Jump to content

Carmina (Boccacius)/II

Checked
E Wikisource

II - A Checco di Meletti Rossi
XIV saec.
 I - A Checco di Meletti Rossi III - A Francesco Petrarca 

ii.

A Checco di Meletti Rossi.


Tempus erat placidum, zephyrus quoque missus ab antro
eolio frondes flores et gramina glebis
mulcebat lenis. Tunc sii vis omnia leta
pace quiescebant; pastores ludus habebat
5vel sonnus facilis; paste sub quercubus altis
ac patulis passim recubabant lacte petulcis
ubera prebendo natis distenta capelle.
Delphycus interea summum scandebat Olimpi
et minimas tantum formabat corporis umbras,
10otia cum subito rupit vox improba meste
Testilis, — O! — clamans — que te dementia cepit?
Quid sequeris diros montana per ardua, Faune,
ursos setigerosque sues fulvosque leones?

 
Non te cura tui retinet? non parva tuorum
15edis mista cohors cornu ludentibus ultro
natorum? non matris amor? non coniugis? heu heu !
non te cura tenet pecudum quibus ipsa recenti
vigmine composui septam? Die, obsecro, nescis
qualis in hos rabies circumstrepat alta luporum,
20insidie quorum nondum quater ubere lac tu
ex his mulsisti postquam patuere? Quid ergo?
Me, die, posse putas tantis obstare periclis?
Femina sum trepidans, paucis sotiata molosis! —
Ultima reddebat fundis ex vallibus echo.
25Deditus ipse tamen ludis, per pascua flores
grandia querebam, serto iam fronde parato
consertare volens. Animum sed clamor hanelum
traxit, et e manibus flores cecidere reperti;
florilegum liqui studium, que Testilis alte
30dixerat accipiens, mecum post dieta revolvens;
hinc oculis silvani repeto, totamque sonantem
audio, nil aliud cernens. Sed Meris, ut opto,
affuit: et baculum forsan de stipite querno
gestabat leva, capud intectumque galero,
35nescio quid ineditans secum. Sed tunc ego primus
inquio: — Mi nemorum fulgor, salveris, o Meri !
En optate venis. Si quis nunc nunctia nostris
rumor inest silvis. Nostin que Testilis ire? —
Risit tunc Meris; post hec sic ille: —Menalca,
40salve! —inquit — Tu solus ades, cui iurgia non sunt
Testilis et Fauni notissima. Pande sed, oro,
quid solus peragas tanto in discrimine sii ve. —
— Serta michi lauri pulcre distincta iacinto
querebam, servanda tamen, dum fistula gratos
45nostra ciet modulos Mopso, cui timpora lectis
nectere concessum pastoribus. Hec michi grata
munera carminibus servantur, dummodo fatis
hoc placeat. Sed si qua meis prestanda fides est
verbis, iuro tibi: nunc iurgia magna dolentis

50Testilis ignoro. Sed tu modo pone galerum
et baculum, mecumque sede, lucemque severam
hanc fugias rogito; sunt nobis dulcia poma,
lac pressum mellisque favus cererisque polenta.
Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,
55hic edere viridis tectum nigrisque corimbis
antrum, quo magnus condam residebat Aminctas.
Et quamvis cantare vetes, nemus omne cicadis,
dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum
affirmans gravitate tua; neque ipse negabo;
60non tamen interea nos hic requiescere fas est
torpendo, tanquam virtus subfulta favore
fortune vigeat, seu forsan blanda requirat
ora virum: virtus per se valet ipsa vigetque.
Si nostros montes colles vallesque recusant
65versus, quid nobis Mopso Musisque canamus?
Hec etenim vive spirant in culmine sacri
Parnasi, sanctumque nemus fontemque sonorum
observant Cirreque iugum desertaque rura:
non, testor, viete. Quid parvi temporis usum
70Pyeridis prefers? Ideo, Meri, ha! nisi fallor,
tempus ad hoc veniet, nobis cecinisse iuvabit.
Sed quia profuerit tibi forsan nolle Camenis
deservire, gregem expectans inmergere lymphis
dum calor arva tenet, sit. Nullis denique cantes
75hortabor precibus; saltem quesita recense. —
Consedit Meris turbata fronte parumper.
— Ipsene — ait — Musis sistam servire, Menalca?
Absit: nam prius ex imo de fluctibus orni
Neptunni surgent, venient ad pabula tigres
80innocue, pascet pavidus lupus ipse capellas,
quam michi non animo Musis servire moretur,
quanquam cura gregis parvi per plana vagantis
me teneat multum. Stipula sed promere versus
nunc tempus prohibet, dum talia, qualia nuper
85ipse petis, maneant; que si vis, tolle, docebo. —

— Dic, age, mi Meri: et nani, nunquid arundine versus
decantare decens vel non, servabimus. — Ille:
— Ut bene quam grandis fuerit, si nostra meretur
musa, tibi pateat sii vis venerabilis Argus,
90pastorale decus, paucis presummere verbis,
durri cupias, tendo, demum venturus ad omne
quod queris. — Tunc ipse: —Volo. — Sic ille resumpsit:
— Nescio si montes unquam nemorosaque plana
nosti que gemino resident contermina ponto
95ausonico, magno condam disiuncta Peloro
tyrrhenoque freto, Sylle locus atque Caribdis.
Hic Argus pastor, merito cantandus ubique,
vivus erat silvis. Niveos hunc mille per arva
et montes collesque leves camposque per omnes
100audivi servare greges, et pabula cunctis
et rivos umbrasque simul prestabat apricas.
Nec melius quisquam frondes novisse salubres
aut soles imbresque graves seu flumina dira
et pecori fetuque novo fertur; quia novi,
105hoc ideo refero; nec rerum reddere causas
Silvanus potuit melius, non maximus Athlas
cognovit celum potius, non poma dracone
pervigili servata magis. Que plura requires,
dic, bona pastori? Non Argum vivere talem
110invenies, totas si lustres undique silvas.
O! tibi si quanto tangebat carmine colles
exprimerem, vix ipse feres. Nam iudice certent
Anthiopa satyroque satus, qui menia Thebis
imposuit plectro, vel magnus tracibus olim
115vates dulciloquus, silvas qui traxit et annes.
Ysmenus Dirceque ferent: si saxa revulsit
hic muris cythara, divos disvelleret Argus;
Ysmarus et Rodope dampnabunt vocibus Orphea.
Quid tibi nunc referam? Noster, cui tura paramus,
120amfrisius pastor vix q uiret tendere secum
vocibus aut calamo vel nervis. Aspice quantus

ergo fuit silvis Argus, cui nemo secundus!
Hunc igitur mors seva tulit, que singula vincit.
Nec rediturus abit: silvas carosque relinquens
125pastores gratosque greges, se condit in astris.
Fleverunt montes Argum, flevere dolentes
silvarum colles cripte longique recessus,
et satyri faunique leves, nymphe driadesque
et tauri pecudesque breves grandesque molosi;
130stagna lacus fontes rivique et flumina queque,
cerulei latices flevere, et flevit Apollo
et Mopsus Phytiasque suus vei magnus Ydeus:
cespite qui viridi tumulum struxere peremnem
per lacrimas Argo, foliis ac floribus omnem
135complentes, tumuloque super post addere carmen
intendunt, ne nulla quidem deduceret etas.
Sed tu quid defles? Oro, responde, Menalca,
ante magis tendam. Die, Meris si tibi cure est. —
— Quidne fleam queris? Que narras, ipse ego novi,
140confiteor; nec cuncta refers que noverat Argus.
Ex grege nempe fui pulcro, sed iunior olim;
hunc igitur demptum lacrimor. Sed tu modo perge
quo tendis, mi Meri, rogo. — Tunc file secutus:
— Hic armenta boum, pecudes parvasque bidentes
145et montes silvasque et pascua ruraque cuncta,
heu ! condam moriens iuveni commisit Alexi,
qui male dum cautus armenta per arva trahebat,
in gravidam fonasse lupam rabieque tremendam
inciditi et Phebe radios tunc nube tegebat,
150unde levis iuvenis nullo cum lumine lustrum
nescius intravit; cuius sevissima guctur
dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli
donec et occulto spiraret tramite vita.
Hoc fertur. Multique ferunt quod silva leones
155nutriat hec sevasque feras, quibus ipse severus
occurrit venans mortemque recepit Adonis.
Si tibi cuncta velim que tunc gessere propinqui

pastores narrare, dies non, solis ab ortu
usque doraum sature redeunt cum nocte capelle,
160sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista
cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,
flevit et innumeros securn de vallibus altis
Danubii vocitare canes durosque labore
pastores cepit; linquensque armenta suosque
165saltus infandam tendit discerpere silvana,
atque lupam captare petit flavosque leones
inmanesve feras, quarum iam mitis Alexis
egregius sanguis forsan per guctura fluxit,
ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis
170Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem
mente tenes nuper lato venabula ferro
gestantem manibus, multos et retia post hunc
portantes humeris, iaculis multisque sagiptis
et canibus fultos, ira rabieque fremenfes,
175hac olim transire via silvamque per omnem? —
Tunc ego: — Sic memini; sed que nunc Testilis ire? —
— Ecce tene. Multi per devia Tytiron istum
pastores nostri, canibus sumptisque, secuntur,
inter quos Faunus noster iam carpere colles
180cernitur; inde dolet tristem solamque relictam
Testilis in silvis cernens se: namque luporum
insidie plures estant, prout ipsa fatetur. —
His dictis, animus qui iam torpore rigebat
subrexit, floresque meos sertumque reliqui,
185aiens: — Meri decus, Faunum post ire paratus
sum: sed, dum venio, mulge tu, care, capellas. —

 I - A Checco di Meletti Rossi III - A Francesco Petrarca