Carmina (Catullus)/1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Carmen 2 Fairytale right blue.png

Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi; namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,       5
iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis!
Quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque, quod, o patrona virgo,       10
plus uno maneat perenne saeclo.

Carmen 2 Fairytale right blue.png