Jump to content

Carmina (Boccacius)/III

Checked
E Wikisource

III - A Francesco Petrarca
XIV saec.
 II - A Checco di Meletti Rossi IV - All'arcivescovo Giovanni Visconti 

iii.

A Francesco Petrarca.


Illustri viro Francisco Petrarce laureato.


Ytalie iam certus honos, cui tempora lauro
romulei cinxere duces, hoc suscipe gratum
Dantis opus doctis, vulgo mirabile, nullis
ante, reor, simili compactum carmine seclis;
5nec tibi sit durum versus vidisse poete
exulis et patrio tantum sermone sonoros,
frondibus ac nullis redimiti. Crimen inique
fortune exilium; reliquum, voluisse futuris
quid metrum vulgare queat monstrare modernum,
10causa fuit vati: non, quod persepe frementes
invidia dixere truces, quod nescius ohm
egerit hoc auctor. Novisti forsan et ipse,
traxerit hunc iuvenem studiis per celsa nivosi
Cyrreos mediosque sinus tacitosque recessus
15nature celique vias terreque marisque,
aonios fontes, Parnasi culmen et antra,
Iulia Pariseos dudum serusque britannus.
Hinc illi egregium sacro moderamine virtus
theologi vatisque dedit, simul atque sophye
20agnomen, factusque fere est gloria gentis
altera florigenúm; meritis tamen improba lauris
mors properata nimis vetuit vincire capillos.
Insuper et nudas coram quas ire Camenas
forte reris primo intuitu, si claustra Plutonis,
25mente quidem, reseres tota montemque superbum
atque Iovis solium, sacris vestirier umbris
sublimes sensus cernes, et vertice Nyse
plectra movere Dei Musas ac ordine miro

cuncta trahi; dicesque libens: — Erit alter ab ilio
30quem laudas meritoque colis, per secula, Dantes,
quem genuit grandis vatum Florentia mater
atque veretur ovans; nomen celebrisque per urbes
ingentes fert grande suum duce nomine nati. —
Nunc, oro, mi care nimis spesque unica nostrum,
35ingenio quanquam valeas celosque penetres,
nec Latium solum fama sed sydera pulses,
concivem doctumque satis pariterque poetam
suscipe, perlege, iunge tuis, cole, comproba: nam si
feceris, ipse tibi facies multumque favoris
40exquires; et, magne, vale, decus Urbis et orbis.


Iohannes Boccaccius de Certaldo florentinus.

 II - A Checco di Meletti Rossi IV - All'arcivescovo Giovanni Visconti