Carmina (Catullus)/45

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Carmen 44 Carmen 46 Fairytale right blue.png

Acmen Septimius suos amores
Tenens in gremio 'Mea' inquit, 'Acme,
Ni te perdite amo atque amare porro
Omnes sum adsidue paratus annos
Quantum qui pote plurimum perire,
Solus in Libya Indiaque tosta
Caesio veniam obvius leoni.'
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
Dextra sternuit approbationem.
At Acme leuiter caput reflectens
Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore suaviata
'Sic' inquit, 'mea vita, Septimille,
Huic uni domino usque serviamus,
Ut multo mihi maior acriorque
Ignis mollibus ardet in medullis.'
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
Dextra sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti
Mutuis animis amant amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult quam Syrias Britanniasque:
Uno in Septimio fidelis Acme
Facit delicias libidinisque.
Quis ullos homines beatiores
Vidit, quis Venerem auspicatiorem?

Fairytale left blue.png Carmen 44 Carmen 46 Fairytale right blue.png