Jump to content

Carmina (Catullus)/44

Unchecked
E Wikisource

 Carmen 43 Carmen 45 

O funde noster seu Sabine seu Tiburs
(Nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
Quouis Sabinum pignore esse contendunt),
Sed seu Sabine siue uerius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana
Villa malamque pectore expuli tussim,
Non immerenti quam mihi meus uenter,
Dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
Nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,
Orationem in Antium petitorem
Plenam ueneni et pestilentiae legi.
Hic me grauido frigida et frequens tussis
Quassauit usque dum in tuum sinum fugi
Et me recuraui otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
Qui tunc uocat me cum malum librum legi.

 Carmen 43 Carmen 45