Cap. I | Cap. III |
[II, 4 - III, 24]
- Cap. II, 4 - 25: Homo in Paradiso ponitur
Prologus [II,4]. Creatur homo [5-7]. Paradisus describitur [8-14]. Divinum præceptum [15-17]. Nomina animalibus dantur [18-20]. Mulier creatur, origo matrimonii [21-25].
1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum[1]. 2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat; et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat[2]. 3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret[3].
4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram: 5
Et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram[4]; 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. 7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem[5].
8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio; in quo posuit hominem quem formaverat[6]. 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave; lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali[7]. 10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11 Nomen uni Phison; ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum[8]; 12 et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13 Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ[9]. 14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris; ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates[10].
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum[11]; 16 præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris[12].
18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium simile sibi[13]. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam; cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea[14]. 22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam[15]. 23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est[16]. 24 Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una[17].
25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus; et non erubescebant[18].
Notæ
[recensere]- ↑ Deut. 4, 19; Ps. 32, 6.
- ↑ Ex. 20, 8-11; 31. 17; Deut. 5, 12-14; Hebr. 4, 4.
- ↑ II Esdr. 9, 14.
- ↑ Omne virgultum etc., Gen. 1, 11, 12. Homo non erat etc., Gen. 3, 23.
- ↑ De limo terræ, Gen. 3, 23; 18, 27; Ps. 102, 14; Eccl. 12, 7; I Cor. 15, 47. Et inspiravit, Gen. 7, 22; Job. 27, 3; 33, 4; Is. 2, 22. Factus est homo etc., I Cor. 15, 45.
- ↑ Gen. 13, 10; Is. 51, 3; Ez. 28, 13; Joel. 2, 3; Apoc. 2, 7.
- ↑ Gen. 3, 22; Porv. 3, 18; Apoc. 2, 7; 22, 2, 14.
- ↑ Phison, Eccli. 14, 35; Hevilath, Gen. 10, 7, 29; 25, 18; I Reg. 15, 7.
- ↑ Gehon, Eccli. 24, 37
- ↑ Tygris, Tob. 6, I; Eccli. 24, 35; Dan. 10, 4. Euphrates, Gen. 15, 19.
- ↑ Ut operaretur, Gen. 3, 17, 23.
- ↑ De ligno autem scientiæ, Gen. 3, 1-3; 11, 17. In quocumque enim die etc., Rom. 6, 23; I Cor. 15, 50; Jac. 1, 15.
- ↑ Eccli. 36, 26; I cor. 11, 9; I Tim. 2, 13.
- ↑ I Reg. 26, 12.
- ↑ Prov. 18, 22.
- ↑ Hoc nunc os etc., Gen. 29, 14; Eccli. 17, 5; Eph. 5, 28-30. Quoniam de viro etc., I Cor. 11, 8.
- ↑ Quamobrem relinquet etc., Ps. 44, 10; Matth. 19, 5; Marc. 10, 7; Eph. 5, 31. Et erunt duo, I Cor. 6, 16.
- ↑ Gen. 3, 7, 10, 11.
Cap. I | Cap. III |