Jump to content

Breviarium in Psalmos/6

Checked
E Wikisource
PSALMI 101-120
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 PSALMI 81-100 PSALMI 121-140 


PSALMUS CI.

Oratio pauperis cum anxiaretur, et in conspectu Domini funderet precem suam. Iste psalmus in principio vocem prophetae continet ex persona peccatoris: dein laus in ea Dominici nominis continetur.

Domine, exaudi orationem meam, etc. Quia de toto corde profertur.

Non avertas faciem tuam a me. Si quis in corde mundo orat, et non arguitur sua conscientia: hoc potest dicere: Peccator enim non audet dicere: Non avertas faciem tuam a me, sed magis dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis. In quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: In quacumque die invocavero te: velociter exaudi me. Pro praesentibus pressuris orat, ut ab his contemplatione divina eripiatur.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Ac si dicat: Infantulus fui, et dum nescio, veni in juvenilem aetatem, et iterum in perfectam aetatem, et dum nescio, senui. Et defecerunt sicut fumus dies mei. Quidam autem putant se esse sempiternos, et perseverant in suo peccato. Et ossa mea sicut cremium aruerunt. Ossa dicit ipsam fortitudinem. Si ergo quod est in me forte, hoc aruit, et infirmum factum est: quanto magis quae per naturam infirma est caro?

Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. Sicut et alibi scriptum est: Homo sicut fenum dies ejus. Sic enim vita hominum viret, et cito arescit. Quia oblitus sum manducare panem meum. Non dixit, non desideravi manducare, aut contempsi manducare. Intantum mihi venit memoria peccatorum meorum, et talem poenitentiam egi, ut etiam obliviscerer manducare: desiderium Dei habens, et ipsum solum considerans.

A voce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae. Discant qui agunt poenitentiam, quomodo debeant agere poenitentiam. Ita enim exsiccavi memetipsum ut sine carne essem, et pelles meae cohaererent ossibus meis. Carnem pro pelle dixit.

Similis factus sum pellicano solitudinis. Duo genera dicuntur esse horum volatilium. Unum in aquis est, et esca ejus pisces sunt: et unum in solitudine, et esca ejus venenata animalia, hoc est, serpentes, et crocodili, et lacertae. Dicuntur autem ista volatilia Latine onocrotali. Illi ergo similis factus sum qui est in solitudine: qui comedit venenata animalia, hoc est, esca mea quasi venenum erat mihi. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Scimus quia corvus niger est: et nihil habet in se album. Hyperbolice voluit dicere: quia, Factus sum sicut nycticorax. Sic ergo in die niger est: quanto magis in nocte? Sic ergo factus sum propter peccata mea, memetipsum considerans.

Quia cinerem tamquam panem manducavi. In cinerem intingebam panem meum: et sic comedebam. Si ergo propheta hoc dicit, nos quid facimus? Et poculum meum cum fletu miscebam. Nihil mihi erat suave, neque panis, neque poculum: sed tantum coelestem panem desiderabam, id est Christum.

A facie irae indignationis tuae. Et haec omnia faciebam, considerans adventum tuum et futurum judicium. Quia elevans allisisti me. Hoc dicant qui aliquando fuerunt sancti, et ceciderunt. Exaltati enim in virtutibus, postea ceciderunt. Siquidem sancti dicunt: quia elevans tenuisti me.

Dies mei sicut umbra declinaverunt. Si dies, quanto magis noctes? hoc est, si lumen, quanto magis tenebrae? Et ego sicut fenum arui. Quoniam sicut fenum, sic pertransit homo, et siccatur.

Tu exsurgens, misereberis Sion. Ex hoc versiculo manifestum est quod ex persona Sion dictus est iste psalmus: et non ex persona prophetae. Sion autem est quae in specula posita est, et ea quae veniunt de longe prospiciens. Haec ergo Sion, quae in alto posita est, in sublime cecidit. Ergo qui stat, videat ne cadat (I Cor. X). Quia tempus miserendi ejus: quia venit tempus. Aut propter poenitentiam tempus est miserendi: aut secundum adventum Salvatoris significat. Confidat ergo qui agit poenitentiam: quoniam venit tempus salvandi. Misericors est enim Dominus (Psal. LXXVII et Eccl. II).

Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus. Lapides sancti sunt. Terra autem, hoc est, peccatores, misericordia Domini indigent. Et terrae ejus miserebuntur. Ut fructum exhibeat sanctitatis.

Timebunt gentes nomen Domini: et omnes reges terrae gloriam tuam. Quae prius idola metuebant, et daemoniorum nomina invocabant: nunc nomen tuum venerentur et timeant.

Quia aedificabit Dominus Sion. Ecclesiam suam super fundamentum apostolorum et prophetarum: Et videbitur in gloria sua. Cum omne corpus ejus glorificaverit ad similitudinem imaginis gloriae suae.

Et respexit in orationem humilium: et non sprevit preces eorum. Sed adventu suo visitavit mundum: qui olim desiderabatur.

Scribantur haec in generatione altera. In novo Testamento. Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Christianus utique, qui prius peccatis mortuus, in eo est recreatus.

Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit. Ut audiret gemitus compeditorum: ut solvat filios interemptorum. Respexit ut misereretur. Descendit ut vincula, quibus nexi eramus, absolveret.

Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. Semper bonus nuntius, nova exhibet gaudia: sicut Angelus ad Mariam: Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te (Luc. I). Et iterum pastoribus: Ecce ego annuntio vobis hodie gaudium magnum: quia natus est vobis Salvator (Ibid., II). Sic et nunc in Sion vel in Jerusalem nuntiatur: quia natus est in terris is qui mundo peccatis mortuo vitam afferret.

In conveniendo populos in unum: et reges ut serviant Domino. Convenient in una credulitate, ut serviant Redemptori.

Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Respondit Dominus Jerusalem in die virtutis, id est, cum ad passionem accederet: et annuntiavit paucitatem dierum suorum, dicens: Quia venient dies cum circumdaberis ab inimicis, et eradicaberis (Luc. XIX), et reliqua.

Et ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione et generationem anni tui. Iniqui nec dimidiant dies (Ps. LIV). Iste vero orat, ut non revocetur a dimidio dierum, scilicet ut ad perfectum veniens virum perennitate temporum cum Domino perfruatur.

Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Sicut enim in principio ista creasti: ita et nunc vel terram corporis nostri in novum reparas hominem: vel mentes nostras coelorum dignitate componis. Sed de prioribus coelis ait:

Ipsi peribunt, tu autem permanes. Juxta illud: Coelum et terra transibunt: verba vero mea non praeteribunt (Matth. XXIII, et Marc. XIII). Et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Hoc est, qui eras in coelis, ipsum te ostendis in terris. Idem in utero virginis: ipse in infernum descendens. Idem resurgens a mortuis: ipse regressus es in coelum.

Filii servorum tuorum habitabunt. Quia tibi per apostolos sunt renati. Et semen eorum in saeculum dirigetur. Vel praedicatio, vel virtus eorum in omni gente distenditur. Nos vero deprecemur Dominum, ut exaudiat orationes supplicum, mentibus nostris inserat lumen suum: ut ejus magnificentiam enarrantes, mereamur sanctis ejus consortes effici in coelestibus regnis. Cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CII.

Psalmus David. Iste psalmus maxime circa pietatem atque misericordiam Dei commoratur: ait enim:

Benedic, anima mea, Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Dicitur et in alio loco: Et scitote, quoniam Dominus ipse est Deus (Ps. XCIX). Et nunc dicitur: Et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Si dixerimus, Benedic, anima mea, Domino: et Dominus, Dominus est: quod nomen hic quaerit Dominus? Si Dominus, Dominus appellatur: quid dicit: Et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus? Adventus Filii, nomen Patris est. Ante adventum Christi sciebatur Deus: Pater ignorabatur. Denique ipse dicit in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII). Non possumus in singulis versiculis immorari: quoniam longus est psalmus: sed breves sententiolas debemus singulis versiculis coaptare, magis sensum exponentes, quam verba texentes.

Benedic, anima mea, Domino: et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Multas retributiones nobis praestitit Dominus: grandia nobis beneficia praestitit: quia coelum, quia terram, quia elementa omnia pro nobis fecit.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Ut eas quasi nubem deleat. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Peccata quibus infirmaris. Multas infirmitates habet anima nostra. Quot peccata, tot infirmitates. Denique et illa mulier, in Evangelio, quae decem et octo annis habebat spiritum infirmitatis, et caput sursum erigere non poterat (Luc. XIII). Videte quid dicat: Quando aliquis habet spiritum infirmitatis, contractus est, deorsum conspicit, terram intuetur, coelum videre non potest.

Qui redimit de interitu vitam tuam. Pretio, inquit, redempti estis: nolite fieri servi hominum (I Cor. VI et VII). Quod est majus pretium quam Creatorem pro creatura sua sanguinem fundere? Qui coronat te in misericordia et miserationibus. Praecurrente misericordia dat victoriam, tribuit palmam.

Qui replet in bonis desiderium tuum. Conjungens te sanctis in coelesti Jerusalem.

Renovabitur ut aquilae juventus tua. Ut a veteri in novum hominem muteris.

Faciens misericordias Domini, et judicium omnibus injuriam patientibus. Ut, oppressis impiis, erigat pauperes suos.

Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas. Ei qui legem spiritualiter intelligit, vel ei qui eum mentis oculis contemplatur.

Misericors et miserator Dominus: patiens et multum misericors. Quia cito flectitur ad misericordiam.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur, etc. Meliora enim quam merebamur, indulsit.

Quoniam secundum altitudinem coeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se. Distat multum coelum a terra; sed divina misericordia jugiter suos et protegit, et confirmat.

Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Ubi Deus appropinquat, elongantur delicta: ut, juxta Apostolum, ubi abundat peccatum, superabundet et gratia (Rom. V).

Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. Miseretur pater filio, cum eum verberat ut emendet. Ita et Dominus corripit nos interdum ut salvos faciat: non tamen in perpetuum derelinquit ut perdat.

Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Scit enim propheta genus humanum tamquam testam figuli de luto formatam, in honorem filiorum ascitum: ideoque considerans ei judicium mortis pro delictis appropinquare, ait misericordiam deprecans:

Recordatus est quoniam pulvis sumus, homo sicut fenum dies ejus. Ac si diceret: Non irasceris, ut conteras; sed recordaris quod vasa figuli sumus: quae semel confracta, reparari non possunt; sed protinus decidunt et arescunt. Tamquam flos agri sic efflorebit. Ad tempus.

Quoniam spiritus pertransiit in illo, et non subsistit: et non cognoscit amplius locum suum. Transeunte autem spiritu, omnis jucunditas viriditatis ejus traditur oblivioni.

Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Quia cum peccatores arguit, justis misericordiam praebet.

Et justitia ejus in filios filiorum his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. In operibus utique bonis: quibus mandata Dei jugiter memorantur, ut custodiantur ab ipsis.

Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Ascensionem Dominicam praedicit, quae post reparationem hominis facta est: per quam Christus Dominus universos mundi fines suae dominationi subegit.

Benedicite Dominum, angeli ejus. Nuntii veritatis. Potentes virtute, facientes verbum illius. Illico quae fuerit locutus, explentes. Ad audiendam vocem sermonum ejus. Hoc est, intelligere quae praeceperit.

Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus. Qui, virtute illius roborati, verbum Ecclesiis ministratis.

Benedicite Domino, omnia opera ejus. Vos utique qui in eo vivitis. Quia omne opus quod factum est in eo vita est (Joan. I). In omni loco dominationis ipsius. Nihil enim reperitur ubi non dominetur. Omnia continet, et se ubique diffundit. Benedic, anima mea, Dominum. Haec autem propheta non de sua tantum anima, sed et ad nostras quoque animas loquitur, ut eum jugiter benedicant qui bona largitur, qui peccatis propitiatur, qui de interitu redimit; qui in bonis omne desiderium complet: qui nunc nobis misereri dignetur ut pater filiis, delictorum molibus hic remissis; cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CIII.

Psalmus David. Iste psalmus ipsius creaturae vocem continet laudantem ac benedicentem Deum. Sed hoc ipsum spiritualiter debemus advertere.

Benedic, anima mea, Domino. Ut dum benedicis illum, tu benedicaris ab illo. Provocat semetipsum propheta in benedicendo Deo. Benedicere autem Domino, hoc est, qui laudat Dominum, semetipsum benedicit. Domine Deus meus. Omnibus quidem es et Deus, et Dominus; sed mihi proprie, quia non sum servus peccati. Magnificatus es vehementer. Vel in me, vel in reliquis sanctis tuis. Qui omnium Deus, meus specialiter Deus: quia non sum servus peccati, quia merui vocari servus tuus. Magnificatus es vehementer.

Confessionem et decorem induisti. Induisti confessionem dicens: Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae (Matth. XI). Induisti decorem, illo de nube splendida respondente: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui: ipsum audite (Matth. XVII). Confessio dupliciter intelligitur. Aut in poenitentia, aut in gloria Dei: Hoc est, gloriam induisti: quemadmodum in Evangelio ipse Salvator dicit: Confitebor tibi, Pater: hoc est, glorifico te: aut quia confitemur peccata nostra Domino. In eo enim quod confitemur Deo peccata nostra, glorificamus eum. Et decorem induisti. Videte ordinem. Primum aliquis confitetur, et sic accepit pulchritudinem, et decorem, et postea lumen. Hoc enim sequitur: Amictus lumine sicut vestimento. Contrarius videtur hic versiculus illi qui ait: Posuit tenebras latibulum suum: Vel illi qui dicit: Nubes et caligo in circuitu ejus. Sed sciendum quia de occultis mysteriis ista dicuntur: nam de istius lucis plenitudine tota terra refulget.

Extendens coelum sicut pellem. In modum enim libri cujusdam, sive voluminis, coelum, cum majestas Dei voluerit, vel extenditur, vel plicatur: sicut Evangelica testatur fides. Qui tegis aquis superiora ejus. Superiora coeli, juxta Genesim, ab aquis teguntur (Gen. I): quia aquas super firmamentum positas dicit: quas multitudinem angelorum intelligimus: juxta illud: Aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII).

Qui ponis nubem ascensum tuum. Dominus enim Jesus, benedictis discipulis, elevatus est, et nubes suscepit illum, et intuebantur eum euntem in coelum (Act. I). Qui ambulas super pennas ventorum. Super omnem alacritatem ventorum Dominus incedit. Sed et super sanctorum animas quae ad coelestia tendunt, et inambulat et quiescit.

Qui facis angelos tuos spiritus. Ut inspirent hominibus ejus facere voluntatem: quia carnalis homo non capit ea quae sunt Dei. Et ministros tuos ignem urentem. Ut in aliis lumen veritatis infundant: in aliis peccata consumant.

Qui fundasti terram super stabilitatem suam, etc. Discordare videntur haec cum illo, ubi ait: Coelum et terra transibunt. Sed haec visibilis terra praeterit: corporis vero terra quae fructum exhibet sanctitatis, mysteriorum coelestium pallio circumdatur.

Super montes stabunt aquae. Super excelsam superbiam insipientes populi commorantur. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Vox enim tua est cum dicis: Poenitentiam agite: appropinquabit regnum coelorum (Matth. III). Tamquam tonitruum vero, ut hi timeant, cum minaris, cum ais: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis (Luc. XIII).

Ascendunt omnes. Sancti in spiritualem proficiunt intelligentiam. Et descendunt campi. Populi eorum doctrinis subditi, ut virtutum floribus repleantur. In locum quem fundasti eis. In conventum Ecclesiasticum.

Terminum posuisti quem non transgredientur. Catholicam utique fidem, quam usque ad terminum praesentis vitae custodiunt. Neque convertentur operire terram. In flagitiis quibus prius vixerant.

Qui emittis fontes in convallibus. Inter deserta gentium, baptismi gratiam tribuit. Inter medium montium. Id est, Ecclesiarum. Pertransibunt aquae. Ipsius lavacri, sive doctoris: irrigando donis coelestibus populum.

Et potabunt omnes bestiae agri, exspectabunt onagri in siti sua. Ut omnibus haec gratia aequaliter ministretur: sicut ait Paulus: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I).

Super ea volucres coeli habitabunt. Qui excelsiorem ad intelligendum meruerunt sensum. De medio petrarum. Id est, Ecclesiarum. Dabunt vocem suam. Ad collaudandum Deum.

Rigans montes. Hoc est, apostolos. De superioribus suis. De coelestibus, effundens super eos Spiritum sanctum. De fructu operum tuorum satiabitur terra. De beneficiis largitionis tuae.

Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Unicuique secundum propriam tribuens necessitatem.

Ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis. A terreni corporis agro quem a nobis assumpsit, mysterium proferens coelestis panis ac poculi salutaris, quo reficiatur Ecclesia.

Ut exhilaret faciem ejus in oleo. Exhilaratur enim oleo misericordiae, justorum facies coram Deo. Et panis cor hominis confirmat. Ipse panis ipsa corda nostra confirmat: qui descendens de coelo vitam tribuit mundo.

Saturabuntur ligna campi. Sive rationabiles, sive irrationabiles homines, sicut superius de bestiis atque onagris exposuimus. Et cedri Libani. Excelsiores merito sancti. Quas plantavit. In unitate Ecclesiasticae fidei. Illic passeres nidificabunt. Sapientes aedificant.

Erodii domus dux est eorum. Erodius major est omnibus volatilibus, qui aquilam vincit et comedit. Igitur talis homo, qui in domo Dei habitat, ducatum praebeat ad vincendum diabolum, quia aquila saepe pro diabolo ponitur. Montes excelsi cervis. Hoc animal serpentes occidit, et ipsos comedit. Ergo bene in montibus habitat, qui interficit intelligibilem serpentem: qui sapientior erat in paradiso prae omnibus bestiis, qui decepit Evam (Gen. III). Petra refugium herinaciis. Qui timidus est, refugium habet petram: petra autem Christus est.

Fecit lunam in tempore. Aiunt quando crescit luna, crescere fructus omnes, et quando minuitur, iterum fructus minui. Ergo bene dixit: Fecit lunam in tempore. Aut aliter intelligamus lunam Ecclesiam. In proficiendo enim Ecclesiam, proficimus et cum ipsa, et cum persecutionem patitur, et minuitur, et nos cum illa minuimur, et persecutionem patimur. Sol cognovit occasum suum. Si sol occidit: nos putamus nosmetipsos sempiternos esse? In hoc autem mirandum est: quomodo tantum lumen, et tanta claritas quae operit universum mundum lumine suo: in momento occidit. Oremus autem ut non nobis occidat sol justitiae.

Posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Et secundum litteram ordinem habet: quoniam ideo facta est nox, ut homines requiescerent ab operibus suis, et bestiae egrederentur ad pastionem. Secundum tropologiam autem: quando nobis occubuerit sol justitiae: omnia nobis tenebrosa sunt, et tunc in nos pertranseunt bestiae: et leo rugiens, volens rapere et devorare nos.

Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Bene dixit, a Deo: quoniam sanctos cupit decipere: ac si dicat, Judam, David, Salomonem, Petrum: sicut scriptum est: escae ejus electae (Abac. I).

Ortus est sol, et congregati sunt. Ne tristetur ille qui cecidit, sed poenitentiam agat. Oritur illi sol justitiae, et fugiunt ab eo omnes bestiae et peccata, et efficitur talis, qualis, et antea fuit. Iterum enim ortus est sol justitiae.

Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. Postquam autem ortus fuerit sol justitiae: iterum eximus ad operationem nostram usque ad vesperum, hoc est, usque ad consummationem. Oportet ergo nos omni tempore operari justitiam.

Quam magnificata sunt opera tua, Domine. In excessum mentis venit propheta. Non inveniens quomodo laudaret Dominum, dixit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine. Excedunt humanum sensum tua opera. Omnia in sapientia fecisti. In Domino nostro Jesu Christo. Ipse enim est sapientia Dei secundum Apostolum dicentem: quod in ipso creata sunt omnia (Rom. XI). Impleta est terra possessione tua. Et revera omnia opera Domini plena sunt sapientia. Quando enim videmus formicam scire quando hyems venit; et reponit sibi escam, et iterum culicem tam minutum, habere oculos, ventrem et universa membra sicut et nos habemus, et pulicem et alia. Videmus autem elephantem tam magnam bestiam habere oculos, nares, pedes, ventrem sicut et nos in ipsis locis. Similiter autem et apem, quomodo faciat mel et ceram. Nonne sunt haec miratione digna, et sapientia plena?

Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis. Nonne est hoc mirae sapientiae quomodo in mari sunt reptilia, quorum non est numerus? Et pisces tam majores quam minores: quomodo sint in profundo, et inde resumunt vitam, ubi si homo ceciderit, moritur, et ipsi si venerint in terra, moriuntur? Illic naves pertransibunt. Quis ex nobis est navis fortis qui possit istud saeculum fugere et non submergatur aut offendat in petram: sed habeat sensum qui eum gubernet, ut possit salvus fieri.

Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Judaei dicunt, draconem magnum fecit Deus, qui dicitur Leviathan, et est in mari: et quando, aiunt, recedit Oceanus, draco vertitur. Nos autem dicamus: Iste est draco, qui de paradiso ejectus est, qui decepit Evam: et datus est in hoc mundo ad illudendum nobis. Quantos enim monachos et clericos praecipitavit. Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore, etc. Quia omnia Dei nutu vivunt.

Auferes spiritum ipsorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Consummationem mundi significat: quando praecepto Dei omnia exterminantur, sicut scriptum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III).

Emitte spiritum tuum et creabuntur. In die consummationis. Si spiritus creat: ergo Deus est. Ita enim creat, quomodo et Pater.

Sit gloria Domini in saeculum. Ergo et nos qui glorificamus, sempiterni erimus. Laetabitur Dominus in operibus suis. Laetitia est enim Domini, quando nos creatura ipsius, benedicimus eum in die resurrectionis.

Qui respicit terram, et facit eam tremere. Tremet enim terra nostra in die judicii. Significat autem peccatores terrenos. Qui tangit montes et fumigant. Si montes fumigant, quanto magis terra? Sancti fumigant: quoniam omnes per ignem salvabimur. Non enim haberent fumum, nisi ignis esset.

Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum. Quemadmodum et alibi dixit: Dimitte me ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII). Dimitte me paululum temporis, ut agam poenitentiam pro peccatis meis: quoniam in inferno non est qui possit confiteri peccata sua.

Jucundum sit ei eloquium meum. Jucundum sit ei ut merito aliquis possit laudare et benedicere Deum. Optativo modo dixit, non imperativo. Ego vero delectabor in Domino. Beati qui post judicium hoc dicunt.

Deficiant peccatores a terra. Non dixit ut peccatores pereant, sed ipsum peccatum, ut non appareat. Peccato autem non apparente, utique jam non sunt peccatores: sed omnes justi invenientur. Et iniqui ita ut non sint. Scilicet iniqui, sed justi.

PSALMUS CIV.

Alleluia. Iste psalmus maxime patrum replicat historiam: sed spiritualiter debet intelligi. Omnia enim quae contingebant antiquitus, in figura contingebant, ut nos erudiremur (II Cor. X).

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Confitemini et dicite: quoniam peccatores sumus. Tu autem misericors, et misereris nobis. Et invocate nomen ejus. Ut non fingamus idola in cordibus nostris, sed Dominum nostrum invocemus, et ipse erit redemptio nostra. Annuntiate inter gentes opera ejus. Erubescant Judaei qui dicunt in Israel tantum facta esse mirabilia et opera ejus.

Cantate ei, et psallite, ei. Qui intelligit sanctas Scripturas, et in lege Domini meditatur jugiter, et mens ejus contemplatur coelestia, hic canit Deo. Qui autem habet in se omnes virtutes, hoc est, operarius est boni operis, hic quasi cytharam componens virtutum, psallit Domino. Narrate omnia mirabilia ejus. In centesimo sexto psalmo dicit: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Si in navi nostra corporali transierimus illaesi, et nusquam nos tempestas opprimat: nec in petram offenderimus et frangamus navem nostram, possumus narrare mirabilia Dei. Et revera grande miraculum est, transire mundum istum sine macula. Laudamini in nomine sancto ejus. Prophetat enim de populo gentilium. Hoc est, ut simus et vocemur Christiani, ex nomine Domini nostri Jesu Christi.

Laetetur cor quaerentium Dominum. Gaudeant monachi: quoniam quaerentium Dominum laetantur corda. Si quaerentium: quanto magis eorum qui inveniunt eum? Qui enim eum inveniunt, immobiles sunt. Quaerite Dominum et confirmamini. Antequam quaereremus Dominum, infirmi eramus. Nunc autem quaerentes, firmi et fortes sumus. Si autem et invenerimus: quanto magis perfecti erimus? Quaerite faciem ejus semper. Hebraeis quidem scriptum est, ut ter in anno appareant coram Domino (Exod. XIII). Et quae justitia haec erat: quid autem grande aliquid faciebant, ter in anno apparere in conspectu Dei? Ibi ad parvulos loquebatur: hic autem propheta dicit credentibus in Deum, semper eum quaerere, quemadmodum et in Evangelio scriptum est: Sine intermissione orate (I Thess. V).

Mementote mirabilium ejus quae fecit. In Aegypto, et in mari Rubro, et in deserto.

Semen Abraham servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Si quis est semen; non jam filius, secundum quod in Evangelio scriptum est: Si filii Abraham essetis, opera patris vestri faceretis (Joan. VIII). Ergo quod gloriantur non sunt, et si semen sunt. Servi sunt sub timore constituti: non habentes perfectam charitatem quae foras mittit timorem (I Joan. IV). Nos filii sumus Jacob, ejus qui supplantavit fratrem suum, et tulit primitiva ejus. Multi autem vocati, pauci vero electi.

Et pertransierunt de gente in gentem. Multi putant quod de captivitate dicat Judaeorum. Non est ita. De Abraham enim dicit. Exiit de terra Chaldaeorum, et venit in Mesopotamiam, et de Mesopotamia in terram repromissionis, et iterum in Aegyptum. Et de regno ad populum alterum. Multa regna transimus, ut perveniamus ad terram repromissionis.

Non permisit hominem nocere eis. Pharaonem, ut noceret Abraham in Sara, nec Abimelech Isaac in Rebecca (Genes. XII et X). Et corripuit pro eis reges. Et idipsum dicit, Pharaonem et Abimelech.

Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. De ipsis patriarchis dicit: Erubescant ergo Judaei, qui dicunt, quoniam si non aliquis ungatur regali unguento, non potest Christus vocari. Hoc enim dicunt quoniam Dominus noster non est Christus: quia non est unctus unguento regali. Ecce ante legem patriarchae non uncti regali unguento, Christi dicuntur: Christi autem sunt qui Spiritu sancto unguntur. Ergo et Dominus noster juste vocatur Christus. Quod illi negant, euntes contra Scripturas.

Et vocavit famem super terram. Saepius evenit ut quae putantur contraria esse, haec providentia Dei pro utilitate fiant. Nisi enim fratres Joseph zelati fuissent eum, si non vendidissent eum: quomodo descenderet in Aegyptum? Si non fames facta fuisset, quomodo patriarchae descenderent in Aegyptum, et cognoscerentur a fratre suo? Quomodo Pharao percuteretur decem plagis? Quomodo exirent de Aegypto? Quomodo in eremo de petra exirent aquae: quomodo mysteria quae in deserto facta sunt in figura, nos ea spiritualiter intelligeremus? Si non Judas Dominum prodidisset: quomodo nos salvaremur? Si non Judaei crucifixissent, et increduli fuissent: quomodo nos crederemus? Joseph ergo ivit in Aegyptum, praeparare hospitium et alimenta fratribus suis.

Misit ante eos virum. Ipsum dicit Joseph. In servum venundatus est Joseph. Bene natus et sanctus vir venditur.

Humiliaverunt in compedibus pedes ejus. Quia noluit consentire dominae Aegyptiae. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, sed non potuerunt justitiam humiliare: sedecim enim annorum cum esset, adamatus est a domina, et in tali aetate constitutus, quae magis voluptati dedita est, noluit consentire iniquitati, sed magis timuit periculum animae. Ferrum pertransiit animam ejus. Ferrum ipsum dicit peccatum, quod occidit animam. Aliter. Quia in periculo erat, accusatus a domina in tali crimine. Ardebat enim domina in eum, sicut scriptum est: Omnes adulterantes, sicut clibanus corda ipsorum (Ose. VII). Donec veniret verbum ejus. Verbum ipsius Domini dicit, qui eum liberavit.

Eloquium Domini inflammavit eum. Nisi enim inflammatus esset Spiritu sancto, non poterat libidinem vincere. Spiritus enim Domini inflammavit eum, et exstinguit ignem libidinis. Misit rex et solvit eum. Secundum litteram Pharao misit, et solvit eum. Aliter: Si aliquis tentatur a libidine, nisi Dominus apparuerit et solverit eum: non potest effugere peccatum. Misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum. Rex ac princeps, pater accipitur, ut illud: Rex magnus super omnem terram, et illud: Dominus princeps noster: Dominus judex noster (Psal. XLVI). Ipse ergo misit angelum suum qui revolvit lapidem ab ostio monumenti, et dissolvit sudaria funeris ejus (Marc. XV). Ipse quoque paterna virtute, devicta morte, ab inferno remissus est. Nihil hic negligenter sentiendum aut putandum: quia ab angelis suscitatus est. Minoratus est enim paulo minus ab angelis: cum ut homo suscepit mortem (Psal. VIII). Nam in resurrectione ut Deus verus, angelico usus est ministerio. Regnum hoc ad principatus nec ad Pharaonem pertinebit, qui exterminator est, nec ad illum qui tantum princeps eoquorum est.

Constituit eum Dominum domus suae. Ecclesiae ejus sanguine acquisitae. Et principem omnis possessionis suae. Quam a diaboli abstraxit potestate.

Ut erudiret principes suos sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. Principes ac seniores erant populorum apostoli, et sui a proprietate dicti, non a principatu, quos ipse sacris erudivit eloquiis. Nam et ipsos sacerdotum principes ac populorum seniores saepius docens, erudivit in templo, cum eis divinas aperuit Scripturas.

Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob incola fuit in terra Cham. Omnis qui coeperit Deum videre mente, vel vitia supplantare, in tribulationem descendit, et inter gentes adversas inhabitat.

Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. Quoniam in septuaginta quinque animabus descenderunt in Aegyptum, et sexcenta millia exierunt de Aegypto (Deut. X). Vide mysterium. Qui quondam erant numero brevi: nunc aucti, et firmati dicuntur. Augentur autem, et confirmantur justi a Domino, ne eis adversae praevaleant potestates.

Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servis ejus. Scilicet, ut contemplarentur iniquitates eorum.

Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Legem utique et sacerdotium.

Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Attende, o Judaee, qui secundum litteram dicta intelligis: Numquid Moyses et Aaron in terra Cham acceperunt mandatum de signis, et non potius in terra Madian? Aut in terra Cham fecerunt prodigia, et non in Aegypto? Sed ut intelligas haec per legem et sacerdotium usque hodie inter gentes incredulas agi: ideo propheta terram posuit Cham.

Misit tenebras et obscuravit eos. Coeperunt ei exponere arcana mysteriorum Dei, et claritas mundanae sapientiae obscurata est. Sic enim alibi: Comprehendam sapientes in astutia eorum (II Cor. I). Et exacerbavit sermones ejus. Quia duri eis erant: sicut quosdam Evangelium dixisse refert: Durus est hic sermo: quis eum audire possit (Joan. VI)?

Convertit aquas eorum in sanguinem. Ut qui seducendo sanguinem effuderant parvulorum, ipsi deinceps pro aquis cruorem haurirent. Sed maxime hic versiculus haereticos respicit. Et occidit pisces eorum. Qui inter fluctuosas hujus mundi felicitates regnum esse putabant.

Et dedit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. In ranis, poetarum carmina designantur, qui a catholica regula discrepantes, regum terrenorum corda deceptionum fabulis replent.

Dixit, et venit cynomyia. In cynomyia, id est, canina musca, quae in coeno ac stercore volutatur, luxuriam indicat: quae plerumque compressa pullulat. Sicut Petrus, inquit, apostolus: Canis reversus ad vomitum, et sus lota a squalore coeni (II Petr. II). Et cinifes in omnibus finibus eorum. In cinife, dialecticae artis stimulus intelligitur: quae licet parvum videatur habere seductionis aculeum, gravissime tamen sauciat mentes humanas.

Posuit pluvias eorum grandinem. Ut divinis arguerentur verberibus. Ignem urentem in terra eorum. Non illuminantem, sed urentem: quia sanctus ignis justos illuminat, peccatores exurit.

Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. In vineis ficulneisque ac reliquis lignis, omne humanum genus ostendit plagis coelestibus verberatum, ob emendationis causam.

Dixit, et venit locusta et bruchus: cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. In feno fructuque reliquo terrae, castigationem humanam docet. Datur enim potestas adversae parti, ut noceat hominibus qui nolunt agere poenitentiam, sicut Apocalypsis docet (Apoc. IX).

Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum. Principalia vitia: quae homines ceu primogenitos diligebant.

Et eduxit eos in argento, et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. His plagis Aegyptum, id est, vel hoc saeculum, vel humanam carnem verberat. Sed educuntur animae in argento confessionis lucidae, et auro puritatis splendidae, sublata omni infirmitate peccati.

Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos. Cohabitante enim luce, non poterant opera tenebrarum exercere: quia omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III).

Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Nubem et ignem, Spiritum sanctum dicit: qui nos et ab aestu diei defendit, et in nocturnis tenebris illuminat.

Petierunt carnem, et venit coturnix. Ex hac enim coturnice satiatus Israel nauseat. Unde cavendum est, ne qui se sentit liberum ex Aegypto, illuminatum a Spiritu sancto, rursum desideret ollas Aegypti, id est, concupiscentias carnis, quae ei generant latuitatem vel vitia. Quia nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Pane coeli saturavit eos. Sicut enim illi de coelis fluente manna refecti sunt: ita nos hodie in Ecclesia corpore agni accepto reficimur.

Disrupit petram, et fluxerunt aquae, et abierunt in sicco flumina. Percussus est enim ille lapis pretiosus angularis, et immensos nobis protulit fontes, qui nostros errores abluunt, et aridilates irrigant.

Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum. Implevit enim non de seminibus; sed de semine ejus, id est, de Christo promissionem suam. Nam Deus natus ex Virgine; sua morte devicit mortem: per quam nunc quod Abrahae promissum erat in spe, Ecclesia suscepit in specie.

Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Semper enim victores ac liberi, canticum in laetitia et exsultatione concelebrant: sicut Moyses, Maria, vel Debbora.

Et dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Animas sanctas et corpora, in quibus prius peccatum regnabat.

Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Ut cum justitia vivant, et mysteria legis diligenter intelligant. Et nos Dominum deprecemur, ut deletis gentibus noxiis coram facie nostra, ipse dux nostri fiat itineris: ut in eo jugiter exsultantes, in terram repromissionis mereamur induci, et in regno ejus asciti, valeamus cum sanctis ejus laetitia sempiterna gaudere: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CV.

Alleluia, alleluia. Iste psalmus poenitentes roborat, negligentes arguit, misericordiam repromittit. Hanc regulam debemus tenere, ubicumque duo Alleluia praescribuntur in psalmo, ut unum de fine sciamus esse prioris psalmi, et alterum ejus qui sequitur.

Confitemini Domino, quoniam bonus. O vos qui graviter peccatis, et desperatis de vestra salute, et putatis quoniam propter magnitudinem peccatorum non potestis veniam adipisci: ego vobis praecipio, hoc est, propheto: Confitemini Domino, quoniam bonus. Grandia sunt peccata vestra: sed magnus est Dominus, qui miseretur vestri. Confitemini ergo Domino. Poenitentiam agite: nolite desperare de salute vestra: benignus est Dominus. Confitemini Domino, qui habetis grandia peccata. Nolite confidere in vestra virtute; sed in misericordia Domini. Quoniam in saeculum misericordia ejus. Videte quid dicat, in saeculum. In inferno autem quis confitebitur Domino (Psal. VI)? Nemo est enim qui possit in inferno agere poenitentiam. Cum estis in hoc saeculo, hortor vos agere poenitentiam. Confitemini ergo Domino, quoniam in isto tantum saeculo misericors est. Hic misereri potest poenitenti: quia ibi judex est, non est misericors. Hic misericors est, ibi judex est. Hic porrigit manum cadenti: ibi sedet judex. Hoc autem totum dixi ad eos qui dicunt, quoniam in inferno est poenitentia.

Quis loquetur potentias Domini. Nemo dignus est praedicare potentias Patris, nisi Filius. Nemo potest potentiam Patris loqui, nisi ille qui et ipse potens est, potentias potentis ipse qui potens est, potest praedicare et loqui. Auditas faciet omnes laudes ejus. Antequam Dominus noster in Evangelio praedicaret, laudes Patris non erant auditae in mundo. Omne quod in lege veteri scribitur, si spiritualiter intelligatur, hoc potest de Patre intelligi.

Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Recte David id dicere poterat, et ipse judicium fecerat, et justitiam: sed quoniam non fecit in omni tempore; propterea cecinit. Quid enim dicit? Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Quid enim prodest alicui viginti annis esse in continentia, et postea cadere? Secundum quod scriptum est in propheta: non proderit justitia justi in quacumque via erraverit: non eum liberabit, nec salvabit (Ezech. XXXIII). Et peccatum peccatoris non ei nocebit in quacumque die convertatur et agat poenitentiam. Neque justus debet esse securus, neque peccator desperare debet de sua salute. In utroque enim eorum et timor est, et spes. Qui facit justitiam. Justitia Dominus noster est. Justitia enim Domini, Dominus noster dicitur, et Salvator. Beatus ergo qui facit justitiam, hoc est, qui facit Christum. Quomodo ergo facimus Christum, hoc est, justitiam? Si juste agamus, concipitur in nobis justitia, et paritur ex nobis justitia, et sumus mater justitiae. Felix est et beatus qui omni tempore et pater, et mater est justitiae.

Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui. Quod dicit beatus David, hoc est: Scio, Domine, veterem legem: Beatitudo perfecta non est in veteri Lege, sed in Evangelio. Scio quoniam prior populus offendit te, et novus populus creatur, qui serviat tibi. Scio quia veniet filius tuus, et salvabit omne genus humanum, et credent in eum, qui electi erunt. Propterea ergo rogo quoniam ego prius natus sum in veteri Lege, ut imputes mihi mercedem cum novo populo. Videtur nostra esse sententia haec. Legamus ipsos versiculos, et inveniemus ipsum sensum esse quem diximus. Visita nos in salutari tuo. Hoc est, in Filio tuo, quando venerit.

Ad videndum in bonitate electorum tuorum. Hoc est, da nobis partem cum apostolis. Quoniam nos quidem antecessimus eos in tempore: Illi vero antecedent nos in spiritualibus: hoc est, ut videamus bonitatem tuam, quam facturus es cum electis tuis. Ad laetandum in laetitia gentis tuae. Gens Domini nos sumus; si tamen gens ipsius sumus. Populo, inquit, qui nascetur, quem fecit Dominus. Ut laudemur cum haereditate tua. Hoc est, ut cum Evangelio et nos habeamus partem, qui in veteri lege facti sumus (Joan. VIII). Abraham enim pater noster vidit diem tuum, et gavisus est. Videamus ergo et nos, et gaudeamus cum haereditate tua.

Peccavimus cum patribus nostris. Filii secuti sumus patres. Hoc fecimus quod et patres nostri fecerunt. Omnes enim sub peccato conclusit, ut omnibus misereretur (Galat. III). Injuste egimus: iniquitatem fecimus. Diligenter animadvertite quid dicat: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Numquid dixit, impie egimus? aliud est peccatorem esse et injustum, aliud est esse impium. Peccator frequenter vincitur infirmitate corporis: impius autem negat Deum. Propterea ergo quoniam ego non sum impius, sed peccator, propterea audeo rogare pro peccatis meis.

Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua. Viderunt, et non viderunt. Viderunt carnalibus oculis, et spiritualibus oculis non viderunt. Non dixit, non viderunt: sed, non intellexerunt. Illi enim viderunt mirabilia, et non intellexerunt. Non enim ea spirituali contemplabantur intuitu. Et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Qualiter eos de manibus inimicorum eripuisti. Sed hodie quoque mirabilia facis, Domine: cum nos a tenebris mundi ereptos dignaris illuminare.

Et irritaverunt ascendentes in mare Rubrum: et salvavit eos, etc. Facta sunt enim haec in Israel. Sed animadvertendum est quia, quod ibi fuit umbra, in Ecclesia veritas est completa. Igitur baptismum vel crux Christi pereuntibus stultitia est. Irritatur ergo ab his Deus, cum non intelligunt. Eruditi autem tunc cognoscent potentiam Dei. Mare autem duas habet intelligentias: baptismum scilicet et saeculum.

Increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Desistit coram populo Dei procellosum saeculum, cum cognoverit fontem vitae. Et eduxit eos in abyssis sicut in deserto (Exod. XIV.) Tamquam si per sicca deserti gradiantur, ita nullis sunt fluctibus occupati.

Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. Liberatio ac redemptio hominis per passionem Christi facta est.

Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit (Ibidem). Sic et nunc in nostro baptismo fit. Ablutur homo aquis, et perit diabolus cum satellitibus suis.

Et crediderunt in verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. Quia victores erant.

Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus. Multi enim in Ecclesia male vivendo et non recte sentiendo de Deo, perdunt baptismi gratiam. Non sustinuerunt consilium ejus. Ut custodirent vitam, quam prius elegerunt.

Et concupierunt concupiscentias in deserto. In solitudine istius saeculi. Et tentaverunt Deum in inaquoso. Siccitas enim eis erat, quia non cognoscebant sancti Spiritus irrigationem, in columna nubis quae praecedebat eos.

Et dedit eis petitiones eorum, et misit saturitatem in animas eorum. Ut spirituali cibo poculoque reficerentur.

Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Dei. Legem utique et sacerdotium stulti irritant: cum Dei praecepta, per eos nuntiata, non audiunt.

Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron, et exarsit ignis in synagoga eorum, et flamma combussit peccatores. Facta sunt haec secundum litteram. Sed et nunc eos devorat terra et exardet ignis, qui terrena sapiunt et recedunt a mandatis Dei, quos non illuminat gratia Spiritus sancti; sed accendit flamma peccati.

Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile, et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. In Deo enim debuerat esse gloria eorum; sed relicto eo, simulacro muto et surdo dantes gloriam, dicebant: Hi sunt dii tui, Israel (Exod. XXXII). Sic et nunc si quis, relicta Ecclesia, sortes pythonesque consulit, mutatur gloria ejus, et similis pecudi fit: sicut quondam Nabuchodonosor (Dan. IV).

Obliti sunt Deum qui salvavit eos: qui fecit magnalia in Aegypto. Ut ea plagis verberata populum liberaret. Et mirabilia in terra Cham. Cum, derelictis gentibus, ipsos in eorum terra plantavit. Et terribilia in mari Rubro. Ut Pharaone exstincto, siccum populis praeberet incessum (Exod. XIV).

Dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, etc. Attende haec, o sacerdos: perierat enim populus, nisi Moyses confregisset iram omnipotentis Dei, et tu cum videris populum Dei delinquentem, cane tuba: annuntia eis delicta eorum, et sta in confractione ad Deum, ut avertatur furor ejus ab eis.

Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Quia istam transitoriam diligebant. Et non crediderunt in verbis ejus. Quibus promisit regna coelorum.

Et murmuraverunt in tabernaculis suis. De murmuratione enim Apostolus docet, dicens: Nolite murmurare sicut quidam ex ipsis murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. II). Non ergo murmuremus, ne nos daemones venenosis morsibus saucient ac depascant.

Elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto. Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. Dispersi sunt enim Judaei in diversis partibus. Sed et ille dispergitur per diversa, qui circumfertur omni vento doctrinae, et in Deum firma non consistit statione.

Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Qui Deo se consecrare debuerant, idolo consecrati sunt. Et qui panem vivum esurire debuerant, mortuorum sacrificia comederunt.

Et irritaverunt eum in adinventionibus suis. Quia perversi erant. Et multiplicata est in eis ruina. Ruina est cum parietes domorum ruunt: quae tunc multiplicatur cum fuerint a fundamentis eversi. Ergo isti cum fundamento, id est, cum ipsa legis littera in qua se putabant stare, diruti sunt: quia stabiliti non fuerunt super petram.

Stetit Phinees, et placuit, et cessavit quassatio. Et reputatum est ei ad justitiam, etc. Superius dixit Moysen in confractione stetisse: hic autem Phineen exorasse dicit (Num. XXV). Quod diligenter ausculta, sacerdos, cui animae commendatae sunt: evagina gladium: interime fornicatores, hoc est, profer verbum, insta importune, opportune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV): ut tibi reputetur ad justitiam. Quia qui reddiderit pretiosum ex vili, sicut os meum erit, ait Dominus Deus.

Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Aquae contradictionis, aquae baptismi accipiuntur: ad quas diabolo contradicitur et operibus ejus. Post quas si quis se coinquinaverit vitiis, vexatur sacerdos, pro eo quod exacerbaverit spiritum Dei per quem ille praedicat: sicut Paulus dicebat: Quis uritur, et ego non uror (I Cor. XI)? De hoc etiam spiritu testabatur dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV).

Et distinxit in labiis suis. Ut jugiter supplicaret pro eis. Non disperdiderunt gentes quas dixerat Dominus illis. Idololatriam vel diversa facinora.

Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Sicut enim sacerdoti exoranti pro populo ad justitiam reputatur; ita his qui in desideriis fanaticis convertebantur, in scandalum.

Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. Sensus et animas suas.

Et effuderunt sanguinem innocentem, et sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Tunc enim animae sanguis effunditur: quando homo idolis deditus a Dei, cultura recesserit.

Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis. Tabe enim iniquitatis inficitur: cum diversis fornicationibus corpus hominis inquinatur. Ideo et ira Dei in impios saevit: unde sequitur:

Et iratus est furore Dominus in populum suum et abominatus est haereditatem suam. Quia reliquit eum. Et qui quondam fuerat plebs Dei, facta est caterva diaboli.

Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Sed dices tu, o homo: Non est recta via Domini, qui nos in tantis malis inclinari permittit. Sed, quaeso, perspice: quia pro suis peccatores criminibus inclinantur, et Deus tanta pietate praeditus est, ut semper dignetur impartiri praesidium: sicut loquitur: Saepe liberavit. Semper ille liberat, et tu non corrigeris? Adhuc plaga illata in januis astat: et tu non emendaris?

Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Quod habuerunt, ut, relicto eo, idola sequerentur. Et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Jam hi non a Deo, sed a suis delictis humiliantur. Sed praecurrit solita miseratio, dicente propheta:

Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. Docet enim et te quod si conversus ingemueris: protinus appropinquant celsis auribus ejus preces humilitatis tuae.

Memor fuit testamenti sui. Quod cum Abraham initium fidei nostrae pepigit. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae, et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. Super poenitentes enim poenitet Deus de malitia quam locutus fuerat, ut faceret, et non fecit, constituens te in sinu Abrahae patris cujus es fidem secutus. Ideo et propheta exsultans ait:

Salvos nos fac, Domine Deus noster. Ne nobis vitia dominentur. Et congrega nos de nationibus. Quia gens Hebraeorum in regionibus est dispersa.

Ut confiteamur nomini tuo sancto, et gloriemur in laude tua. In Filio utique: quia nomen Filii laus tua est.

Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum, etc. Merito benedictus in saecula, per quem facta sunt saecula, et non solum facta sunt, sed etiam redempta. Qui et nunc nos recreare dignetur in salutari, id est, in Christo Jesu Domino nostro, cui est cum ipso et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS. CVI. Alleluia. Iste psalmus omnem causam conditionis humanae, quam vel delinquendo sumpsit, sive poenitendo suscepit: sive multitudinem miserationum Dei (ut in praesenti ait: quis sapiens, et custodiet haec; et tunc intelliget misericordias Domini) narrare dignoscitur: sed et repulsionem Judaeorum et vocationem gentium evidentissime pandit.

Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Ideo confitemini ei peccata vestra: quia bonus est et peccata dimittit. Si autem bonus non esset, non vobis diceret, confitemini; et, confitemini ei: quoniam in saeculum misericordia ejus. Hic est misericordia: caeterum supra justitia est. Quoniam in saeculum misericordia ejus. Quamdiu estis in saeculo, confitemini.

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Proprie de vocatione gentium loquitur. Iste enim psalmus eorum habet sacramentum: qui redempti sunt in Domini passione. Dicant qui redempti sunt. Ipse est enim Salvator et Redemptor et pretium. Dicant qui redempti sunt. Ipse redemit: ipse dat pretium sanguinem suum. Quare autem dedit pretium sanguinem suum? Ut redimeret nos de manu inimici. Captivi enim tenebamur in manu diaboli. Propterea autem ille venit et redemit nos, ut liberaret de diaboli manu. Quos redemit de manu inimici, ut destruat inimicum et defensorem. Inimicus homo superseminavit zizania. Inimicus autem diabolus est. Inimicus est ipse et possessor. Propterea manu sua nos tenet: non quia diligit, sed quia odit. Quos redemit de manu inimici. Grandis majestas et grandis potentia sanguinis Domini, qui solvit manum diaboli. Quomodo enim sunt aliqua animalia quae stringunt aliquid intra se inclusum, quod dicunt et medici, et physici, ut nisi fractum fuerit, a se non dividitur, nec dimittit illud quod intrinsecus clausum tenet: si autem missum fuerit oleum, statim dissolvitur, et quod strictum fuerat dissipatur et dividitur in partes: sic et manum durissimam diaboli solvit sanguis Christi. Nolebat nos dimittere diabolus. Sanguinem suum fudit Dominus quasi oleum misericordiae, et per ipsum nos liberavit. De regionibus congregavit eos. Vide quam grandis sit manus diaboli. Quos redemit de manu inimici. Hos autem quos redemit de manu inimici, in cunctis regionibus tenebantur in manu inimici. De regionibus congregavit eos. In toto orbe manus diaboli possidebat nos.

A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Videtur quidem quatuor dixisse climata: Orientem, Occidentem, Meridiem, et Boream: haec sunt quatuor climata mundi. Sed non ita :PSALMUS Continet. Hic enim habet: A solis ortu et occasu: Ecce duo climata: Ab aquilone, hoc est, a septentrione: Ecce tria climata. Et mari. Mare utique in occidente est. Ergo videte quoniam occidentem his nominavit, et meridiem nec semel. Quare igitur tria climata nominavit, et unum noluit nuncupare? Legimus in Abacuc: Deus ab austro veniet (Abac. III). De Salvatore dicitur: quoniam Deus natus est in austro. A situ enim Jerusalem, Bethleem in austro posita est. Propterea dicitur, Deus ab austro veniet. Si autem Deus ab austro veniet: quomodo nunc dicitur, A solis ortu et occasu, et ab aquilone? Auster et notus tacitus est. A solis ortu et occasu. Amen, amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in sinu Abrahae: filii autem generationis hujus longe erunt (Matth. VIII). A solis ortu et occasu: utique alienigenae. Et ab aquilone. Aquilo durissimus ventus est: nomine autem dexter vocatur. Ab aquilone, inquit, exardescent mala super terram (Jerem. I). Mare legitur in Numeris, et in Exodo, et in omni Scriptura sancta, et ubicumque mare auditis, secundum climata semper intelligitur occidens. A situ enim Jerusalem mare hoc magnum, quod dicitur, in occidente est. Videte igitur mysterium Scripturarum. In isto loco bis occidens nominatur, et nec semel notus. Hoc quare dicitur? Quoniam populus Judaeorum in isto psalmo non scribitur vocandus, sed tantum gentium. Denique quid dicit?

Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes. Et ut sciatis quia proprie de vocatione gentium scribitur, et de expulsione Judaeorum, in sequentibus ipsius psalmi scriptum est: Posuit flumina in desertum, videlicet Judaeorum. Erraverunt in solitudine in inaquoso. Diximus quae essent aquae, diximus quae essent flumina. Viam civitatis habitaculi non invenerunt, esurientes et sitientes. Exponamus quomodo gentium populus fuerit in deserto, ubi non erant aquae, hoc est, in inaquoso, et quomodo viam civitatis habitaculi non invenerunt, esurientes et sitientes. De quibus dicitur, non invenerunt, manifestum est, quod quaesierunt viam civitatis habitaculi, sed non invenerunt. Quaesierunt ergo viam per quam venirent ad civitatem: esurientes quaesierunt et sitientes. Anima eorum in ipsis defecit. Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII). Defecerunt, quaesierunt, et non invenerunt, et in esurie sua et siti, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes. Multi fuerunt qui repromitterent istam viam quae deduceret ad civitatem. Promisit Socrates, promisit Plato, promisit Aristoteles. Haemorrhousa quae fluebat sanguine (Luc. VIII), multos quaesivit medicos, et a nullo sanari potuit. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Doctrina illorum magis famem faciebat veritatis, quam saturitatem. Haemorrhousa totam substantiam suam impendit in medicos. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quoniam perdiderat suam universam substantiam, hoc est, Ecclesia de gentibus congregata: quia anima ejus in ipsa defecit, clamavit ad Dominum cum tribularetur. Tactus fimbriae Domini, clamor credentis fuit.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. Ad Dominum, inquit, cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. XI). Tunc exaudimur a Domino, quando non simplex vox, sed tribulatio clamat ad Dominum.

Et eduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Quia viam civitatis habitaculi non invenerunt, propterea deduxit eos in viam rectam. Ergo ostendit, quia ante invenerunt quidem vias, sed pravas, et non rectas. Et deduxit eos in viam rectam. Via deduxit eos in viam. Ipse Dominus atque Salvator deduxit eos in viam rectam: fecit eos, ut in se ambularent: ipse et ductor, et via. Et deduxit eos in viam rectam, ut per hanc viam, hoc est, per Dominum Salvatorem irent in civitatem habitationis, in Ecclesiam ejus quae fundata fuerat super ipsum, et petram, et viam atque ductorem. Simulque considerandum, quia in isto psalmo tertio dicitur:

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Eos qui inanes erant a gratia sua, et famem verbi patiebantur, bonis coelestibus satiavit.

Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinctos in mendicitate et ferro. Vinctum enim erat genus humanum catenis criminum, et carceri diaboli mancipatum. Et cur hoc accidit? Vide quid sequitur.

Quia exacerbaverunt eloquium Domini. Quae mandaverat, non custodientes. Et consilium Altissimi irritaverunt. Quod dederat ut eligerent vitam.

Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Quia non exaltabantur in operibus Dei. Infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret. Eo quod in Deum firmi non essent: nec eum requirerent, qui verus est medicus.

Et clamaverunt ad Dominum dum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Defecit post originale peccatum humanum genus: iterata vice non observans legem traditam per Moysen, sed et de hac necessitate illud eripuit.

Et eduxit eos de tenebris, etc. Et ob id:

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et cur ejus vel misericordiae confitendae sint, vel mirabilia praedicentur, sequentia docent.

Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Visitavit enim nos oriens ex alto (Luc. I), et illuminavit errorum tenebras, disrupitque catenas legis, ut libero arbitrio serviremus.

Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Obseraverat igitur diabolus validissimis seris suarum aedium aereas valvas, ne ab ejus jure egredi valeret genus humanum. Quae omnia, ut diximus, sua Dominus visitatione contrivit, suscipiens eum in se. Propter injustitias enim suas humiliati sunt. Ut exaltarentur in eo.

Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Sed vide qualiter eos liberaverit: quia omne verbum vitae, quod prophetae praenuntiaverunt, abominati sunt et appropinquaverunt morti.

Tunc misit verbum suum, et sanavit eos. Ipsum Filium, qui in principio erat Verbum: qui in Evangelio sanat omnem languorem et omnem infirmitatem in plebe. Et eripuit eos de interitionibus eorum. In quibus se ipsi demerserant.

Confiteantur Domino misericordiae ejus. Quibus excelsus se humiliavit, quibus Deus homo factus est: quibus immortalis pro mortalium vita subditur morti. Et mirabilia ejus filiis hominum. Quia inferni aereas portas vectesque confregit: quia rediit victor ad superos: quia remeavit ad coelos.

Et sacrificent sacrificium laudis. Cessent hirci et vituli: quia Deus sacrificium de puro corde requirit. Et annuntient opera ejus in exsultatione. Cum gaudio cunctis choris annuntient: qualiter eos sua visitatione salvarit.

Qui descendunt mare. Id est, saeculum. In navibus. In Ecclesiis, quae Christum portant, et a fluctibus hujus mundi tunduntur. Facientes operationem in aquis multis. In populis. Sed et ad apostolos haec referenda sunt: Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. In profunda enim caligine, per eorum praedicationem lumen veritatis illuxit, et viderunt, operante Domino, in tenebris densissimis clarere lumen verissimae Trinitatis.

Dixit, et stetit spiritus procellae. Cessavit mundana tentatio. Sic et in navi dormiens Dominus, cum excitatus a discipulis fuisset, imperavit vento, et mare siluit (Matt. VIII). Et exaltati sunt fluctus ejus. Suspensi sunt, ne nocerent: id est, hujus diabolicae tentationis motus, quos iniqui commovent super justos.

Ascendunt usque ad coelos. Elevantur in superbiis suis, ad sanctorum injuriam. Et descendunt usque ad abyssos. Humiliantur in confessione. Et ut intelligas figuraliter hoc de malis hominibus dici, sequitur: Anima eorum in malis tabescet. Fluctus enim aquarum animam non habent. Sed tabescit anima: cum verberata plagis coelestibus, se peccasse et sanctis injuriam intulisse cognoscit.

Turbati sunt, et moti sicut ebrius. Nihil enim laetum, nihil stabile, nihil sobrium eorum sensus habebat. Et omnis sapientia eorum devorata est. A sapientia veri Dei: sicut quondam draco Moysi deglutivit dracones Aegyptiorum (Exod. VII).

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ut relinquentes luxuriosam ebrietatem, Dei sapientiam sequerentur.

Statuit procellam ejus in auram. Ut jam non cum igne et grandine, sed cum suavi sancti Spiritus flamine adveniret. Et siluerunt fluctus ejus. Poenitentiam agentes, in tranquillitatem conversi sunt.

Laetati sunt quia siluerunt. Illis quiescentibus, hi laetantur. Et eduxit eos in portum voluntatis eorum. De his quiescentibus fluctibus, apposuerunt integram voluntatem ad eum deduci: qui mitigans fluctus, verus est portus. Et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ne ab his aestibus quaterentur.

Confiteantur Domino misericordiae ejus. Quibus protegit genus humanum. Et mirabilia ejus filiis hominum. Quia mirabiliter hos compescuit fluctus.

Exaltent eum in Ecclesia plebis. In congregatione fidelium. In cathedra seniorum laudent illum. Non in illa cathedra in qua Scribae et Pharisaei sederunt. qui legentes legem, non intellexerunt in ea Dominum nuntiatum, sed in illa in qua eum, vel prophetae, vel patriarchae, spirituali oculo contemplantes, cognoverunt in miraculis, vel oraculis cecinerunt.

Quia posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim: terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Merito exaltandus, merito laudandus, qui in Ecclesia quae prius fuerat deserta, et odio habita, posuit apostolos, qui eam et consolarentur alloquio, et alluvio foecundarent. Dedit et in animas sitientium suum verbum, exitus praedicationum, et terram corporis, quae prius spinas amaritudinis protulerat, fructibus replevit aeternis.

Posuit desertum in stagna aquarum. Praebens in Ecclesia baptismum. Et terram sine aqua in exitus aquarum. Praedicatores in nationum ariditate constituens.

Et collocavit illic esurientes. Ut bonis coelestibus reficerentur. Et constituerunt civitatem habitationis. Animas suas exhibuerunt ab incentivis vitiorum tutas: in quibus fructus spiritus habitaret.

Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Ad apostolos ista referuntur, qui jecerunt semen in corda credentium, de quibus fructum aeternitatis accipiant, hoc est, centesimum, sexagesimum, et tricesimum (Matt. XIII).

Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis. Quia quae erant placita ei, faciebant. Sic et in manu Joseph benedixit omnia Deus, quia se a pravis cogitationibus et concupiscentiis custodivit (Gen. XLI et seqq.). Et jumenta eorum non minoravit. Irrationabiles inter eos homines non sunt minorati in inferius, sed in melius reparati. Igitur explicita vocatione ac redemptione gentium, redit ad expulsionem Judaeorum, dicens:

Pauci facti sunt. Eo quod non fuissent in his multiplicata opera Dei. Et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Quia insontem iniqui sunt persecuti.

Effusa est contentio super principes eorum. Ut qui Dominum contempserant, ipsi contemnerentur. Et seduxerunt eos vana ipsorum simulacra, utique quae adorabant. Et deduxit eos in invio, et non in via. Seducentes eos a via Domini, deduxerunt eos in invio Satanae. Denique, deductis istis in invio, videamus quid fecerit Deus plebi suae.

Et adjuvit pauperem de inopia. Populum Christianum dapibus satiavit aeternis. Et posuit sicut oves familias. Ut audientes vocem veri pastoris, fide sequerentur.

Videbunt recti, et laetabuntur. Quorum sunt praedicatione conversi. Et omnis iniquitas opilabit os suum. Diabolus, vel Judaei, sive haeretici: qui in excelsum iniquitatem loqui praesumpserant.

Quis sapiens et custodiet ea, et tunc intelliget misericordias Domini? Si enim sapienter consideres et spiritualiter intelligas, videbis in hoc psalmo quarto misericordias petitas et clementer indultas: quas et nobis pietate proflua dignetur quaesitas indulgere, pulsatas aperire, petitas non negare. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CVII.

Canticum Psalmi ipsi David. Canticum semper refertur in sensum: psalmus vero refertur in corporalia. Ut autem manifestius dicamus, canticum in theoriam refertur: psalmus autem in practicen, hoc est, in opera. Quoniam ergo in titulo scriptum: Canticum psalmi: recte et consequenter in secundo versiculo ait: Cantabo et psallam in gloria mea.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratus sum non solum opere, sed etiam corde et sensu. Paratum cor meum, in sensu: paratum cor meum, in opere, hoc est, in practice. Quoniam non solum corde et sensu, sed et in opere paratus sum. Propterea et secundo dico: Cantabo et psallam in gloria mea. Cantabo, hoc est, in corde meo, et psallam. Sicut psalterium ex multis chordis compositum est, et si una chorda fuerit rupta, exterminatur psalterium, ita et in actibus nostris, si unum mandatum praetergressi fuerimus, psalterium nostrum rumpitur. Ideo dixit: Cantabo et psallam in gloria mea. In aliis codicibus legitur, in gloria tua. Sed melius est secundum Hebraicum legere, in gloria mea. Quod dicit, hoc est: Cantabo et psallam in gloria mea: Hoc, Domine, quod tibi psallo, quod tibi canto, non tibi gratiam facio, sed mihi. In alio enim psalmo dicit: Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV). Quod ergo facio, pro me facio. Quod ergo servio tibi, gloria mea est. Jejunamus: numquid aliquid Deo donamus? Pro peccatis nostris hoc facimus. Jacemus in sacco. Quid ex hoc praestamus Domino? Hoc tantum illi praestamus, ut salvemus animas nostras. Ipse enim hoc desiderat. Sicut bonus et misericors medicus: si aliquem sanaverit, gaudet quidem et ipse et ille qui sanatus est: ita et Dominus noster.

Exsurge, psalterium et cithara. O psalterium, o cithara, facta es et creata es, ut psallas Deo: exsurge et psalle, quare jaces? O monache, qui stas corpore, quare jacet anima tua, et non psallis Domino? Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII). Si psalterium es, si cithara es, quare surdus es, et non glorificas Deum? Exsurgam diluculo. Deus in tenebris benedici et laudari non potest: sed in luce benedicitur. Rem dico miram: Et si nocte surgimus, Deum in luce benedicimus. Numquam Christiano nox est: semper Christiano sol justitiae oritur. Et haec quidem secundum Judaeos dicimus. Caeterum secundum altiorem sensum, Dominus est qui canit: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratus sum hic: paratus sum in futuro. Salvo et in terris; salvo et in coelis, hoc est, et angelos salvo et homines. Exsurge, psalterium et cithara. Loquitur Dominus suo corpori: Psalterium et cithara, qui descendisti in infernum et jacuisti, exsurge et lauda Dominum. Et vides quid dicit: Non ipse qui movet citharam et psalterium laudat; sed ipsa cithara et psalterium, ipsa benedicunt Patrem. Ille enim Deus est, et ab aliis benedicitur et laudatur. Corpus autem ejus et homo quem suscepit, ipse laudat Dominum. Ut autem sciatis quoniam propheta ex persona Domini loquitur, et non ex memetipso hoc loquor, videte quid sequitur.

Confitebor tibi in populis, Domine. Populos autem intellige Judaeos. Et psallam tibi in nationibus. De nobis dicit. Judaeos enim illos dicit, qui primi ex Judaeis crediderunt. Et videte ordinem: Primum laudat Deum in populis, et postea laudat Dominum in nationibus. Primum enim ex Judaeis crediderunt, et postea crediderunt ex gentibus.

Quia magna est misericordia tua super coelos. Non est creatura quae non indigeat misericordia Dei. Universi misericordia Dei indigemus. Gabriel, Michael, Seraphim, Cherubim, Potestates, Dominationes sunt quidem sanctae, sed indigent misericordia creatoris sui. Non detraho angelis, sed creatorem praedico, siquidem ipsi angeli libenter audiunt praedicari eorum creatorem. Et aliter possumus dicere, Quoniam misericordia tua de terra levat ad coelos. Et usque ad nubes veritas tua. Ubi sunt Judaei, ubi sunt similes Judaeorum, qui secundum litteram tantum sunt intelligentes? Quomodo usque ad nubes est veritas Dei? Filius Dei dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), et descendit in terris, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III). Et quomodo, usque ad nubes veritas tua? Manifestus est sensus, quod de apostolis loquitur et de sanctis, ut imbrem suum non pluant super Judaeos, sed super gentes, sicut scriptum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super Israel imbrem (Isai V). In istis ergo nubibus veritas Dei est. Si autem in istis nubibus veritas Dei est, quomodo Montanus dicit, et Cataphrygae dicunt: quod non est revelatum apostolis, nobis revelatum est.

Exaltare super coelos, Deus. Deus non exaltatur, nisi super coelos: non exaltatur super terram. Quando terreni sumus, non exaltamus Deum. Si autem de terrenis facti fuerimus coelestes, tunc exaltamus Deum, et Dominus noster quando erat in terra, non nos exaltavit. Dicat aliquis: Temerarie loqueris. Siquidem ipse dicit in Evangelio: Quando exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII). Vide quid dicat: Quando exaltatus fuero in coelo, tunc omnia traham ad me. Prius quidem est iste sensus, sed ego aliud intelligo. Quando exaltatus fuero, quando crucifixus fuero, tunc omnes traham ad me. Ut liberentur dilecti tui. O mira intelligentia! Propterea crucifigitur Dominus, et exaltatur, ut liberentur dilecti ejus. Ut liberentur, inquit, dilecti tui. Exaltare super coelos, Deus. Factum est quod petivimus. Ille exaltatus est, et nos liberati sumus. Deus locutus est in sancto suo. Sive in templo, sive in unoquoque sanctorum, sive in propheta. Auditur in Moyse, auditur in apostolo; et verius dico: Locutus est in Filio suo. Quid ergo locutus est Deus? Haec quae sequuntur.

Exaltabor et dividam Sicimam. Propterea, inquit, crucifigor, ut dividam Sicimam. Sicima interpretatur in nostra lingua, humeri. Humeri autem interpretantur, opera. Sensus ergo iste est: Propterea crucifigor, ut opera mea dividam sanctis meis. Propterea crucifigor, ut jugum meum suave, et onus meum leve imponam super cervices hominum. Fecisti, Domine, quod pollicitus es. Exaltatus es et divisisti Sicimam. Et convallem tabernaculorum dimetiar. Vere Dominus et Salvator noster in hanc convallem lacrymarum, in locum humilitatis nostrae subintravit, hoc est, in istum mundum: in quo, quantumvis quivis sanctus fuerit, necdum cognoscit secundum quod oportet nosse. Ex parte enim cognoscimus. et ex parte prophetamus (I Cor XIII).

Meus est Galaad, et meus est Manasses. Gaudet Dominus noster atque Salvator, habens plures divitias. Galaad interpretatur, transmigratio. Gaudet ergo quando populus ex gentibus migravit et venit ad eum. Manasses interpretatur, ex oblivione. Videte igitur quid dicit: Filius ille qui accepit substantiam, et comedit eam, et oblitus mei erat, nunc memoratus est mei (Luc. XV). Et dicitur Manasses, hoc est, ex oblivione: quia non est oblitus, sed remeavit ad suum patrem. Et Ephraim susceptio capitis mei. Ephraim interpretatur, fructifer. Ephraim, inquit, susceptio capitis mei. Susceptionem posuit nunc pro corona. Quod enim in capite ponitur, corona est, et in Scripturis diversis nominibus vocatur. In alio loco habet: Scuto circumdabit te veritas ejus (Ps. XC). Et in alio psalmo: Qui coronat te in misericordia et miserationibus (Ps. CII). Sicut enim ibi posuit scutum pro corona, ita et hic susceptionem posuit pro corona. Videte ergo quid dicit: Factus es Galaad, factus es Manasses, hoc est, migrasti ad Dominum, et post oblivionem remeasti ad patrem tuum. Esto Ephraim, esto fructifer. Habeto opera bona, et postea eris corona Domini.

Juda rex meus. Videte, in quanta gloria est qui agit poenitentiam. Judas enim, confessio interpretatur. Moab lebes spei meae. Grande mysterium in paucis verbis agnoscitur. Rogo vos, diligenter animadvertite. Siquidem et mihi qui loquor, et vobis qui auditis, prodest. Moab interpretatur, ex patre. Ab, dicitur pater: Mo, ex. Quis est iste ex patre? Qui perdidit patrem suum, qui reliquit suum patrem: qui non remeavit ad patrem proprium, nec est dignus vocari Manasses. Quis est iste Moab? Inimicus Domini, de cujus genere usque ad quartam generationem et decimam et usque in saeculum non intrabit in Ecclesiam Domini. Quis est iste Moab? Qui ex immunda commixtione nascitur in spelunca tenebrosa. Ex Lot enim et filiabus illius nati sunt duo, Moab, et Amon, et Moab major est filius (Gen. XIX). Videte ergo quomodo in littera mysterium absconditur. In tenebris, in spelunca: non in sole, non in luce. Moab ergo diabolus interpretatur: qui oblitus est patris sui. Denique et Abessalon, qui persecutus est patrem suum, interpretatur diabolus. Iste ergo Moab, quomodo lebes spei Domini est? Lebes interpretatur, olla. Quomodo olla spei Domini est? Ergone credibile est, ut Moab qui interpretatur, diabolus, lebes spei Domini sit? Quomodo spes Domini est? Dicat Apostolus: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). Diabolus quasi quaestionarius Domini est. Qui non recte ambulant ad Deum, traduntur diabolo. Quare? Ut pereant in aeternum. Et ubi clementia Dei? ubi misericors pater? ubi est qui facit solem suum oriri super justos et peccatores, et pluit super peccatores et justos (Matth. V)? Quod dicit, hoc est: Tradidi, inquit, peccatores diabolo, ut ab ipso cruciati, convertantur ad me. Dicitur et in Jeremia: Quid vides tu, Jeremia? Ollam succensam, inquit (Jerem. I). Videte ergo quoniam in ista olla mittuntur carnes. Hoc scriptum est in Ezechiel: Et mitte, inquit, carnes in ollam, ut molles fiant (Ezech. XXIV). Ut dura convertantur ad Deum: ut ex corde lapideo fiat cor carneum. Et ubi prius non poterat scribi propter duritiam: postea scribatur propter mollitiem. Succendam, inquit, hanc ollam, et excoquam carnes et ossa, usque dum amittant omnem humorem et illuviem. Et videte postea quid dicatur: Et discant, inquit, quia ego Dominus. Magna misericordia, et magnum sacramentum. Mittuntur carnes in ollam, ut excoquantur et discant quia Dominus est. Multa sunt quae dicantur de Moab et olla, sed nunc longum est.

In Idumaeam extendam calciamentum meum. Idumaea interpretatur, terrena et sanguinea. Misericors Deus, non solum coelestia vult possidere, sed et terrestria. Mihi alienigenae amici facti sunt. De nobis dicit, qui ex gentibus credidimus.

Quis deducet me in civitatem munitam? Nemo, Domine. Tu es enim qui dicis: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non fuit mecum (Isai. LXIII). Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII). Quis ergo deducet me in civitatem munitam? Nemo, Domine. Siquidem et Petrus, qui promiserat pro te mori, postea te negavit. Quae est ista civitas munita? Infernus, ubi includuntur impii: unde exire non licet. Et vere ex ista civitate, nisi Dominus victor non exiit alter. Et vere civitas munita est ista. Moyses de ista civitate exire non potuit. Jacob similiter intravit in hanc civitatem, et non est reversus. Denique dicit ad filios suos: Lugens descendam ad inferos (Gen. XXXVII). Ad inferos autem descendit: quia necdum erat paradisus a latrone apertus. Munita est ista civitas ad egrediendum: aperta est autem ad introeundum. Quis deducet me usque in Idumaeam? Ubi locus est poenarum, et sanguinis. Idumaea enim interpretatur, sanguinea. Locus occisionis animarum, ubi multae interficiuntur animae. Nemo enim victor descendit in infernum, nisi tu solus, Domine.

Deus, qui repulisti nos. Non dixit, Qui repellis nos, sed, Qui aliquando repulisti nos. Et non exibis Deus, in virtutibus nostris? Haec interrogative legenda sunt. Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? Qui passus es pro nobis, quare non adjuvas nos: sed pateris conculcari nos a diabolo crudelissimo? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris. Videte quid dicat: Non dixit, non existi: sed, non exibis, Deus, in virtutibus nostris. Hoc vult dicere: Quando laboramus, tunc adjuvat nos Deus. Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Videte quid dicat: Non ait: non est jacentis, neque dormientis, sed miserentis est Dei. Sed vide quid dicit: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Si non ergo voluerimus et cucurrerimus, Deus nobis nihil proderit. Nostrum est velle et currere, et postea Deus miseretur. Athleta enim dormiens perdit victoriam.

Da nobis auxilium de tribulatione. Non dixit, da nobis auxilium de deliciis: sed, de tribulatione. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). Non dixit: cum essem in deliciis clamavi, aut dormiens clamavi. Vis exaudiri a Domino? Esto in tribulatione: clama, et exaudieris. Si quis ergo non est in tribulatione, auxilium Domini invocare non potest. Quia vana salus hominis. Maledictus homo qui spem habet in homine (Jer. XVII). Non est necesse hoc interpretari. Haec sententia omnibus patet. Aliquis speravit in imperatore, speravit in principe, in patre, aut matre: in aliquo negotio subito subtractus est spiritus ejus in quem ille speravit, et evanuit salus ejus. Non dixit, vana salus hominis; sed, salus ejus qui sperat in homine.

In Deo faciemus virtutem. Non habeamus spem, nisi in Domino tantum. Non dicamus: si illud mihi eveniat, aut illud, unde habeo vivere? Respondeo tibi quod majus est. Si persecutio fiat, unde habes vivere? Semper Christiano persecutio est, semper nuditas proposita est. Nemo ergo debet de vita ista desperare, nemo timeat, nemo debet dicere: Si senuero, unde habeo vivere? si infirmus factus fuero, unde vivo? Christum habes, et times? Si volatilia coeli pascit, dubitas quod possit te pascere? Diabolus pascit suos homines, et Christus non pascet suos servos? Diabolus facit judices hujus mundi divites, et Christus non potest facere, ut non mendices? Diabolus dat aurum et gemmas, et Christus panem non potest dare? Nos omnem sollicitudinem projiciamus de cordibus nostris, et dicamus: In Deo faciemus virtutem. Ipse erit virtus nostra: ipse panis noster: ipse erit rector noster. Et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Ipse nos coronat: ipse pugnat nobiscum: magis autem ipse vincet in nobis. Quid enim dicimus? In Deo faciemus virtutem. Quando enim fortes fuerimus, ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Non dixit: pugnabit, aut occidet: sed, ad nihilum deducet. Ideo eos ad nihilum deducet, ut, si voluerint, fortes eos faciat, et glorificet eos. Benedicamus ergo Deum: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CVIII.

In finem, Psalmus David. Quod dicit, in finem: intelligamus non de praesenti dici, sed de futuro. Si autem de futuro dicitur, prophetia de Christo est.

Deus, laudem meam ne tacueris. Hoc est, Judas me tradidit, Judaei persecuti sunt, et crucifixerunt, et putaverunt me in finem perdere. Tu autem, Deus, laudem meam ne tacueris. Universa Ecclesia per singulos dies laudat Dominum, et completa est oratio Domini dicentis: Deus, laudem meam ne tacueris. Vide cujus dignitatis sunt sacerdotes. Sacerdotes loquuntur, et in sacerdotibus Deus laudem Filii sui non tacet. Quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Videamus quomodo os Judae proditoris apertum est in Dominum. Venit ad Dominum, ut eum tradat, et dicit: Rabbi, hoc est, magister (Marc. XIV). Ecce os peccatoris, et os dolosi. Ego eum mea clementia volo salvare, et osculum illi porrigo, et volo vincere malitiam ejus, et ille permanet ad malefaciendum, ut me tradat. Specialiter intelligitur de Juda: generaliter autem de Judaeis, in eo tempore quo dicebant: Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Tale os peccatoris in Dominum apertum est. Ut autem videatis quod de omnibus Judaeis dixit, ex consequentibus cognoscetis. Quid enim dicit?

Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Ego pro ipsis crucifigebar, et illi insultabant mihi. Vulnera mea medicina eorum erant, et videbar illis in derisum. Et sermonibus odii circumdederunt me. Non ut credant, sed ut expugnent. Et expugnaverunt me gratis. Dupliciter intelligitur gratis, hoc est, sine causa. Nec enim peccaveram, et non merebar ut debellarent me. Quae autem digna causa erat, ut expugnarent me? Quia sanaveram aegrotos eorum, quia mortuos resuscitaveram, quia alia signa feceram. Videte ergo quoniam gratis expugnaverunt eum. Et aliter intelligitur. Voluerunt exstinguere et delere nomen meum, et tamen non potuerunt. Quando aliquis aliquem persequitur, et nihil proficit: et non implet desiderium suum, gratis persequitur.

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. Pro beneficiis, quae eis contuleram, ipsi contumelias mihi faciebant. Ego autem quid faciebam? Orabam. Haec sunt arma Domini: haec sint et nostra arma, oratio. Si quando ergo nos persequitur aliquis, et odit nos, dicamus: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Ego autem quid faciebam? Orabam: ut eos vincerem? Absit. Dominus non orabat, ut vinceret. Sed quid dixit? Ego autem orabam. Quid dicebam? Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII).

Et posuerunt adversum me mala pro bonis. In cruce positus, rogabam pro crucifigentibus me, et illi dicebant: Vah! qui solvis templum, et in tribus diebus illud reaedificas. Salva temetipsum (Marc. XV). Si diligit te Pater, veniat nunc, et liberet te (Matt. XXVIII). Ego pro ipsis ex mortuis resurrexi, et illi dicunt: Discipuli illius venerunt nocte, et furati sunt eum (Luc. XXIII). Et odium pro dilectione mea. Considera, o Christiane; considera, o monache; si Dominus persecutorem suum et proditorem osculo suscepit, et pro crucifigentibus eum orat: nos pro fratribus nostris quid facere debemus?

Constitue super eum peccatorem. Quoniam rogavi pro ipsis in cruce, et viderunt vulnera mea. Dedi eis locum poenitentiae, et non agunt poenitentiam, et me nolunt habere regem, habeant regem diabolum: nolunt habere regem Jesum, habeant regem Barabbam, qui interpretatur, filius patris, hoc est, diaboli. Barabbas iste quis fuit? Seditiosus et latro. Et vere Barabbam habent regem, et usque in hodiernum diem seditiosum et latronem, qui occidit ipsos Judaeos. Barabbas latro, qui sanguine delectatur, antequam Dominus crucifigeretur: antequam eum crucifigerent Judaei, inclusus erat. Negaverunt Dominum, et Barabbas dimissus est (Joan. XVIII). Ex eo enim tempore Barabbas coepit in eos habere potestatem, et ille daemon qui ejectus fuerat de homine, et de illa generatione, et perambulabat in deserto, et locum invenire non poterat, adduxit secum alios septem daemones pejores se (Luc. XI), et intravit in synagogam, et facta sunt novissima hominis illius pejora prioribus. Denique et Synagoga Judaeorum antequam crucifigeret Dominum, erat quidem peccatrix, sed unum tantum habebat daemonem. Crucifixit Dominum, et octo simul in eam daemones ingressi sunt. Impletum est ergo quod dixit: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Quoniam a dextris ejus stetit, propterea Synagoga siccam habebat manum dexteram, sicut scriptum est in Evangelio. Nos autem oremus, ut Dominus stet a dextris nostris, diabolus autem a sinistris (Luc. VI). Scriptum est in Zacharia: Et ostendit mihi Dominus Jesum Sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut pugnaret cum eo (Zach. III). Si ergo a dextris diabolus stat, quomodo nunc de Juda dicit, et diabolus stet a dextris ejus? Sed videte quid dicit: Stabat diabolus a dextris Jesu, ut adversaretur ei, hoc est, dexterae ejus adversari volebat. Hic autem non dicit, quia pugnare vult; sed quia jam vicerat Judam. Diabolus ibi contra dexteram desiderat pugnare: hic autem dominatus est dexterae Judae. Sed et hoc considerandum. In illo tempore stabat a dextris Domini, ut adversaretur ei, quando Jesus habebat vestimenta sordida. Sic enim et ibi scriptum est: Et Jesus habebat vestimenta sordida. Quamdiu habet Dominus Jesus vestimenta sordida, tamdiu stat diabolus a dextris ejus, quamdiu portat peccata nostra: in peccatis nostris adversatur illi diabolus. Quando autem dicitur in Zacharia: Tollite vestimenta ejus sordida, et induite eum mutatoriis, continuo dicit Jesus ad diabolum: Increpet Dominus in te, Satanas, increpet te qui elegit Jerusalem. Hoc totum ideo diximus; quia scriptum est: Et diabolus stet a dextris ejus.

Cum judicatur, exeat condemnatus. Non veniat in judicium, sed in condemnationem. Ubi enim judicium est, ibi condemnatio: ubi autem condemnatio, jam manifesta est sententia. Et oratio ejus fiat in peccatum. Poenitentia Judae, pejus peccatum factum est. Quomodo pejus peccatum factum est poenitentia Judae? Ivit. et suspendio periit. Et qui proditor Domini factus est, hic et interemptor sui exstitit. Pro clementia Domini hoc dico: quia magis ex hoc offendit Dominum, quia se suspendit, quam quod Dominum prodidit. Oportebat orationem ipsius esse in poenitentiam, et versa est in peccatum. Vides haereticum orantem, vides Judaeum, vides Manichaeum: licet jejunent, licet orent, tamen oratio ipsorum vertitur in peccatum.

Fiant dies ejus pauci. Dies ejus pauci facti sunt: noctes vero creverunt. Receptus est enim in dimidio dierum suorum. Sol ab ipso recessit, et ecce tenebrae ei multiplicatae sunt. Et episcopatum ejus accipiat alter. Hoc et in Actibus apostolorum manifestius interpretatum est (Act. I). Non solum autem in illo tempore de Juda dictum est; sed usque hodie dicitur, et usque in diem judicii. Si ipse Judas apostolatum perdidit, custodiant se sacerdotes et episcopi, ut non et ipsi suum sacerdotium perdant. Si apostolus cecidit, facilius monachus potest cadere. Virtus non perit, licet homo cadat et pereat. Tamen Dominus denarios suos dat sub fenore. Si ille non duplicaverit, accipitur pecunia ejus, et dabitur habenti. Pecunia Domini otiosa esse non potest.

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Videte quia sacramenta sunt quae dicuntur. Filios Judae quos putas? Judaeos. Et Judaei dicuntur non ab illo Juda sancto, sed ab isto proditore. Ex illo sancto nos sumus Judaei spirituales: ex illo autem proditore, isti sunt Judaei carnales. Denique duo sunt apostoli, qui vocantur Judae vocabulo. Undecimus apostolus est, qui dicitur Judas Jacobi. Duodecimus autem est, et novissimus, qui vocatur Judas Iscariotes. Ex illo ergo Juda Jacobi, nos dicimur Judaei spirituales, ex isto autem Iscariote, illi dicuntur Junaei carnales. Ille Judas pater noster dicitur Jacobi, hoc est, Judas filius supplantatoris. Nos enim supplantavimus populum Judaeorum et accepimus primitiva illorum, illi autem ex Iscariote dicuntur, quod dubium est, an patrem significet, an villam ejus. Caeterum quomodocumque interpretatus fueris, merces interpretatur et pretium. Igitur Judas qui proditurus erat Dominum, et pretium accepturus, de pretio nomen accepit. Licet reddiderit pretium sacerdotibus Judaeorum, sed tamen illi condemnant eum, quoniam nolunt recipere pretium sanguinis. Videte dissensionem Pharisaeorum et infelicitatem Judae. Si bene emistis sanguinem Jesu, quare non recepistis pecuniam vestram? Si autem non vultis recipere, quoniam pretium sanguinis est: ostenditis vosmetipsos injuste et inique effudisse sanguinem. Sed vide quid faciunt. Ipsam, inquit, pecuniam non mittunt in corbonam, sed emunt ex ipsa agrum, et appellant cum Acheldemach, quod interpretatur, pretium sanguinis (Matth. XXVII). Quare illum emunt? In sepulturam peregrinorum. Nos beati quibus de pretio sanguinis Domini ager emitur. Et uxor ejus vidua. Synagoga, quae prima facta est uxor Dei, de qua dixit: Et dedit illi libellum repudii (Deut. XXIV). Et iterum: Recepi eam, et dixi illi: Convertere ad me (Jer. III). Illa ergo Synagoga repudium accepit a Salvatore, et facta est uxor Judae proditoris. Denique quid fecit? Non accepit dotem, sed dotem marito suo dedit. Iterum autem ille miserrimus Judas qui prodidit Dominum, non vult accipere malam dotem; sed reddidit meretrici uxori malam dotem, quam accepit ab illa. Et quid dicit? Displicuisti priori tuo marito, repudiavit te, et projecit, et dedit tibi libellum repudii. Ego nolo te habere in uxorem. Dedisti mihi pretium, et decepisti me. Et quae interfecisti Dominum Deum tuum, interficies et me. Non possum enim in Scriptura invenire, quod Judas habuerit aut uxorem, aut filios.

Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent. Diligenter considerate: siquidem difficilia sunt quae sequuntur. Ex illo tempore ex quo Dominus crucifixus est, ex tunc semper moventur Judaei, non stant in suo loco. Denique dicitur et de Cain: Et exiit, inquit, Cain a facie Dei, et habitavit in terra Nod (Gen. IV): Nod autem interpretatur commotio. Quia egressus fuerat a facie Dei Cain: recte non stetit, sed habitavit in terra Nod, hoc est, in commotione. Ita igitur et isti, quoniam crucifixerunt Deum et Dominum suum, nutantes transferentur. Non enim sunt in suis locis; sed in toto orbe divisi sunt. Mendicitatem hic dicit divitiarum spiritualium. Non enim habent prophetas, non habent Legem, non habent sacerdotium, non habent sacrificium, sed vere mendici facti sunt.

Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus. Dedisti illi pecuniam, Domine: dedisti illi sicut et aliis. Ille autem quid fecit? Non ligavit in sudario, et non infodit terrae, et negligens fuit; sed ubi habuit talentum et pecuniam Domini, accepit pretium ab inimicis Domini, et vendidit Dominum suum (Luc. XIX). Propterea tibi dico: Domine, exige ab illo fenus pecuniae tuae. Et diripiant alieni labores ejus. Feneratur Dominus, manifeste exigit, et quid factum est? Alieni diripient labores ejus. Sive de omnibus Judaeis generaliter intelligimus: quia vastati sunt a Romanis. Sive specialiter, quod a daemonibus direptus est Judas, et ipse populus.

Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. In illo tempore non habuit populus Judaeorum adjutorem. Respondete mihi, o Judaei. Fuistis in Babylonia: habuistis ibi prophetas, Daniel, Ezechiel, et revera idololatrae eratis. Septuaginta annis fuistis in captivitate, et postea venistis in propria. Ecce nunc quadringenti anni, quare non est missus ad vos propheta? In illo tempore idola colebatis, et miserebatur vestri Deus. Nunc autem non colitis idola, quare dereliquit vos Dominus? Ecce quadringenti anni sunt. Sed tunc dereliquistis Dominum, et idola colebatis: nunc autem Dominum crucifixistis et interfecistis, et ideo non erit vobis adjutor.

In generatione una deleatur nomen ejus. O prophetia, o sacramentum prophetiae! In generatione una deleatur nomen ejus. Post passionem Domini, quadraginta duo anni transierunt, et populus ille deletus est. Siquidem perfecta aetas quadragesimo anno venit. Post passionem ergo Domini, quadragesimo secundo anno deleta est Jerosolyma. Videte ergo quoniam in generatione una deletum est nomen ejus. Sed et in hoc clementia est Domini. Crucifixerunt eum, et quadraginta duos annos dedit eis ad poenitentiam. Ego simpliciter dico: Propterea interfecit eos post quadraginta duos annos, quia ex illis qui crucifixerunt Dominum, nemo remanserat ex eis. Judas maledicitur, ut in Juda Judaei maledicantur.

In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini. Peccaverunt in deserto, dimisisti eis. Nunc reputat illis quod tunc peccaverunt, quoniam Dominum crucifixerunt. Sive aliter interpretemur: Et reputat illis crudelitatem homicidiorum eorum, et nihil eis dimittit. Et peccatum matris ejus non deleatur. Quae est mater Judae? Jerusalem, quae in sanguine gaudet, quae occidit prophetas et ipsum Dominum suum.

Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Videtis quanta clementia Domini est. Videt eum cum ministris venientem; videt eum venientem cum fustibus, et porrigit illi osculum. Ille venit ad prodendum, et Dominus osculum dat, ut qui magistrum non timuit, vel clementia vinceretur.

Et persecutus est hominem inopem et mendicum. Qui cum esset dives, propter nos pauper factus est (I Cor. VIII). Dominus inopem se dicit et mendicum, et quis in divitiis suis gloriatur? Habetis consolationem, pauperes, et Dominus vobiscum pauper est. Et compunctum corde mortificare. Quid est quod dixit, compunctum corde mortificare? Quod in Evangelio dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et iterum quando dixit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Aliter: Hoc dolebat mihi, et contristabar pro persequentibus me: quia nolebant poenitentiam agere. Ego in cruce pendebam, et sanguine meo lavabam sordes eorum, et ipsi nolebant agere poenitentiam. Hae erant lacrymae, haec compunctio: quoniam persequentes me non potui salvare.

Libera me, quia egenus et pauper sum ego. Dominus se pauperem dixit, ut pauperes consolaretur. Cum hominibus pauper factus est, ut saltem nemo pauperem despiceret. Et cor meum conturbatum est intra me. Videte quid dicat: Et cor meum conturbatum est intra me. Ipsum est quod alibi dicit: Turbatus sum, et non sum locutus. Quod turbor, hominis est: vincere autem turbationem et iram, hoc magnae virtutis est. Propterea dicit et propheta: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV). Irasci hominum est: non remanere in ira, Christiani est.

Excussus sum sicut locustae. Ego quidem veneram, ut protegerem populum meum, et dixi: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII)! Ego veneram ut gallina ad protegendum eos: illi autem inimicissima mente susceperunt me. Ego veneram ut mater, et illi quasi homicidam suum me interfecerunt. Excussus sum. Quid est hoc? persecuti sunt me, projecerunt me. Persecuti sunt me de Nazareth. Veni in Capharnaum, persecuti sunt me. De Capharnaum ivi in Bethsaidam, et inde me persecuti sunt. Veni in Jerusalem, nolebam recedere a populo meo, et inde me persecuti sunt, et sic me habebant quasi locustas. Et quid feci? Iratus sum, defendi memetipsum, maledixi eos, et dereliqui illos? Nec unum horum feci; sed quid feci? Oravi pro ipsis.

Genua mea infirmata sunt a jejunio. Habete consolationem, o monache, jejunando: siquidem et Dominus hoc fecit. Ego dico quod quando jejunat monachus, fortior fit jejunio. Et quando infirmantur genua ejus jejunio, tunc maxime roboratur. Et caro mea immutata est propter oleum. Rem videor difficilem dicere, et secundum litteram interpretor, ut aedificem audientes. Aedificat enim me littera. Bonum est jejunare: bonum est fugere delicias. Antequam veniam ad spiritualem intelligentiam, miror in littera, quod dicit oleum se manducare. Longe est a caeteris desideriis. Hoc totum dixi, quia dixit: Et caro mea immutata est propter oleum. Hoc aliter interpretatus sum. Caeterum quod dicit, hoc est: Oleum, imago claritatis est: oleum quasi esca est luminis. Ita igitur et Judaei acceperunt a me oleum, acceperunt vitam, acceperunt lumen. Ne quis existimet, quod oleum dicat pro misericordia: in Hebraeo significat, intelligibile oleum. Immutatus est, non in gaudium, sed in tristitiam: non ut pulchrior inveniatur, sed ut foedior appareat. Propterea dicit: Vidimus eum, et non habebat pulchritudinem (Isai. LV). Quare? Quia caro ipsius immutata est propter oleum. Non habebat delicias corporis, sed Dei spiritus. Et nos ergo quando jejunamus, quando facies nostrae pallidae sunt: quando foedi videmur, cognoscamus nosmetipsos tunc pulchiores apparere Christo. Tales diligit milites Christus, qui jejuniis vacent. Annona nostra et esca jejunium est. Quare? Quia in jejunio victoria est, et in victoria triumphus. Denique et Apostolus: Non in saturitate, sed in infirmitate gloriatur (I Cor. IV). Quando enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII).

Et ego factus sum opprobrium illis. Vocabant enim me Samaritanum, et dicebant: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Joan. VIII). Nonne hic est filius Joseph fabri? Nonne fratres ejus et sorores omnes apud nos sunt (Luc. XI)? Et iterum: Qui solvis templum, et in tribus diebus aedificas illud (Marc. XV). Et iterum: Videamus si venit Elias salvare eum. Ille vocabat: Eli, Eli: quod est, Deus meus, Deus meus (Matth. XXVII), et illi Eliam putabant. Videte ineruditos Judaeos. Filius Dei Eliae auxilium petebat? Viderunt me, et moverunt capita sua. Quare moverunt capita sua? Quia et pedes jam moverant.

Salvum me fac propter misericordiam tuam. Dicit et in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum resumendi eam (Joan. X). Et iterum: Nemo tollit eam a me. Et quomodo misericordiam petit? Ipse misericordiam petit, et ipse tribuit. Ipse ut homo rogat, et ut Deus tribuit.

Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. Quid est quod dicit: Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intelligant Judaei quoniam ipsi non praevaluerunt in me: sed mea et tua voluntas facta est ut patiar, et ego volui pati: propterea dico secundum quod homo sum: Deus meus, ut facerem voluntatem tuam, volui: et tua voluntas erat et mea ut patiar, non illorum. Ergo non insidiae et fortitudo fecit: sed ego et tu voluimus ut patiar. Tu enim percussisti pastorem tuum, et oves dispersae sunt. Hoc scriptum est in Zacharia: Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII). Quod ut patiar, mea voluntas fuit et tua. Quod tu voluisti, et ego volui. Oportebat venire scandalum, sed vae per quem venit (Matth. XVIII).

Maledicent illi, et tu benedices. Usque hodie hoc fit: Illi maledicunt in synagoga, et Dominus benedicit in Ecclesia: Qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur. Illi insurgunt in me: ego autem servus tuus laetabor. Quare autem servus tuus? Quoniam qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II).

Induantur qui detrahunt mihi pudore. Valde nobis prodest intelligere quod dicimus: Clementia Dei in hoc apparet, in dicendo, induantur. Non dicit, pereant: non dicit, deleantur in aeternum. Sed quid dicit? Confundantur, hoc est, intelligant errorem suum, et confundantur, et deficiat in poenitentia. Qui induitur pudore, prope est saluti: si quis enim vere confunditur, incipit poenitere. Considerate, o monachi, si aliquando habueritis aliquid contra fratrem vestrum, semper pro ipso rogare debetis Dominum. Dominus crucifigitur, et pro crucifigentibus rogat. Vos autem, si audieritis verbum malum, ne teneatis iram? Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. V). Et operiantur sicut diploide confusione sua. Diplois genus est pallii. Denique et in Hebraico MAIL ( ) dicitur. Diplois ideo, quia duplex est pallium. Propterea ego dico tibi: Domine, inimici mei sunt Judaei: persecuti sunt me, crucifixerunt me, fecerunt mihi omnia mala, blasphemaverunt me. Indulge illis: quoniam ego qui passus sum, rogo pro ipsis. Et quid rogo? Erubescant et confundantur, et sic salventur. Nudaverunt me tunica mea, et suam perdiderunt. Da illis confusionem, da illis ignominiam, et habeant duplex pallium, hoc est, ne simplicem habeant confusionem, sed duplicem, ut magis agant poenitentiam. Non dicit contra Judaeos, sed pro ipsis dicit. Creator enim est, et illorum, et noster, non enim eos omnino eradicavit. Vultis scire? Petrus ex ipsis erat, et omnes apostoli ex ipsis erant. Nos in radicem ipsorum inserti sumus. Nos rami sumus, illi radix, Non debemus maledicere radicibus, sed debemus orare pro radicibus nostris. Qui inserti sumus in radicem, deprecemur Dominum, ut sicut hi rami salvi facti sunt, sic et radix salvetur. Forte aliquis dicat: Tu pro Judaeis oras blasphemis? Oro Dominum pro ipsis. Si enim ipse persecutorum suorum miseretur, quanto magis mei miseretur?

Confitebor Domino nimis in ore meo. Hoc post resurrectionem dicitur, et de futura Ecclesia cantatur. Et in medio multorum laudabo eum. Non enim in Judea solum, sed in universo orbe, in Ecclesia laudabo te.

Quia astitit a dextris pauperis. Diabolus ad dexteram Judae stetit. Caeterum mihi Dominus stetit ad dexteram. Ut salvam faceret a persequentibus animam meam (Matth. XXVI). Animam, inquit, salvabit. Et alibi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Qui tristis est, sensum habuit. Insensibilis enim anima sensum non habet. Insensibilis anima non habet sensum, neque dolorem. Ubi enim dolor est et tristitia, ibi sensus est. Si ergo habuit tristitiam, si habuit dolorem, ergo habuit et sensum doloris. Si ergo voluerint nobis dicere: Propterea non dicimus eum habuisse sensum, ut non videatur habere peccatum. Nos illis respondeamus: Habuit corpus sicut et nos, aut non habuit? Si dixerint, Habuit: respondeamus illis: Ergo habuit et passiones corporis nostri. Intelligat unusquisque quod dico. Si autem negaverint eum habuisse passiones corporis, ergo dicimus illis, quod nec corpus habuit. Et nos dicamus illis: Sicut corpus habuit verum, sicut et nos, et non habuit peccatum corporis, ita et animam veram habuit, et peccata animae non habuit. Nos ergo confiteamur verum corpus eum habuisse, et veram animam. Si enim non suscepit Dominus cuncta quae hominis sunt, non salvavit hominem. Si autem suscepit corpus, animam autem non suscepit, ergo corpus salvavit, animam autem non salvavit. Nos autem volumus magis salvari animam nostram quam corpus. Suscepit ergo Jesus, et corpus, et animam, ut utrumque salvet, ut perfectum hominem salvet, sicut et eum condidit. Si ergo dicunt illi: quia ideo Dominus non accepit sensum, ut non peccaret: et hoc putant, quod quicumque sensum habuerit humanum, vincere enim non potest. Dicant nobis: Joannes Baptista habuit sensum, an non habuit? Illo tempore quo erat in deserto, peccavit? Utique dicunt, quia non peccavit. Denique et Dominus noster dicit: Amen dico vobis, non fuit inter natos mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI). Petrus habuit sensum, an non habuit, et caeteri sancti apostoli? Si ergo apostoli vicerunt sensum humanum: Dominus timuit accipere sensum, ne vinceretur ab illo? Et dum volunt glorificare Dominum; detrahunt illi. Quomodo illi detrahunt? Ut videatur timere Dominus, quod apostoli non timuerunt. Nos ergo gratias agamus omnipotenti Deo, et dicamus: In sensu tuo non habuisti peccatum. Et venit princeps hujus mundi, et invenit in te nihil (Joan. XIV). Ita ergo praestes nobis, sicut in tuo sensu vicisti diabolum, et in sensu nostro vince diabolum, ut quemadmodum perfectos nos creasti, perfectos et salves nos. Tu enim es Creator, tu es Magister, tu es Dominus, tu es et qui pro nobis passus es: qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CIX.

Psalmus ipsi David. Iste psalmus vocem vatis continet de Christo loquentis. Ait ergo propheta: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.

David est qui loquitur, propheta, vir sanctus, rex. Rex ergo quid dicit? Rex et propheta quid dicit? Dixit Dominus Domino meo. Istum locum Salvator in Evangelio exposuit, dicens: Si Christus est, inquit, filius David: quomodo in spiritu vocat eum Dominum (Matth. XXII)? Vides ergo quid dicat: Si filius est David, quomodo vos dicitis: Quomodo in spiritu vocat eum Dominum? Dicat aliquis; Ergo non est filius David? Hoc dicebat de Pharisaeis, qui simplicem filium David confitebantur Christum. Ego ad Judaeum et Photinum hoc ipsum dico: Si filius est David, quomodo vocat filium suum Dominum? Qui autem Dominum Deum confitetur, et Dei Filium (verbi gratia Manichaeus, qui negat illum filium David), apud illum probo quod filius David est. Nobis ergo qui Filius Dei est, ipse est et filius David. Non alius Filius Dei, et alius filius David. Non facio duas personas in Deo et homine, sed ipse qui Filius Dei, ipse est et filius David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. In Hebraeo primum nomen ( ), Domini, his litteris scribitur: quibus de Deo tantum scribitur. Secundum vero nomen Domini ( ) his litteris scribitur, quibus solent homines Dominum vocare: quomodo et a quibusdam vocatur Dominus a servo, et reges vocantur Domini. Vide ergo quid dicat: Dixit Dominus Domino meo. Huic Domino, cui praecipitur ut sedeat, Deus non sedet, assumptio corporis sedet. Huic ergo praecipitur ut sedeat qui homo est, qui assumptus est. Hoc adversus Arianos dicimus, et adversus eos qui dicunt: Major est pater qui jubet ut sedeat, quam ille cui jubetur. Omnia Evangelia personant de persona hominis, et nunc non necesse est approbatio: quia omnia quaecumque vilia videntur, referuntur ad hominem, referuntur ad carnem. Nunc de Psalmo dicamus:

Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam in Hebraeo non tam habet, quam sceptrum, hoc est, insigne regiae potestatis. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Ex Sion enim egreditur lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. XXIII). Dominare in medio inimicorum tuorum. Non dixit: Interfice inimicos tuos: sed quid? Dominare in medio inimicorum tuorum. Inimicis tuis fac, ut qui alieni fuerant, tui esse incipiant. Dominare in medio inimicorum tuorum: inimici tui, de quibus scriptum est in sexagesimo septimo psalmo: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Isti sunt inimici, qui in aliena erant potestate. Nunc ergo hoc precatur Psalmista: Inimicis tuis dominare, dignare esse Dominus inimicorum tuorum.

Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum. Versiculus obscurus. Videamus diem virtutis Domini: ut cum scierimus diem, tunc sciamus quod sit principium, et hoc principium quomodo cum eo sit, et cum eo fuerit: quomodo hoc ipsum principium in die virtutis ejus, in splendoribus sanctorum est. Hoc ergo principium quod est cum Domino in die virtutis ejus, ideo est cum Domino, ut splendeant sancti. Tecum principium in die virtutis tuae. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Hoc erat in principio apud Deum. Pater principium, sed et Filius principium. Principium enim non habet principium. Si enim habuerit aliud principium, jam ipsum desinit esse principium. Quidquid ergo dederimus Patri, hoc damus et Filio. Si enim Pater in Filio, et Filius in Patre, et omnia Patris, Filii sunt, et omnia Filii, Patris sunt, et principium Patris, principium Filii est. Ergo quod dicit, hoc est, eo tempore quo patiebaris et dicebas: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII): quasi de hominis loquebaris affectu, non quasi imbecillis rogabas. Tecum enim erat principium, tecum enim erat divinitas, sed propterea deprecabaris auxilium, ut, accepto auxilio, dares sanctis tuis, et illi splenderent. Hoc quod dicitur: Accipiens dares, nulli scandalum faciat: secundum hominem loquitur. Si enim hominis corpus assumpsit, necesse est ut et hominis verba suscipiat. Homo est Christus, et vere homo est: secundum assumptionem carnis dicimus. Si ergo homo est secundum corpus, vides corpus, et non scandalizaris, et miraris, si hominis verbis loquitur? Si autem te scandalizat vilitas corporis, et crux, et injuriae, et alapae, et flagella, et omnis injuria crucis: si te hoc scandalizat, revertere ad principium, et non scandalizaberis. Dicit enim Pater ad Filium: Ex utero ante Luciferum genui te. Miraris si Dominus noster atque Salvator, qui vere hominem assumpsit, loquitur secundum hominem: cum ipse Deus Pater, qui non assumpsit hominem, loquitur quasi homo: Ex utero ante Luciferum genui te. Non habeo uterum: sed non possum me aliter indicare Patrem, nisi hominis verbis locutus fuero. Ex utero ante Luciferum genui te. Ex utero, de mea substantia. Ex utero. Audi, Eunomi: audi, Arri. Si creatura est Dominus, si factura: numquid artifex generat opus suum? Numquid artifex filium vocat opus suum? Artifex carpentarius fecit scamnum: numquid de utero illius generavit? numquid dicit ei: De utero meo genui te, o scamnum? Non utique hoc dicit. Sed quid dicit? Ego te feci manu mea. Quando autem uterus dicitur, filius significatur, et filius non adoptatus. Vocantur enim et filii adoptati. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Ibi dedit eis potestatem. Hic vero de utero generavit: de sua natura, de suis visceribus, de sua substantia. Ex utero, hoc est, de medullis divinitatis suae. Totum quidquid Pater est in divinitate, dedit Filio quem generavit. Ex utero ante Luciferum genui te. Ante Luciferum. Hoc schema, Graece dicitur κυνεόδοχὴ, quod dicunt grammatici a parte totum. Quando ergo dicitur, ante Luciferum, unam creaturam nominat, et omnes indicat creaturas. Quando dicit, ante Luciferum: nos sic intelligamus, quasi dixerit, ante lunam, ante solem, ante omnem creaturam. Ex utero ante Luciferum genui te. Ante Luciferum. Ante istum Luciferum qui videtur in mundo, vera lux genita est. Unde dicit in alio loco psalmus: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Sermo est ad Patrem: O Pater in lumine Filii, videbimus lumen Spiritum sanctum. Ex utero ante Luciferum genui te.

Juravit Dominus et non poenitebit eum. Juravit Dominus. Hoc quod dicit, juravit: non ei qui ante Luciferum genitus est: sed ei juravit, qui post Luciferum natus ex virgine est. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Superfluum est nos de isto versiculo velle interpretari, cum sanctus Apostolus ad Hebraeos plenissime disputavit. Ipse enim ait: Iste est Melchisedec, sine patre, sine matre, sine generatione (Hebr. VII). Et interpretatur ibi diligentissime, quare sine patre, sine matre, sine generatione. Et ab omnibus ecclesiasticis dictum est, quoniam sine patre dicitur secundum carnem: sine matre dicitur secundum Deum. Hoc solum ergo interpretemur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Hoc solum dicamus, quare dixerit secundum ordinem. Secundum ordinem: nequaquam sacerdos eris secundum victimas Judaicas; sed eris sacerdos secundum ordinem Melchisedec (Gen. XIV). Quomodo enim Melchisedec, rex Salem, obtulit panem et vinum: sic et tu offeres corpus tuum et sanguinem, verum panem, et verum vinum. Iste Melchisedec ista mysteria quae habemus, dedit nobis. Ipse est qui dixit: Qui manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum (Joan. VI). Secundum ordinem Melchisedec, tradidit nobis sacramentum suum.

Dominus a dextris tuis. Rem novam video. Dicitur in principio: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis: et nunc dicitur ad eum, Dominus a dextris tuis. Si ipse ad dexteram Patris sedet, quomodo rursum Pater sedet ad dexteram Filii? Quando enim dicitur: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis: manifestissime dicitur, quod ad dextram Patris sedet Filius. Quando autem dicitur: Dominus a dextris tuis, hoc dicitur, quod ad dexteram Filii sedeat Pater. Hoc totum propterea dicitur, ut aequalis sit Filius Patri. Multa sunt quae dicantur. Peccatori autem diabolus stat a dextris. Caeterum illa disputatio alia est. Quicumque peccator est, diabolus ei stat ad dexteram. Sed dicet aliquis: Quomodo et Jesu filio Josedec in Zacharia dicitur stare diabolus a dextris ejus: et diabolus stetit a dextris Salvatoris (Zach. III)? Videtis quia quaestio est. Sed eo tempore quando stabat diabolus ad dexteram Salvatoris: Jesus, inquit, habebat vestimenta sordida. Nostra peccata portabat, nostris vitiis involutus: propterea diabolus stabat a dextris ejus. Confregit in die irae suae reges. Haec omnia tradita sunt mihi. In momento, inquit, horae monstravit ei universa regna terrae. Regna mundi, diabolus monstrat. Et quid dicit? Haec omnia mihi tradita sunt. Si cadens adoraveris coram me, erunt tua omnia (Matth. IV). In die ergo belli, in die certaminis, confringet reges irae suae.

Judicabit in nationibus. Videte differentias: reges confringuntur, judicabit nationes. Implebit ruinas. Dominus noster ascendit in crucem, et multae ruinae factae sunt. Iste positus est in ruinam, et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II). Implebit ruinas. Non credentium, qui non crediderunt exploratoribus apostolis (Num. XXI, et XXII). Et Moyses enim misit exploratores in mundum; et quia non credidit populus exploratoribus, propterea ceciderunt in deserto. Usque hodie corpora non credentium cadunt in deserto istius saeculi. Conquassabit capita in terra multorum. Implebit ruinas, non credentium: conquassabit capita, eorum qui dubii sunt: eorum qui non habent perfectam fidem. Conquassabit capita in terra multorum: non omnium. Si enim dixisset, omnium, nullus de nobis spem haberet. Multorum, dicitur, ut alii relinquantur.

De torrente in via bibit. Quis bibit de torrente, in via? Iste, cui dictum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Iste, qui audivit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Iste, Qui confregit in die irae suae reges: implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum. Iste quid facit aliud? De torrente in via bibit. Videamus ante viam, ut postea videamus in via torrentem. Via, saeculum istud dicitur, per quam ambulavit. Denique scriptum est in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo dum es in via (Matth. VI), hoc est, dum ambulas in isto saeculo, et per viam vadis ad eum, qui vera est via. Unde dicitur et in centesimo decimo octavo Psalmo: Beati immaculati in via. Beati sunt, qui in ista saeculi via immaculati sunt, et in isto mundo. Ergo sacerdos secundum ordinem Melchisedec: quoniam venit in via saeculi, et ambulavit in via nostra, bibit et ipse de torrente, qui erat in saeculo. Torrens non habet aquas naturales, non habet aquas quae semper perfluunt: sed habet aquas de tempestatibus, de pluviis, de turbine, de procellis. Torrens numquam est in montibus, sed semper in vallibus, in praecipitibus locis. Alienas aquas concipit, et parturit, et tumens vadit. De torrente in via bibit. Torrens numquam habet mundam aquam, sed semper turbidam. Hoc dicitur: quoniam saeculi istius aquae semper turbidae sunt, semper plenae tempestate. Vultis scire quomodo de torrente turbido biberit? Et ipse dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Et dicitur in Evangelio: Et coepit, inquit, contristari, et conturbari (Ibid.). Bibit ergo etiam Dominus noster de torrente istius saeculi aquas turbidas, aquas tristes, aquas quae non habent laetitiam. Tulit calicem, et implevit de torrente mundi, et quoniam turbidae erant aquae, dicit: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me. Bibit ergo de torrente mundi istius: sed non bibit quasi in domo sua, sed in via ad alia ire festinans. Bibit de torrente in via. Propterea bibit de torrente, quia in via erat. De torrente bibit. Si Dominus bibit de torrente mundi istius, quanto magis sancti? Vultis scire quoniam sancti de torrente bibunt. Dicit et in alio loco: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII). De torrente in viabibit. Diximus de torrente, dicamus etiam et testimonium. Torrentem pertransivit anima nostra. Vultis scire et alium torrentem? Elias sanctus propheta quando persequebatur eum Jezabel: quando accepit cibum, et quadraginta diebus transiens perrexit in eremum: Erat, inquit, in deserto, et bibebat de torrente Chobar (III Reg. XIX). Verum audientes torrentes istius saeculi, nolite desperare. Frequenter hic torrens deficit. Videtur quidem tumescere: videtur habere aquas multas: sed cito deficit, si sustineas. Et Elias bibit quidem in deserto aquam, eo tempore quo erat in tristitia, quo erat in angustia (Ibid.). Dimiserat Judaeam, et perrexerat in montem Sina: persequebatur enim eum Jezabel, et propterea bibebat de torrente Chobar. Verum quia perseveravit usque in finem, propterea defecit aqua torrentis. Et dicitur ad eum a Domino, quoniam defecerat aqua torrentis: Vade, inquit, ad viduam in Sarepta Sidoniorum, etc. Ecce bibit et Elias de torrente. Sed ipse Dominus atque Salvator bibit, et calicem de torrente Cedron. Sic enim Scriptura refert, quando venerunt et comprehenderunt eum. Venerunt, inquit, et comprehenderunt eum in torrente, etc. (Joan. XVIII). Videtis quam humilis sit locus torrentis, quam confragosus. Cedron lingua Hebraea interpretatur tenebrae. Videtis igitur quoniam torrentes istius saeculi in tenebris sunt. Dominus ergo cum traditur, non traditur rursum in monte Oliveti, non traditur in templo: sed traditur in torrente, et torrente tenebrarum, hoc est, Cedron. Omnes enim qui odio habent lucem, amant tenebras. De torrente in via bibit. Quia ergo bibit Dominus de torrente, et gustavit mortem, propterea exaltavit eum Pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen. Deinde nunc dicitur: De torrente in via bibit. Et quia bibit de torrente in via, Propterea exaltavit caput. Et quid dicit? Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII). Ille est exaltatus, et nos exaltavit. Istius caput exaltatum est: caeterum draconis capita conquassavit, et confracta sunt in mari. Propterea exaltavit caput. Non dixit: propterea exaltatum est caput ejus, hoc est, ab alio exaltatus: sed qui se humiliaverat, ipse exaltavit. Ipse enim dicit in Evangelio: Potestatem habeo animam meam ponendi, et potestatem habeo resumendi eam (Joan. X). Propterea exaltavit caput. Seipsum exaltavit, qui caput est omnium. Aut certe quod dicit: exaltavit caput, non seipsum exaltavit. Propterea exaltavit caput. Semper enim ille altus fuit. Sed quando dicit: exaltavit caput, nostrum exaltavit caput: qui curvi non poteramus aspicere ad coelum, sed ad terram. Vultis scire quoniam ipse exaltavit caput? Et illam mulierem quam ligaverat diabolus, ipse liberavit (Luc. XIII). Exaltavit caput ejus, quae semper incurvata fuit: et adoravit eum. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CX.

Alleluia. Psalmus iste, primus secundum ordinem scribitur litterarum; licet multi vigesimum quoque quartum psalmum, et trigesimum sextum scriptum putent in Hebraeo, secundum ordinem litterarum: sed in illis, vel desunt aliquae litterae, vel supersunt, et nonnumquam quia cum unus versus brevis sit, alius infinita longitudine major est. Ex quo puto magis observatione hoc legentium, quam studio Scriptoris effectum. Denique et Septuaginta interpretes, quia aliquis in eis scrupulus nascebatur, in translatione Hebraeas litteras ponere noluerunt.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Si non fuisset simplex David, et habuisset dolum, non dixisset: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non labiis tantum, sed toto corde. In consilio justorum et congregatione: magna opera Domini. Rectorum dicit eorum qui ante peccatores erant, nunc vero justi. Non est enim mirari. Videtis elephantem et camelum, similiter et muscam, et culicem, eamdem mobilitatem habere, et spiritum, et membra.

Escam dedit timentibus se. In fame pavit Eliam: in deserto, populo Judaeorum manna pluit (Exod. XVI), et completum est quod dicitur: Escam dedit timentibus se. Hoc secundum litteram. Escam autem dedit panem qui de coelo descendit (Joan. VI): quo si digni sumus, pascimur. Quanti enim martyres fame corrupti sunt, et nunc sunt cum Domino?

Sanctum et terribile nomen ejus. Sanctum, sanctis; terribile, peccatoribus. Initium sapientiae timor Domini. Qui non timent Dominum, non est in eis sapientia. Aut qui non habent sapientiam, non habent timorem.

Laudatio ejus manet in saeculum saeculi. Quoniam in titulo Alleluia praenotatum est, juste in laudatione finit psalmus. Siquidem Alleluia interpretatur, laudate Dominum.

PSALMUS CXI.

Alleluia. Iste psalmus provocat nos per timorem Dei in aeternae domus habitatione fundari.

Beatus vir qui timet Dominum. Frequenter dixi, quoniam omnia quae in persona justi interpretantur, referuntur ad Christum. Si enim sancti, typus et figura Salvatoris sunt: si quis vere sanctus est, verbi causa: Isaac typus Domini Salvatoris est, Joseph, Salomon, David, et caeteri sancti. Ergo et iste beatus vir qui nunc describitur, refertur quidem ad virum justum. Et vere de viro justo dicitur: sed iste vir justus, typus est viri justi. Beatus vir qui timet Dominum. Interim dimisimus psalmum, nunc dicamus de viro justo: Beatus vir qui timet Dominum. :PSALMUS Centesimus undecimus alphabeticus est. Siquidem et centesimus decimus, et ipse sub alphabeto est. Primus versiculus ex aleph scribitur: Beatus vir qui timet Dominum. Secundus, ex beth: In mandatis ejus cupiet nimis. Tertius, ex gimel: Potens in terra erit semen ejus, et usque ad vicesimam secundam litteram thau. Singulos igitur versiculos, vestris orationibus disseramus. Beatus vir qui timet Dominum: principium psalmi est: nondum dicit: Beatus vir qui diligit Dominum. Virorum enim incipientium est timere perfectorum vero diligere (I Joan. IV). Siquidem perfecta dilectio, foras mittit timorem. Ergo de principio dicit, hoc est, incipiente viro sancto. Videamus ergo ordinem Psalmi: Beatus vir qui timet Dominum. Qui timet Dominum, quid facit? Audit verba Dei, doctus in lege est? Non hoc dicit. Quid dicit? In mandatis ejus cupiet nimis. Qui timet Dominum: qui beatus est: mandata ipsius libenter facit. In mandatis ejus cupiet nimis. Videte quid dicat: Non dixit, mandata ejus facit. Multi enim et timore faciunt, et mercedem non habent. Qui enim gehennam timet, et propterea non fornicatur, non habet tantam mercedem, quantam ille qui propter dilectionem Dei facit. In mandatis ejus volet, hoc est, vult nimis, hoc est, mandata ejus facere desiderat. Quomodo aliquis, si in aestibus sit, sitit: ita ille desiderat mandata Domini. In mandatis Domini volet nimis. Anxie mandata ejus non facit, sed vult: et vult non transitorie, sed, nimis. Tertius versiculus est:

Potens in terra erit semen ejus. Qui mandata Dei feci voluntate, dignus sum ut fiam pater sanctorum. Breviter dicimus, ne longius trahatur oratio. Generatio rectorum benedicetur. Praestet Dominus, ut et vos qui me auditis, generatio rectorum sitis.

Gloria et divitiae in domo ejus. Gloria et divitiae. Putamus gloriam et divitias saeculi dici? Ideo quis facit voluntatem Dei et mandata ejus, ut divitias mundi istius consequatur? Et certe non facit mandata Dei nisi divitias mundi contempserit (Psal. CXI). Gloria et divitiae in domo ejus. Gloria credentium est, sicut dicit Apostolus: Nonne vos gloria mea estis et divitiae? Divitiae, de quibus dicit ipse Apostolus: quod divites facti sitis in omni scientia et justitia. Et justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Nos quondam errabamus in tenebris: sedebamus in tenebris et umbra mortis: sed lux orta est nobis, secundum Isaiam (Cap. LVIII): Misericors et miserator et justus. Misericors et justus. Si peccator es, noli desperare veniam: misericors est. Si vero superbus es, et confidis tibi de clementia Dei, noli esse negligens, et justus est. Misericors et miserator et justus. Videte quid fecerit prudentia Psalmistae: Justitia simplex est: misericordia duplex est. Misericors et miserator et justus. Quia misericors est Dominus et miserator, et vir justus imitetur Dominum suum, sit et ipse misericors.

Jucundus homo qui miseretur et commodat. Putat aliquis quod de auro dicat et argento, et de pecunia? Justi intantum non habuerunt quod aliis commodarent, ut ipsi cibum ab aliis acciperent. Ergo si non habuero quod dem, jam non sum justus? Si non fecero eleemosynam, in justorum numero non habebor? Quanti sanctorum fecerunt eleemosynam, sed in sanctitate ruerunt. Perfecti non fecerunt eleemosynas, quia non habebant unde facerent. Eleemosynas non facere, crimen habentis est. Caeterum qui non habet unde faciat eleemosynam, liber est. Quantumcumque dare voluerit, tantum dedit: quia voto dedit. Tamen habent et sancti unde faciant eleemosynas. Dicit et Petrus: Argentum et aurum non habeo: quod autem habeo, hoc do tibi (Act. III). In nomine Domini Jesu, surge et ambula. Quid est majus, pecuniam dare, an debilem sanum facere? Jucundus homo qui miseretur et commodat. Quae sunt istae eleemosynae, quid sit hoc quod commodat vir justus? secundus versiculus ostendit. Disponit sermones suos in judicio. Non dixit: aurum suum, et argentum, e pecuniam disponit in judicio: sed, sermones suos disponit in judicio. Ista est misericordia, si vir sanctus doceat alios qui non sunt sancti. Disponit sermones suos in judicio. Intelleximus ergo quae sunt pecuniae quae commodentur. Verum hoc quod dicit, disponit sermones suos in judicio, hoc est quod dicitur in Evangelio, ne mittamus margaritas nostras ante porcos (Matth. VII). Hoc est, ut sciat unusquisque cui tribuit, quid possit accipere, quid non possit. Unde vir sanctus dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. CXVIII). Non ea dedi quibus libuit. Non sanctum tuum misi canibus, et margaritas dedi porcis. Grande igitur periculum est doctoris, verba Domini porcis effundere. Multa sunt quae dicantur de psalmo. Sed quoniam excludimur hora, benedicamus omnipotentem Dominum, et qui habet tales pecunias, tribuat non habentibus. Qui vero non habet, libenter accipiat. Praestet autem Dominus et mihi, ut et ego istas habeam divitias; ut et non habentibus dem, et habentibus divitias cumulem, ut beatitudinem istam, et dicens habeam et audiens. Beatus est enim qui in aures loquitur audientis. Quid enim mihi prodest loqui, si alius verba mea non suscipiat? Quid prodest mittere vinum, si statim quod mittitur, effundatur? Vides quod in Evangelio aqua illa in hydriam mittitur, et in vinum vertitur, et servatur ne pereat (Joan. II). Miseretur, id est, in corde, et credit in opere. Bonum est tribuere substantiam terrenam: sed melius est in annuntiandam misericordiam, id est, ut tradas in oblivionem, qui tibi male fecit, hoc est, ut indulgeas qui in te peccavit. Disposuit sermones suos in judicio, hoc est, judex suimetipsius est. Dicit apud semetipsum. Dominus dixit: Si dimittis, dimittetur tibi: si das, dabitur tibi (Matt. VI). Quia ille qui sic se judicat hic in praesenti, Deus illum coronat in futuro. Quia in aeternum non commovebitur. Iste talis non commovebitur: quia supra petram fundatus est.

In memoria aeterna erit justus. Ille justus semper in memoria Dei est. Ab auditu malo non timebit. Ab illo, discedite, o maledicti (Matth. XXV)!

Paratum cor ejus sperare in Domino. Hoc est, sua spes semper in Deo parata est. Confirmatum est cor ejus. Anima illius in fide. Non commovebitur. De ipsa fide ad infidelitatem: quia super petram fundatus est, id est, super Christum. Donec despiciat inimicos suos. Id est, vitia et peccata, omnes haereses, vel potestatem inimicorum despicit.

Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Dispersit, hoc est, partitus est. Non dixit: Totum da uni homini, sed dicit: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Marc. X, et Luc. XVIII). Quia per multos illa partitus est, vel dispersit: quia plus est oratio multorum quam unius hominis. Justitia ejus manet in saeculum saeculi, hoc est, opera illius ipsa permanent. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Hoc est, regnum ipsius exaltabitur in gloria, hoc est, cum Deo erit.

Peccator videbit. Quomodo videbit, quia Propheta dicit: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Tamen subsequitur: Videant et confundantur (Zach. XII). Et alibi. Videbunt in quem compunxerunt, id est, visuri erunt illam formam servi et hominis, quam dignatus est suscipere de nostra humanitate: sed illam gloriam quam sancti habebunt, nec habebunt, nec videbunt, et quantum videbunt, ad illorum poenam videbunt. Et irascetur. Hoc est, contra seipsos; eo quod non fecerunt bona. Sera poenitentia erit illis. Dicturi erunt: Isti sunt, quos in despectionem habuimus: ecce inter ipsos Dei servos sunt reputati. Nihil profuerunt nobis abundantiae divitiarum: Sol non ortus est nobis. Dentibus suis fremet et tabescet. Per stridorem dentium, frigus intelligitur, ut illud: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matt. V, et Luc. XIII). Quia et frigus et calor erit ibi, et nulla requies. Desiderium peccatorum peribit: hoc est, omnia bona quae hic in praesenti habuerunt. Diligenter igitur audiamus verba Dei: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXII.

Alleluia. Iste psalmus docet nos, ut, deposita veteri malitia, tamquam modo geniti infantes in Dei laudibus gloriemur. Ait enim:

Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Hic pueri provocantur ad laudem: de quibus in Isaia Salvator ait: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Dominus (Isai. VIII). Ex ore quippe infantium et lactentium, laus in Deum plena perficitur.

Sit nomen Domini benedictum. Cui omnis creatura benedicit. Forsitan non fuit antea benedictum? Fuit semper, sed tamen antea in una gente Judaeorum tantummodo illi benedicebant et credebant: sed modo in omnibus gentibus et creditur, et benedicitur. Ex hoc nunc et usque in saeculum. Ex hoc, id est, quo inceperunt homines, et credere et laudare. Et nunc, hoc est, in praesenti: et usque in saeculum, hoc est, sine fine. Nam et antea semper fuit benedictum.

A solis ortu usque ad occasum. Id est, ab initio nativitatis nostrae usque ad mortem. Laudabile nomen Domini. Ut supra dixi.

Excelsus Dominus super omnes gentes. Numquid antea non erat excelsus? Erat in Judaea, modo super omnes gentes. Dicit per prophetam: Quoniam voluit reprobare Judaeos, et eligere gentes. Et super coelos gloria ejus. Hoc est, super Sanctos sua gloria.

Quis sicut Dominus Deus noster? Ac si dicat: Nullus talis. Ut illud: Quis similis inter filios Dei? Et alibi dicit: Non est similis tibi in diis, Domine (Psal. LXXXV). Qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra. In altis, hoc est, in sanctis. Numquid et in humilibus non habitat? Habitat: quia in humilibus respicit: ut illud: Super quem respiciam, nisi super humilem et trementem sermones meos (Isai. LXVI)? Quando sunt alti sancti? Quando contemplantur de coelestibus. Et tunc sunt humiles in terra: quando se humiliant in activa, elevantur in contemplativa. Et illi qui hic in terra sunt humiles, apud Deum sunt alti. Quare non dixit, in humilibus habitat: sed dixit, respicit. Ideo quia ubi respicit, ibi habitat, et ubi habitat, ibi respicit.

Suscitans a terra inopem. Et de capite, et de membris intelligitur. Suscitans, hoc est, suscitavit Deus Pater Christum, qui inops et pauper pro nobis factus est. Et nos inopes, id est, sine patre diabolo, sine matre gentilitate, suscitamur a Christo. Et de stercore erigens pauperem. Quod dixit, terra, hoc est, et stercus, et quod dixit, inopem, hoc est, et pauperem. Quia de terra et putredine peccatorum nostrorum erexit nos: ut illud: Quid superbis, pulvis et terra (Eccli. X)?

Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Collocavit Deus Pater Filium suum in coelestibus in dextera sua. Et dominabitur super principes, id est, super novem ordines angelorum, secundum illud: Princeps militiae, vel princeps virtutum ego sum. Et insuper sanctos, et sua membra collocavit cum ipsis novem ordinibus angelorum. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Sterilis, hoc est, sancta Ecclesia. Unde in propheta dicit: Laetare sterilis, etc. (Isai. LIV). Primitus sterilis fuit sancta Ecclesia: quia non generabat filios, nisi paucos: Synagoga habuit virum Deum, sed tamen paucos generavit (Act. II et seqq.). Postea Ecclesia, quae ante sterilis fuerat, in uno die vel duobus, grandes partus fudit, quando generavit octo millia. Et in propheta dicit: Qui sunt isti, aut quis genuit illos mihi (Isai. XLIX)? Fac mihi spatium et urbes ubi habitem. Et Dominus dixit: Ego faciam (Psal. XVIII). In omnem terram exivit sonus eorum, hoc est, in toto mundo. Qui habitare facit sterilem in domo, hoc est, in Ecclesia. Et ipsa est sterilis, et ipsa est mater, et ipsi sunt filii, et in semetipsa habitat. Hoc est, unitas Ecclesiae, una res est, et multa membra: sed unum corpus multi sunt, ut Paulus dicit, et ibi laetabitur in semetipsa, hoc est, in unitate (Rom. XII).

PSALMUS CXIII.

Alleluia. Iste psalmus vocem continet prophetae, ostendentis ut quae in eo historice narrantur, spiritualiter dicta intelligantur.

In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. Iste psalmus secundum historiam commemorat, quando filii Israel exierunt de Aegypto (Exod. XIII). Sed plus pertinet ad sensum, quando nos liberati fuimus de Aegypto, hoc est, de tenebris ignorantiae peccatorum nostrorum per baptismum. Domus Jacob de populo barbaro. Liberati fuerunt illi Israelitici de populo barbaro, hoc est, de illis gentibus quae in Aegypto habitabant. Et ad sensum. Domus Jacob, supplantatores vitiorum intelligunt. Liberati sunt isti, et nos spiritualis domus Jacob liberati sumus ab illis infidelibus, qui in infidelitate permanserunt (Gen. XXXII). Domus Jacob. Primitus fuit vocatus Jacob, postea Israel. Unde dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et Dominus dixit ad illum: Jam non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et nos primitus debemus esse Jacob, hoc est, supplantatores vitiorum: ut postea possimus esse Israel, id est, animae videntes Deum, et oculis cordis contemplari Deum: secundum illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

Facta est Judaea sanctificatio ejus. In Judaea primitus fuit sanctificatio Dei. Sed Judaea, confessio interpretatur, id est, in illis qui confitentur fidem Trinitatis, et veniunt ad baptismum, ubi est sanctificatio Dei. Israel potestas ejus. Et potestas Dei est, ut Israel esse mereamur, id est, animae videntes Deum vocemur. Israel regnavit in ea.

Mare vidit et fugit. Mare vidit et fugit, quando Moyses cum populo suo venit (Exod. XIV). Et quomodo vidit? Id est, intellexit voluntatem Creatoris, et donavit locum illi populo. Aliter, secundum sensum: Mare, gentilitas, vidit sanctos praedicatores, supplantatores vitiorum, et animae videntes Deum fugerunt, id est, non potuerunt resistere apostolis, quia Deus in illis erat. Jordanis conversus est retrorsum. Jordanem conversum esse retrorsum non legitur in historia (Josue III), nisi quando cum arca in ipsum intraverunt: quasi retrorsum ambulasset illa aqua, sic stetit quasi murus, et illa alia aqua perambulavit in mare. Quid ergo intelligitur per hoc? Jordanis interpretatur, descensio eorum. Illi intelliguntur, qui veniunt ad baptismum. Quando viderunt Martyres pati persecutiones multas, conversi sunt in mare, hoc est, in gentilitate negaverunt. Postea Dominus per suos praedicatores vocavit illos: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I). Et conversi fuerunt postea multi ad Deum. Illa aqua perambulavit in mare, id est, sunt infideles qui perambulaverunt in mare, id est, in mare perditionis.

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Exsultaverunt sancti praedicatores, quando viderunt illos conversos, qui antea blasphemi fuerunt. Exsultaverunt ut arietes, id est, principes gregum, qui generant filios, id est, sancti apostoli. Unde unus de illis dixit: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Vel praedicatores altioris meriti intelliguntur, qui modo generant filios per praedicationem eorum. Unde Paulus dixit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV).

Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Jordanis, quare conversus es retrorsum? Propheta per semetipsum interrogat, et ipse respondit, ac si dicat: Quid tibi fuit, gentilitas, quod fugisti? Et tu, Jordanis, hoc est, et vos, Christiani, quid fuit quod conversi fuistis retrorsum? Quare? Vidistis sanctos praedicatores, id est, montes: vidistis arietes, hoc est, supplantatores vitiorum, et animas videntium Deum Patrem, ideo fugistis?

Montes, exsultastis ut arietes, et colles sicut agni ovium. Repetitio est.

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Exposuit hoc propheta alio loco cum dixit: Vidit, et commota est terra (Psal. LXIX). Et post paululum ait: A facie Domini, et reliqua. Mota est terra, hoc est, a praesentia Dei, quia Deus in suis praedicatoribus erat. Mota fuit gentilitas; a facie Dei Jacob, id est, a praesentia illius quem adoravit Jacob.

Qui convertit petram in stagna aquarum. Petra, Christus, et secundum historiam, de petra exierunt flumina (Exod. XVII). Antequam Christus veniret in carnem, non eruperant adhuc tantae aquae, hoc est, tanta doctrina: Postea exierunt de Christo quatuor flumina, quatuor Evangelia, et irrigaverunt totum mundum. Et rupem in fontes aquarum. Repetitio est. Rupes sunt, qui et petra. Petra, dicitur rupis. Et rupem in fontes aquarum. Doctrina multa de Christo. Mare Rubrum, quod ideo dicitur: quia sicut sanguis erat illa aqua maris, quae figurabat baptismum.

Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Dicunt illi boni Judaei: Non nostrum meritum nos liberavit, sed tua potestas: ut nomen tuum glorificetur in omnibus gentibus. Vel praedicatores novi Testamenti similiter dicunt. Quando faciunt virtutes, Deus per illos facit: ut nomen illius glorificetur, et laudetur per ipsum.

Super misericordia tua et veritate tua. Tua misericordia, et tua veritas hoc facit. Ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Propter hoc facit Deus ista mirabilia, ut non dicant gentes, quod non potuisset Deus illos salvare. Vel modo in novo Testamento similiter facit in sanctis suis.

Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit, fecit. Deus in coelo sursum. Dicunt sancti ad illos infideles, qui idola adorant: Vos vestros deos manu tangitis, et oculis animalibus cernitis, sed noster Deus in coelo est sursum. In coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. In his qui coelestem vitam agunt, et adhuc terrena carne clauduntur, implevit voluntates suas.

Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Ideo dicitur simulacrum, quia ad similitudinem alicujus hominis mortui, factum sit. Argentum et aurum. Quare non dixit, lapidea, aut aerea, sed fictilia, aut lignea; sed argentea et aurea? Quia praevidebat Spiritus sanctus: quoniam cum exinde increpati essent, quale responsum darent. Ideo posuit aurum et argentum, quia dicerent illi: Non adoro, nec ligneum Deum, nec lapideum, nec aereum; sed Deum aureum et argenteum. Dicis illi: Si aurum et argentum adorasses, non esset talis error. Et dicunt illi: Non adoramus aurum, nec argentum. Ille respondit: Non aurum et argentum, sed Deum meum adoro. Quae est ista imago, et illa potestas quae in ipsa est? Dicis illi: Diabolus ibi est. Ille dicit: Absit. Non volo diabolum adorare. Quomodo non adoras diabolum, quia in alio psalmo legimus: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV)? Dicit ille: Nec hoc adoro. Quid ergo adoras? Ego solem, lunam, stellas adoro. Isti sunt mei dii, illi me salvant. Dicis illi; Si sol est tuus Deus, quare non semper tibi lucet? Dicis ad alterum, qui lunam adorat, vel isti qui solem adorat: Sol integer est. Tu lunam adoras, quare crescit et decrescit tuus Deus, et de nocte lucet? Quare non semper tibi lucet? Et in mare quando mergeris, tua luna, et tuae stellae cur te non liberant, et super tibi lucem dant? Quare addit: opera manuum hominum, argentum et aurum? De terra fodiunt illud homines, et colunt illud, et colorant, et sic evenit pulchrum. Ergo de tuis manibus facis Deum tuum quem adoras. Ista ad revincendum malos dicta sunt.

Oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Dicis illi: Vel si bestiam adorasses, licet malum erat, sed tamen vel oculos habet, vel pedes: sed istud quod adoras, nec videt, nec audit. Quare addit: Non clamabunt in gutture suo? Quia bestiae clamant voce, sed confusus est clamor eorum. Non intelligis, neque potes per litteras, vel per syllabas comprehendere, quomodo vocem hominis comprehendis.

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Similes, hoc est, si oculos non emendat, quia vidit illud aurum, illam imaginem. Sed et in anima similis efficitur, dum non emendat, quia nec videt, nec intelligit, nec discernit, dum plus errori credit. Ideo similis dicitur. Et omnes qui confidunt in eis. Non solum qui faciunt, sed etiam qui confidunt.

Domus Israel speravit in Domino. Domus Israel, duodecim tribus Israel. Aaron, tribus Levi non speravit? Non speravit in tales deos mortuos, sed in Domino. Domus Israel, animarum domus videntium Deum in Domino sperant. Et Aaron, mons fortitudinis, id est, qui fortes et alti sunt in merito, in Domino sperant. Adjutor et protector eorum est. Illi dii non prosunt, secundum Jeremiae dictum: hominem non liberant de bello, regem non constituunt, sed iste illos defendit, et protegit, secundum Danielis dictum (Dan. II et III), vere ipse est Deus eorum, et ipse mutat tempora, et amovet reges, et constituit.

Domus Aaron speravit in Domino: adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino. Exceptis istis, domus Israel, et Aaron, omnes qui illum timent et amant, protegit illos et defendit.

Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Memor fuit, quoniam liberavit filios Israel. Et nos, quoniam quod promisit, implevit opere. Misit Filium suum, qui carnem suscepit, et nos liberavit. Hoc dico, Deum memorare. Et benedixit nobis, hoc est, omni benedictione spirituali.

Benedixit domni Israel, benedixit domui Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum, pusillis cum majoribus. Id est, altiores merito, et inferiores.

Adjiciat Dominus super vos. Alios praedicatores. Primitus pauci fuerunt, postea multi effecti sunt in mundo praedicatores.

Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Benedicti: hoc est, vos sancti benedicti estis a Domino.

Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Coelum coeli, sicut dicit canticum psalmi, et :PSALMUS Cantici. Istud coelum subjectum est illi coelo superiori, ubi est firmamentum, et inde habet lumen. Et terra iterum subjecta est ad illud coelum aereum: exinde habet pluviam et omnem necessitatem. Secundum sensum, coelum altius, sancti apostoli, qui ab ipso Christo audierunt praedicationem, et illuminationem Spiritus sancti acceperunt, et exinde fuerunt edocti. Coelum iterum successores apostolorum, quibus illi praedicaverunt, et Dominus illos in anima illorum illuminavit. Terram autem dedit filiis hominum. Hi sunt illi simpliciores qui tantum incarnationem credunt, qui lac edunt, et nutriuntur per praedicationem, et ipsi qui terreni erant, coeli efficiuntur.

Non mortui laudabunt te, Domine. Hoc est, peccatores. Peccator enim cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XIII). Neque omnes qui descendunt in infernum. Hoc est, hahitatores inferni.

Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum. Nos fideles qui vivimus, id est, qui fidem et opera habent, ipsi laudant Deum. Ex hoc nunc et usque in saeculum. Ex hoc, id est, quo incipimus intelligere. Nunc, modo. Usque in saeculum, sine fine.

PSALMUS CXIV.

Alleluia. Iste psalmus vocem continet fidelis animae a Deo peregrinantis, quae post longos labores ab eo suscipitur.

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Non dixit: diligam; sed, dilexi. Non promisit se facere, sed testatur se fecisse. Dilexi. Quare dilexi? Quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Dilexi, transacti temporis est: exaudiet autem, futuri. Non enim dixit: quoniam dilexi quod exaudivit me Dominus; sed, dilexi, quod exaudiet me Dominus.

Quia inclinavit aurem suam mihi. Quoniam nos parvi sumus et humiles, et non possumus nos extendere et exaltare: propterea Dominus inclinavit aurem suam, et dignatur exaudire nos. Denique quia nos homines sumus, et dii non possumus fieri: Deus homo factus est, et inclinavit se, secundum illud quod scriptum est: Et inclinavit coelos, et descendit (II Reg. XXII). Et in diebus meis invocabo te. Hic quaeritur quomodo in diebus invocet, et non invocet in noctibus. Et quomodo dicit in alio loco: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, cum sancti in nocte plus soleant orare (Psal. CXIII). Et in alio loco dicitur: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII). Quomodo dicit, et in diebus meis invocabo? Non dixit, invocavi; sed, invocabo, in futuro. Dum enim in hoc mundo sumus, in nocte invocamus. In futuro in die invocamus Dominum: propterea dixit, in diebus meis. Peccatoribus enim nox est: mihi autem dies.

Circumdederunt me dolores mortis. Videntur mihi dolores mortis cogitationes esse foedae, quando anima cogitat, et peccare desiderat, quoniam parturit peccata, vicina est morti. Et pericula inferni invenerunt me. O nos infelices, et miseros, et lugendos: quia semper nos peccatum quaerit! Si autem semper nos quaerunt peccata, nos festinemus ut non nos inveniant. Haec autem distantia est inter dolores mortis, et pericula inferni. Dolores mortis, malae cogitationes sunt: pericula inferni, opera mala sunt. Ut est autem dicam: aliud in theoria, aliud in opere, hoc est, in practica. Ibi enim dolor et parturitio: hic autem periculum est vicinum morti.

Tribulationem et dolorem inveni. Novam rem dicit. Non dicit, Requiem inveni: non dicit, Saturitatem inveni. Si autem dixisset, Invenit me tribulatio, invenit me dolor, non erat quaestio. Nunc autem quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni: quasi quaerens sic invenit. Non enim invenitur nisi quod quaeritur. Sanctus non quaerit requiem, sed tribulationem. Novit enim quoniam tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem: spes autem non confundit (Rom. V). Tale quid et in Jeremia dicitur (Jerem. VI et XIV). Tribulationem, inquit, et miseriam invocavi. Quoniam, inquit, amaro tuo verbo ridebo, hoc est, in hoc saeculo, quid aliud volo nisi tribulationem, ut in futurum requiem habeam et felicitatem? Et propterea, inquit, nunc amaritudinem sustineo, ut postea dulciora promerear. Et populus Domini de Aegypto egrediens venit in Mara, quod interpretatur amaritudo, et de Mara in Sina, quod interpretatur tentatio (Exod. XV). Et iterum Jeremias: Solus sedebam, quoniam amaritudine repletus eram (Jerem. XV).

O Domine, libera animam meam. Proprietatem Hebraicae linguae Graecus et Latinus exprimere non possunt. Pro o in Hebraeo habet ANNA ( ). Anna autem interpretatur rogo, et deprecor. Et quod dicit, hoc est: Deprecor, Domine, libera animam meam. Non est enim vocantis, sed deprecantis affectus. In ingenti enim periculo constitutus est. Misericors Dominus et justus, et Deus noster miserebitur. Erige aures, peccator. Misericors est Dominus, sed noli esse negligens: sequitur enim, et justus. Si multum peccator es: audi, misericors est Dominus: si negligens es: audi, et justus est. Sed videtur quasi aequale esse, misericors Dominus et justus. Verbi gratia, decem partibus est misericors, et decem partibus est justus, et hoc propter simpliciores ita loquor. Dicat aliquis: Si pensentur peccata mea, nonne possum tanta habere bona, quanta habeo mala? Nunc autem dicitur, quod misericors est et justus. Est misericors in peccatoribus, justus in bonis. Incipiunt me gravare peccata mea, et vincit in sua misericordia. Propterea semel justus posuit, et secundo, misericors. Poterat et de praeterito dicere. Et Deus noster, inquit, miseretur, ut semper eum misericordem ostendat.

Custodiens parvulos Dominus. Si quis magnus est, et se exaltat, et superbus est, hunc non custodit Dominus. Si quis se magnum putat, hujus non miseretur Dominus; sed si quis se humiliat, hujus miseretur, et custodit eum Dominus. Siquidem dicit: Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus. Et iterum: Humiliatus sum; et salvavit me. Dupliciter intelligimus: Humiliatus sum, et salvavit me. Sive peccavi, et salvavit me, sive, cum essem superbus, et humiliavit me, et salvavit me.

Convertere, anima mea, in requiem tuam. Quando dicitur, Convertere in requiem tuam: ergo habuit ante requiem quam perdidit. Nemo enim convertitur, nisi qui pergit illuc ubi prius erat. Deus enim nos bonos creavit, et nostro arbitrio nos reliquit, et omnes cum Adam in paradiso posuit. Sed quia nostro arbitrio a beatitudine illa cecidimus, et venimus in vallem lacrymarum, propterea justus animam suam hortatur, ut convertatur illuc unde descendit. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Locus enim iste, tribulationis locus est, terra pugnatorum est. Iste locus lacrymarum est, ubi non licet securum ambulare. Ubicumque enim aliquis fuerit, periculum est. Si in deserto, scorpiones sunt: si in civitatibus, oculus meretricis pernicies est homini: si in mari, latrones et piratae. Haec omnia mystice loquor. Nec enim nunc periculum est sancto viro a latronibus interfici, siquidem martyres sanguine suo vicerunt. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Quia Dominus benefecit tibi. Quo, inquit, converteris, o anima? In paradisum. Non quia digna es, sed misericordia Domini est. Ut exires de paradiso, tuo vitio factum est, ut autem redeas, misericordiae Domini fuit. Et nos dicamus animae nostrae: Convertere in requiem tuam. Requies nostra, Christus est Deus noster. Si quando fuerimus in angustia, et coeperit nos cogitatio captivare in peccatum, dicamus: Convertere, anima mea, in requiem tuam.

Quia eripuit animam meam de morte. Necdum rediit in paradisum, et jam se in securitatem redisse dicit. Dixit, Convertere, anima mea, in requiem tuam, et quasi securus dicit, quia eripuit animam meam de morte. Quomodo eripuit animam meam de morte. Pro me passus est Deus meus, pro me crucifixus est Deus meus, et dico: Ubi est, mors, victoria tua; ubi est, inferne, stimulus tuus (Osee XIII; I Cor. XV)? Oculos meos a lacrymis. Ploravi, ut rideam: luxi, ut in sempiternum gaudeam. Qui in praesenti non plorat, in futuro lacrymabitur. Beati enim qui lugent, quia ipsi consolabuntur (Matt. V). Econtrario autem dicitur: Vae! vobis qui ridetis, quoniam lugebitis. Pedes meos a lapsu. Quia non steterunt pedes mei super petram, propterea pene moti sunt pedes mei, pene effusi sunt gressus mei. Liberati sunt pedes mei a lapsu. Quare? Quia conversa est anima mea in requiem suam.

Placebo coram Domino in regione vivorum. Videor, inquit, hominibus esse justus, quare opera bona non habeo? Videor hominibus esse sanctus, quare verba bona non habeo? Haec David dicit: hoc sancti dicunt, hoc apostoli loquuntur: peccator enim haec non loquitur. Quid loquitur justus? Quia verba et opera bona non habeo, et sanctus videor, et laudor ab hominibus. Ego autem novi conscientiam meam. Scio qualibus cogitationibus cor meum fluctuat: scio quantae mihi libidines veniunt, et video aliam legem repugnantem menti meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII): propterea dico: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibidem)? Et propterea dico: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII). Ab alienis. Non est meum quod parturio. Nolo cogitare mala, et cogito. Nolo cogitare malum, et quasi invitus et captivus in malam cogitationem trahor. Sed quoniam in mea potestate non est, aut cogitare, aut non cogitare quae sunt mala: propterea dico, aliena quidem sunt quae veniunt in cor meum. Sed quoniam quasi necessitas mihi imponitur: propterea dico, Ab occultis meis munda me. Aliena quidem sunt peccata, sed quia suscipio ea: dico in alienis peccatis, Parce mihi servo tuo: Hoc autem quare dixi? Quoniam dixit propheta: Placebo Domino. Non dixit, Placeo, sed placebo. Hinc enim quod facio, non possum esse perfectus justus. Propterea dicit et Apostolus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII). Propterea nunc longo sermone usi sumus: quoniam in praesenti saeculo perfectus justus nemo esse potest, neque David, neque apostoli, neque aliquis sanctorum. Nemo enim mundus a peccato, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job. XV). Siquidem apostoli et sancti non ausi sunt dicere, Sancti sumus: nec ausi sunt dicere, Placeo: sed placebo. Qui in futurum sollicitus est, de praeterito quod non fecit, confitetur. Placebo Domino: Ubi placebo? In regione vivorum. Haec enim regio mortuorum est: alia est terra vivorum. Siquidem et David in hac terra erat, et vere in terra repromissionis, dicens: Placebo Domino in regione vivorum: confitetur hanc regionem non esse vivorum, sed mortuorum. Vultis scire quae est illa regio vivorum? Dominus dicit in Evangelio: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, et erant mortui (Luc. XXIII). Et quid sequitur? Deus, inquit, non est mortuorum, sed vivorum. Igitur et justus quid dicit: Placebo Domino in regione vivorum. In regione Abraham, Isaac, et Jacob (Luc. XVI). Hoc est, quando vere fuero in sinu Abraham, tunc placebo Domino.

PSALMUS CXV.

Alleluia. Hunc psalmum quinta et sexta editio cum superioribus copulant: Symmachus vero et Septuaginta interpretes dividunt.

Credidi, propter quod locutus sum. In Hebraico centesimus decimus quartus psalmus, et centesimus decimus quintus, unus est psalmus. Igitur dixit: Credidi, propter quod locutus sum. Quid credidisti? quod locutus es? Psalmus prior ita finivit: Placebo coram Domino in regione vivorum. Dicit ergo propheta: Credidi, propter quod locutus sum. Quid credidi? Quoniam placebo coram Domino in regione vivorum. Hoc credidi, et hoc locutus sum. Quid autem locutus sum? Ego autem humiliatus sum nimis. O magna intelligentia divini sermonis! Credidi, inquit, quoniam placebo Domino, quoniam ero angelus; quoniam ero in coelis, et non fui superbus: non sum elatus, sed humiliatus sum nimis. Quoniam ero in regione vivorum, misericordiae Domini est. Ego autem novi memetipsum, quia terra sum et cinis. Propterea dico: Ego autem humiliatus sum nimis. Quid autem est terra et cinis?

Ego autem dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. In Hebraeo aliter habet. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendacium: quod dicitur ZECAM. Placebo Domino in regione vivorum: sed ego scio memetipsum, secundum conditionem corporis, nihil esse. Non est enim veritas in substantia nostra, sed umbra est, et quasi mendacium. In substantia corporali dico, non in anima. Et quod dicit, hoc est: Placebo Domino in regione vivorum. Sed cogitans humanam vitam, et considerans diversos errores, non invenio veritatem in hoc mundo. Siquidem ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (II Cor. XI). Propterea dico: Omne quod videmus, omne quod intelligimus, mendacium est. Quomodo igitur mendacium est? Mendacium hic dixit, quasi umbram, quasi imaginem: quemadmodum dicitur in alio loco: Verumtamen in imagine pertransiet homo (Psal. XXXVIII). Eadem intelligentia et nunc dicitur: omnis homo mendax, hoc est, omnis homo umbra. Hoc autem dicimus secundum Hebraicam veritatem. Loquamur autem et secundum Septuaginta interpretes. Dicat enim aliquis, quid ad me quid habeatur in Hebraico? ego Ecclesiam sequor. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Verum dicit David, an mentitur. Si verum est, omnis homo mendax, et hoc quod dicit, omnis homo mendax, verum est, ergo et ipse mentitur, quia et ipse homo est. Si autem et ipse mentitur, ergo hoc quod dixit, Omnis homo mendax, non est verum. Quocumque verteris, in contrarium venit. Et quoniam ipse homo est, ergo ipse mentitur; quod omnis homo mendax est. Ergo alio genere mentitur. Videtis ergo, quia syllogismi sunt philosophorum. Denique secundum hanc sententiam texitur syllogismus Aristotelis. Denique tu dicis: Loquere ad alterum: si mentiris, et verum dicis quod mentiris: ergo mentiris. Videte quomodo in contrarium vertitur sententia. Quid enim dicit: O tu qui mecum loqueris: si mentiris, et verum dicis hoc ipsum quod mentiris: ergo mentiris, et in eodem sermone fit, ut verum dicat, et mentiatur. Propterea lectum est in Apostolo: Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et vanam deceptionem hominum, secundum elementa mundi (Coloss. II). Invenerunt enim philosophi suas deceptiones ex propria arte: quomodo in eodem sermone, et vera quis dicat, et mentiatur. Nos autem dicamus David vera dixisse, quod omnis homo mendax. Quamdiu homines sumus, mentimur: quando autem fuerimus dii, desinimus mentiri. Ubi enim sunt aemulationes et contentiones in vobis, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III)? Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI). Si quis igitur sanctus est, Deus efficitur, et quando factus fuerit Deus, desinit esse homo, et jam mentitur. Quid enim dicit et Apostolus? Est autem omnis homo mendax, Deus autem verax (Rom. III). Interpretemur aliter: Credidi, propter quod locutus sum. Magister quando docet discipulum, nisi prior ipse crediderit quod docet, non potest alterum docere. Dicit ergo se primum credidisse, et sic alium docere. Ego autem humiliatus sum nimis. Quando autem adeptus sum gratiam Dei: non sum elatus in superbiam, non me inflavit notitia. Sed quid feci? Humiliatus sum nimis. Tamen quod docui sermone, potui et humilitate docere. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Docebam, inquit, discipulum meum, et considerans contemplationem coelestem, et cogitans diviniora: intellexi omne quod homo novit, esse mendacium. Quid enim veritatis potest esse in hoc mundo, cum umbra sit vita nostra super terram? Si ergo qui docet discipulum, confitetur quod omnis homo mendax est: quanto magis discipulus non debet se extollere, et aestimare se aliquid esse?

Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Quoniam dixit, placebo Domino in regione vivorum, et hoc ipsum credidi, propter quod locutus sum, et humiliatus sum nimis, et dixi, omnis homo mendacium, omnis homo umbra, omnis homo imago? pro tantis beneficiis, quibus placebo Domino in regione vivorum, quid habeo dignum quod illi retribuam? Ego terra sum, ego cinis sum: promisit mihi, quia placebo illi in regione vivorum: fecit me magistrum. Credidi, propter quod locutus sum. Quid habeo dignum, quod illi pro tantis beneficiis retribuam? Quodcumque illi dedero, ipsius est, et magis illi reddo quam dono. Nihil aliud habeo, quod ipsi retribuam, nisi pro ipso sanguinem fundam, nisi pro ipso martyr existam. Haec est sola retributio digna, pro sanguine sanguinem retribuere, ut liberati a Salvatore, pro Salvatore libenter sanguinem profundamus.

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. In Hebraico ita habet: Calicem Jesu accipiam. Hoc ipsum et Angelus interpretatur. Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I): ipse enim salvabit populum suum. Calicem ergo Jesu accipiam. Quis est iste calix Jesu? Pater, si possibile est, transeat iste calix a me (Luc. XXII). Et potestis, inquit, calicem meum bibere? Et continuo sequitur: Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX). Hoc autem quare dixi? Ut intelligamus calicem passionis martyrium esse. Grandis res est martyrium. Quomodo grandis res? Quoniam retribuit Domino quod accepit a Domino. Christus pro ipso passus est, et ille pro nomine ipsius patitur. Quoniam diximus quod martyr nihil aliud habet quod retribuat Domino, et Dominus computat illi pro qualitate, quoniam videt servum suum nihil aliud habere quod retribuat ei. Quid enim simile est? Deus pro hominibus passus est, Dominus pro servo, justus pro peccatore. Quae aequalitas? Sed quoniam nihil aliud habet servus quod retribuat Domino: Deus quasi clemens pro aequali accipit martyrium. Quasi si quis dives paverit aliquem pauperem: evenerit autem eumdem divitem venire cum sua familia, et veniat casu in domum pauperis et non habeat pauper quod illi apponat, et familiae ipsius, et solum illi dicat, intra in domum clientis tui, et ostendat voluntatem, quoniam nihil aliud habet quod det, et plus faciat pauper, sicut illa vidua quae duo minuta contulit (Luc. XXI). Calicem salutaris, aut Jesu, accipiam. Et hoc ipsum martyrium, inquit, non est meae virtutis, sed gratiae Dei. Propterea non possum eum bibere, nisi nomen Domini invocavero. Jesus vincit, in suo martyre coronatur.

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Respondeant nunc Judaei: quoniam omne corpus humanum dicunt esse immundum in lege. Denique si quis moriatur apud Judaeos, sive propheta, sive qualiscumque sanctus, si quis eum tetigerit etiam sacerdos, usque ad vesperam immundus est (Levit. XIX et XXI). Hoc secundum litteram in lege scriptum est. Dicamus illis: Si mortui corpus immundum est, quomodo nunc dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus? Si pretiosum est corpus sancti morientis, quomodo immundum est? Ergo hic de evangelista dicitur, de martyre praedicatur.

O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Et jam dixi in centesimo quarto decimo psalmo, ubi habet: O Domine, libera animam meam, quod in Hebraico habet: ANNA ( ), quod interpretatur rogo, aut deprecor. Et hic ita habet in Hebraico: Rogo, Domine: quia ego servus tuus, ego servus tuus. Videtur humilitatis esse quod dicitur. Grandis dignitatis est, et meriti esse servum Domini, et non servum peccati. Quia non habeo, inquit, dominum hominem, quia non habeo dominum peccatum (Rom. VI). Non enim regnat peccatum in mortali meo corpore; propterea servus tuus sum. Grande meritum. Denique dicitur de Moyse: sed non sicut servus meus Moyses. Et Abraham, et Isaac, et Jacob dicuntur servi Domini. Propterea et Apostolus ita incipit: Paulus servus Jesu Christi.

Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vere magnae felicitatis est, ire ad Dominum: ut non habeat conscientiam inquinatam. Quicumque sanctus moritur sua morte licet, sit sanctus qui misericordias operatus sit, fecerit signa, daemones ejecerit, non vadit ad Dominum securus: horrescit ejus conscientia, quando videt Dominum. Martyr autem si et post baptismum peccaverit, tamen secundo baptismate martyrii ablutus, securus vadit ad Dominum. Dirupisti vincula mea. Catenis autem suorum peccatorum unusquisque constringitur, sed in martyrio meo dirupisti vincula peccatorum meorum, et de vinculis plicasti mihi coronam victoriae. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V). Tibi sacrificabo hostiam laudis. Post martyrium ubi sacrificat? In regione vivorum. Sacrificabo, inquit, tibi sacrificium. Quale sacrificium? Numquid hircum, aut vitulum? Illa Judaica erant, et transierunt. Sacrificabo tibi hostiam laudis. Haec est laus martyrum. Sicut enim martyres laudant Dominum pure in regione vivorum, ita et monachi qui die et nocte psallunt Domino, debent eamdem puritatem habere martyrum, siquidem ipsi martyres sunt. Quod enim faciunt angeli in coelis, hoc monachi faciunt in terris.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus. Quae sunt orationes martyrum? Quae sunt orationes sanctorum? Tenebo, inquit, et non dimittam te. Adorabo, inquit, Dominum, quem in Evangelio legens, et inveniens crucifixum: in coelis video regnantem cum angelis. In conspectu omnis populi ejus. Coram omni coetu sanctorum. In medio tui, Jerusalem. Ipsius coelestis civitatis, quae est mater nostra: cujus jam cives et domestici facti sumus. Per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui est pax nostra. Qui nobis praestare dignetur, ut compresso bello carnali, ac charitatis suae nobis pace largita: filiique effecti in Jerusalem coelesti, sanctis suis mereamur adjungi pro meritis. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVI.

Alleluia. Iste psalmus parvus habetur numero versuum, sed magnus est in spiritualis mysterii sacramento. Vocem tamen apostolicam tenet, qui juxta normam evangelicam in quatuor versuum numero continetur.

Laudate Dominum, omnes gentes. Qui, relictis simulacris, accessistis ad eum per fidem. Quod autem omnes gentes laudaturae atque adoraturae essent Dominum, hoc Magi ab Oriente venientes inchoaverunt, offerentes munera nato homini regique ac Domino, sicut Matthaeus ait evangelista. Et collaudate eum omnes populi (Matth. II). Qui ex Judaeis fuerunt conversi, quod titulus ille praenuntiavit, quem super crucem Dominicam Pilatus posuit, scriptum Hebraice, Graece, et Latine, Rex Judaeorum, sicut Joannes evangelista testatur (Joan. XIX).

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus. Apud Deum futura jam facta esse saepe testati sumus (Act. II). Ergo tunc misericordia Domini confirmata est, cum effudit super credentes Spiritum sanctum, juxta promissionem quam Lucas evangelista commemorat, dicens: Ecce ego mitto promissionem Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). Et veritas Domini manet in aeternum. Permanet veritas Domini, cum justi in coelesti Jerusalem tamquam lapides vivi aedificantur: vel impii aeterno igni et vermibus, qui numquam moriuntur, his traduntur. Sicut Marcus evangelista ait: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Marc. IX). Nos vero Dominum supplices deprecemur, ut se laudandi tribuat efficaciam, et confirmet super nos misericordiam suam: mittens in nobis Spiritum sanctum, qui exurens noxia, illuminet profutura. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVII.

Alleluia. Iste psalmus interdum vocem continet Ecclesiae Christi vocatione fundatae, vel populi interempti pro Christi nomine Deum magnificantis.

Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Confessio haec non ad peccatorum remissionem; sed ad laudem pertinet deitatis.

Dicat nunc domus Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Illa domus, quae prius caecata erat delictis, nunc mente serena Dei gloriam contemplatur.

Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quae ante idolis immolaverat: nunc autem Altissimi illecta bonitate, sacerdotium gerit animae suae.

Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Vos, qui prius simulacra muta et surda metuebatis, nunc omnipotentis Domini cum timoris reverentia misericordiam decantate.

In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. In angustiis tribulationum exaudivit me in latitudine gaudiorum.

Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Diabolus utique et homo et vir, saepe in Scripturis ponitur.

Dominus mihi adjutor est, et ego despiciam inimicos meos. Vel haereticos, vel Judaeos.

Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine. In solo Deo debemus sperare, et non in homine, cujus salus vana est (Psal. LIX). Nam alius propheta ait: Maledictus homo qui ponit in homine spem suam (Jerem. XVII).

Bonum est confidere in Domino. Qui vitam largitur aeternam. Quam confidere in principibus. Quorum potestas cum hoc mundo dilabitur.

Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Gentes scilicet tribulationum vallabant me, sed in nomine Domini restiti eis.

Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Cujus eram vexillo munitus.

Circumdederunt me sicut apes. Sicut apes favum, ut auferrent dulcedinem quam in me Christus infuderat. Et exarserunt sicut ignis in spinis. Ipsi exarserunt in invidia sua dum me exurere non valuerunt. Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Cum ea quae mihi intulerant, in eos refusa sunt.

Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Qui confidens in eum, ipsum solum adjutorem quaesivi.

Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Ipsi concinam, ipsum virtutem meam dicam: in ipso omnis laudatio mea consistit, qui mihi in hac tribulationis morte factus est in salutem.

Vox exsultationis et salutis, in tabernaculis justorum. In cordibus utique martyrum reliquorumque sanctorum, qui facti sunt tabernaculum Dei per inhabitantem Spiritum sanctum in eis.

Dextera Domini fecit virtutem. Ut mihi victoriam in passione tribueret. Dextera Domini exaltavit me. Ab humilitate diversarum passionum, virtute ejus elevatus sum.

Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. Populus haec martyrum loquitur: quorum victoriae in omnibus Ecclesiis concinuntur.

Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Castigat nos Dominus ad emendationem in multis verberibus, ut probet et servet a perpetua morte.

Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Beatus est ille Ecclesiae vel martyrum populus, cui portae aperiuntur justitiae, id est, vitae aeternae, in quibus jugiter Deum confiteatur et laudet.

Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Dominus Jesus Christus porta est Patris, per quam introitur ad eum, ipso Domino sic dicente: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Et iterum: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. X). Per hanc ergo portam venitur ad Patrem, sed nemo in eam ingreditur nisi justus.

Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. In qua vel vulnera peccati sanasti, vel adversus iniquum hostem, factus es in salutem.

Lapidem quem repobraverunt aedificantes. Dominus noster Jesus Christus lapis verus inventus in legis littera, reprobatus est ab aedificantibus Judaeis, hoc est, litterae haerentibus. Hic factus est in caput anguli. In caput connectens duos parietes: unum de circumcisione, alium de praeputio, in uno novo homine, hoc est, in semetipso.

A Domino, Patre. Factus est. Mediator noster et ejus. Et est mirabilis in oculis nostris. Non in illorum, qui eum reprobaverunt; sed in nostris, qui eum credendo suscepimus.

Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea. Hic lapis angularis ipse est dies salutis, in quo vel a morte surreximus, vel moerore peccati deposito, in novitate vitae laetamur.

O Domine, salvum me fac. Ad te venientem. O Domine, bene prosperare. Prosperum facito iter illud, quo ad te post multos labores revertar. Benedictus qui venit in nomine Domini. Christus Dominus in nomine Patris, sicut ipse ait: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V), etc.

Benedicimus vobis de domo Domini. Sancti de coelesti Jerusalem parvulos Ecclesiae benedicunt. Deus Dominus et illuxit nobis. Resurrectione enim sua illuminavit tenebras nostras.

Constituite diem solemnem. Exhibete vos templa et aras Deo, in quibus et sacras celebretis solemnitates. In condensis. In virtutibus multis: in quibus vel ipse Dominus, vel ejus angeli frequentantur. Usque ad cornu altaris. Usque ad ipsum Dominum, qui est fortitudo animae, quam ejus altare fecisti.

Deus meus es tu, et confitebor tibi. Accepta remissione per confessionem peccaminum, nunc confitebor laudes tuas, Deus meus tu, et exaltabo te. Quia a te ab humilitate sum sublevatus.

Confitebor tibi, quoniam exaudisti me. Ut me cum sanctis tuis in coelesti Jerusalem sociares.

Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. In his verbis psalmus accipit terminum, de quibus sumpsit exordium: videlicet ut ab initio credulitatis nostrae usque ad finem in Deum nostrum fiduciam habentes, ejus laudes perseveranter confiteamur, juxta illud Domini: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X et XXIV). Qui nobis fiduciam in se sperandi largire dignetur: ipsi gloria cum aeterno Patre, et Filio et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVIII.

Alleluia. Iste psalmus magnum in se mysterium continet. De quo quippiam in prologo prolocuti sumus, sed quoniam continentur in eo lex, mandata, justificationes, testimonia, judicia ac viae: quid inter ea distet, discerni necesse est. Lex ergo, quae per Moysen data est, in Christo spiritualiter debet intelligi: quia Apostolus cum illam sanctam vocet, umbram tamen eam futurorum esse describit (Hebr. X). Mandata sunt, in quibus praeceptorum Dominicorum custodia deputatur, juxta illud: Non occides, non moechaberis, et reliqua. Justificationes sunt, quibus Deus per suam dilectionem et proximi, zizaniam odii ab hominum corde jubet avelli. Testimonia sunt, in quorum praesentia nobis observationum sanctarum ordo committitur. Sicut Moyses coelum et terram invocat testes (Deut. IV). Et Paulus ad Timotheum: Testificor tibi, inquit, in conspectu Dei viventis, et in conspectu electorum angelorum ejus, et reliqua (II Tim. IV). Judicia autem sunt, cum aut juxtos splendidis honorabit meritis, aut aeternis damnabit suppliciis transgressores. Viae enim sunt apostoli ac prophetae, per quos venitur ad veram viam, qui est Christus. Sic ergo inchoat psalmus, Beati immaculati: quem pro prolixitate dictorum in tribus homiliis explanare Domino annuente decrevimus. Totus hic psalmus est scriptus secundum ordinem litterarum, ita ut ab una littera octo versus incipiant, et rursum a sequenti octo alii compleantur. Et hoc similiter usque ad finem texatur. Josephus autem refert in libris ἀρχαιολογίας hunc psalmum, et Deuteronomii canticum, uno metro esse compositum, et putat elegiacum metrum in utroque posse deprehendi: quod scilicet prior versus sex pedibus constet, inferior uno minus in pentametrum finiatur.

ALEPH. Beati immaculati in via. Ista utique in saeculi via, per quam gradimur. Beati immaculati. Contra beatitudinem miseria opponitur. Beatus immortalis dicitur in nostra lingua, sive laudabilis vel gloriosus. Illi sunt beati, qui in vitam aeternam merentur intrare; et illi sunt miseri, qui in infernum descendunt. Quomodo dicit, immaculati: quia sine minutis peccatis homo esse non potest: sicut sanctus Joannes dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Et propheta dicit: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Psal. XIV). Sine macula, hoc est, sine mortalibus criminibus. Sed tamen discretionem facit inter maculam, et maculam, id est, quia etsi sine minutis esse non possumus: tamen in majora incidere non debemus. In via: qui ambulant in lege Domini. In via, in Christo, ut ipse ait: Ego sum via et veritas (Joan. XIV). Qui ambulant in lege Domini, hoc est, in mandatis illius. Qui ambulant, id est, perseverant. Qui ambulant in lege Domini. Qui, carnis concupiscentiis edomatis, etiam terrenae honorem gloriae calcant.

Beati qui scrutantur testimonia ejus. Ut intelligant cum peccaverint, se coram testibus deliquisse. In toto corde exquirunt eum. Et non leviter, neque segniter.

Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. Viae enim sunt apostoli et prophetae, per quos venitur ad viam illam, quae dixit: Ego sum via, veritas, et vita, sicuti jam diximus. In hac enim via impii non incedunt: quia Satanae viam sequuntur.

Tu mandasti, mandata tua, Domine, custodiri nimis. Non tepido corde, nec dissoluto animo, sed fortiter et attente nos sua mandata edocet custodire.

Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Nisi enim ab ipso Domino dirigantur viae nostrae: ad ejus custodiendas justificationes infirmiores erimus, propter fragilitatem carnis.

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Non alia praetermittere, et alia observare est congruum: sed omnia aequaliter custodire oportet, ne in futuro judicio confundamur.

Confitebor tibi, Domine, in directione cordis mei. Quia non est perversum in parte haereticorum. In eo quod didici judicia justitiae tuae. Ut te directo corde laudarem.

Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. Et si ad tempus relinquimur, non tamen usquequaque relinquamur ut pereamus.

BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam: in custodiendo sermones tuos. Hic propheta non modo longaevam aetatem corrigit: verum etiam adolescentiam edocet erudiri, et ita custodire divinos sermones, ut etiam si vetus culpa defleta sit: nunc ne cogitatio ad delinquendum ulla consentiat.

In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis. Non ex parte, sed ex toto corde Deum se requisisse fatetur, ne ab ejus mandatis projiciatur: quia neminem projicit qui peccatores salvos facere venit.

In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. In cordis abdito Dei sacramenta recondit: cum haereticum post duas correptiones devitat (Ad Tit. III), cum sanctum Dei canibus non exponit. Vel cum margaritas ejus non projicit coram porcis (Matth. VII). Nihil negligenter agit in his quae sunt Dei: quia scit maledictum esse qui fecerit opus Domini negligenter (Jerem. XLVIII).

Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas. Quia scio vanae gloriae justificationes tuas, quas Pharisaeus proferebat in templo, a te non processisse (Luc. XVIII).

In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Incomprehensibilia dicit Apostolus judicia Dei (Rom. XI). Ergo iste quae audivit, et didicit a prophetis: ea tantum labiis nuntiavit, sed credentibus, et non indignis.

In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Sicut enim terrenus homo in agris vineisque delectatur: ita iste in testimoniis Dei jucundatur de conscientia pura, qui, contempto mundo, a Deo ditatus est.

In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Exercitatio assiduitas operis est. Et iste: nisi exercitatus in mandatis Dei fuisset, non poterat considerare vias ejus; id est, apostolicas propheticasque doctrinas.

In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos. Ea meditor, in his exerceor, ut illa oblivioni non tradens, possim ea integre perfecteque implere.

GIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. Constanter sibi retribui ob id quod Deo serviat, deprecatur. Et quia nescit servum se esse peccati: in ipso vivere, qui vita est, optat: sermonesque ejus dum vita praesens volvitur, custodire.

Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Absterge ab oculis cordis velamen litterae, et fac me spirituali sensu legis tuae mirabilia contemplari. In lumine enim tuo videbimus lumen (Psal. XXXV).

Incola ego sum in terra, non abscondas me a mandatis tuis. Sic et Apostolus ait: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V). Peregrinum se in corpore positum propheta dicit a coelesti frequentia: quia scit haec mandata in thronis et dominationibus contineri: quae sibi ne occultentur, implorat.

Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore. Ut sive manducem, sive bibam, sive aliud quid faciam: eas semper desiderem, mediter, apprehendam.

Increpasti superbos. Ut eos ad humilitatem sanctam, quam docuisti, reduceres. Increpasti superbos. Sic fecit diabolo, et Adam, qui se elevaverunt in superbia. Vel modo per tuos doctores increpas adversarias potestates, membra diaboli, haereticos vel malos homines, qui contra mandata Dei agunt. Increpasti illos per tuos sanctos. Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Maledicti sunt illi qui a mandatis Dei declinant, sed tunc pleniter maledictionem accepturi erunt mali, id est, haeretici vel reliqui: quoniam dicturus erit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

Aufer a me opprobrium. Peccati et judicium. Et contemptum. Judicii mortalis. Quia testimonia tua exquisivi. Non otiose et somnolenter, sed strenue vigilanterque.

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Quod in hoc versiculo propheta in se loquitur, futurum in apostolis reliquisque martyribus videt, qui multa coram regibus et praesidibus, Domino etiam hoc praenuntiante, perpessi sunt (Matth. X, Marc. XIII, et Luc. XXI). Qui licet sint diversis poenis affecti, usque ad sectionem tamen cervicum semper se in Dei exercuerunt justificationibus.

Nam et testimonia tua meditatio mea est. In his utique pressuris. Et consilium meum justificationes tuae. Quia vitam pollicentur aeternam.

DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Corpori mortali animam conjunctam intelligo: ideo ne delictum invalescat, a te peto vivificari: sciens quia concupiscentia carnis mortem operatur.

Vias meas enuntiavi tibi. Quomodo dicit, enuntiavi tibi, cum alibi dicit, enuntia mihi. Numquid Deus aliquid nescit aut ignorat: quia ipse ubique est praesens, et omnia praevidet, et intrinsecus est? Sed quod dicit, vias meas enuntiavi tibi, hoc est, ac si dicat: Tu dic prius iniquitates tuas (Isai. XLIII), hoc est, tua opera: quod contra mandatum Dei egisti: enuntia per confessionem vel poenitentiam, ut justificeris in sermonibus Dei.

Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas: Vias peccati mei confessus sum, et remisisti: nunc doctrinam indulge, quia in justificationibus tuis edocear.

Viam justificationum tuarum instrue me. Justificationes quas legis littera protulit, spiritualiter capiam. Et exercebor in mirabilibus tuis. In apostolis caeterisque doctrinis ecclesiasticis, quae in ea sunt figuratae.

Dormitavit anima mea. In hujus habitaculi mortalis statione. Prae taedio. Imbecillitatis corporeae. Confirma me in verbis tuis. Ut ablato peccati somno, instanter in his vigilem.

Viam iniquitatis amove a me. Desiderium illud per quod ad peccandum venitur. Et in lege tua miserere mei. Apud te enim lex instituta est, ut semper miserearis.

Viam veritatis elegi. Christum Dei Filium, quem praevidens venturum in mundum audio dicere: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Judicia tua non sum oblitus. Illa judicia, quae in Evangeliis proferens, ait: Hoc est judicium, ut omnis qui credit in Filium hominis, habeat vitam aeternam (Joan. III).

Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere. Et quia his adhaerens, anteriorum facinorum indulgentiam merui: quaeso ne me patiaris de iteratione peccati confundi.

Viam mandatorum tuorum cucurri. Quando multa patiebar propter verbum ob spem futurae beatitudinis. Cum dilatares cor meum. Cum in amplitudine sanctarum Scripturarum mysterium mihi beatae Trinitatis insinuares. Vel dilatares cor meum: id est, in latitudine charitatis, in spe, in fide.

H E. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum. Propheta in persona Ecclesiae dicit, Legem pone mihi, id est, temetipsum: quia lex Christus est. Ac si dicat: Temetipsum mihi pone, hoc est, dona. Et exquiram eam semper. Ipsam legem, hoc est, mandata, vel temetipsum.

Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam. Id est, tua mandata. Intellectum, ut non sim sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI). Ecclesia rogat, ut intelligat discretionem inter bonum et malum, inter vitam et mortem, inter litteram et sensum. Ut intelligam et praedicem et opere impleam. Et custodiam illam in toto corde meo. Id est, ex tota dilectione.

Deduc me in semita mandatorum tuorum. Semita minor est quam via, hoc est, arcta, et angusta via, hoc est, altiora mandata quae ducunt ad vitam: quia lata et spatiosa est quae ducit ad mortem (Matth. VII). Quia ipsam volui. Vox Ecclesiae. Ac si dicat Ecclesia: Non concupivi aliud, nec delectatus sum, nisi tua mandata. Ideo rogo ut me deducas in tua mandata, id est, intelligere facias.

Inclina cor meum in testimonia tua. Vox Ecclesiae: Superbi non inclinant cor in testimoniis Dei, quia sperant se altiores esse, et melius intelligere de praeceptis Dei, quam Ecclesia. Et non in avaritiam. Hoc est, vanitatem: quia illi superbi non inclinant cor in testimoniis Dei; sed in vanitate vel avaritia. Inclina cor meum, dicit Ecclesia, id est, in humilitate, ut illud: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI).

Averte oculos meos ne videant vanitatem. Averte oculos meos, id est, sensus meos, ne videant vanitatem, id est, defectionem. Ac si dicat: Ut in ista vanitate, quae est defectio, non habeam oculos meos, id est, sensus meos defixos. Sed quid, inquit? In via tua vivifica me. Hoc est, in temetipso. Vel in tuis mandatis vivifica me, in anima.

Statue servo tuo. Populo Christiano. Eloquium tuum. Tua mandata. In timore tuo. Id est, sancto.

Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum. Ecclesia dicit, id est, tolle, capula, seca, quod suspicatus sum ab aliis opprobrium. Opprobrium illud quod dicebant gentiles: Cultor es crucifixi: adorator es male mortui: venerator es occisi, et dicebant: Ecce Deus noster, quem vos dicitis manufactilem. Ubi est Deus vester? Veniat. Quod suspicatus sum. Quid suspicabantur illi? Quod fallaciam observaret Ecclesia, quoniam Christum adorabat. Quia judicia tua jucunda. Id est, clara: laeta ad illos qui amant et desiderant, id est, non nolentibus, sed volentibus clara et jucunda sunt.

Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me. Unum est, Domine, tuae miserationis donum, ut eloquia sancta custodientes, in tua aequitate vivificemur, hoc est, cum aequalem te Patri Spirituique sancto fatemur.

VAV. Et veniat super me misericordia tua, Domine. Ut delicta remittas. Et salutare tuum secundum eloquium tuum. Hoc est salutare, eloquium quod per alium promisisti prophetam, dicens: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Hoc est, ut venias nos redimere: secundum quod Abrahae promisisti, sicut dictum est: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII).

Et respondebo exprobrantibus mihi verbum. Ecclesia dicit. Ac si dicat: Si veneris redimere nos, respondebo ad illos qui me exprobrant de mea fide quomodo credo, et dicunt: Ubi est Deus vester? Ecce Deus noster, vel idola illorum quae colunt. Quia speravi in sermonibus tuis. Constanter his respondebo qui vanam dicunt spem meam quam in te habeo, quia illorum spes inanis est.

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque. Non consentiam peccantibus, ne audiam: Quare tu enarras justitias meas (Psal. IX)? Quia in judiciis tuis supersperavi. In his sperans, semper ea protuli in Ecclesiis populorum.

Et custodiam legem tuam semper, in saeculum saeculi. In, semper, omne tempus vitae praesentis ostendit. In saeculum saeculi vero futurum saeculum monstrat.

Et ambulabam in latitudine. Dilatatus enim sum in custodia legis tuae. Quia mandata tua exquisivi. Diligenter ea perscrutans. Ad hoc exquisivi, ut crederem et intelligerem.

Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Sciens quia qui te confitetur in saeculo, confiteberis eum coram Patre et angelis ejus (Matth. X). Nos vero si ante reges et praesides propter Dominum, sicut martyres fecerunt, stemus, sive verbum veritatis annuntiemus, sive pro justitia decertemus (Ibid. et Marc. XIII): non confusi, sed constantes esse debemus.

Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi. Ut opus meditationis, dilectionis perficeret fructum.

Et levavi manus meas. Id est, elevavi. Ad mandata tua quae dilexi. A peccato mundas, et ab effusione innocentis sanguinis alienas. Et exercebar in justificationibus tuis. Ut quae in his per litteram indicabantur, spiritualiter possim advertere.

ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, Domine: in quo mihi spem dedisti. Talem me digneris efficere, ut idoneus habear qui verbi tui memor, inter pressuras hujus saeculi, per spem aeternorum bonorum, merear consolari, sicut sequitur:

Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificabit me. Cum in angustiis posito, aeternae vitae pabulum subministrat.

Superbi inique agebant usquequaque. Qui, relicta humilitate praeceptionis divinae, in hujus saeculi vanitatibus extollebantur. A lege autem tua non declinavi. Quia illis damnationi appropinquantibus, erigebar in ea.

Memor fui judiciorum tuorum. Nihil in hac vita indignum gessi, metuens ne his condemnarer. A saeculo, Domine. Ab initio hujus vitae. Et consolatus sum. Securum me sciens a judicio mortis. Consolatus sum, dicit ipsa Ecclesia: quod Deus venit sua membra redimere. Quasi dicat: Ab initio cognovi ego, et intellexi per Spiritum sanctum, quod tu venturus eras in carne.

Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Vox Ecclesiae. Affectum miserationis ostendit, ut doleat super praevaricationes iniquorum, juxta illud Apostoli: Ob unius membri dolorem compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Ideoque non vult quemquam peccare, sed omnes cupit viam veritatis agnoscere (I Tim. II).

Cantabiles mihi erant justificationes tuae: in loco peregrinationis meae. Docet nos propheta, in hujus mundi peregrinatione, spiritualia cantica semel aure suscepta incessabiliter decantare, quia cum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V).

Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Oportet enim, fragilitatem humanam, ut cum semper, impensius tamen nocturno tempore memoriam faciat Dominici nominis (I Cor. V): cum aut recordatione divitiarum premitur, aut concupiscentiae igne torquetur, et praecipue hoc exorare, ut si legem Dei custodire coepit, ne ab eadem in aliquo divellatur.

Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. Facta est mihi haec lex consolatio, et non scandalum: ut diligentius justificationes tuas scrutari valerem. Nos quoque suppliciter exoramus Dominum: ut nobis justificationes suas insinuet, vias reseret, mirabilia declaret, et si quid legis umbraculum occultet, Paracleto illuminante, revelet, ut si beatitudinis palmam non adipiscimur, saltem vel pro delictis veniam consequamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto, honor, et potestas, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Justificationum, mandatorum, legum, viarumque discretionem jam in superiori homilia descripsimus (homil. II): nunc ad octavae litterae capitulum revertamur.

HETH. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Qui relinquit mundi superbiam, honorum fastigia, divitiarumque jactantiam, et in coelo collocat thesauros, hujus portio efficitur Deus: sicut Petrus ait paralytico: Argentum et aurum non est mihi; sed quod habeo, hoc tibi do: In nomine Christi Jesu surge, et ambula (Act. III). O magnus thesaurus, o felicium divitiarum egregius cumulus, ut qui legem Dei custodit, et cujus Deus est portio, morbida curet infirmitatum!

Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. Bene propheta toto corde deprecatur faciem Dei, qui mundum cor se novit habere. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Miserere mei secundum eloquium tuum. Per quod promisisti ut peccatorem in morte non obrueres, sed misericordia consolareris.

Cogitavi vias meas. Quod rectae erant. Et converti pedes meos in testimonia tua. Sensus meos in tua praecepta: ut observare debeam, et opere compleam.

Paratus sum, et non sum turbatus. Paratus sum, ad praedicandum: non sum turbatus, ad tribulationem sustinendam propter Christum. Ut custodiam mandata tua. Non me conturbaverunt iniqua exprobrantium jacula.

Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. Ab improperiis peccantium se conseptum propheta dicit, nec tamen legis divinae se ait immemorem: sciens oportere nos per multas tribulationes introire in regnum Dei (Act. XIV).

Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae. Scit enim medio noctis tempore vel pericula pati, vel praemia se assequi posse, quia sicut media nocte percussit angelus Aegyptum (Exod. XI), ita media nocte sapientes virgines introducuntur ad sponsum (Matt. XXV). Et multa sunt alia de media nocte testimonia. Ideo hic eo tempore surgit cum judicio ac justitia, ut quod posceret consequatur.

Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. David particeps erat in regno ad omnes homines qui sustinebant tribulationem; et modo Ecclesia particeps est ad illos qui Deum timent timore sancto, et sua mandata implent. Particeps est cum illis in fide, spe, charitate.

Misericordia Domini plena est terra. Cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Justificationes tuas doce me. Ne similis fiam his qui habentes scientiae clavem, neque ipsi introeunt, neque alios introire permittunt (Luc. XI). Misericordiam fecit, quando venit nos redimere. Inde est plena terra, id est, sancta Ecclesia. Justificationes tuas doce me. Hoc est, tua mandata, ut illa intelligam et praedicem, et opere impleam.

TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine. Vox prophetae in persona Ecclesiae. Bonitatem fecisti, quando in carne venisti, et nos redemisti; quando quod promisisti ad Abraham, et reliquos patres adimplesti, ut illud; et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XX). Cum servo tuo: populo christiano. Secundum verbum tuum. Verbum Patris Filius est. Secundum verbum tuum; ut peccantem me non in ira punires, sed misericordia consolareris. Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me. Vox Ecclesiae. Ante debuerat dicere scientiam, et postea disciplinam; quia non potest homo bonus esse nisi scientiam habeat. Qualem bonitatem se dicit facere? Quia dat pluviam super terram, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et disciplinam, hoc est, ut primitus in se debeat mensurare, et facere disciplinam, et postea in aliis. Et scientiam, hoc est, ut discretionem habeat, et sciat discernere inter bonum et malum, inter vitam et mortem, inter corpus et animam. Doce me, ut intelligam tua mandata opere implere. Quia mandatis tuis credidi. Propterea doce me, quia in tuis praeceptis credidi; id est, opere implevi.

Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. Praecedente delicto humiliamur, et per hoc erudimur, ut eloquia divina custodiamus.

Bonus es tu, Domine. Quia nemo bonus nisi tu solus. Et in bonitate doce me justificationes tuas. Eo quod bonae sint, sicut et tu bonus es.

Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Cum enim verbera divina me arguerent, et superbi saeculi lacesserent, dicentes: Ubi auxilium, ubi spes tua, ubi est bonitas Dei tui; ego mandata tua vehementius scrutabar, consolationem requirens in eis.

Coagulatum est sicut lac cor eorum. Lac cum natura suave sit, corruptum tamen vitio coagulatur et acescit. Ita et superbi, id est, haeretici, dulce cor sanctis Scripturis prius habuerunt; sed pervertentes eas in ebrietate sensus sui, coagulati atque acerrimi facti sunt. Ego vero legem tuam meditatus sum. Per quam superbos humilias, per quam humilibus gratiam praestas.

Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Vox Ecclesiae dicit: Bonum mihi fuit quod me humiliasti; quia per hoc didici tua mandata implere in operatione. Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Quia non in superbia, sed in humilitate discuntur.

Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. Lex oris Dei Christus est; qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Quem praevidens propheta super omnes thesauros concupiscit; quia non solum amicos diligi, sed etiam inimicis praecipit ignosci.

IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me, da mihi intellectum ut discam mandata tua. Magnum est enim ut se homo intelligat manu Dei factum plasmatumque, et ad ejus imaginem esse compositum. Quod si cognoverit, scientiam poscere debet, ut mandata ejus intelligat atque custodiat; ne recedens ab eis, qui fuit imago Dei incipiat imago esse diaboli.

Qui timent te videbunt me, et laetabuntur. Vox Ecclesiae, hoc est, ut illi qui Deum timent, videant suum intellectum, et laetitiam habeant: quia Ecclesia quando videt alios mandata Dei observare, magnam laetitiam habet. Postea invicem sic laetabuntur, et hic, et in futuro. Quia in verbo tuo supersperavi, id est, in Christo habeo spem.

Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua et in veritate tua. Aequitas tua est, ut peccatores arguas pro delictis: Veritas, ut superbos humilies a prosperitatibus suis. Ergo quia me humiliasti, ut corrigeres:

Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me. Vox prophetae in persona Ecclesiae. Praevidebat propheta per Spiritum sanctum Christum venturum esse in carne, qui erat misericordia, ut nos redimeret secundum quod promiserat, et me consolaretur. Adimplevit quod promisit; quia dicit in alio loco: Miserationes multae sunt apud Deum, et nostra peccata multa sunt (Ps. CXLIII). Inde dicit: Miserationes tuae multae sunt. Secundum eloquium tuum servo tuo. Secundum quod promisisti, veni redimere servum tuum, populum Christianum, qui tibi servit specialiter. Fiat nunc misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Promisisti enim, ut post humilitatem afflictionis, tribueres praesidium consolationis.

Veniant mihi miserationes tuae et vivam, quia lex tua meditatio mea est. Jam legem tuam meditor, sed in aeternam vitam venire non possum, nisi a te inibi fuero commutatus.

Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me. Confundantur in peccatis suis, et cognoscant se inique gessisse adversus justum. Ego autem exercebor in mandatis tuis. Ostendens eis quae oporteat agere. Ego autem. Vox Ecclesiae. Exercebor in mandatis tuis. Dum isti supradicti sic fecerunt: ego in tuis praeceptis ibi me exerceo.

Convertentur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. Hoc est ut, me docente, cognoscentes ea ad te conversi fiant.

Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Et quia de corde procedit numerositas vitiorum, sicut Dominus ait in Evangelio: ideo propheta immaculatum se fieri poscit in Dei justificationibus, ut eum in judicio damnationis sententia non confundat (Ps. CXVIII). Sic et nos premere debemus varias cogitationes, ne nobis confusionem praeparent cum eas desideraverimus implere. Fiat cor meum immaculatum. Hic cor pro anima ponitur. Ac si dicat: Fiat anima mea sine peccato mortali. In justificationibus tuis ut non confundar. Hoc est, ut non habeam confusionem aeternam.

CAPH. Defecit in salutari tuo anima mea. In Jesu, quia venit salvum facere populum suum a peccatis eorum. Et in verbum tuum supersperavi. Quod in principio Deus erat apud Deum, ut veniat ad redemptionem humanam.

Defecerunt oculi mei in eloquium tuum; dicentes, Quando consolaberis me? Attende. Hanc suscipio consolationem te advenire de coelis in defectione spiritualium oculorum.

Quia factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus. Dominus in Evangelio dixit: Nemo ponit vinum novum in utres veteres (Marc. II): significans pectus humanum diuturnis repletum vitiis non posse continere mandata Dei. Ergo et nos si incalescamus naturali ardore ut peccemus: cum mandata Dei accipimus, repentinus exstinguitur hic calor, et erimus quasi uter in pruina, refrigerato in nobis ardore peccati.

Quot sunt dies servi tui; quando facies de persequentibus me judicium. Pauci sunt dies hujus vitae. Tu, Domine, contere in judicio tuo Satanam cum satellitibus suis, sub pedibus nostris velociter, qui nos persequuntur.

Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Audivit multa ab haereticis ac gentibus quae non conveniunt mandatis Dei. Ideo adjungit:

Omnia mandata ejus veritas. Nulla enim falsitate comprehenduntur. Iniqui persecuti sunt me, adjuva me. Gravia adversus principatus et potestates sustineo bella, et ideo non peto, ut amoveatur hoc certamen; sed ut adjuver, sciens neminem posse coronari nisi qui legitime certaverit.

Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. Valde me corporalia vitia in terra humiliassent: nisi custodissem mandata divina.

Secundum misericordiam tuam vivifica me. In aeternam vitam; quia ego jam non mihi vivo: vivit autem in me Christus. Ut custodiam testimonia oris tui. Vel ea quae in Lege mandasti; vel illa quae in Evangeliis protulisti.

LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. In homine illo coelesti qui, relicta imagine terrena, factus est coelum.

In generationem et generationem veritas tua. Una generatio est Legis et prophetarum: altera Evangeliorum. In his generationibus veritas permanet Dei: quia nihil mendacii protulerunt. Fundasti terram, et permanet. Non illam quae cum coelo praeterit; sed illam in qua verbum Dei multiplicatur.

Ordinatione tua perseverat dies; quoniam omnia serviunt tibi. Qui, relictis mundi tenebris, in lumine Dei vivit; ille in Deum, qui dies verus est, perseverat. Et omnia quae ex ordinatione ejus perficit, ei deputat serviendum.

Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. Dat exemplum, ut etiamsi in diversis persecutionibus humiliemur, legem meditemur, ne pereamus.

In aeternum non obliviscar justificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. Transferens me post certamina multa in vitam aeternam.

Tuus sum ego, salvum me fac, Domine, quoniam justificationes tuas exquisivi. Ego tuus famulus, et tu Deus meus. A te posco salvari, quia venter non est mihi Deus, nec sum inani gloriae deditus, sed justificationibus tuis.

Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me, testimonia tua intellexi. Longo me certamine adversae potestates impugnant, sed ego intelligens testimonia tua, consolationem recepi ex eis.

Omnis consummationis vidi finem. Christum utique, qui finis est Legis, et prophetarum consummatio. Propheta praevidit in spiritu consummasse eum omnia quae scripta sunt de eo in Lege, et prophetis, et psalmis. Siquidem ipse in passione ait: Consummatum est (Joan. XIX). Latum mandatum tuum nimis. Spatiosum enim praevidit tempus illud ab eo quo se mandavit per Legem et prophetas venturum, usquequo procedat per Evangelium.

MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine: tota die meditatio mea est. In hoc apparet eum Legem Dei diligere: quia omne tempus vitae suae eam cognoscitur meditari. Die autem dixit, pro eo quod a splendore divinae lucis eluceat.

Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est. Inimici prophetae, Judaei sunt, qui spiritualiter non intelligunt. Quibus prudentiorem propheta se dicit, quia in his mandatis quae in aeternum servavit, venturum Dominum praevidit.

Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Docebant tunc scribae et pharisaei habentes scientiae clavem: sed iste super his intelligit, qui mysterium unguentorum, et festivitatum atque holocantomatum; in Evangeliis vidit esse complendum.

Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi. Super sacerdotes et principes cuncta legis mandata requiro: quia in novo Testamento agi praestolor quod cerno in veteri figuratum.

Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. A praecipitio coeni facinorosi me semper inhibui, ut facilius verbum mandatorum custodire valerem.

A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Legem mandatorum a te suscepi, quod si ab his declinarem judiciis: in aeterno judicio condemnarer.

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. Transito melle, vel alio cibo palato, nullum ultra saporem habet: sed eloquia tua, Domine, sive in ore, sive in faucibus, vel in arcano abditi pectoris, semper dulcia sunt meditantibus ea. Nam sicut mel visibile amaritudinem arcet nostrarum faucium: ita eloquiis Dominicis amaritudines nostrorum criminum mitigantur.

A mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Supradictam mandatorum dulcedinem hauriens, iniquae amaritudinis viam odivi.

NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Si in hujus saeculi noctibus in nobis verbi Dei luceat lumen: non incidunt pedes nostri in laqueos funium ac praecipitia fovearum, quae manus artis diabolicae in nostris offendiculis praeparant. Et lumen semitis meis. Ut hoc lumine praeeunte, dum vitae istius semitas gradimur: in eam quae via vera est, perducamur.

Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Primum juravit, ut ab hac custodia non dissolvatur. Deinde statuit, ut quae juraverat firmet, sciens nihil in Dei judiciis nisi per justitiam propalari.

Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Didicit humilitatem quam Christus docuit: qui mitis est, et humilis corde. Ideo nunc deprecatur, ut sicut ille post humilitatem formae servilis exaltatus est in gloriam Dei Patris, ita et iste ab hac humilitate corporea in vitam transferatur aeternam.

Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine. Vox Ecclesiae. Ac si dicat: Vota mea quae tibi offero, beneplacita tibi sint, id est, acceptabilia et delectabilia. Et judicia tua doce me. Hoc est, tua mandata, ut intelligam et impleam.

Anima mea in manibus tuis. Hoc est, sensibus tuis: quia paratus sum ut operer. Et in alio loco dicit: Anima mea in manibus meis. Quomodo dicit in manibus meis? Eo quod paratus sum martyrium sustinere propter Christum.

Posuerunt peccatores laqueos mihi. Vide quod laqueus secus viam ponitur, et si egressus fueris de via, cades in laqueum. Quid sunt isti laquei, nisi tendiculae diaboli, vel suggestiones daemonis? Vitia etiam et peccata possunt intelligi. Et in mandatis tuis non erravi. Vox Ecclesiae. Non erravi a tuis mandatis, sed custodivi in operatione.

Haereditate acquisivi testimonia tua. Tua testimonia et tua praecepta, hoc est mea haereditas in aeternum, et hic, et in futurum. Quia exsultatio cordis mei sunt. Tua testimonia, hoc est, exsultatio: quia Ecclesia in mandatis Dei delectatur et exsultat.

Inclinavi cor meum. Non fui superbus, sed humilis, et ideo inclinavi cor meum, ut te intelligerem: quia superbi non inclinant cor ad humilitatem. Ad quid inclinavi cor meum? dicit Ecclesia. Ad faciendas justificationes tuas. Hoc est mandata tua. In aeternum propter retributionem. Vitae aeternae, ut illam merear percipere.

SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Vox prophetae in persona Ecclesiae. Quomodo dicit, iniquos odio habui: dum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Luc. VI)? Et alibi: Orate pro persequentibus et calumniantibus vobis (Matth. V). Et hic quomodo dicit, Odio habui? Sed secundum legem veteris Testamenti potest se defendere, sicut dictum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX). Sed modo intelligendum est: Odio habui: vitia et peccata. Et dilexi: hoc est illam naturam, quia non licet odisse creaturam Dei, sed peccatum. Sicut alibi dicit; Perfecto odio oderam illos (Psal. CXVIII). Et odium non perfectum. Quare? Quia qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. XIII). Et legem tuam dilexi, id est, tuam legem quam tu praecepisti, dilexi, opere implevi.

Adjutor et susceptor meus es tu. Adjutor, in praesenti: susceptor, in futuro. Et in verbo tuo spero. Hoc est, in Christo, quia verbum Patris Filius est.

Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Vox prophetae in persona Ecclesiae: optando dicit: Declinate a me, maligni. Si volueris perfecte poenitentiam agere: segregare te debes a consortio peccatorum vel omnium malorum hominum, et fugere in alium locum, ut perfecte eam agere valeas. Declinate a me, maligni: hi sunt daemones, vitia et peccata: vel adversariae potestates. Quia dum ipsi tendiculas tibi praeparant, et suggestiones pessimas: non potes scrutari mandata Dei, ut illa bene intelligas. Sed si volueris poenitentiam agere: segregare te debes ab illorum consortio.

Suscipe me secundum eloquium tuum. David dicit: Suscipe me a carne secundum quod promisisti, ut de mea carne carnem acciperes et me redimeres. Et vivam. Hoc est in anima si me redemeris, et hic, et in futurum. Et ne confundas me ab exspectatione mea. De hoc quod exspectavi eam salvationem, cum veneris non confundar, ut non habeam confusionem neque hic, neque in futurum.

Adjuva me. Auxilium rogat. Et salvus ero. In anima, si veneris ut me adjuves. Et meditabor in justificationibus tuis. Id est, in tuis mandatis. Semper. Sine fine.

Sprevisti omnes discedentes. Id est, despexisti. A justitiis tuis. Quare? Quia injusta est cogitatio eorum. Ideo sprevisti: quia discedunt a tuis mandatis, et cogitatio eorum injusta est: haereticorum, Judaeorum vel omnium malorum, et contra Christum, et contra Ecclesiam.

Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae. Optando dicit propheta in persona Ecclesiae: quia ante adventum Christi praevaricatores erant: qui sub debito tenebantur propter praevaricationem primi hominis Adae, et omnes ad infernum descendebant: etiam ipsi infantes ad infernum descendebant: quia propter illud debitum praevaricatores reputabantur: nisi per baptismum abluti fuissent. Et modo, qui non sunt baptizati, ad infernum descendunt. Praevaricantes reputavi. Quia non omnes peccatores, praevaricatores: sed, omnes praevaricatores, peccatores. Ideo dilexi testimonia tua. Ne in his praevaricator appaream.

Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. Metuo futurum judicium: ideo cruci tuae configens omnes concupiscentias carnis, tibi convivere, tibi commori, tibi consepeliri paratus sum, ut in futuro tibi consurgere merear. Sed et nos, Domine, deprecamur, ut in timore tuo confixi, lucerna sacri luminis praeeunte, a peccati funibus absoluti, et tua portio facti: illam viam incedere valeamus, quae nos a malorum liberatos suppliciis, angelis faciat cohaeredes. Per ipsum Dominum Jesum Christum: cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

Salubri nos semper consilio et sacro eloquio beatus hortatur propheta: ut justitiam quam ille custodivit in opere, nos debeamus fideliter exsequi et dissolubiliter retinere. Qui ut segnes et inertes animos ad haec custodienda facilius excitet, quid meriti pro ipsius custodiae justitia adipiscamur, edocet dicens:

AIN. Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. Jugiter nos in hoc mortali corpore vitiorum caterva persequitur: sed si mensura judiciorum ac justificationum Dei in nobis maneat, ut prudenti consilio ea quae his conveniunt faciamus: horum persecutorum manibus non trademur.

Suscipe servum tuum in bono. Quia servire me peccato jam nescio. Ut non calumnientur me superbi. Diabolus et ministri ejus.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum. In Jesum, qui Hebraice Salvator dicitur. Et in eloquium justitiae tuae. In Verbum illud quod erat in principio apud Deum: qui justitias legis non venit solvere, sed implere.

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Ut ipse vota mea perficias. Et justificationes tuas doce me. Ut eas, sicut saepius optavi, possim advertere.

Servus tuus sum ego: da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. A te ea discam, et non ab haereticis, vel Judaeis: quia mihi nullum tempus est ab exercitatione tuae servitutis otiosum.

Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam. Judaei utique qui eam spiritualiter non intellexerunt. Sed veniet tempus quando occulta illius, Dominus faciet praedicatione Evangelica reserari.

Ideo dilexi mandata tua: super aurum et topazion. Sicut enim aurum cunctorum metallorum praecellit pretium: ita topazius omnium gemmarum in se continens pulchritudinem, omnium vincit honores. Ideo propheta super haec omnia Dei mandata diligit: quia in his adventum Domini, qui mundum redempturus est, nuntiatum intelligit.

Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. Nihil de viis iniquitatis accessit: sed sicut perambulavi integre: ita omnia quae in viis iniquitatis morabantur, odivi.

PHE. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea. Vidi in his aliud agi, aliud figurari. Ideoque quia mirum mihi est: diligentius perscrutatus, cuncta, te declarante, cognosco: sicut sequitur.

Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Sermones Dei sunt scripta propherum et Legis quae in Evangeliis declarantur: dum Verbum caro factum habitat in nobis, et multis virtutibus Deum ostendit. Sed horum intellectus parvitati nostrae, qui in innocentia renati sumus, tribuitur: Domino sic dicente: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. X).

Os meum aperui et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. Cor mundum reseravi, et dignum me effeci desiderio mandatorum tuorum, in quem Spiritus sanctus diffunderetur.

Aspice in me et miserere mei: secundum judicium diligentium nomen tuum. Ut illo me judicio muneres quo reliquos qui diligunt nomen tuum.

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Et non secundum corporeas voluntates. Et non dominetur mei omnis iniquitas. Quia tuo sum famulatui mancipatus.

Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. Calumniae sunt, cum justis hominibus crimen impietatis objicitur. Et ex quibus se redimi deposcit a Deo, ut ejus mandata custodiat.

Faciem tuam illumina super servum tuum. Confirma me effigie imaginis gloriae tuae. Et doce me justificationes tuas. Ut quod in illis cerno per speculum, certa contemplatione conspiciam.

Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. Veram semper agit poenitentiam hic sanctus, et non cessat fluentis lacrymarum antiqua delicta diluere: ut intelligas, nisi veram poenitentiam egeris, tibi facile non dimitti quae gesseris. Vera est enim poenitentia, jugiter fletibus commissa diluere et abluta non iterare.

SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum: mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Omnia quae mandante te patimur, justa, recta, ac vera sunt: quia aut pro peccatis nostris ingruunt: aut ut probati manifestemur, eveniunt.

Tabescere me fecit zelus domus tuae. Cum domus Dei, spelunca latronum efficitur a malis habitatoribus: vel cum videro corpora Deo dicata volutabris facinorum inquinari. Quia obliti sunt verba tua inimici mei. Obliviscentes enim praecepta Legis, fecerunt domum tuam speluncam latronum.

Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Quia sicut peccatum consumit: ita et peccantem, si convertatur illuminat.

Adolescentior sum ego, et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Quamquam haec David ex persona sua dicat, qui adolescentior caeteris fratribus quasi contemptus ad oves pascendas directus, dehinc in regnum electus est: tamen haec ad populum Christianum referenda sunt, qui prius contemptus, et de domo patris ejectus, recolens justificationes Dei, acceptis prioris primogenitis, prior effectus est.

Justitia tua justitia in aeternum. Quam non cognovit populus ille prior semper esse perpetuam. Et lex tua veritas. Illis fuit umbra: nunc est Ecclesiae populo veritas. Sed propheta pro hac veritate multa perferens ait:

Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. Quamlibet tribuletur in poenis, coarctetur in vinculis: vox semper libera Dei mandata meditatur assidue.

Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi et vivam. Ut pro eorum intelligentia, vitam possim capere sempiternam.

COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam mandata tua. Hunc clamorem non corporeae vocis, sed mentis spiritualis esse, saepe monuimus: per quem justi a Deo exaudiuntur: vel ille precibus eorum pium pandit auditum.

Praeveni in maturitate et clamavi: quia in verbo tuo speravi. Vetera vitia pudicitia juvenili praevenit, qui per maturitatem vivacis animi, spem suam numquam a verbis Dei removit.

Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua. Non eum lux soporatum reperit, sed vigilantem strenue, et circa divina eloquia oculorum spiritualium intentione meditantem.

Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, etc. Incessabiliter vocis spiritualis emittit gemitum, ut ab hac mortalitate in vitam transferatur aeternam.

Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. Omnis enim qui inique sanctis appropinquat ut noceat, elongatur a lege Dei.

Prope es tu, Domine: et omnia mandata tua aequitas. Non teneris locis, sed per veritatem mandatorum cordibus sanctorum illaberis.

Ab initio cognovi de testimoniis tuis. Ab Adam in omnibus patriarchis ac prophetis. Quia in aeternum fundasti ea. Evangeliis, in quibus et nos fundati sumas supra fundamentum memoratum: sicut dixisse Paulum apostolum saepe meminimus.

RES. Vide humilitatem meam et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Tibi humilior, a te eripi me deprecor, ut exalter: quia memor sum legis tuae qua dixisti: Qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV).

Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Judicavi me ego nihil scire, nisi Jesum Christum, qui ad redemptionem mundi venire promissus est. Juxta ergo hoc judicium ego a te vivificer in eloquiis tuis.

Longe est a peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt. Salus nostra, Christus est, qui a negligentibus Judaeis elongatur: eo quod in justificationibus legis non intelligunt figuratum.

Miserationes tuae multae sunt, Domine. Quia de multis periculis eruunt. Secundum judicium tuum vivifica me. Ne inveniatur in me quod judicium mortis absumat.

Multi persequuntur me et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi. Saeviant odiis: impugnent injuriis: ego a testimoniis tuis erigor, non inclinor.

Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodiebant. Pactum fuit Israeli cum Deo, quod dixit ad Moysen: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus (Exod. XXIV). Sed et nunc nos paciscimur in baptismo, ut abrenuntiemus diabolo et operibus ejus. Pro transgressoribus ergo hujus pacti propheta tabescit. Et Paulus qui dicebat: Quis uritur, et ego non uror (II Cor. XI)?

Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Dilexit ea: non per metum, sed per bonae voluntatis affectum. Ideo se in his vivificari deposcit.

Principium verborum tuorum veritas. Ut novus homo renatus in Christo vivat. Et in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Ut deinceps cognoscens se ad imaginem similitudinemque Dei creatum, nihil judiciis ac justitiis ejus gerat indignum.

SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Formidavi a verbo illo quo ait: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matt. X). Ideo perstitit fortis in passione.

Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. Alligato forti, et vasis ejus direptis (Luc. XI), laetor in illud eloquium evangelicum quod dicit: Cum vos persequentur et maledicent, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam, gaudete et exsultate: quia merces vestra multa est in coelis (Matt. V).

Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Dum iniquitatem odit, et Dei justitiam diligit: in majori se officio extendit, dicens:

Septies in die laudem dixi tibi: super judicia justitiae. Septies Deum per diem laudat; quia mens ejus in pleno splendore perdurans, ad illum septimum diem, id est sabbatorum sabbatum, qui est requies aeterna, festinat.

Pax multa diligentibus legem tuam, Domine: et non est illis scandalum. Qui Deum amat, pacem cum fratribus necesse est, habeat. Nam Deum falso amore diligit, qui scandalizatur in fratre.

Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Jesum Dominum omnium salutare exspectans: ea quae in Lege et prophetis mandata fuerant, feci.

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Cum strenuitate custodiae validam dilectionem apposuit.

Servavi praecepta tua et testimonia tua: quia omnes viae meae coram te, Domine. Servat praecepta testimoniaque, qui vias Dei incedit: nec quidquam in actu, dicto, vel cogitatu agit, quod divinae contemplationi habeatur indignum.

TAU. Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Proximam tibi fieri orationem meam deprecor, Domine, ut a te intellectum capiens, nihil aliud nisi quod oportet exorem.

Introeat postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me. Ut eam per odorem in nocte hujus vitae dignanter assumens, ab hac corruptione concupiscentiae carnalis eripiatur.

Eructabunt labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas. Si per puram conscientiam reserata fuerint a te labia mea, tunc dignum laudationis proferam hymnum: quem a tuis justificationibus imbutus edoceor.

Pronuntiabit lingua mea eloquia tua, quia mandata tua aequitas. Nihil est aliud in eloquiis tuis, Domine, nisi pax, nisi aequitas, nisi vita. Hoc corde credam, hoc labiis eloquar, hoc lingua pronuntiem.

Fiat manus tua, ut salvet me: quoniam mandata tua elegi. Cum dicit: Fiat manus tua, designat Dominum Salvatorem, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, per quem facta sunt universa, et reguntur. Manum hic debemus dexteram accipere. Postulat autem venire Salvatorem, per quem se noverat salvandum. Quod autem dicit: elegi mandata, omnia se pericula amore Domini postposuisse testatur.

Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Ipsum videre concupiveram, quem de utero virginali illis adhuc temporibus credebam esse venturum. Et ut sibi hanc scientiam de Scripturis divinis provenisse monstraret, sequitur: Et lex tua meditatio mea est. In prophetis enim concupiverat Christum Dominum nasciturum: de quo Lex et prophetae loquebantur.

Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Absorpta terrenae corruptionis infirmitate, vivere se confitetur Deo, per adjutorium judiciorum ejus.

Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Fuisse, et jam non esse, ovem errabundam dicit: reportari se pastoris humeris deprecatur: ut nunc angelis de sua inventione gaudia tribuantur. Dominus autem non est missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matt. XV). Quem supplices deprecamur, ut judiciorum ejus factores, mandatorum custodes, testimoniorumque scrutatores effecti, reperta perdita ove (Luc. XV), industria benigni pastoris restituta Ecclesiastico ovili, sacris ejus humeris reportati, sanctorum angelorum mereamur consortiis gloriari: ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXIX.

Canticum graduum. Quindecim graduum Psalmi per quosdam provectus nos ad summam perducunt: ut in atriis Domini possimus dicere: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, in atriis domus Dei ejus (Psal. CXXXIII). Et quia a plerisque super his latissime disputatum est: stultum est parva dicere velle pro magnis.

Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Tres res in uno versiculo velociter explicantur; angustia, preces, exauditio: quia nemo tribulatur, nisi qui vivere in Christo pie desiderat. Oportet ergo ut non vocum elatione, sed cordis humilitate proclamemus ad Dominum, si cupimus exaudiri.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis. A Judaeis, qui Christum Dominum non solum non credunt, sed etiam immundis labiis blasphemare non metuunt. Et a lingua dolosa. Ab haereticorum doctrina, qui nos a recta fidei linea exturbare nituntur.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Ad se fideliter proclamantem animam Dominus interrogare pietatis affectu dignatus est: ut quid ei detur, aut quid apponatur ad linguam dolosam? Dicunt multi hoc in loco commutata praepositione: Quid detur tibi adversus linguam dolosam? dicere volunt, ut quasi ex Dei doctrina anima illa audiat.

Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Pro desolatoriis carbonibus in Hebraeo ἀρχευθίνοις habet. Desolatorem puto et in Isaia esse carbonem, qui ad labia ejus defertur (Isai. VI), ut purget vitia quae loquendo, sive optima quaeque tacendo, contraxerat. Et hic itaque carbonem similem deprecatur: ut detur ei carbo de altario Dei, qui in ejus labiis, peccatorum solitudinem faciat, id est, a vitiis eum praestet alienum.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Cujus conversatio in coelis est, peregrinatur in hoc corpore, et haec peregrinatio longa ei videtur, quia quod suscepit per spem, non contemplatur in specie. Ideoque quasi triticum inter paleas gemens ait: Habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar tenebrae interpretantur. Habitat ergo iste cum habitantibus tenebras, sed non obscuratur a tenebris: sicut lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Multum incola fuit anima mea. Desiderabam enim dissolvi et esse cum Christo.

Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Implens illud Apostoli: Si possibile est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Philipp. I, et Rom. XII). Est ergo cum odientibus pacem: pacificus idcirco, ut eis pacem liberius praedicaret. Et cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Ille annuntiabat pacem; sed pacis inimici non solum eam non recipiebant, verum etiam ipsum praedicatorem pacis, suis nequitiis impugnabant.

PSALMUS CXX.

Canticum graduum. Iste psalmus secundam ascensionem continet, cujus titulus est: Canticum graduum. Plures enim sunt, significantes (ut jam in primo eorum audistis) ascensum nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis, id est, ab humilitate contribulationis.

Levavi oculos meos ad montes. Spirituales utique oculos extuli ad excelsa librorum: Prophetarum scilicet ac Legis. Unde veniet auxilium mihi. Unde Dominum auxiliatorem omnium venire suspicio.

Auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram. Ab ipso auxilium praestolor, per quem Pater coelum terramque locavit. Hinc jam pro fide sua vir iste a Spiritu sancto responsum accepit consolationis. Ait enim:

Non det in commotionem pedem tuum. Non patitur removere stabilitatem, qua in eo firmatus es. Neque dormitet qui custodit te. Deus enim in se manentem pervigili custodia protegit ac tuetur.

Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Sine ulla autem intermissione a Deo custoditur: qui eum spiritualium oculorum intentione perspexerit.

Dominus custodit te. Ipse qui coelum fecit et terram, quia dii qui eam non fecerunt, pereunt ex ea.

Dominus protectio tua: super manum dexterae tuae. Ille te protegit, ne opus tuum dextrum, id est, bonum pars impediat inimica.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Justus nec in prosperis elevari potest: nec in tristibus dejici. Quod in die et nocte, hoc et in sole significatur, et luna.

Dominus custodit te ab omni malo. Ab omnibus insidiis inimici. Custodiat animam tuam Dominus. Ne ei pars dominetur potestatis adversae.

Dominus custodiat introitum tuum. Per quem ingressus es ad cognoscendum Patrem. Et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum. Ut cum a corpore recesseris, sua custodia protegaris: ne in chaos illud praecipiteris, ubi dives conspicitur ardens, sed in sinu Abrahae cum Lazaro sempiterna requie perfruaris (Luc. XVI).