Carmina (Catullus)/2

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 1 Carmen 3 Fairytale right blue.png

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,       5
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum grauis adquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem       10
et tristis animi levare curas!
• • • • • • • •
Tam gratum est mihi quam ferunt puellae,
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.

Fairytale left blue.png Carmen 1 Carmen 3 Fairytale right blue.png