippenses Pauli epistola I ad Thessalonicenses 

Caput I

[recensere]

Post inscriptionem, illos laudat, ut attentos faciat ad se audiendum, testimonium doctrinae, quam ab Epaphra audierant, reddit. Divinam erga eos gratiam suis elogiis praedicat, et omnes nostrae salutis partes in solo Christo omnino sitas esse exponit.

1. Paulus, apostolus Jesu Christi, voluntate Dei, et Timotheus frater, 2. Iis, qui Colossis degunt, sanctis, fidentibus fratribus in Christo, favorem et pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3. Agimus Deo patrique Domini nostri Jesu Christi gratias, semper pro vobis orantes, 4. Audita vestra in Christo Jesu fide, et amore in omnes sanctos, 5. Propter ea, quae vobis in caelis reposita sperantur, quae ante audivistis in vera evangelii oratione, 6. Quod ad vos pervenit, quemadmodum etiam in toto orbe proficit, sicut in vobis, ex quo die Dei beneficium vere audivistis ac cognovistis: 7. Quemadmodum ex Epaphra didicistis, conservo nostro carissimo, qui fidus est pro vobis minister Christi, 8. Qui idem nobis vestram in Spiritu caritatem exposuit. 9. Itaque nos, ex quo die id audivimus, non desinimus pro vobis orare, ac poscere, ut ejus voluntatis cognitione repleamini, cum omni sapientia, prudentiaque divina, 10. Quo sic vos geratis, ut Domino dignum est, ut ei omnino placeatis, in omnibus recte factis fructum ferentes, et in Dei cognitione crescentes, 11. Summa vi convalescentes per ejus gloriosum robur, ut summa sitis patientia et clementia cum laetitia praediti. 12. Agimusque patri gratias, qui nos idoneos reddidit ad participandam sanctorum sortem in luce: 13. Qui nos, ex tenebrarum potestate vindicatos, transtulit in regnum sui carissimi filii, 14. In quo filio liberationem habemus per ejus sanguinem, peccatorum veniam: 15. Qui imago est inadspectabilis Dei, totius rerum naturae primogenitus, 16. Utpote per quem condita sunt omnia, tum quae in caelis, tum quae in terra sunt: tum adspectabilia, et solia, et dominatus, et principatus, et potestates: omnia et per eum, et propter eum condita sunt, 17. Et is est ante omnia, et per eum constant omnia, 18. Et is corporis ecclesiae caput est. Is est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit is in omnibus princeps: 19. Quoniam per eum visum est patri, omnem rerum universitatem inhabitare, 20. Et per eum omnia sibi reconciliare, pacificando per ejus crucis sanguinem, hoc est, per eum, tum terrestria, tum caelestia. 21. Et vos aliquando mentibus alienos, atque hostes in prave factis, 22. Nunc reconciliavit ejus humano corpore per mortem, quo vos in suo conspectu sanctos, inculpatos, et criminis expertes redderet: 23. Si modo permanetis fide fundati atque fixi, neque de evangelii spe dimovemini, quod audivistis, quod in omni rerum natura subjecta caelo praedicatum est, cujus ego Paulus factus sum minister. 24. Nunc laetor in eis, quae pro vobis patior: et quae desunt Christi calamitates, meo corpore suppleo, pro ejus corpore, quae ecclesia est, 25. Cujus ego factus sum minister, divina dispensatione, quae mihi ad vos commissa est, ut divinam doctrinam impleam. 26. Quod mysterium ab omni saeculorum aevo celatum, nunc patefactum est ejus sanctis, 27. Quibus voluit Deus declarare, quae sit hujus gloriosi mysterii opulentia apud exteras gentes: qui Christus est in vobis gloriae spes, 28. Quem nos nuntiamus, omnem hominem admonentes, omnem hominem cum omni sapientia docentes, ut omnem hominem reddamus in Christo Jesu perfectum: 29. In quod ego elaboro, ejus vi certando, quae fortiter in me viget.

Caput II

[recensere]

Vanitatis damnat, quidquid est extra Christum. Nominatim de circumcisione, ciborum abstinentia, angelorum cultu loquitur, unde constituit a decretis per Christum liberatos esse.

1. Volo enim scire vos, quantum pro vobis et Laodicensibus, et quicumque me corpore praesentem non viderunt, certamen habeam. 2. Tum et confirmentur eorum animi, caritate connexorum: tum ut tam divite, quam plena abundent peritia, ut Dei patrisque et Christi mysterium percipiant, 3. In quo sunt omnes sapientiae ac scientiae opes reconditae. 4. Hoc ideo dico, ne quis vobis probabilibus verbis imponat. 5. Quamvis enim corpore absim, at animo quidem apud vos sum, gaudens spectansque vestrum ordinem, et habendae Christo fidei firmitatem. 6. Quamobrem quemadmodum Christum Jesum Dominum accepistis, sic in eo vos gerite, 7. Ut in eo radicati aedificemini, et in fide(ut edocti estis) confirmemini, in ea cum gratiarum actione excellentes. 8. Videte, ne quis sit, qui vos philosophia fallaciaque vana praedetur, ex hominum institutione, mundique rudimentis, non ex Christo, 9. In quo tota divinitate plenitudo corporaliter habitat: 10. Et vos in eo perfecti estis, qui caput est omnis principatus et potestatis: 11. In quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, exuto humanorum peccatorum corpore in Christi circumcisione, 12. Una cum eo sepulti in baptismo: in quo etiam simul resurrexistis, per collocatam in Dei vi fiduciam, qui eum ex moruis suscitavit. 13. Qui idem vos delictis et vestri corporis praeputio mortuos, in vitam una cum eo revocavit, omniaque nobis delicta condonavit, 14. Obliterato placitorum chirographo, quod nobis adversabatur, contrariumque erat. Id ille de medio sustulit, adfixum cruci. 15. Per quam in spoliatos principatus ac potestates palam exemplum edidit, eosque triumphavit. 16. Quare nemo vos damnet ob cibum, aut potionem, aut festorum discrimen, aut novilunia, aut sabbata, 17. Quae sunt futurorum umbrae, quarum corpus est Christus. 18. Nemo vos supplantet, in modestia angelorumque cultu sibi placens, in iis, quae non didicit, sese jactans, sua humana mente temere tumens: 19. Neque caput tenens, a quo totum corpus, dum commissuris copulisque compactu regitur, divino crescit incremento. 20. Quod si una cum Christo, quod ad mundi rudimenta attinet, mortui estis, cur, tamquam in mundo viventes, utimini placitis? 21. Ne tetigeris, neve gustaveris, neve attrectaveris: 22. Quorum omnium is usus est, et usu pereant, et ad corporis expletionem pertineant, non ut in aliquo sint honore. 23. Ista vero placita sunt ex hominum praeceptis atque doctrinis: quae quidem sunt ejusmodi, ut rationem habeant sapientiae, ob religionis speciem atque modestiam, et corporis vexationem severam.

Caput III

[recensere]

Terrenis exercitiis, quae pseudapostoli urgebant, caelestia apponit et a mortificatione carnis orditur, unde deducit particulares exhortationes et particularia officia, quae pendent ex singulorum vocatione.

1. Si igitur cum Christo surrexistis, superis studete, ubi Christus est, Deo dexter adsidens. 2. Supera sentite, non terrestria. 3. Interiistis enim, vestraque vita cum Christo latet apud Deum. 4. Quum Christus vita vestra patefier, tum vos quoque una eo patefietis gloriosi. 5. Quamobrem necate vestra membra terrestria, impudicitiam, obscenitatem, libidinem, cupiditatem malam, et avaritiam, quae deastorum cultus est. 6. Propter quae invadit ira Dei contumaces homines: 7. In quibus vos quoque versati estis aliquando, quum in eis viveretis. 8. At nunc vos iidem omnia deponite, iram, odium, malitiam, maledicentiam, et orationis turpitudinem ex ore vestro. 9. Nolite alii in alios mentiri, exuti veterem hominem cum suis actionibus. 10. Induti novum, qui cognitione renovatur ad imaginem conditoris sui: 11. Ubi non est Graecus aut Judaeus, circumcisio aut praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber, sed et omnia et in omnibus Christus. 12. Induite igitur, ut Dei electi, sancti amatique, adfectum misericordiae, benignitatem. modestiam, mansuetudinem, patientiam, 13. Alius alium ferentes, et invicem condonantes, si quis habet, quod de aliquo expstulet: quemadmodum Christus vobis condonavit, sic vos quoque facite. 14. Sed super haec omnia caritatem, quae perfectionis vinculum est: 15. Vigeatque divina pax in vestris animis, ad quam estis in uno corpore vocati, et este grati. 16. Christi sermo large in vobis summa cum sapientia. Docete et commonefacite, alius alium, carminibus, et divinis cantionibus Dominum animis grate canentes: 17. Ac quidquid vel verbis vel re facitis, id in Domini Jesu nomine facitote, Deo patrique per eum gratias agentes. 18. Uxores, parete vestris viris, ut dominicis dignum est. 19. Viri, amate uxores vestras, neve in eas saevite. 20. Nati, obedite parentibus in omnibus: hoc enim Domino gratum est. 21. Patres, ne vestros irritate natos, ne despondeant animos. 22. Servi, obedite in omni re vestris, quod ad corpus attinet, dominis, non ad oculum serviendo, ut hominum captantes gratiam: sed cum animi simplicitate, 23. Metuentes Deum: ac quidquid facitis, id ex animo agitote, tamquam Domino, non hominibus servientes: 24. Scientes fore, ut a Domino hereditatem praemio accipiatis, quippe quum Domino Christo serviatis. 25. Qui vero injuriam facit, is, quam fecerit injuriam, luet, nec habebitur ulla ratio personarum. 26. Domini, ex justo aequoque cum servis agite, scientes, vos quoque Dominum habere in caelis.

Caput IIII

[recensere]

Ad generales exhortationes redit, et precandi studium ac sermonis suavitatem praecipit: postremo commendationes et salutationes subjungit.

1. Supplicationi imcumbite, in ea cum gratiarum actione vigilantes. 2. Orantes simul pro nobis quoque, ut Deus nobis portam sermonis aperiat, quo Christi mysterium eloquamur, propter quod vinctus sum. 3. Ut ita patefaciam, ut loqui debeo. 4. Sapienter vos erga alienos gerite, tempus redimentes. 5. Esto semper oratio vestra gratia praedita, sale condita, ut sciatis, quomodo cuique respondere debeatis. 6. De me omnia vobis exponet Tychicus, carus frater, fidelisque minister, et conservus in Domino. 7. Quem ideo ad vos misi, ut vestrarum rerum statum cognoscat, vestrosque confirmet animos, 8. Cum Onesimo, fido caroque fratre, qui vestras est: hihi vos de omnibus, quae hic gerantur, certiores facient. 9. Salutat vos Aristarchus, meae captivitatis socius, et Marcus, Barnabae consobrinus, de quo mandata accepistis, si venerit ad vos, ut eum excipiatis. 10. Item Josua, nomine Justus, qui sunt ex circumcisis, et ii quidem soli ad divinum regnum adjutores, qui mihi solatio fuerunt. 11. Salutat vos Epaphras, vestras Christi servus, adsiduis pro vobis precibus certans, ut perfecti absolutique stetis in omni voluntate Dei. 12. Nam eum testor masgno vestri et Laodicensium ac Hierpolitanorum studio teneri. 13. Salutat vos Lucas medicus, mihi carissimus, et Demas. 14. Salutate Laodicenses fratres, et Nympham, et ejus domum ecclesiam. 15. Quumque lecta fuerit apud vos epistola, facite, ut etiam in Laodicensium ecclesia legatur, itemque ut laodicensem epistolam vos quoque legatis: 16. Et Archippo dicite, ut quod munus a Domino accepit, id curet implendum. 17. Salutatio mea manu Pauli Mementote meorum vinculorum. Adsit vobis Dei favor: Amen.

Scripta est Romae, missa per Tychicum et Onesimum.