PSALMI 121-140 |
8
[recensere]- PSALMUS CXLI.
Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. Praescribitur iste titulus secundum historiam quidem quando fugiebat David a facie Saul, in deserto Engaddi in spelunca absconsus (I Reg. XXIV). Et ingressus est ignorans Saul, quasi sua causa. Sed quoniam habet in praescriptione. Intellectus David: debemus spiritualiter intelligere psalmum. Accipitur quidem in Domino verus David, et intelligitur Saul in diabolo. Spelunca autem in hoc mundo: et quod diabolus non immittit in hunc mundum aliquid boni; sed stercus, et si quid putridum est. Spelunca autem intelligitur iste mundus, quia perfectum lumen non habet, quantum ad comparationem futuri, sed quasi lumen aliquod illuxit Dominus veniens in hunc mundum. Propterea dicit Apostolus: Qui est lumen gloriae ejus (Hebr. I). Ergo sicut David introivit in speluncam abscondens se a Saul: ita et Dominus ingressus est in hunc mundum, et persecutionem passus est.
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam. Omnia haec in humilitate corporea loquitur, ut se verum hominem, sicut saepe diximus, manifestet. Tribulationem meam ante ipsum pronuntio: in deficiendo in me spiritum meum. Neque tribulatio praesens, neque defectio spiritus impedit: sed jugiter spiritualis vocis oratione clamare non desinit. Et tu cognovisti semitas meas. Doctrinas quas doceo.
In via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueos mihi. Saepius ei a Judaeis absconditos tentationum laqueos in via praesentis vitae, et in aliis declaravimus psalmis.
Considerabam a dextris. Ut de sinistra ad dexteram adducerentur. Et videbam, quia non erat qui cognosceret me. Deum carne contectum.
Periit fuga a me. Periit fuga ejus, cum delatus a Judaeis, saepius ultro iterum obtulit, nec est agnitus ab eis. Et non est qui quaerat animam meam. Corpus accipiunt ad crucifigendum: animam autem non requirunt, id est, non attingunt.
Clamavi ad te, Domine. De cruce. Dixi, tu es spes mea. Commendans in manibus tuis spiritum meum (Luc. XXIII). Portio mea in terra viventium. In sanctis qui in eam transferuntur, sicut et latroni ait: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso.
Intende in orationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me, etc. A Patre se educi de inferni claustris postulat, ut resurrectio ejus paterni nominis honor sit. Quae confessio a quibus sit confitenda ostendit, dicens: Me exspectant justi. Apostoli vel reliqui sancti, quorum exspectationi, cum resurrexero, satisfacio. Donec retribuas mihi. Claritatem illam quam habui, priusquam mundus fieret, apud te (Joan. XVII). Et nos humiliter deprecamur ac petimus, ut suscepta voce clamoris nostri, eductos ex inferni carcere, illuc nos jubeas transferri de morte, ubi pendenti latroni praeparasti locum lucidum ac quietem: quia tibi est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS CXLII.
Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon. Iste psalmus vocem continet illius qui pro humana redemptione seipsum exinanivit, accipiens formam servi, ut nos erueret a servitute (Philipp. II).
Domine, exaudi orationem meam. Humilia verba et plena humilitatis et misericordiae. Auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua. Confidentis verba sunt. In veritate tua, hoc est, in Christo tuo. Ego sum via, vita, et veritas (Joan. XIV). Et exaudi me in tua justitia. Et in Christo tuo. Hoc est, non confido mihi, sed ego veritatem et justitiam tuam peto, ut ipsa mei misereatur.
Et non intres in judicium cum servo tuo. Ecce manifestissime demonstravit, quia misericordiam Dei praestolatur, dicens: Et non intres in judicium cum servo tuo. Hic quasi aliquis judicet inter Deum et prophetam, sicut et in quinquagesimo psalmo scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Et propterea intrat in judicium Deus, ut juste puniat. Tale quid fecit et Cyrus, rex Persarum et Medorum, regi Armeniorum, quando transgressus est amicitias ejus. Vicit eum et captivum accepit: et proprios illius cognatos, et uxorem, et filios fecit judicare inter illos: ut juste aut misereatur, aut puniat. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: Deus viventium, et non mortuorum (Luc. XX). Ergo nec ipsi patriarchae justificabuntur in conspectu Dei. Stellae enim non sunt mundae in conspectu ejus (Job. XXV).
Quia persecutus est inimicus animam meam. Hoc interpretatione non indiget. Nulli dubium, quin diabolus: Humiliavit in terra vitam meam. Hoc est, quod dicit. Ante alas habebam, et volabam: nunc autem persecutus est inimicus animam meam: et apprehendit, et ligavit mihi pedes et manus, quemadmodum volatile ab homine comprehenditur, ut quasi videatur mortuum esse: quia non habet licentiam alarum suarum ut volet. Ita et me, inquit, inimicus ligavit conscientia peccatorum meorum.
Collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. Si sicut mortuos saeculi, adhuc necdum mortuus, quia in poenitentia stat. Si quis autem peccans non agit poenitentiam, hic mortuus est saeculi, et non, sicut mortuus, sed perfecte mortuus. Hoc ergo putavit inimicus, quia non ago poenitentiam pro peccatis quae ipse mihi suggessit ut faciam. Et anxiatus est super me spiritus meus. Tu dic prius peccata tua, et salvus eris (Isai. XLIII). Et iterum: Si solum suspiraveris pro peccatis tuis, salvus eris (Ezech. XVIII). In me turbatum est cor meum. Propter conscientiam meam, quia peccavi.
Memor fui dierum antiquorum. Dierum meorum priorum memor fui, quando habebam confidentiam: nunc autem mihi nox est.
Expandi manus meas ad te. Ligatus ab inimico, nihil aliud possum facere nisi poenitentiam agere, et manus meas levare ad te. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Sicut terra sine aqua sitit et quaerit imbrem: ita et anima mea desiderat et sitit te, Deum suum.
Velociter exaudi me, Domine: defecit Spiritus meus. Anima mea defecit, et caro mea defecit: spiritus tantum remansit in me, et ipse defecit; sed, velociter exaudi me, Domine, et miserere mei.
Notam fac mihi viam in qua ambulem. Christum tuum notum fac mihi, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV).
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Hic impiissimi Ariani proponunt nobis, et dicunt: Magister bone, quid faciam boni ut salvus fiam? Qui dicit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII). Ergo si Filius non est bonus, sed Pater: major est Pater Filio. Ergo secundum tuum sensum, impiissime Ariane, quis major? Filius, an Spiritus sanctus? Utique dicis, Filius. Hic ergo dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ergo si Spiritus bonus est, qui minor est, sicut tu dicis: multo magis Filius bonus est, quem tu majorem dicis. In Evangelio autem ita habet: Et accedens unus de scribis tentans eum, ait: Magister bone, et ait: Quid me dicis bonum, et non confiteris (Matth. XIX)? Sicut si aliquis tentans episcopum suum, quem contemnit, dicat illi: Episcope, et ille respondet. Tibi non sum episcopus, recede a me. Alibi autem non legistis: Bonus pastor ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X)? Quid autem melius Filio, qui carnem induit propter nos, et passus est, et descendens de sua majestate, novem menses in utero Virginis in sanguine fuit, in cunabulis fuit, passus est per momenta crescere, et verberari, et colaphizari, et crucifigi? Quid hoc melius?
- PSALMUS CXLIII.
Propter eos qui ignorant Latinam linguam, licet multa de Evangelio dixerimus, tamen debemus et de Psalterio quaedam dicere: ut aliis saturatis, alii jejuni non redeant. Quoniam autem longus est psalmus, et si voluerimus in singulis versiculis immorari, dies praeterit: debemus breviter ad singula quaeque sensus magis quam verba replicare.
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Qui breviter interpretatur, hoc consequitur, ut ipse laudem non habeat, et tamen quodcumque in interpretatione est, retineant illi qui audierunt. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Levemus manus in sancta sine cogitationibus et disceptationibus; levemus in omni loco. Et cum levaverimus manus nostras, orationes nostrae ad Deum arma sunt contra diabolum. Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Haec est lyra nostra, haec cithara. In hac cantamus Domino.
Misericordia mea, et refugium meum, susceptor meus et liberator meus. Protector meus, et in ipso speravi. In tantis nominibus appellatur Deus. Quot beneficia, tot nomina. Qui subdis populum meum sub me. Hoc potest ex persona Christi dici, hoc est, ex assumpto homine. Potest autem ex persona apostolorum dici, quia dicitur: Qui subdis populum meum sub me. Dicit hoc et sanctus Pater in monasterio, et gratias referens Deo dicit: Benedictus Dominus Deus meus, qui subdis populum meum sub me. Non enim mihi subjicitur; sed tibi subjicitur. Ideo mihi servit, ut serviat tibi.
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quia reputas eum? Hoc ipsum et in octavo psalmo dicitur: Quid est homo quod memor es ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? De fragilitate corporis et humana conditione loquitur? Et quid dicit? Si carnem aspicias, quid est homo? Si Spiritum, grande quiddam est homo. Non despiciamus carnem, sed carnis opera contemnamus. Non despiciamus carnem, quae cum Christo regnat in coelo. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Non caro et sanguis, sed carnis opera. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et quomodo in Christo regnant, et quomodo sedemus cum Christo in coelestibus? Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quia reputas eum? Gratias agit Deo, et quod dicit, hoc est: Quantum ad humanam conditionem, homo nihil est. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, dicit Ecclesiastes. Si omnia vanitas, ergo et coelum, ergo et angeli. Si coelum et angeli vanitas: homo quanta vanitas! Et si vanitas angeli, si coelum vanitas: Deus ergo quare vanitatem operatus est? Vanitas ad comparationem Dei: caeterum per se non vanitas (Eccles. I). Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? Grandis hominis felicitas scire creatorem suum. Hoc a bestiis distamus, quia nos intelligimus Creatorem nostrum; illa non intelligunt. Sed et ipse status corporis suum quaerit artificem. Caetera animalia terram respiciunt, et ubi venter, ibi et oculi. Caeterum oculi nostri ad coelum erecti sunt, et si mens fuerit obcaecata, tamen invictis oculis coelum videamus.
Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt. Vere dies nostri quasi umbra. Fui infantulus, fui puer, fui adolescentulus, fui juvenis, fui vir, hoc est, fui aetatis perfectae, fui mediae. Dum nescio, senex sum. Senectuti mors subrepit. Mutor quotidie, et nihil me esse non sentio. Ne uno quidem momento horae stamus in statu nostro, sed semper aut crescimus aut decrescimus. Ergo homo per momenta mutatur, et dum nescit, interit. Ego senex, recordor infantulus quid fuerim, quid fecerim, quomodo luserim, quomodo huc illucque discurrerim: nunc me video nimio pondere praegravatum. Dies ejus sicut umbra praetereunt. Vita nostra umbra esse videtur, et substantiam non habet. Quod autem substantiam non habet, cito perit. Quia ergo homo tam miserabilis est: quia sic est infirmus, quid inde precamur? quid rogamus? quid hic dicit propheta? quid est quod precatur?
Domine, inclina coelos tuos, et descende. Non poteris servare istam hominis vilitatem, nisi ipse eam indueris. Domine, inclina coelos tuos, et descende. Ovis tua erronea sanari non poterit, nisi tuis humeris reportetur (Luc. XV). Tange montes, et fumigabunt. Amen, amen dico vobis: si habueritis fidem ut granum sinapis: poteritis dicere monti huic: transi, et transferetur (Matth. XVII). Ibi de lunatico dicebatur: de illo monte, qui ab illis transferri non poterat. Scriptum est in Jeremia: Date Domino Deo nostro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrosos (Jer. XIII). Hoc totum quare diximus? Quoniam et nunc sequitur: Tange montes, et fumigabunt. Montes qui regnant: montes qui erecti sunt per superbiam: qui dicunt: Mea sunt flumina, et ego feci ea. Tange montes, et fumigabunt. Non dixit, inflammabuntur; sed, fumigabunt. Habeant montes poenae indicium: non fulgoris, non splendoris.
Fulgura coruscationes, et dissipabis eos. Vide quid dicat. Non dixit, delebis eos; sed, dissipabis eos. Legimus in Genesi, eo tempore quo fabricabant turrem, dixit Deus: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne aliquando in se consensum habeant, sed dispergantur (Gen. XI). Prodest illis.
Emitte manum tuam de alto. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII)? Emitte manum tuam de alto. Domine, inclina coelos tuos et descende. Hoc ad Filium dicitur: Inclina coelos tuos et descende. Et quomodo dixit: Emitte manum tuam de alto? Si descendit, quomodo manum mittit de alto? Sed licet in terra sit, tamen de coelo mittit manum: non enim recedit de coelo. Eripe me, et libera me de aquis multis. Quoniam descendisti, quoniam inclinasti coelos, et misisti manum tuam de alto, et humanam carnem dignatus es assumere, et multi crediderunt in te: pro una aqua plures aquae esse coeperunt: Videas dispersas in toto orbe esse haereses diversas. Eripe me, et libera me de aquis multis: et praesta mihi fontem viventem. Unus est enim Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Libera me e aquis multis. Illae enim aquae multae non generant filios tuos, sed filios alienos. Unde sequitur: Libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. Non sunt enim filii tui, qui nascuntur in multis aquis; sed alieni filii sunt.
Quorum os locutum est vanitatem. Scientiam sibi repromittunt, et erigunt os contra Creatorem suum. Posuerunt in coelo os suum. Quorum os locutum est vanitatem. Scientia illorum, vanitatis scientia est. Et dextera eorum, dextera iniquitatis. Utrumque condemnatur, et os et manus, et scientia et opera. Quorum os locutum est vanitatem, hoc est, scientiam. Et dextera eorum, dextera iniquitatis. Dextera, in opere. Dexteram se habere dicunt: sed toti sinistri sunt. Dextera iniquitatis est, et non est aequitatis. Unde et tali sinistrae dicitur: Stet diabolus a dextris ejus. Qui talem habet dexteram, et iniquitatis dexteram, stat diabolus a dextris ejus (Psal. CVIII).
Deus, canticum novum cantabo tibi. Novus homo, novum canticum. Deus, canticum novum cantabo tibi. Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV). Quam pulchre non dixit canto, sed cantabo. In futuro repromisit: in praesenti enim scit certamen esse, non canticum. Numquam cantat exercitus, nisi quando vicerit. Ergo quoniam in praesenti pugno: non mihi vacat cantare. Cum vicero, tunc cantabo: In psalterio decachordo psallam tibi. Tunc extendam utramque manum, et vitalibus tibi chordis canam. Oratio mea, psalterium tuum est.
Qui das salutem regibus, etc. Quibus regibus? Cor regis in manu Dei (Prov. XXI): qui regnant in corpore suo, qui subjiciunt corpus suum, et servituti redigunt, ne aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniantur (II Cor. IX). Isti sunt reges de quibus dicit Sapientia in Proverbiis: Dat regnum regibus (Prov. VIII).
Eripe me, et libera me de manu filiorum alienorum. Versiculi qui supra dicti sunt, iterum repetuntur. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. De manu filiorum alienorum. Haereticorum filii, videamus quales sint. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. De manu filiorum alienorum. Diligenter animadvertite quid dicitur de haereticis.
Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi, etc. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, Illi hoc dixerunt. Ego quid dico? Beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Singula igitur vestris orationibus breviter disseremus. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. Plantatio eorum non est vetus, sed novella est. Non est enim de veteri lege: non est de prophetis: non est de apostolis, sed de novis magistris est. Filiae eorum, sicut novellae plantationes in juventute sua. In juventute sua: semper juvenes sunt. Licet multae sint haereses veteres, tamen quotidie mutantur, et novae quotidie inveniuntur. Novae sunt ipsae haereses, licet veteres sint: tamen cum quotidie doctrinas suas innovant, novae sunt. Non enim sunt veterum magistrorum errore contenti, sed quotidie ipsi nova reperiunt: quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. De Ecclesia, quid dicitur; de timentibus Dominum? Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Quid dicitur de illis? Filii tui, sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Circa mensam Christi sunt illi filii: non longe sunt a mensa Christi. Ibi non dicitur, filiae; sed tantummodo, filii. Caeterum haeretici habent et filias, habent et fragiliorem sexum, voluptates, delicias. Filiae eorum compositae. Sermo compositus est, et sensus sordidus. In scripturis sanctis cogitationes semper filii dicuntur: verba, filiae. Vide ergo quid dicit: Cogitationes eorum, hoc est, filii novi sunt. Verba vero eorum, hoc est, haereticorum, quae habent de sapientia saeculari, composita sunt: habent enim verba composita, laudatum sermonem. Filiae eorum compositae. Videntur quidem esse compositae, sed quia filiae sunt, et non filii, vires non habent. Circumornatae ut similitudo templi. Pulchre dixit, similitudo templi. Non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem Ecclesiae.
Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Parati sunt ad contendendum. Si illos tenueris in uno testimonio, ad aliud transeunt. Si in Scripturis tenueris, ad Aristotelem fugiunt. Si Aristotelem tenueris, in Platonem transeunt. Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Cellarium proprie dicitur, quod divitias compositas habet. Haeretici cellaria habent. Habent enim praeparata verba quibus contendant. Caeterum Ecclesiastici simplices sunt: nihil habent praeparatum. Aperiunt os, et repletur a Domino: secundum quod dicitur: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX). Et, Nolite cogitare quid respondeatis illis: dabit enim vobis Pater vester in illa hora quid dicatis (Matt. X). Videtis quoniam non habemus cellaria praeparata: sed divitiae nostrae subditae sunt. Dicit aliquis: Da testimonium quomodo sancti cellaria non habent. Respicite, inquit, aves coeli, quoniam non habent cellaria neque horrea: et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI). Aves isti specialiter monachi sunt: non habent cellaria, non habent apothecas: sed habent apothecarum et cellariorum Dominum, ipsum Christum. Non habent horrea, sed horreorum Dominum. Non habent divitias diaboli, sed habent paupertatem Christi. Diabolus quid dicit? Haec omnia mea sunt: si procidens adoraveris me, dabo tibi ea (Matth. III). Christus quid dicit ad suos? Qui non vendiderit omnia sua quae habet, et dederit pauperibus, non potest esse meus discipulus (Matth. XIII, et Luc. XII). Ille regna et divitias pollicetur ut occidat; hic paupertatem pollicetur ut salvet. Nihil grande facimus, si nostra relinquamus. Christus Patrem reliquit, et regna coelorum propter nos. Nemo putet me blasphemare: quia dixi, Patrem reliquit. Secundum dispensationem loquor, secundum quod mittitur: secundum quod dicitur: Pater qui me misit, major me est (Joan. X, et XIV). Deus non mittitur: Deus non subjicitur servituti: sed dispensatio mittitur. Si Deus ubique est, et omnia in Deo sunt: quomodo Deus ad aliquid mittitur, cum Deus sit omnia? Christus igitur pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). Hoc totum quare diximus? Quia nunc lectum est: Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Pulchre dixit, eructantia: de saturitate nimia. Illi eructant de saturitate, et pereunt: nos de jejunio, ut salvemur.
Oves eorum fetosae. Multos habent filios. Multus enim numerus haereticorum est. Oves eorum fetosae. Unde dicitur et in Osee propheta: Domine, da illis (Osee IX). Quid dabis illis? Vulvam sterilem et ubera arentia. Hoc de quibus dicitur? De haereticorum magistris: qui sibi in numero discipulorum applaudunt. Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis. Non dixit in ingressibus suis, sed in egressibus. Non enim ingrediuntur in Ecclesiam, sed egrediuntur de Ecclesia, id est, ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Abundantes in egressibus suis. Quotidie egrediuntur de Ecclesia: abundantes in egressibus suis. De Ecclesia quid dicitur? Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV). Boves eorum crassi. Vidit et Pharao in somnia boves crassos (Gen. XLI): Israelitici populi tenues sunt, Aegyptii crassi. Videtis enim magistros haereticorum nihil aliud facere, nisi studere divitiis. Divitiis student, et pauperem Christum contemnunt. Boves eorum crassi. Pulchre dicit, boves crassi: quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III).
Non est ruina maceriae, neque transitus. Nonne videtur vobis obscurum esse quod dicitur: Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum? Difficile haereticos invenies imperitos. Omnes enim magistri instructi sunt scientia saeculari. Non est ruina maceriae, neque transitus. Si quando sunt in disputationibus, quando tecum coeperint disputare, sic verba eorum brevia sunt: sic artifici sermone conclusa, ut evadere inde difficile sit. Cum enim te ligaverint syllogismis suis, et te clauserint, et quasi maceriem syllogismum tibi texuerint et aedificaverint, non potes convertere: non potes transire: teneris inclusus. Non est ruina maceriae, neque transitus. Cumque ibi te tenuerint quasi quodam gyro inclusum: tunc non eris in angusta via, quae ducit ad vitam: sed in lata, quae ducit ad mortem (Matt. VII). Neque clamor in plateis eorum: Clamor Jesu revocat ad se, et dicit: Qui sitit, veniat et bibat (Joann. VII). Clamor Jesu in via angusta est: in plateis haereticorum non est.
Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Multi nescientes, beatos tales putant. Caeterum nobis simplicitas Christiana est: nolumus eloquentiam Platonicam: sed volumus simplicitatem apostolicam. Piscator iste rete tenet, lutosos habet pedes, et manus ex opere callosas habet. Beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Beatus est populus, qui pro omnibus divitiis Christum habet. Illi habent filios et filias, et cellaria, et oves fetosas, boves crassos, et nitidos atque formosos. Caeterum nos non habemus multitudinem: sed scimus illud dictum in Evangelio: Ubicumque fuerint duo aut tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII). Ne timeas, grex parvule; quia complacuit Deo habitare in te. Ne dicant monachi: Ecce tantae multitudines, civitates plenae sunt, omnis orbis; nemo ergo salvatur, nisi qui in monasteriis est? Ecce tantae multitudines: nos ergo soli salvamur? Quando ergo haec cogitaveris, audi: Ne timeas, grex parvule: dictum est in Evangelio, quod una anima salvatur: ut duo millia porcorum pereant (Marc. V). Hoc totum quare dico? Quoniam pretiosior est unius sancti anima, quam infinitae multitudines peccatorum. De toto mundo duodecim elegit apostolos, de duodecim unus recessit: remanserunt undecim. Venit crux: decem fugerunt: remansit unus Petrus: unus cum uno. Et ipse unus fugit, atque utinam fugisset, et non negasset. Ergo dicamus, universum genus humanum periit: Quoniam perierat, propterea Dominus crucifixus ait: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isai. LXIII). Eo tempore completus est psalmus: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI). Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ille qui promiserat, dicens: Si me necesse est mori, aut ire in carcerem, non te negabo: negavit (Marc. XIV). Hoc totum quare dico: Quia monachus non debet aspicere ad multitudinem peccatorum, sed ad conversationem et paucitatem sanctorum. Universa Judaea ducebatur in captivitatem. Venerat Nabuchodonosor, tanta hominum millia ducebantur captiva in Babylonem. Solus Jeremias erat qui confitebatur Deum, et ipse mittebatur in lacum luti, et tamen pretiosior erat unius illius anima, quam omnis populi (Jerem. XV). Vultis scire quid faciat unus homo? Jesus filius Nave cum universa terra habitaretur, solus erat. Utique erant infinitae multitudines, et ille solus erat. Solus imperat soli et lunae, et stat: homo jubet, et coelum audit (Jos. X). Audit illum coelum: quia ipse audiebat Dominum. Jeremias erat in captivitate: erant autem, et multae multitudines. Et quid dicit? Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum (Jerem. XV). Quomodo solus in civitate eras? Sed ideo solus: quia propositi mei socium habebam.
- PSALMUS CXLIV.
Laudatio ipsi David. Iste psalmus ex voce prophetica, Dei continet laudem: sicut ipse ad eum eloquens ait:
Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in aeternum, et in saeculum saeculi. Exaltat Deum quia scit aequalem Patri: regem, quia novit judicem mundi.
Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Et ob hoc maxime laudat: quia conformem sperat se fieri nomini illius: id est, Christo Domino, in saeculo futuro.
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Quia sine fine magnus, sine fine laudabilis.
Generatio. Quam fides protulit. Et progenies. Quam Christi passio procuravit. Laudabunt opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Cum vel a te facta sunt, vel a te proteguntur.
Magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur. Tu nos sanctos esse vis, dicens: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, XX). Hoc et nos caeteris loquimur. Et mirabilia tua narrabunt. Quae quotidie in Ecclesia operaris.
Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam loquentur. Virtus est terribilis, cum in impios ulciscitur, ut in Pharaonem. Magnitudo est, cum justi eriguntur, ut Israel.
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Quia eos fovere dignaris. Et justitia tua exsultabunt. Quia in impios ulcisceris.
Misericors et miserator Dominus: patiens et multum misericors. Et sanctus in omnibus operibus suis: quia quod factum est in eo, vita est.
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Miseratione enim sua omne opus facit et protegit.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Ut per sanctos qui te jugiter benedicunt, intelligaris omnium esse creator et conditor.
Gloriam regni tui dicent. Ut ab omnibus desideretur. Et potentiam tuam loquentur. Ut ab omnibus timeatur.
Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Ne excusatio per ignorantiam adhibeatur.
Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum. Omnia enim saecula regni tui dominatione volvuntur. Et dominatio tua in omni generatione et progenie. Ecclesiastica generatione in progenie futuri saeculi dilatata.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Cum omnia quae per prophetas locutus est adimplevit. Et sanctus in omnibus operibus suis. Ut sicut ille sanctus est: ita et nos qui opera ejus sumus, sancti efficiamur in eo.
Allevat Dominus omnes qui corruunt. Ne in aeterna ruina mergantur. Et erigit omnes elisos. Quos corporeae voluptatis praecipitavit stimulus, si poenitentiam agant.
Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das eis escam in tempore opportuno. Sanctorum interior aspectus in illo futuro retributionis suscipitur tempore.
Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Quod maledictiones et improperia mundo pro nomine tuo sustinuit.
Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Sicut jam superius dictum est.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Ipse quid ait? Ego sum Deus prope, et non Deus de longe (Jerem. XXII).
Voluntatem timentium se faciet et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Dum eos eruit, vel ab instigatione diaboli, vel ab ardore peccati.
Custodit Dominus diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Illos diligit, qui dilectionem ejus mundanis dilectionibus praetulerunt. Illos vero disperdit, qui amori ejus amorem saeculi proposuerunt.
Laudem Domini loquetur os meum. Nunc, et in futuro retributionis tempore. Et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod ait: Omnis caro, non ad insensibilia referendum est: sed ad omne corpus Ecclesiae, quod nos sumus, qui Deum laudare, benedicere, extollere, ac praedicare debemus, per quem vivimus, per quem alimur ac sumus. Cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS CXLV.
Alleluia. Aggaei et Zachariae. Iste psalmus ex nomine duorum prophetarum praescriptus ex unius voce loquitur, dicens:
Lauda, anima mea, Dominum. Psalmus iste titulum habet Aggaei et Zachariae. Sed hoc primum scire debemus, quod in Hebraico non habetur, sed in Septuaginta interpretibus. Dicamus autem et de editione Vulgata Aggaei et Zachariae. Quia instauratio hic dicitur Jerusalem: Regnavit Dominus in saecula Deus tuus, Sion, in generatione et generationem: quasi de instauratione Jerusalem dici putant, quae facta est sub Aggaeo et Zacharia. Lauda, anima mea, Dominum. Non dixit, lauda, corpus: sed, lauda, anima: non quo corpus damnaverit, sed carnis opera condemnavit. Lauda, anima mea, Dominum. Anima ipsa se hortatur. Quomodo si dicat David: Lauda, David, Dominum: sic et ipsa anima dicit ad se: Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea. Vide quid dicat: Ipsa se hortatur, et ipsa respondet. Quid dicit? Dicit mihi, Lauda, anima mea, Dominum. Ego ipsa respondeo: Laudabo Dominum, in vita mea. Modo laudare non possum, peccatis premor. Quotiescumque labia in laudes Dei aperio: totiens illa conglutinat conscientia peccatorum. Laudabo Dominum in vita mea. Pulchre dixit, laudabo: non, laudo. Quando cum Domino meo fuero, tunc laudabo Dominum in vita mea. Nunc in morte sum, laudare non possum. Laudabo Dominum in vita mea. Vita nostra Christus est. Dominum laudemus in vita. Psallam Deo meo quamdiu fuero. Vide quid dicat: Quando juste aliquid agimus, sumus: quando vero peccamus, esse desistimus. Multa sunt quae dicantur: sed ad finem festinat oratio.
Nolite confidere in principibus, nec in filiis hominum, in quibus non est salus. Hoc generaliter ad omnes dicit: Nolite confidere in principibus. Non in imperatore, non in praefectis, non in judicibus saeculi.
Nolite confidere in principibus. Qui sunt principes? Filii hominum. Qui sunt filii hominum? Quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Cum autem regressus fuerit in terram suam, quid fiet? In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Omnis principum confidentia periet, et peribunt omnes cogitationes eorum. Nolite confidere in principibus. Hodie fuit, cras non est. Hodie illum praecedit exercitus, et sero in sepulcro jacet. Post tantam magnitudinem, tantam claritatem, nulla intercedunt tempora: in eodem momento Christi est operatio. In filiis hominum, in quibus non est salus. Qui sunt principes? Filii hominum. Si ipsi homines nihil sunt, quid sunt filii eorum? Exibit spiritus. Cujus? hominis. Exibit spiritus. Hic spiritum pro anima ponit. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Non spiritus revertetur in terram suam: non enim est spiritus de terra, sed egreditur spiritus, et homo revertetur in terram suam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Nos ipsi qui nunc [ Al. non] sumus principes, quanta quotidie cogitamus et dicimus, die crastina illud faciam, destruam horrea mea, et rursum die crastina aedificabo illa! Dicitur mihi: Stulte, hac nocte rapietur anima tua; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII)? Hoc de illis dicit qui confidunt in principibus. Caeterum de sancto quid dicitur?
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus. Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini invocabimus (Psal. XIX). Illi plures habent adjutores: sed principes sunt, sed homines sunt, sed corruunt. Nos unum habemus qui salvare potest. Spes ejus in Domino Deo ipsius. Videamus tres pueri quid dicant in fornace Babylonia: quoniam vocat eos Nabuchodonosor rex: Non necesse est nos de hoc verbo respondere tibi. Potest quidem nos Deus liberare de fornace ardenti. Sed si non liberaverit, scito, rex, quia imaginem quam constituisti non adoramus (Daniel. V). Videte fidem. Credimus, inquit, quod liberare potest. Sed si forte peccata nostra prohibuerint: tamen credimus et in eum qui non vult liberare. Non enim credimus in hac vita, sed in futura. Non propterea credimus in illum, ne hic ardeamus: sed ne per ista incendia ad alia transeamus. Incende igitur, praepara caminum: iste ardor, ista combustio, nostra purgatio est. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus. Videte significantiam verborum. Adjutor ejus: et non poterat ibi ullum signum facere, propter incredulitatem eorum (Matt. XIII). Deus adjutor noster est. Volentes et laborantes liberat, et collaborat: dormientes, et tacentes, et nolentes, non liberat. Spes ejus in Domino Deo ipsius. Egregie dixit, spes. Et si in praesenti non liberat, tamen spes de futuro est. Qui fecit coelum et terram. Iste Deus qui fecit coelum et terram, Mare et omnia quae in eis sunt. Ad comparationem coeli, et terrae, et maris, nos homines secundum conditionem carnis, sic sumus quasi formicae et pulices. Qui ergo coelum fecit et terram, hominem non potest liberare quem fecit?
Qui custodit veritatem in saeculum. Si nos opprimit mendacium, non contristemur. Custodit Dominus veritatem in saeculum. Nescio quis contra nos mentitus est, et magis illi creditur mentienti, quam nobis verum dicentibus. Non debemus desperare. Custodit Dominus veritatem in saeculum. Pulchre dixit, custodit. Custodit illam, et habet in thesauro suo: reddet nobis quod servavit. Qui custodit veritatem in saeculum. Christus est veritas. Veritatem loquamur, et veritas nobis servat veritatem. Facit judicium injuriam patientibus. Etiamsi tardaverit, non desperes. Veniens, veniet, et salvabit. Facit judicium injuriam patientibus. Hoc solum sit in nostra conscientia, quia juste patimur. Hoc habeamus in conscientia, quia nos propter peccata nostra patimur, et non facimus illud pro quo arguimur. Dat escam esurientibus. Et secundum litteram aedificat, et si simpliciter intelligatur, aedificat audientem. Respicite volatilia coeli: quia non serunt, neque metunt, et Pater vester coelestis pascit illa. Dat escam esurientibus. Esurientibus dat, non eructantibus. Qui ergo non habet monachus, confidenter accipiat. Qui habet et eructans est, non accipiat. Scis quia esuris: scis quia non habes: si esurieris, et non habes: magis das beneficium, si accipias quod tribuitur tibi. Si autem habes, et non esuris, non debes cibum esurientium tollere, et accipere saturatus. Accipe quod in ventrem mittas, non quod in sacculum: accipe tunicam quae corpus tegat, non quae arcas impleat. Dat escam esurientibus. Hoc secundum litteram. Dicamus et aliter: Esuriamus Christum, et ipse nobis dat coelestem panem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI). Hoc qui dicunt, esuriunt. Qui panem desiderant, esuriunt. Qui dicit, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, utique esuriens loquitur. Dat escam esurientibus. Putat aliquis, quod panem coelestem de mysteriis dicat. Et hoc quidem accipimus, quia vere caro Christi est, et vere sanguis Christi est. Caeterum dicamus et aliter. Panis Christi et caro ejus sermo divinus est, et doctrina coelestis. Quicumque panem istum acceperit, et saturatus fuerit, quid fiet? Quid?
Dominus solvit compeditos. Si animam nostram iste panis refecerit: hoc est, sermo divinus, et doctrina coelestis: statim pedes nostri, qui colligati fuerant, solvuntur. Dominus solvit compeditos. Et Lazarus ligatus erat, et dixit: Solvite eum (Joan. XI). Dominus solvit compeditos. Et filia Abraham decem et octo annos incurvata fuerat et vincta, solvitur, et in coelum respicit. Videte quid ibi dicitur in Evangelio: Ecce, inquit, quaedam erat mulier quae spiritum infirmitatis habebat decem et octo annis, et non poterat, inquit, elevare cervicem (Luc. XIII). Quoniam spiritum infirmitatis habebat, cervicem sursum levare non poterat. Dominus solvit compeditos. Ipsi sunt compedes quae et opera: siquidem eadem peccata, quae cervices nostras excipiunt, et ligant pedes. Quicumque compeditus est, currere non potest. Quicumque compeditus est, in stadio Christi currere non potest. Praegravantur enim pedes compedibus, et premuntur in terra, et configuntur in terra. Dominus solvit compeditos. Videte ordinem. Dat escam esurientibus. Primum esurimus: deinde accipimus cibum. Cum autem saturati fuerimus, solvuntur pedes nostri, qui compediti fuerant. Cum autem ambulare coeperint libere, quid sequitur? Dominus illuminat caecos. Videte quid dicat: Si de caecis istis loqueretur, debuit dicere: Dominus illuminat caecos. Sed non dixit hoc, sed secundum Hebraicam et Graecam veritatem quid dixit? Dominus sapientes facit caecos. Si de istis oculis loqueretur carnis, debuit dicere: Dominus illuminat caecos. Nunc vero dicitur, Dominus sapientes facit caecos. Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis. Cor nostrum obcaecatum est tenebris peccatorum. Insipientia et stultitia, tenebrae non oculorum, sed morum sunt. Cum ergo esurientes refecti fuerimus, et pedes nostri liberati fuerint: tunc incipient et oculi cordis nostri videre lumen quod aliquando perdiderunt, et habere sapientiam. Si effectus fuerit sapiens, quid sequitur?
Dominus erigit elisos. Et si jacebas: securus esto, Dominus porrigit manum. Dominus diligit justos. Res duas video: diligit, et custodit. Qui diligit, quasi suum diligit. Qui autem custodit, eum custodit qui in periculo constitutus est. Dominus diligit justos. Quicumque justus est et perfectus, ab illo diligitur. Quicumque autem peregrinus est, et venit ad servitutem Domini, ille servatur.
Dominus custodit advenas: pupillum et viduam suscipiet. Et secundum litteram prodest, pupillum et viduam suscipiet. O martyr, qui teneris, ut pro me fundas sanguinem: noli de filiis esse sollicitus, noli de uxore: me habent pro te. Dicamus et secundum spiritum: Pupillum et viduam suscipiet. Pupillum suscipiet, qui Patrem Deum perdiderat per peccata. Et viduam suscipiet. Viduam, hoc est, eam animam quae Christum virum perdiderat. Sed vide quid dicat, pupillum et viduam. Non dixit, custodiet: non dixit, salvabit: sed, suscipiet: si revertatur ad Patrem, si redeat ad maritum. Et viam peccatorum disperdet. Non dixit, peccatores disperdet: sed secundum primum psalmum, et iter impiorum peribit. Si justorum via Christus est, peccatorum via diabolus est. Et viam peccatorum disperdet. Omnium ergo peccatorum via diabolus est, illum perdit: caeterum nos salvabit, qui ambulabamus per eam, et ambulare desivimus.
Regnabit Dominus in saecula. Quoniam via peccatorum perierit, tunc regnabit Dominus in saecula. Non dixit: in saeculum: sed, in saecula. Quamdiu via non perit, Christus non regnat in nobis. Quamdiu via peccatorum non perit, Christus non regnat in nobis. Quamdiu pedes nostri ambulant in via diaboli, Christus non regnat in nobis. Irascor sine causa fratri meo: in via diaboli ambulo: Christus non regnat in me. Detraho fratri meo: in via diaboli ambulo: Christus non regnat in me. In quocumque peccato ambulavero, in via diaboli ambulo: Christus non regnat in me. Mens mea vana est, et in diversa distrahitur. In uno loco sum, et mens mea per totum orbem vagatur. Angelos mundus capit, reges capit, exercitus capit, monachum unum non capit. Hoc totum quare dico? propter eos qui in toto orbe vagantur, et in uno loco sedere non possunt. Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. Deus tuus, Sion. Frequenter diximus Sion speculam aut Ecclesiam interpretari, aut animam contemplantem Deum. Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. In prima generatione, Judaeorum; in secunda, ex gentibus. In omnibus Scripturis, et in omnibus psalmis generatio et generatio dicitur, ut duos populos significet. Dicere autem et aliter possumus: Regnavit Dominus in saecula Deus tuus, Sion: in generatione ista et in generatione ventura. Regnet Christus in nobis, non regnet peccatum in corpore nostro. Cor regis in manu Dei (Prov. XXI). Simus reges: imperemus corpori nostro, et subjiciamus illud, et cor nostrum sit in manu Dei. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS CXLVI.
Alleluia. Psalmus iste ut coelestis civitatis laudemus aedificatorem, nos admonet, dicens:
Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Iste psalmus ALLELUIA titulo praenotatur. Solent hi qui Hebraeam ignorant linguam, quando viderint in psalmorum titulo esse praepositum Alleluia, quaerere quid significet. Psalmus igitur iste non solum in titulo, sed et in exordio psalmi habet Alleluia. Ubi autem dicitur, Laudate Dominum, in Haebreo dicitur, ALLEL