Jump to content

Biblia Sacra juxta vulgatam clementinam (1938)/Vetus Testamentum/Pentateuchus/Liber Genesis/Caput III

Unchecked
E Wikisource

Sine Nomine
VETUS TESTAMENTUM
PENTATEUCHUS

LIBER GENESIS


PRIMA PARS

PRIMÆVA MUNDI HUMANIQUE GENERIS HISTORIA
Romae - Tornaci - Parisiis - 1938

 Cap. II Cap. IV 


II. - PARADISUS TERRESTRIS
[II, 4 - III, 24]


  • Cap. III, 1 - 24: Emittitur homo a Paradiso

Tentatio [III,1-5]; lapsus [6-7]; vocat Dominus Adam [8-13]; maledicit serpenti [14-15]; pœnam mulieri [16] hominique infligit [17-19]; Eva [20]; tunicæ pelliciæ [21]; emittuntur Adam et Eva a Paradiso [22-24].


1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi[1]? 2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur[2]; 3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini[3]. 5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri; et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit[4].

7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata[5]. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi[6].

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso; et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi[7].

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi[8].

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ; super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ[9]. 15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus[10]. 16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui[11].

17 Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ[12]. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia pulvis es et in pulverem reverteris[13].

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva, eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos.

22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum; nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum[14]. 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est[15]. 24 Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ[16].

Notæ

[recensere]
  1. Matth. 10, 16; II Cor. 11, 3; Apoc. 12, 9; 20, 2.
  2. Gen. 2, 16, 17.
  3. Sap. 2, 24; Joan. 8, 44; II Cor. 11, 3.
  4. Eccli. 25, 33; 42, 13; Os. 6, 7; I Tim. 2, 14; Jac. 1, 14.
  5. Gen. 2, 25.
  6. Ps. 138, 1-12.
  7. Gen. 2, 18; Job. 31, 33.
  8. II Cor. 11, 3; I Tim. 2, 14.
  9. Is. 65, 25; Mich. 7, 17.
  10. Semen tuum et semen illius, Is. 7, 14; Mich. 5, 3; Matth. 1, 23, 25: 13, 38; Luc. 1, 34, 35; Joan. 8, 44; Gal. 4, 4. Et tu insidiaberis, Rom. 16, 20; Hebr. 2, 14; Apoc. 20, 1-3, 9.
  11. In dolore paries, Is. 26, 17; Joan. 16, 21. Ipse dominabitur tui, I Cor. 11, 3; 14, 34; Eph. 5, 22-24.
  12. Maledicta terra, Gen. 5, 29; Is. 24, 5, 6. In laboribus, Job. 5, 7; Ps. 126, 2; Eccli. 7, 16.
  13. In sudore etc., II Thess. 3, 10, 12. Donec revertaris, Job. 10, 9; 34, 25; Ps. 103, 29; 145, 4; Eccl. 12, 7; Sap. 2, 3; I Mach. 2, 63. Quia pulvis es, Gen. 2, 7; Ps. 102, 14; Eccl. 3, 20; Eccli. 10, 9.
  14. De ligno vitæ, Gen. 2, 9
  15. Gen. 4, 2; Eccli. 7, 16,
  16. Cherubim, Ps. 17, 10; 103, 4; Ez. 10, 1-22; 28, 14-16
 Cap. II Cap. IV