Carmina (Catullus)/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 33 Carmen 35 Fairytale right blue.png

Dianae sumus in fide
Puellae et pueri integri;
Dianam pueri integri
Puellaeque canamus.

O Latonia, maximi
Magna progenies Iouis,
Quam mater prope Deliam
Deposiuit oliuam,

Montium domina ut fores
Siluarumque uirentium
Saltuumque reconditorum
Amniumque sonantum;

Tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
Tu potens Triuia et notho es
Dicta lumine Luna.

Tu cursu, dea, menstruo
Metiens iter annuum
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.

Sis quocumque tibi placet
Sancta nomine, Romulique,
Antique ut solita es, bona
Sospites ope gentem.

Fairytale left blue.png Carmen 33 Carmen 35 Fairytale right blue.png