Carmina (Catullus)/33

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 32 Carmen 34 Fairytale right blue.png

O furum optime balneariorum
Vibenni pater, et cinaede fili,
(Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est uoraciore)
Cur non exilium malasque in oras
Itis, quandoquidem patris rapinae
Notae sunt populo, et natis pilosas,
Fili, non potes asse uenditare?

Fairytale left blue.png Carmen 32 Carmen 34 Fairytale right blue.png